Gradus 4
DE OBEDIENTIA VERA ÆTERNALITER MEMORANDA.
SERMO procedens occurrit nobis bene formate, ad pugiles et certatores Jesu Christi. Etenim omnem fructum præcedit flos; et omnem obedientiam præcedit peregrinatio corporis et voluntatis : per duas enim virtutes istas revertitur anima in cœlum sine negligentia, quasi per duas aureas alas. Et quasi de ipsis melodizat quidam Spiritus susceptor :1 Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo per actionem seu vitam activam, et requiescam per contemplationem et humilitatem ? — Neque despiciamus, si videtur, manifestare per verba habitum horum virorum pugnatorum :2 qualiter scilicet teneant fidei scutum ad Deum et etiam ad fidei exercitatorem, repellentes (ut sic loquar) per ipsum omnem infidelitatis et prævaricationis cogitationem.3 Et indesinenter extendunt gladium spiritus, occidentes omnem suam voluntatem ipsis appropinquantem.4 Induti ferream loricam patientiæ ac mititatis, repellunt per illam a se ipsis omnem injuriam et punctionem jaculumque sermonum injuriosorum. Habent vero galeam salutis, protectionem præsidentis per orationem suam. Etenim stant : tamen non stant cum pedibus simul in eodem loco, sed alium pedem extendunt in ministratione obsequii fratrum, alterum vero pedem habent immobilem in oratione.
Obedientia est consummata abnegatio propriæ animæ monstrata manifeste per corpus. Obedientia est perfecta abnegatio corporis ostensa ferventer ex voluntate per animam. Obedientia est mortificatio membrorum in viva mente ex deliberatione. Obedientia est imperscrutatus motus, spontanea mors, vita sine curiositate, periculum absque cunctatione et sollicitudine, non præcogitata Dei excusatio, carentia timoris mortis, absque detrimento navigium, dormiens peragratio viæ. Obedientia est sepulcrum propriæ voluntatis, et resurrectio humilitatis. Non discernit aut contradicit mortuus in bonis aut apparentibus malis. Qui præest, pie mortificat animam ejus, et reddet rationem, super omnibus satisfaciens.5 Obedientia est depositio hæsitationis et discretionis.
Initium mortificationis membrorum corporis et voluntatis animæ, est labor et dolor; medium vero quandoque est cum dolore, quandoque sine dolore; finis autem est in omni immobilitate de cetero et in insensibilitate doloris. — Tunc inspicitur dolens et contristatus, vivens et mortuus iste beatus, quando se ipsum viderit facientem propriam voluntatem, timens pondus proprii judicii.
Quicumque conamini exspoliari ad currendum stadium intellectualis confessionis; quicumque accingimini ad pugnam spiritualis martyrii; quicumque vultis tollere super propriam cervicem et collum jugum Jesu Christi; quicumque festinatis onus vestrum imponere super collum alterius; quicumque acceleratis spontanee vestras scribere emptiones, et vultis vobis rescribi libertatem pro illis; quicumque tenemini exaltati, et natantes super manus aliorum, transfretatis hoc pelagus magnum: cognoscite quia nitimini pertransire quamdam brevem et asperam viam, continentem in se seductionem unam et singularem, nomine idiorithmiam*, quæ est propriæ voluntatis motus, ordo, forma, regula, amor et complacentia.6 Qui enim ex toto abnegat istam seductionem, pervenit antevadere in his quæ arbitrantur bona et spiritualia ac Deo placentia. Obedientia enim est, sibi ipsi non credere in universis bonis usque in finem.*
Futuri in Domino nostram cervicem inclinare, et alteri credere intentione propriæ salutis et humilitatis, diligenter inquiramus et discernamus, atque (ut sic dicam) examinemus et tentemus gubernatorem ante introitum ordinis, si tamen est in nobis aliqua malignitas et prudentia: ut non credamus nos ipsos nautæ indocto tanquam gubernatori, et infirmanti sicut medico, et vitioso tanquam impassibili; et circumventi incidentes in pelagus velut in portum, naufragium aggregemus nobis ipsis in portum. Sed post eum ingressum qui fit in stadio pietatis et subjectionis, non amplius judicemus aut discernamus totaliter bonum nostrum ductorem et positorem agonis, etiam si videamus in eo quasi in homine adhuc aliqua brevia delicta: alioqui judicantes nihil utilitatis consequentur ex subjectione.
Volentes semper habere fidem inconcussam ad præsidentes, necessarie semper oportet servare in cordibus suis indelebiles memorandas horum directiones, ut quando dæmones moliuntur superseminare in cordibus nostris infidelitatem contra ipsos, faciamus ipsos dæmones obmutescere ex rememorationibus directionum exsistentibus in nobis. In quantum enim pullulat fides in corde, in tantum accelerat corpus in ministratione. Quando vero offendit, cadit in infidelitatem quamdam: quod enim non ex fide, penitus est peccatum. — Quum cogitatio tua suggerit tibi discernere ducem aut dijudicare præpositum, resili a tali suggestione quasi a fornicatione, et penitus locum non præbeas, non introitum, non quietem, non initium huic serpenti.7 Dic enim ad draconem principantem cogitationi: O seductor, ego non suscepi judicium mei Prioris, sed ipse meum; non ego illius, sed ipse meus constitutus est judex.
Patres determinant psalmodiam esse armaturam; orationem vero dicunt murum; donum vero lacrimarum dicunt esse lavacrum immaculatum; beatam vero obedientiam decreverunt esse confessionem martyrii, sine qua nullus vitiosus videbit Dominum nostrum Jesum Christum.
Qui subditus est, ipse contra se ipsum sententiam profert. Nempe si propter Deum perfecte obedit, quamvis non videatur, perfecte se exuit suo delicto et judicio. Si vero in quibusdam suam perficit voluntatem, quamvis obedire appareat, ipse pondus suum portabit. At vero si præsidens non cessavit ipsum arguere, utique bene habebit; si vero tacuit præsidens, non habeo super hoc dicere quidquam.
Qui in simplicitate subditi sunt in Domino, ambulant cursum bonum, et perficient eum. Hi non moveantur a se ipsis per hæsitationes, discretiones, et occultationes cogitationum, secundum astutiam dæmonum.
Sed ante omnia confiteamur eas bono et soli judici nostro; si vero jubet, et universis: cicatrices enim propalatæ non proficient in pejus, sed sanabuntur.
Nam aliquando exsistens in quodam cœnobio, vidi pavendam sententiam judiciariam boni judicis ac pastoris. Quum enim essem ibidem, contigit quemdam ex prædali ordine accedere ad conversationem monasticam: quem perfectus ille pastor et medicus jussit per septem dies frui omni quiete ad contemplationem institutionis ejus quæ erat in loco. Pastor vero post septimam diem vocans prædonem illum seorsum ad se, interrogavit et exploravit an placeret sibi habitare cum ipsis qui in cœnobio erant. Quum vero abbas manifeste conspexisset ipsum velle cum omni integritate propositi morari ibidem, rursus interrogavit quid incongruum aut inhonestum factum fuisset ab eo in mundo. Igitur, ut abbas vidit ipsum prompte confitentem universa peccata sua simul ad verbum, iterum tentans, dixit prædoni: Volo te hæc propalare coram universa fraternitate. Ille autem vere odiens sua peccata et omnem confusionem contemnens, indubitanter respondit se ita acturum, dicens: Etiam, si vis, propalabo ea in medio civitatis Alexandriæ. Deinde pastor congregavit in ecclesia universas oves sui cœnobii, numero ducentas triginta, et fecit illum obnoxium sine querela induci coram omnibus post evangelii complementum, in die dominica, divina synaxi perfecta, tractum et temperate percussum ab aliquibus Fratrum, manusque retro vinctum, et cilicino sacco vestitum, habentemque caput pulvere adspersum, ita quod ex solo visu mutavit confestim in planctum et ejulatum universos Fratres stupore repletos:8 non enim aliquis illorum noverat quod fiebat. Deinde quum prædo venisset prope ad portas ecclesiæ, sanctum illud caput benigni judicis clamavit ad eum voce magna: Sta, quia indignus es ingressu in hæc sancta. Stupefactus est ergo super voce pastoris ex sanctuario prolata ad ipsum: existimavit enim se audisse non hominis vocem, sed tonitruum, secundum quod postea dixit et certificavit nos per sacramenta. Ideo procidit statim in faciem tremefactus et totus timore perterritus, atque in terram prostratus, irrigavit lacrimis pavimentum. Tunc mirabilis ille medicus negotians et procurans in omnibus his salutem prædonis, et exhibens formam salutis manifestæ quoque et efficacis humilitatis ceteris omnibus, fecit eum dicere coram cunctis omnia acta ab ipso, specifice et distincte. At ille confitebatur omnia cum pavore, per singula, omni auditui peregrina, non solum corporalia vitia cum hominibus facta secundum naturam et præter naturam, et item cum brutis commissa, verum etiam usque ad veneficia ac homicidia, et alia quæ non est fas narrare, audire aut scribere. Quumque omnia fuisset confessus, jussit abbas illico eum tonderi et Fratribus annumerari. — Porro ego admirans sapientiam sancti abbatis, interrogavi eum seorsum, cur exhibuisset illud spectaculum peregrinum. At ille, qui vere animarum medicus fuit, respondit: Horum duorum causa. Primo, ut illum confessum liberarem confusione præsenti ac futura: quod et factum est. Non enim surrexit a pavimento, o frater Joannes, quousque adeptus est indulgentiam omnium peccatorum. Nec credas hoc difficulter; nam unus Fratrum ibi præsentium, habens in me fiduciam, dixit: Vidi quemdam horribilem, tenentem scriptam chartam et calamum, et calamo cancellabat peccata quæ ille in terram prostratus dicebat. Et congruenter, quum dicat Propheta: Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.9 Secunda causa est, quoniam habeo quosdam habentes peccata aliqua non confessa. Illos ergo exhortor ad confessionem exemplo istius: nam sine confessione nullus indulgentiam sortietur.
Insuper vidi et alia multa admiratione digna et merito recolenda, apud pastorem illum æternæ memoriæ et gregem ipsius: quorum plurima tentabo vobis manifestare. Mansi enim apud illos non modicum tempus, stupens magnifice super ea quæ vidi, qualiter illi terreni imitabantur cœlestes. Nam insolubile vinculum caritatis fuit inter ipsos connexum: imo, quod mirabilius est, immunes erant ab omni verbositate et confidentia. Ad hoc vero studebant præ omnibus, ut non ferirent in aliquo conscientiam Fratris. Quod si aliquis forte apparuisset in quacumque parte oditor Fratris, hunc dijudicatum abbas exsulabat in monasterio segregato. Nam et quadam vice sanctissimus ille abbas præcepit expelli quemdam ex Fratribus maledicentem proximo coram eo, dicens non debere æque permitti in claustro visibilem et invisibilem dæmonem.
Vidi ego inter sanctos illos negotia vere utilia clarificationeque digna. Vidi fraternitatem collectam, alligatam et colligatam, possidentem actionem mirandam et contemplationem præclaram. Ita enim exercitabant et excolebant se ipsos divinis directionibus, quod pene non indigebant admonitionibus præsidentis, sed spontanee excitabant se invicem ad divinam vigiliam. Erant enim quædam sancta et divina gymnasia in eis et ab eis terminata, meditata et fixa. Si namque aliquando contigisset aliquem eorum incipere maledictionem, aut temerarium judicium, aut condemnationem alterius, vel otiositatem verbosam, alter Frater faciebat eum cessare nutu ignoto, latenter ad memoriam ipsum reducens tali hortatu; si vero sic forsitan non sensisset neque cessasset, alter ille genu flectens culpam dicendo recessit, illumque ad memoriam sic reduxit. Indesinenter quoque loquebantur aliquid utile et salubre, et in eorum colloquio fuit incessanter rememoratio mortis.
Non tacebo vobis præclaram exercitationem coqui eorum. Vidi etenim eum habentem in suo officio ploratum perpetuum ac mœrorem, supplicavique ei ut diceret mihi unde et qualiter dignus effectus esset obtinere gratiam talem. Qui a me violentiam seu importunitatem passus, respondit: Nunquam cogitavi me hominibus deservire, sed Deo; et judicans me indignum omni quiete, per adspectum ignis istius possideo jugem memoriam flammæ futuræ ac infernalis. — Audiamus aliam præclaram observantiam eorumdem. Nam neque in mensa cessabant ab opere spirituali. Exhibito autem quodam more ignoto ac nutu, hortabantur se ipsos secundum animam, reducendo memoriam ad orationem. Nec solum faciebant hoc in mensa, sed in omni mutua obviatione ac synodo seu congregatione.
Porro si quisquam eorum aliquod commisisset delictum, plurimum rogabatur a Fratribus multis ut permitteret eis de hoc satisfactionem ac sollicitudinem derelinquere apud abbatem, et ab eo susciperet correctionem. Unde et magnus hic Pater cognoscens operationem discipulorum, exhibebat deinde leviores increpationes, sciens redargutum esse frequenter sine reatu. Hinc quoque de cetero non requirebat eum qui principaliter seu personaliter lapsus fuit ad culpam.
Ubi otiosa verbositas aut scurrilitatis memoria viguit aliquando apud illos? Porro si quisquam eorum incepisset alicubi litem ad proximum, alius transiens dissipavit iram simul et litem genu flectendo et culpam suam dicendo, quod Græce dicitur μετάνοια, id est pœnitentia. Si autem sensisset Fratrem quærere ultionem pro injuria sibi illata, illico nuntiavit hoc Fratri tunc disponenti in secundo loco sub præsidente, sicque tentavit illos reconciliare ante solis occasum. Si vero obdurabantur nec increpationem recipiebant, non permittebantur sumere cibum ante satisfactionem condignam, vel de cœnobio ejiciebantur. — Erat autem apud eos diligentia ista inaniter consummata, sed laude digna: nam et Frater tumultum aliquem faciens, erat manifestans eumdem, propriam culpam recognoscendo.
Nimirum multi activi atque contemplativi inventi sunt inter sanctos illos; multi quoque discretionem veram habentes, ac humiles. Eratque stupendum videre in ipsis et angelos, exemplare spectaculum: angelos, inquam, utpote canos, reverendos et sanctitate decoros, instar parvulorum circumquaque currentes ad ministrandum, et de sua humilitate maxime gloriantes.
Vidi ibi quosdam habentes circa quinquaginta annos in obedientia: quos rogavi ut docerent me quam consolationem a Deo acceperant pro tanto labore. Ex quibus quidam dixerunt se deinceps occurrere ac venisse in humilitatis abyssum; alii vero dicebant se habere perfectam insensibilitatem carentiamque tristitiæ in maledictis, contumeliis, omnibusque injuriis.
Vidi alios ex illis sanctis perpetue memorandis, post angelicam conversationem et venerandam canitiem perductos ad profundissimam sapientiam, simplicitatem et innocentiam, ad deliberationem quoque spontaneam, non fictam, directissimam Deo: non secundum senescentes in hoc mundo, quos delirantes vocare decernunt, utpote habentes in se aliquid irrationabile aut impudicum, vel adventicium aut segnem sermonem et morem; sed erat videre senes illos sanctos exterius totos lenes, mansuetos et hilares: quod non invenitur in multis faciliter. Intus autem in anima, ad Christum et ad præsidentem erant simplices et innocentes, et quasi parvuli respirantes; possidebantque oculum mentis inconfusum, terribilem et robustum contra dæmones et peccata.
O sanctum caput, et congregatio Deo dilecta, tempus vitæ meæ deficiet me narrantem virtutem et vitam beatorum illorum imitantium e cœlo. Attamen utilius est ornare sermonem nostrum ex laboribus et sudoribus illorum salubriter dolentium, et excitare nos ad zelum illorum Deo acceptum, quam ex propriis viribus et exhortationibus. Nam absque contradictione, id quod minus habet ornatur a meliore. Illudque postulo, ut nemo suspicetur nos scribere compositum aliquid aut confictum. Mos namque est infidelitatis, vastare et impugnare perverse utilitatem in his quæ sunt pia et vera. Sed nos iterum jungamus prædictis.
Vir quidam nomine Isidorus, ex principativa dignitate Alexandrinæ civitatis, abrenuntiavit sæculo ante hos annos in præfato cœnobio : quem reperi ibi. Quem recipiens abbas ille sanctissimus, et videns eum esse omnino versutum, crudelem, durum ac arrogantem, syllogizavit et argumentabatur sapientissimus ipse per humanam inspectionem astutiam dæmonum ; dixitque Isidoro : Si vere elegisti tollere jugum Christi, volo te ante omnia obedientiam exercere. Respondit Isidorus : Sicut ferrum traditur fabro, sic ego, o sanctissime, trado me ipsum esse subjectum in omnibus. Tunc magnus ille abbas curatus super tali ænigmate, confestim tradidit eum gymnasio, et ait : O frater, volo te adsistere et manere in porta cœnobii, et facere metaniam omni homini ingredienti et egredienti, ac dicere ad unumquemque illorum :1011 Ora pro me, Pater, quia peccavi. Obedivit autem Isidorus sicut obedit angelus Deo. Itaque Isidoro faciente ibi septem annos, et veniente in profundissimam humilitatem atque compunctionem, voluit abbas eum Fratribus annumerare ut superdignum, et ordinatione dignum efficere, post septimanam annorum legalem, et post incomparabilem patientiam ejus. Ipse vero plurimas supplicationes fecit abbati per alios et per me infirmum, ut dimitteret eum ibi perficere cursum suum agendo similiter sicut et antea fecit, inserens et verbis obscure insinuans appropinquare jam finem suum et vocationem a Domino : quod et factum est. Abbate enim dimittente eum ibidem in gradu tali, migravit gloriosus cum gloria ad Dominum post decimum diem, assumens et portarium claustri septimo die post suam dormitionem. Prædixerat enim beatus Isidorus ille portario : Si invenero fiduciam apud Deum, fies in brevi inseparabiliter mihi conjunctus in gloria. Quod et factum fuit ad plenam et maximam certitudinem inconfusæ obedientiæ ejus, et imitativæ humilitatis suæ a Deo collatæ. — Interrogavi hunc magnum Isidorum adhuc superstitem, qualem cogitationem et operationem habebat in mente sua degendo in porta. Et ipse æternaliter memorandus non abscondit mihi hoc ipsum, volens alios ædificare; et dixit : In primo anno cogitavi me quasi venditum propter peccata mea, et ideo operari quæ feci. Unde cum omni amaritudine et violentia et sudore pœnitentiam feci, et metaniam illam exhibui. Anno autem completo, degebam absque tristitia cordis, exspectans de cetero mercedem a Deo pro patientia et obedientia mea. Rursusque anno secundo finito, reputavi cum sensu cordis ac intima mente me ipsum indignum mansione cœnobii, et visione atque colloquio Patrum, et communicatione sacramentorum, imo et adspectu faciei cujusquam. Oculis autem defixis deorsum integre exorabam introeuntes et exeuntes pro oratione, inferiori prudentia.
Præterea, recumbentibus nobis quodam die in mensa, magnus ille prælatus et doctor, inclinans sanctum os suum ad me, ait: Vis ut ostendam tibi divinam prudentiam in profundissima canitie? Et me supplicante ut faceret hoc, vocavit quemdam de mensa secunda, Laurentium nomine, habentem in cœnobio annos circiter quadraginta octo, qui fuit secundus sacerdos illius conventus. Veniens ergo ille et genua humiliter flectens coram abbate, benedicebatur ab eo. Sed surgente Laurentio, abbas nil penitus dixit, dimisitque eum ante mensam stare et nihil comedere. Erat autem refectionis initium, ita quod taliter stetit per magnam horam, aut pene per duas, ac per hoc erubescerem deinceps adspicere in faciem operatoris. Erat enim Laurentius totus canus, octogesimum agens annum. Denique manens usque ad finem refectionis absque responsione abbatis, surgentibus nobis a mensa, missus est a sancto abbate dicere initium psalmi tricesimi noni præmemorato magno Isidoro. — Ego autem tanquam nimis malitiosus non omisi tentare senem illum, interrogando quid cogitasset sic stando. Qui dixit: Considerans abbatem quasi Christi vicarium, non cogitavi mihi aliquid ab ipso injungi, sed a Deo; idcirco, o pater Joannes, stabam non quasi coram hominum mensa, sed tanquam ante altare Dei, ipsum exorans, non concipiens aliquam pravam cogitationem vel intentionem contra abbatem, ex fide et caritate mea ad ipsum, quum scriptum sit:12 Caritas non cogitat malum. Imo et hoc agnosce, o Pater, quia quum aliquis dederit se ipsum in simplicitatem spontaneam ac innocentiam, non dabit ulterius maligno locum aut horam in se.
Denique qualis erat ille justus rationalium pecorum salvator et pastor per Deum et Dominum nostrum Jesum Christum, talem habebat dispensatorem dispensantem ea quæ erant cœnobii, tam castum et mitem ut penitus pauci. Contra quem magnus iste abbas invehebatur aliquando sine culpa illius ad aliorum ædificationem, jussitque eum expelli ab oratorio, præcipiens importune hoc ipsum. At ego, sciens dispensatorem esse sine querela et culpa de qua abbas eum culpabat, excusavi eum seorsum apud abbatem. Qui dixit: Novi, Pater; sed quemadmodum miserabile est et injustum rapere panem ex ore famelici parvuli, sic præsidens animabus lædit se ipsum et operarios sibi subjectos, si non acquirit eis coronas per singulas horas, quantas novit ipsos posse acquirere seu mereri, sive per injurias, sive per ignominias et despectiones atque illusiones. Talis autem præsidens maxime læditur in tribus. Primo, quoniam ipse privatur increpationis mercede. Secundo, quoniam aliis valens prodesse ex eorum virtutibus, hoc omisit. Tertio, quod et gravissimum est, quoniam ipsi qui æstimantur esse patientes et pii toleratores adversitatum, neglecti sub tempore et non redarguti de cetero a præsidente tanquam virtuosi et patientes, privati frequenter fuerunt mansuetudine ac patientia quæ primo erant in eis. Nempe si terra exstiterit bona, pinguis atque fructifera, si tamen fuerit aquæ defectus, fit sterilis, et germinat spinas: ita si aquæ ignominiæ et copia injuriarum subtrahantur, mens antea bona profert spinas elationis, concupiscentiæ et irreverentiæ. Hoc sciens, magnus ille Apostolus Timotheo præcepit:13 Argue, obsecra, increpa, insta opportune, importune. — Me autem objiciente abbati, et allegante infirmitatem generationis modernæ quæ secundum nos est, et qualiter multi dirumpuntur seu recedunt a grege congregationis propter correctionem quæ fit eis quasi sine causa, quamvis forsan non sine causa, domus sapientiæ iterum dixit ad me: Anima propter Christum oblata et mortificata, atque ligata caritate pastoris et fide ad ipsum, non recedet usque ad mortem et sanguinem, præsertim si a pastore suscipiat beneficia pietatis super cicatrices, recordans quod scriptum est: Neque Angeli, neque Archangeli, neque Principatus, neque Potestates, neque Virtutes, neque creatura alia separabit nos a caritate Christi et pastoris.14 Porro si anima non est ita ligata, fixa ac copulata, miror omnino si non inaniter in cœnobio demoretur: ficto enim nuntio comitabitur subjectio. — Non enim magnus ille sibi ipsi mentitus est, sed ducatum præbuit et perfecit.
Audiamus sapientiam Dei, et admiremur eam inventam in vasis fictilibus. Admirabar ego præsens fidem et patientiam atque indomitam sufferentiam noviter advenientium, in increpationibus et injuriis præsidentis. Interdum autem persecutionibus afficiuntur non solum a præsidente, sed etiam ab inferioribus valde. Igitur interrogavi causa ædificationis quemdam ex Fratribus habentem in monasterio quindecim annos, nomine Abbacyrum, quem videbam præcipue tribulatum fere ab omnibus. Quandoque enim ministri expellebant eum a mensa: erat quippe a natura modicum incontinens circa linguam. Dixi ergo ad eum: Frater Abbacyre, quare video te quotidie expulsum a mensa, ac sæpius ire dormitum sine refectione? Respondit: Crede mihi, o Pater, quia probant me Patres mei an vere monachus fiam, sed non in veritate hoc faciunt. Hinc ego cognoscens intentionem eorum et magni, sine pondere universa sustineo. Quindecim habeo annos in congregatione hac, et per totidem annos me probaverunt; et secundum quod ipsi mihi dixerunt in ingressu, quando me receperunt, probant abrenuntiantes per annos triginta. Et juste, o pater Joannes: aurum enim non perficitur absque probatione. — Sustinens ergo et manens generosus, iste Abbacyrus post meum adventum in monasterio duos annos migravit ad Dominum. Et morti propinquans Fratribus dixit: Gratias ago Domino Jesu Christo et vobis, quia pro eo quod salubriter me tentastis, ecce septemdecim annis mansi a dæmonibus non tentatus. Quem justi judicii pastor præcepit digne collocari ac sepeliri cum sanctis illic quiescentibus.
Lædo cunctos zelatores Beatorum, si sileo sub sepulcro silentii directionem et pugnam Macedonii, primi diaconi habitantium illic. Qui summe sollicitus coram Deo rogavit quadam vice abbatem licentiam eundi in civitatem Alexandrinam, imminente solennitate Epiphaniæ, ante duos dies ejusdem, propter indigentiam cujusdam viri sibi familiaris, promittens celeriter de civitate reverti propter imminentiam ac præparationem solennitatis illius. Porro omnis boni oditor diabolus impedimentum archidiacono faciens, procuravit quod ab abbate dimissus non rediit ante solennitatem præfatam, sive juxta tempus sibi præfixum a præsidente. Quumque post unum diem rediisset, abbas suspendit eum a diaconatus officio, posuitque in ultimo incipientium numero. Suscepit bonus minister Patrem, et patientiæ archidiaconus ita sustinuit verbum sententiamque abbatis absque tristitia, quasi ipse increpatus non fuisset, sed alius. Quumque per quadraginta dies mansisset in incipientium numero, sanctus et sapiens pastor reduxit eum ad proprium gradum. Et ecce post unum diem archidiaconus rogavit abbatem ut constitueret eum rursus in priori increpatione ac disciplina, dicens, Quia irremissibilem quamdam culpam commisi in civitate. Abbas vero sciens eum hoc dicere gratia humilitatis et non vere, consensit bono desiderio ejus. Eratque mirum videre senem reverenda canitie decoratum degere in incipientium ordine, universos quoque integre deprecari ut orarent pro ipso. Nam dixit: In fornicationem inobedientiæ cecidi. — Mihi autem humili Macedonius iste confidenter aperuit cur ad humiliationem illam se tam sponte atque humiliter obtulit. Nunquam, inquiens, vidi in me tantam evacuationem omnis impugnationis tantamque dulcedinem divinæ illuminationis, uti modo. Denique (ut dicunt) angelorum est non cadere, quia nec possunt peccare; hominum vero est cadere, et iterum surgere quoties hoc contingit; dæmonibus vero est proprium, quod semel cadentes, nunquam resurgunt.
Præterea ille cui commissa erat dispensatio claustri fiducialiter renuntiavit mihi: Quum essem juvenis et animalia custodirem, inductus fui in gravissimum animæ lapsum, ut assolet. Habebam vero ex consuetudine, nunquam abscondere serpentem in nido cordis. Quocirca tenens serpentem istum cum cauda, medico propalavi quod feci. Caudam vero dico finem actionis. At ille facie subridens, ait ad me, percutiens temperate maxillam meam: Vade, fili, habeto ministerium tuum ut prius, nihil omnino timens. Ego vero credens fide non hæsitanti, suscepi in paucis diebus certam curationem a vitio illo. Gaudens ergo et tremens, currebam viam meam.
Omnis ordo rerum creatarum (ut dicunt quidam) possidet differentias multas. Quoniam ergo in congregatione Fratrum erat differentia quædam profectuum et deliberationum, quando medicus horum notabat aliquos ostentatores in peregrinationibus sæcularium ad mansionem, istos in ultimis contumeliis et vilioribus ministrationibus positos mittebat circumquaque coram sæcularibus illis, ita ut deinceps celeres discederent quando fiebat ad eos aliqua peregrinatio. Et erat supermirabile factum quid videre. Ipsam vanam gloriam admiserunt, jussi sunt viliora quoque peragere coram eis a quibus reputari optabant: sicque vana gloria persequebatur se ipsam, fugiebatque homines sæculares.
Christus Jesus Dominus noster volens me privare oratione sancti Patris, ante unam septimanam egressus mei, assumpsit virum mirabilem, Menam nomine, disponentem omnia secundaria negotia post abbatem: qui quinquaginta novem annos in cœnobio habens, pervigil adimplevit omnem ministrationem. Quid igitur? Tertia die, perficientibus nobis solitum Canonem dormitionis sancti, repente totus chorus in quo jacebat defunctus replebatur bono suavissimoque odore. Tunc igitur abbas permisit nos discooperire loculum in quo defunctus erat dispositus. Quo facto, vidimus universi emanare duos fontes quasi unguenti boni odoris ex pretiosissimis plantis ipsius. Tunc abbas ait ad omnes: Videte, ecce sudores laborum ac pedum ipsius vere oblati sunt Deo; et accepti atque suscepti ab eo sicut unguentum. — Porro Patres cœnobii annuntiaverunt nobis alias multas virtutes de isto sanctissimo Mena. Dicebant autem et hoc de ipso, quod abbas ejus volens probare aliquando patientiam sibi a Deo collatam, præteriit eum redeuntem ad abbatiam, quum faceret genuflexionem abbati ad vesperam, nec suscepit eum more solito adorantem, sed dimisit eum in terra sic positum usque ad horam Canonis seu matutinalis Officii; tuncque benedicens eum, ac increpans ut ostentationis amatorem et impatientem, surgere eum fecit. Noverat enim sanctus abbas qualiter Menas generose sufferret: ideo fecit hoc ad omnium ædificationem. Porro discipulus sancti Menæ certificavit nos de actibus sui præceptoris, dicens: Quum curiose ab ipso inquirerem si forte fuisset somno oppressus in tali genuflexione abbati exhibita, affirmavit se in terra prostratum legisse totum Psalterium.
Non despicio et sermonis coronam exornare præsenti smaragdo. Movi quandoque sermonem de quiete solitaria aliquibus seniorum illorum supersumme virilibus. Qui subridentes facie et hilari ore dixerunt ad me: O pater Joannes, nos quum simus materiales, magis exsequimur materialem institutionem, judicantes et discernentes subire prælium illud quod est secundum mensuram nostræ infirmitatis, æstimantes utilius certare cum hominibus aliquando sævientibus et aliquando pœnitentibus, et non cum dæmonibus contra nos semper furentibus et armatis.
Alter vero illorum seniorum æternaliter memorandorum, habens ad me multam fiduciam et caritatem secundum Deum, rursus ait mihi cum benignitate: Si inest tibi in sensu animæ tuæ operatio dicentis sapientissime, Omnia possum in eo qui me confortat Christo; si Spiritus Sanctus roris castitatis secundum Virginem supervenit in te, si virtus altissimæ patientiæ obumbravit tibi: præcinge lumbos tuos linteo obedientiæ sicut vir Christus Deus, et surgens a cœna solitariæ tuæ quietis, lava pedes Fratrum in spiritu contribulato, magis vero provolvere pedibus congregationis in subjecta et dejecta prudentia. Statue duros, severos et vigiles ostiarios in porta cordis. Invincibiliter contine mentem, difficulter valentem contineri in corpore circumquaque occupato. In membris motis et concussis intellectualem quietem exercita: quod est gloriosissimum præ universis exercitiis. Esto inconturbabilis in medio conturbationum et tumultuum, animam pacificam habens. Collige linguam furentem et vesanam in contradictionibus insilire; certa contra reginam hanc septuagies septies in die. Dispone mentem conturbatam ut incudem, figens in ligno animæ crucem, mutuis fragoribus contusionibusque percussam, impugnatam, illusam, improperatam, maledictam, subsannatam, læsam; in nullo penitus resolutam, nec sustinentem stragem, sed exsistentem et manentem totam planam. Exspolia te voluntate tanquam confusionis amictu, et denudatus intra in stadium necessitudinis, quod raro et difficulter invenitur. Indue loricam fidei ad agonis dispensatorem, indis-
Philipp. IV, 13.
Luc. I, 35.
Joann. XIII, 4, 5.
1 Thess. IV, 8. solubilem neque penetrabilem ab aliqua infidelitate. Tene tactum inverecunde prosilientem temperantiæ freno. Recordatione mortis coge oculum volentem per singulas horas adspicere curiose magnitudinem et pulchritudinem et visionem corporum. Obmutescere fac intellectum tuum curiosum in familiari sollicitudine, volentem judicare fratrem in negligentia operantem; et omnem caritatem et compassionem in summa ad proximum absque errore ostende.15 Tunc vero, amantissime Pater, in hoc cognoscent omnes quia discipuli sumus Jesu Christi, si habemus in congregatione caritatem ad invicem. — Iterum bonus amicus dixit: Veni, veni, concerta et commorare; bibe subsannationes singulis horis sicut aquam vitæ: quoniam David scrutans universa quæ sunt jucunda sub cœlo, post omnia ultimo dixit quærens: Ecce quid bonum et quid jucundum? Nihil nisi habitare fratres in unum.16 Si ergo nondum facti sumus digni virtute et actu obedientiæ et patientiæ hujus, bonum est saltem ut longe stantes ab agonistico stadio infirmitatem propriam cognoscamus, et singulariter certantes beatificemus, eisque patientiam imprecemur. — Victus igitur fui sermonibus boni magistri et virtuosi Patris istius mecum pugnantis evangelice et prophetice, magis vero amicabiliter id agentis: unde volui indubitanter dare intercessiones et vota beatæ obedientiæ.
Memor adhuc unius virtutis utilis atque fructiferæ horum beatorum senum, exiens a paradiso, iterum vobis proponam spinosa eloquia, non venusta neque proficua.
Stantibus nobis frequenter in oratione, notavit abbas quosdam mutuo colloquentes: quos statuit per unam hebdomadam ante fores ecclesiæ, jubens (quamvis clerici essent ac seniores) ut genua flecterent coram universis introeuntibus et egredientibus. — Adspiciens ego quemdam ex Fratribus quasi colloquentem ad aliquos facie sua ac motibus in præeloquio hymnorum, quæsivi addiscere morem hujus beati. Qui nesciens occultare utilia, dixit: Pater Joannes, ex proæmiis consuevi cogitationes et mentem simul cum anima congregare, et ipsis vocatis coram, clamare:17 Venite, adoremus et procidamus Christo regi ac Deo nostro. — Curiosius autem inquirens hunc, auctorem convivii hoc facientem apprehendi; et videns eum habere permodicam tabulam appensam ad cingulum, didici quod cogitationes suas quotidie scripsit in ea, et omnes illas nuntiavit abbati. Nec hunc solum, sed et alios plures vidi hoc facientes: erat enim hoc ab abbate præceptum, sicut audivi.
Quidam ex Fratribus detrahens proximo suo (tanquam verboso et nugaci) apud abbatem, expulsus est ab eodem. Qui extra portam cœnobii mansit per unam hebdomadam, petens veniam et regressum ad claustrum. Quod quum animarum amator abbas percepisset, inquirens sollicite, et audiens Fratrem illum nil penitus comedisse infra sex dies, renuntiavit eidem: Si omnino vis redire, ponam te inter pœnitentes. Quumque Frater hoc acceptasset libenter, fecit eum abbas in carcere poni, ubi lapsi assidue flebant pro sua ruina. — Et quoniam mentionem fecimus de mansione lapsorum, modicum dicamus de ea.18 Itaque a magna mansione cœnobii distabat uno signo locus vocatus carcer, qui erat absque consolatione. Nunquam enim fuit in eo ignis, vinum, oleum aut aliquid coctum pro cibo, sed panis tantum et herbæ exiguæ. In hoc carcere abbas reclusit inegressibiliter eos qui excesserunt post suam conversionem, non simul, sed separatim, vel ad majus duos simul, quousque Deus certificavit eum de unoquoque illorum.¹ Præfecitque illis virum magnum Isaac, qui a traditis sibi requirebat orationem fere indesinentem, volens ut semper orarent. Habebat autem copiam palmarum, quas dedit incarceratis ut operarentur, ne in acediam caderent.
Hæc est vitæ institutio et conversatio quærentium faciem Dei Jacob. Etenim bonum est admirari labores et dolores Sanctorum;19 æmulari vero et sequi eos, est augmentativum salutis. Irrationabile autem et impossibile est velle imitari omnem conversationem Sanctorum sub uno.
Morsum et conquassationem in redargutionibus sentientes, habeamus memoriam peccatorum nostrorum, quousque Dominus videns vim nostram esse vim non violentorum inferentium, deleat eam, et dolorem in corde mordentem et luctum vertat in gaudium. Ait enim Psalmista: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam in proprio tempore.20 — Non obliviscamur Psalmistæ dicentis ad Dominum: Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! Et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ iterum reduxisti me post casum.21
Beatus qui sibi ipsi vim fecit, propter Deum quotidie maledictus, contemptus et exprobratus. Iste cum martyribus tripudiabit, et cum angelis fiducialiter aget. Beatus monachus qui singulis horis putat se dignum omni ignominia et despectu. Beatus qui mortificat voluntatem suam usque in finem, et curam sui tradidit magistro suo in Domino: statuetur enim ad dexteram Jesu Christi crucifixi.
Si quis projecit a se redargutionem justam vel injustam, iste negavit salutem suam; si vero suscepit eam cum labore et dolore, aut sine dolore, sortietur celeriter remissionem peccatorum suorum. — Ostende Deo intellectualiter ac integre fidem et caritatem quam habes ad Patrem tuum, et ille hunc incognite certificabit deinceps tibi jungi et familiarem exsistere secundum affectionem tuam ad ipsum. — Qui semper et in multis propalat serpentem, fidem manifestam et efficacem ostendit; qui vero ipsum abscondit, inviis anfractibus errat. — Si quis vult cognoscere suum amorem ad fraternitatem, et proprie suam caritatem, certificetur de hoc in isto, quando videt se ipsum lugentem super offensionibus fratris, et rursus videt se exsultantem de profectibus et gratiis ejus.
Qui verbum suum quod dicit, quamvis sit verum, contendit in collocutione statuere, cognoscat se infirmum infirmitate diaboli: et si operatur loquens cum coæqualibus, forsitan quandoque sanabitur per increpationem majorum; si vero sic litigat contra majores aut sapientiores, apud homines hoc insanabile est. — Qui non est subditus verbo, manifestum est quia nec opere. Qui enim infidelis est in modico, infidelis atque inglorius erit in multo. Et talis est in vanum laborans, ex sancta obedientia nihil nisi judicium sibi reportans.22
Si quis erga subjectionem Patris possedit conscientiam suam usque ad summum mundam, iste de cetero non conturbatur, exspectans per singulos dies mortem quasi somnum, magis vero quasi vitam, cognoscens in solido quia ipse non reddet rationem pro se in hora separationis, sed qui præest. — Si quis suscipiens commissionem ministrationis a Patre in Domino absque violentia, passus est improvisum aliquod offendiculum in ipsa; causa instruatur non danti arma, sed suscipienti: suscepit enim arma contra pugnam inimici, intulit vero ac infixit ea cordi suo. Si vero propter Dominum vim passus fuit, et suam infirmitatem prædixit danti; confidat: quoniam si cecidit, saltem mortuus non est.
Latuit, o amici, me vobis coram ponere et hunc suavem panem virtutis: quomodo obedientes in præfato cœnobio conterebant se ipsos injuriis in Domino, et afficiebant se ignominiis secundum Deum, ut essent parati ad patientiam in injuriis illatis eis ab extra et ignominiis.
Anima quæ confessionem excogitat et ex industria tenet, quasi sub ejusdem freno retinetur ut non delinquat. Quæ enim manent non confessa, ipsa de cetero agimus quasi in tenebris sine timore. — Quando præsidente absente imaginamur vultum ipsius, putantes eum quasi adstare nobis, tunc cognoscamus quia vere exsequimur legitimam obedientiam. Segnes pueri arbitrantur absentiam magistri gaudium, generosi vero et nobiles putant eamdem damnum.
Interrogavi aliquando quemdam probatissimum virum, deprecans mihi declarari quomodo obedientia possidet humilitatem. Qui ait: Nimirum si prudens et vere bene obediens mortuos suscitet, et donum lacrimarum possideat, et liberationem a pugnis; putat omnino quod oratio spiritualis Patris fecit, atque manet ipse alienus a vana propriæ reputationis elatione. Quomodo enim exaltabitur de illo quod reputat factum adjutorio Patris spiritualis, non propria sollicitudine? Solitarius operationem istam non novit. Nempe propria reputatio et elatio possidet justa quæ circa ipsum, immittens ei ex propria sollicitudine directiones perficere.
Qui est in subjectione vivens, vincens duos dolos, manet de cetero servus Christi æternus atque obediens. — Agonizat dæmon ut pugil, obedientes aliquando inquinare sordibus, et efficere duros corde; aliquando vero conturbabiles fieri violenter actos, movens contra mœrorem, et aridos et sine fructu, et gulosos et avidos, et circa orationem pigros et somnolentos et tenebrefactos, ut sint quasi nihil proficientes ex subjectione, ut evellat eos a certamine, abeuntes retrorsum. Non enim sinit intendere, quoniam dispensativa oblatio apparentium beatorum, fit nobis pluries aggregatio profundissimæ humilitatis. Seductor ille per patientiam frequenter repulsus ac victus est. Deinde adhuc isto loquente, alius angelus post modicum adstans, tentat nos alio modo seducere. Vidi monachos ex protectione Patris effectos obedientes, bene contritos, tractabiles, mites, continentes, sollicitos, non impugnatos, et callidos, ferventes: quibus dæmones instantes, subseminaverunt eis deinceps esse potentes ad solitariam quietem, et valentes per illam deinceps pertingere ad perfectum certamen, et quasi ad impassibilitatem. Ita ergo seducti, et a portu in pelagus secedentes, deinde non valentes se gubernare, tempestate eos apprehendente, periculum passi sunt miserabiliter ab hujusmodi falso ac sordido tentatore.
Necesse est mare quassari et conturbari et feraliter elevari, ut materia quam flumina vitiorum deduxerunt in ipsum, et fœnum et universa corruptio, per ea iterum rejiciantur in terram. Superintendamus, et inveniemus post magnam tempestatem, in mari factam profundam tranquillitatem.23
Quicumque est Patri spirituali interdum obediens, quandoque vero inobediens, similis est homini mittenti in oculos suos aliquando collyrium, aliquando calcem. Unus vero qui ædificat, et alius qui destruit, quæ utilitas in utrisque, nisi labor tantum?24
Ne seducaris, o fili obediens Deo, spiritu reputationis propriæ et elationis, et ne delicta tua annunties magistro quasi sub persona alterius. Non est absque confusione a confusione liberari. Denuda, denuda medico spirituali plagam tuam. Dic, et non confundaris: Meum est vulnus, o Pater, mea est plaga, proveniens ex negligentia mea, non ex alterius culpa; nemo ejusdem causa, non homo, non spiritus, non corpus, neque aliquid aliud, sed insolentia et negligentia mea. More, adspectu et cogitatione esto tanquam convictus judicio, super confessione in terram imminens; et si possibile est, esto rigans pedes judicis ac medici quasi pedes Christi. — Mos est sæpe dæmonibus suggerere nobis ut non confiteamur peccata nostra, aut facere hoc quasi ex alterius persona, vel inculpare alios de nostro peccato, tanquam causatores.
Si omnia consuetudine auferuntur et consuetudinem sequuntur, multo magis penitus bona, sicut habentia cooperatorem magnum Deum. — Non laborabis, fili mi, multis annis invenire in te requiem beatam, si ex tota anima te ipsum tradideris in principio tuæ conversionis ignominiis.
Non dedigneris confessionem facere pastori tuo sicut Deo, in subjecto more. Vidi enim obnoxios mollientes duritiam judicis condemnantis, super nimia confessione et supplicatione, et transformantes furorem judicis in bonam viscerositatem. Propterea Joannes præcursor exigebat confessionem ante baptismum ab accedentibus: non ipse eadem indigens, sed quæstuans eorum salutem. — Non stupeamus et post confessionem impugnari: melius est pugnare cum inquinationibus, et non elatione et reputatione propria.
Noli currere nec extollaris in narrationibus Patrum et anachoretarum:25 etenim in malitia Protomartyris est pervadare electus. — Neque cadens discedas de stadio necessitudinis hujus: tunc enim maxime indigemus multo amplius medico. Qui cum auxilio pedem pungit in lapidem, eum extra adjutorium exsistentem, contigisset non solum offendere, sed et penitus mori. — Quando in cœnobio victi dejicimur, dæmones instantes, celerius apprehendunt nos, quasi sub occasione bene rationabili, quæ tamen est potius irrationabilis, tranquillitatem nobis solitariam suggerentes. Intentio vero est inimicis nostris, apponere nobis vulnus super lapsum.
Quando medicus allegat impotentiam, tunc necesse est accedere alium: sine medico enim curati sunt valde pauci. Quis ergo arbitrabitur contradicere nobis determinantibus quod omnis navis habens gubernatorem peritum et expertum, et naufragium incurrens, periclitanda erat exsistens omnino absque gubernatore? — Ex obedientia procedit humilitas, ex humilitate impassibilitas: quia in humilitate nostra memor fuit nostri, et redemit nos ab inimicis.26 Etenim principiavit quidem illam ista, sicut Moyses incepit legem; perficit vero filia matrem, sicut Maria perfecit Synagogam. — Omni punitione sunt digni coram Deo, infirmantes qui post medici experientiam et utilitatem ex ipso acceptam, derelinquunt hunc ante sanitatem perfectam, præponentes ei alterum proprio suo judicio et comparatione. Non fugias manus offerentis te Domino: non enim in vita tua revereberis alium sicut ipsum.
Qui inexpertus est in bellicis rebus, non separabit se ex multitudine militum cum certa securitate ad singulare certamen; et monachus non conabitur ire ad solitariam quietem sine periculo, ante multam experientiam et exercitationem animalium et spiritualium vitiorum. Solet enim ille quidem corporaliter, iste vero secundum animam subire periculum. Boni enim (ut sacra ait Scriptura) sunt duo super unum:27 id est, bonum est filio cum Patre per operationem divini Spiritus agonizare contra assumptiones et consuetudines vitiosas. — Qui privat cæcum ductore, et gregem suo pastore, et orbum manuductore, et parvulum suo patre, infirmantemque medico, et navem gubernatore, periculum utrisque conciliat; qui vero conatur certare contra spiritus absque adjutorio, mortificatur ab eis.
Venientes pro curatione ad medici stationem, notent a principiis suos dolores; qui vero in subjectione sunt, humilitatem eis advenientem. Nempe alleviatio dolorum est illis signum sanationis absque errore; his autem, additamentum dijudicationis sui ipsorum: neque aliquid aliud signum tale eis apparebit. — Conscientia tua fiat tibi speculum subjectionis, et sufficiens est.
Alii quidem secundum tranquillitatem solitariam sunt subjecti Patri spirituali, et a solis dæmonibus impugnantur; alii vero in congregatione exsistentes, pugnant contra dæmones, et contra homines. Et priores quidem per indesinentem Patris sui adspectum diligentius custodiunt ejus mandata; secundi vero sæpius in modico feriunt Patris sui mandata propter ipsius absentiam: verum si aliqui fiant solliciti et portatores dolorum, propter patientiam quam habent in repercussionibus complent super defectum et duplices coronas reportant.
Omni custodia servantes nos ipsos servemus, ne per aliquem sensum aut aliam animæ vim peccemus: nam naves renavigantes ad portum solent faciliter conteri, præsertim quæ perforatæ exsistunt a fervore tanquam a teredine. — Super eo qui præest, extremam taciturnitatem studeamus habere: vir enim tacitus, filius amoris sapientiæ, continue possidet multam scientiam. Vidi subditum rapientem narrationem ex ore præsidentis, et desperavi de subjectione ejus, cernens subditum illum assumpsisse superbiam, et non humilitatem, ex narratione prælati. — Omni vigilia vigilemus et servatione servemus et custodia custodiamus unde, quando et quomodo ministratio debeat præjudicari et præferri orationi: quia non semper debet fieri hoc omnino.
Attende tibi ipsi et Fratribus tuis; et ne acceleres in aliquo apparere justior eis, exsistens simul cum ipsis: duo enim mala operaris, utpote, illos lædens per tuam apparentiam falso fictam, tibi ipsi vero omnimodo concilians altum sapere. — Esto studiosus secundum animum, nequaquam manifestans hoc corpore, non figura, non habitu, non sermone, non ænigmate, vel exemplo: et istud, si tamen cessasti judicare et contemnere proximum tuum; si vero exsistis pronus in hoc, esto similis Fratribus tuis, et non dissimilis propria reputatione tui ipsius. — Vidi reprobum quemdam discipulum super magistri directionibus gloriari; et reputans acquirere sibi gloriam ex tritico alieno, accumulavit magis ignominiam sibi, universis ad eum dicentibus: Et quomodo arbor bona ramusculum infructiferum protulit?
Non sumus patientes, nec judicamur veraciter sufferentes, quando sustinemus generose ac fortiter subsannationes Patris, sed quando contemnimur et plangimur ab omni homine. Universi enim sustinemus Patrem, reverentes et debentes. — Bibe prompte subsannationem quasi aquam vitæ, ab omni homine quærente te potare purgatorio carnalitatis luxuriæ: tunc enim in anima tua profunda castitas orietur, et lumen Dei non deficiet in corde tuo.
Nemo videns collegium requiescere super se, glorietur in deliberatione mentis: etenim latrones sunt undique. Rememorans memorare dicentis: Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite, Quia servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus.28 Judicium vero laborum cognoscemus in tempore exitus. — Cœnobium est cœlum terrenum. Propter quod sicut afficiuntur in cœlis angeli Domino ministrantes, ita faciamus affici cor nostrum in cœnobio servientes. Nam plerumque exsistentes in cœlo isto terreno, adjacent in his quæ agunt quasi lapidei, rursusque per compunctionem aliquando consolantur, ut fugiant elationem propriæ reputationis, et in laboribus consolentur per lacrimas. — Parvus ignis fecit liquescere multum favum; et parva ignominia plerumque superveniens, repente liquefecit atque delevit universam cordis feritatem ac cæcitatem, et in dulcedinem convertit. — Vidi aliquando duos residentes, audientes et observantes suspiria et labores agonizantium: et unus, ut æmularetur; alter vero, ut tempore vocante propalaret ea improperative, et a bona operatione retraheret Dei servum. — Ne sis irrationabilis silentium tenens, procurans aliis turbationem et amaritudinem ex tuo silentio indiscreto. Neque sis adulterinus in ore, et exhortans ad tribunal accedere: alioqui pejor exsistis furiosis et conturbantibus alios. Vidi, secundum quod ait Job, hujusmodi animas plerumque apparere et perire adulterina morum segnitie, quandoque vero apparere dolentes idoneitate; et miratus sum qualiter malitia varia est.
Qui est in medio, non potest tam lucrari ex psalmodia quam ex oratione: confusio enim psalmi, est commutatio per Spiritum Sanctum in eo facta. — Certa et luctare ad te ipsum congregare mentem et rationem et intentionem, et non cesses revocare easdem recurvatas et distractas. Non enim Deus requirit ab obedientibus orationem indistractam et irrecurvatam. Ne contristeris furtum mentis passus in oratione; sed bono animo esto, intellectum semper revocans et ad Christum levans: angeli enim solius est imprædabile.
Persuadens se ipsum latenter confidere, et ut non discedat a certamine stadii usque ad instantem exspirationem, imo usque ad mille mortes corporis et animæ, in nullo talium faciliter corruet: nam dubietas et infidelitas cordis, et inconstantia loci, facere semper solent offensiones contrariosque eventus. Qui autem leves sunt ad locorum mutationes, in omnibus ubique sunt reprobi: nihil enim ita operatur privationem fructificationis, sicut insufferentia. — Si occurristi in locum medicamenti et in medicum tibi incognitum, esto sicut advena, et sume latenter experientiam universorum exsistentium ibi. Quando vero sentis utilitatem in tuis infirmitatibus ex artificibus et ministris, et præsertim ad quæsitam evacuationem tumoris et elationis animæ; tunc deinceps accede ad illos, et eme auro humilitatis, et charta obedientiæ et litteris ministrationis, et testibus angelis sanctis, dirumpe in his, dirumpe chartam propriæ voluntatis. Constat enim te circumeuntem et propria voluntate pergentem de loco ad locum, evertere emptionem qua te Christus redemit sanguine suo pretioso. — Sit tibi locus monumentum ante monumentum. Nemo enim egredietur a monumento ante communem resurrectionem. Si vero quidam fuerunt egressi de monumento, vide quia denuo mortui sunt.
Quando mandata quæ jubentur a Patribus, sentiuntur gravia esse, tunc pigriores et magis otiosi conantur præanticipare et præeligere orationem; quando vero leviora jubentur, tunc fugiunt ab oratione sicut ab igne. — Est qui exsequitur assumptum ministrationis obsequium, et requisitus ad requiem fratris, illud relinquit; et est qui otiositate et negligentia hoc relinquit. Et rursus est qui ex vana gloria hoc dimittit; et est qui ex promptitudine.
Si præcaptus et præventus es ex pactionibus et sponsionibus professionis, et vides oculum animæ tuæ esse sine profectu, ne devites disjunctionem et separationem. Verum qui improbus est, ubique improbus erit; sicut econverso, qui probus est, ubique probus erit. — Maledictiones et injuriæ secundum mundum fecerunt multas dissensiones; comessationes vero in congregationibus et societatibus universas ruinas et casus et reprobationes operantur. — Si dominatus fueris reginæ gulæ, principatum tenens, omnis sessio et statio conciliabit tibi munditiam et impassibilitatem; illa vero tenente principatum, ubique patieris periculum extra sepulcrum.
Dominus sapientes facit cæcos obedientium oculos in magistri virtutibus; in defectibus vero illos tenebrescere facit. Oditor autem bonorum agit id quod est contrarium. — Argentum vivum sit nobis figura et typus ejusdem, utpote indiscretæ et perfectæ obedientiæ. Nam subtus omnia circumvolutum, manet ab omni sorde incommixtum. — Qui celeres et solliciti sunt, magis sibi attendant, nequando propter judicium negligentium, illis amplius judicentur. Propterea arbitror Lot justificatum fuisse, quia in medio talium exsistens, nequaquam visus est hos judicasse.
Commune quidem quod est tranquillum et inconturbatum servemus et teneamus, peramplius vero in decantatione hymnorum : intentio enim est dæmoniis mentem exterminare. Ministrorum est corpore hominibus adsistere, mente vero per orationem in cœlis pulsare.
Contumeliæ et despectiones in anima obedientis amaritudini absinthii comparantur. Laudes vero et honores et bona fama habent quasi similitudinem mellis in his qui delectantur in vitiis : quia pariunt eis delectationem et omnem suavitatem. Videamus ergo quomodo natura horum est altera. Illud quidem purgat universa fæcosa quæ interius sunt ; hoc vero consuevit accrescere fel.
Credendum est absque sollicitudine his qui assumpserunt gerere curam nostri in Domino, etiam si injungant quædam contraria et nostræ saluti adversa secundum apparentiam. Tunc enim fides nostra ad ipsos probatur quasi in fornace humilitatis. Nam fidei notificatio in hoc est, quod contemplantes ea quæ fiunt, exsistere contraria speratis, nihilo minus in his indubitanter obedimus præcipientibus. — Ex obedientia humilitas oritur et augetur, sicut jam prætangentes diximus ;29 et ex humilitate discretio obtinetur, sicut philosophatum est a magno Joanne Cassiano pulcherrime atque altissime.30 Ex discretione vero oritur visio, ex visione prævisio. Et quis mecum aget aut quis mihi occurret in isto bono et pulchro cursu obedientiæ, videns talem præparationem bonorum coram ea? De ista utique magna dixit bonus ille Psalmista : Parasti in dulcedine tua pauperi obedienti, Deus, adventum tuum in corde ipsius.31 — In tota vita tua non obliviscaris illius magni certatoris, qui in totis decem et octo annis non audivit auribus extrinsecus a præceptore, Salveris ; auribus vero intrinsecus quotidie audivit a Domino, non quidem, Salveris, sed, Salvatus es : quod verbum est terminativum et firmum ; illud vero optativum est et incertum.
Quidam obedientium occultant et diminuunt semetipsos, sentientes bene persuasum, consultum ac placitum præsidentis : qui conversi ad proprias voluntates, quærunt et obtinent jussiones ad votum. At vero cognoscant se penitus cecidisse a confessionis corona : obedientia enim est peregrinatio ab hypocrisi et proprio desiderio. — Est qui suscepit præceptum, et sentiens præcipientis intentionem, non libenter afficitur ad hoc exsequendum, sed devitat illud ; et est qui intentionem ejus novit et sentit, et incunctanter obedit. Quærendum est, quis eorum pie fecit.
Non contingentium est, diabolum contrariari atque resistere sui ipsius voluntati ; et persuadeant tibi hoc in negligentia viventes, et in quiete solitaria supportantes, aut in cœnobio sub obedientia degentes. — Quando infestati tentamur discedere de locis in quibus manemus, fiat nobis impugnatus ex locis recessus ostensio beneplacentiæ nostræ coram Deo in locis eisdem : quia et impugnari signum est quod pugnamus.
Non ero absconsor injustus, avarus, immanis, reticens vobis quæ non est fas silere. Joannes Opanii Osabaites , vir summæ perfectionis, narravit mihi negotia digna auditu.32 Quia autem erat vir impassibilis, et mundus ab omni mendacio et sermone et opere maligno, et sursum superexcedens, nosti, o sancte Pater. Hic Joannes mihi narravit, Quod in mansione mea, quæ est in Asia (inde namque justus iste Joannes traxerat originem), erat quidam senex omnino negligens et incontinens. Dico enim ista, non judicans senem, sed ut appaream vera dicens.33 Hic habuit quemdam discipulum minorem, Innocentium nomine (et nescio qualiter acquisivit illum), simplicem arbitrio et deliberatione, cogitatione vero et operatione prudentem. Qui tanta sustinuit a sene illo, quanta videbuntur forte incredibilia multis. Cruciabat namque Innocentium illum non solum injuriis et ignominiis, sed et plagis verbribusque, quotidie. Erat vero patientia Innocentii non irrationabilis. Quum ergo viderem eum affectum quotidie summa miseria tanquam servum empticium, obvians ei sæpius dixi ad eum : Quid est, frater Innocenti ? Quomodo fuit hodie tibi ? Et ipse confestim ostendebat mihi quasi et domino, quandoque oculum lividum, quandoque et collum, interdum vero caput plagatum. Cognoscens ergo eum quia operator esset, dicebam ad eum : Bene, bene ; sustine, et salvaberis. Itaque Innocentius vivens sub sene illo immisericordi novem annis, migravit ad Dominum. Sepultoque eo in cœmeterio Patrum, præceptor ejus senex præfatus ivit post quinque dies ad quemdam magnum senem degentem in regione eadem, et dixit ei : Pater, Innocentius mortuus est. Quo audito, senex ille respondit : Crede mihi, senex, quia hoc mihi persuadere non poteris, ut audiam hoc tanquam sit verum. Ipse vero ait : Veni et vide. Surrexit ergo magnus ille senex celeriter, et venit cum præceptore beati pugilis, et clamavit ad viventem in requie vere beata, tanquam adhuc viventem in carne : Frater Innocenti, mortuus es ? At vero Innocentius bene prudens obediens, et post mortem obedientiam ostendens, respondit huic magno seni : Pater, et quo modo possibile est hominem obedientiæ operatorem mori ? Tunc senex qui fuit primo præceptor Innocentii, notatus de sua perversitate, tremens ac pavens cecidit in faciem suam cum lacrimis ; et quærens ab abbate congregationis licentiam faciendi cellam prope Innocentii monumentum, ibidem de cetero vixit caste, dicens Patribus semper, Quia homicidium feci.
O pater Joannes, mihi videtur hunc senem qui locutus est cum mortuo, esse magnum Joannem. Nam et beata anima ipsius narravit mihi et aliud factum, quasi loquens de alio homine ; sed ipse fuerat idem de quo loquebatur, sicut potui discere ultimo diligenter.
Quidam docebatur in eadem Asiæ mansione a quodam monacho miti et quieto ; et videns se ipsum a monacho illo sene quasi honorari, quietari et circumfoveri, optime consideravit id quod multis est nocumentum, et deprecabatur senem ut dimitteret eum a se. Habebat enim senex discipulum alium, nec erat ex toto triste quod fiebat. Egressus est ergo a sene, et per epistolam præceptoris subordinavit se in quodam cœnobio Ponti. Primaque nocte qua cœnobium illud ingressus est, videt in somnis se exactum a quibusdam ad reddendum rationem de vita sua ; et post tributum et post rationem illius exactionis valde terribilis, vidit se ex residuo nondum soluto remanere obligatum, et debere solvere centum libras auri. Evigilans ergo dijudicavit visum, et dixit ad se ipsum : Pauper Antioche (hoc enim erat et nomen ei), vere multa restant de solutione debiti tui. Quum itaque permansissem, inquit, in cœnobio illo annos tres sub obedientia indiscreta, reputabar vilis et despiciebar ac tribulationes patiebar ab omnibus quasi peregrinus atque extraneus : non enim erat ibi monachus alius quisquam peregrinus. Et ecce rursus in somnis video quemdam dantem mihi chartam remissionis et absolutionis decem librarum debiti mei. Evigilans ergo intellexi visionem, et dixi : Adhuc nuncusque decem, et quando complebo solutionem debiti tanti? Tunc dixi ad me : O humilis Antioche, superabundantiori labore et ignominia indiges. Ex tunc ergo cœpi simulare amentiam atque stultitiam, non tamen negligere aliquid otiosum in ministrationis officio. Unde immisericordes Patres videntes me in tali ordine et promptitudine, injunxerunt mihi universa opera gravia mansionis. Perseverans ergo per tredecim annos in tali conversatione, rursus vidi in somno venire ad me eos qui primo apparuerunt mihi, et scribere mihi perfectam libertatem a debito. Itaque quando degentes in cœnobio me tribulabant in aliquo, recordabar debiti mei pro quo tunc nondum satisfeci, et patiebar omnia viriliter atque nobiliter.
Ita narravit mihi sapientissimus ille Joannes quasi ex persona alterius : propter quod et se ipsum nominavit Antiochum, mutato vocabulo. Sed ipsemet erat qui ut verax per obedientiam et patientiam dirupit chirographum generose.
Audiamus quomodo sanctus iste Joannes factus fuit discretor et discretus ex summa obedientia sua. Sedente etenim eo in mansione S. Sabbæ, accesserunt ad eum tres juvenes monachi volentes informari ac regulari ab eo. Quos protinus amorose suscepit, et libenter ac benigne post fatigationem itineris recreavit. Dixitque eis post tertium diem : Parcite mihi, Fratres, quoniam homo fornicator sum, et non possum mecum tenere aliquem vestrum. Illi autem non fuerunt ex verbis illis scandalizati : cognoscebant enim senis conversationem. Quum ergo rogassent eum permaxime, nequaquam potuerunt ei persuadere ut permitteret eos secum manere. Tunc projecerunt se ad pedes ipsius, rogantes ut saltem instrueret eos ubi deberent sedere, et qualiter vivere. Exaudiens itaque hanc precem eorum, et sciens quod cum obedientia et humilitate acciperent, dixit uni : Fili, Dominus vult te sedere in obedientia cum Patre spirituali in tranquillo solitudinis loco. Dixit quoque ad alterum : Vade, et vende voluntates tuas et da Deo, et sustine patienter in collegio et cœnobio Fratrum ;34 et habebis penitus thesaurum in cœlis. Deinde dixit et tertio : Recole indesinenter ex corde eloquium Christi dicentis, Qui perseveraverit usque in finem, salvabitur ; et vadens ne cesses quærere, et si possibile est in hominum natura invenire, duriorem et magis redarguentem exercitatorem tibi in Domino, et perseverans cum eo, bibe quotidie subsannationem et derisum quasi mel et lac. At Frater ille dixit huic magno Joanni : Pater, si talis vivit in negligentia, quid jubes? Qui ait : Etiam si eum videris fornicantem, ne discedas ab eo, sed dic tibimetipsi : Amice, ad quid venisti? Tunc adspicies tumefactionem exterminatam in te, et calefactionem putrefactam.
Universi Deum timere volentes, ex omni virtute agonizemus, ne adipiscamur nobis ipsis in gymnasio virtutum malignitatem et malitiam, crudelitatem, astutiam et versutiam, magis quam virtutes. Fit enim: et non est mirum. Nam quamdiu quis est idiota aut nauta aut agricola, hostes regis sui non tantum armantur contra ipsum. Porro quum viderint eum indutum signis militiæ, et assumentem scutum, gladium, arcum ac militaria indumenta; tunc frendunt dentibus contra eum, et festinant omnino interimere eum. Propter quod non dormitemus. — Vidi pueros simplices et pulcherrimos parvulos venientes ad scholas doctrinæ propter sapientiam et disciplinam et utilitatem discendas et acquirendas, et non didicisse ibi aliquid disciplinæ, sed solum ferocitatis duritiam atque malitiam ex consortio et commorantia aliorum. Qui habet intellectum, intelliget.
Impossibile est addiscentes artem quamcumque ex tota anima, non proficere quotidie in eadem. Quidam profectum suum cognoscunt; alii vero dispensative ignorant. — Perfectus trapezita computat penitus singulis vesperis lucrum vel damnum diei. Non potest autem ista prudenter cognoscere, nisi omnibus horis notentur in rationis scriptura: etenim singulis horis ponere rationem, declarat et demonstrat quod quotidianum est.
Dum insipiens mordetur, improperium passus et concitatus ad iram, probat contradicere voce. Si tunc confestim dedit pœnitentiam arguenti, non fecit hæc causa humilitatis, sed volens cessare improperia. Quum fueris exprobratus et improperia sustines, tace, et suscipe cauteria animæ, magis autem luminaria castitatis. Medico cessante, tunc facies ei metaniam: nempe pœnitentiam tuam forte non suscipiet in furore. — Nos qui sumus in congregationibus, pugnemus singulis horis contra omnia vitia, sed æqualiter contra duo vitia ista, videlicet contra insaniam ventris ac gulæ, et contra celerem atque acutam turbationem iræ ac furoris. Vitia enim ista possunt faciliter invenire in turba domesticas propriasque materias.
Diabolus immittit viventibus sub obedientia desiderium impossibilium virtutum. Similiter his qui sunt in vita solitaria et quieta suggerit et supponit inconvenientia atque incongrua vocationi eorum. Revolve deliberationem et mentem improbi obedientis, et invenies ibi cogitationem erroneam et intentionem seductam, videlicet concupiscentiam solitariæ quietis, extremi arctissimique jejunii, orationis incurvabilis, carentiæ vanæ gloriæ ad summum, inobliviscibilis memoriæ mortis, indesinentis compunctionis, omnimodæ privationis iræ, profundi silentii, superexcedentisque castitatis. Quorum carentiam habentes in proœmiis secundum dispensationem, frustra et vane transierunt ad ea seducti. Nam adversarius iste fecit eos quærere ista ante tempus, ne sustinentes sortiantur hæc in tempore. — Seductor et illusor diabolus beatificat in mente solitariorum, amorem obedientium, erga hospites et peregrinos obsequium et ministrationem, fraternitatis amorem, conversationem et caritatem ad invicem, curam et servitium eorum circa infirmos, ut et illos efficiat impatientes et insufferentes, secundum quod et priores. Vere namque rarissimorum est solitariam vitam et quietam exsequi cum ratione, et solummodo est illorum qui divinam consolationem possident ad solationem laborum et dolorum suorum, atque ad cooperationem et opem impugnantium et pugnarum.
Contra qualitates et efficientias vitiorum in nobis exsistentium, et subjectiones convenientius discernimus et observantias prompte eligimus. Circa gulosum et luxuriosum ex vitio labenti et repenti, sit tibi exercitator vir solitariæ quietis amator, absque consolatione carnali, austerus, durus, et irremissibilis ad cibum; et non magis miraculorum patrator, et qui paratus sit universis in susceptionem ad mensam. Tibi exsistenti cervicoso, arroganti, elato, sit pastor celer, acutus, irremissibilis, et non mitis et benignus. Non quæramus Patres qui præcognoscant futura et prophetice ea prævideant, sed qui sint præ omnibus humiles et sapere mite habentes, convenientes et aptos vitiis et infirmitatibus quæ sunt in nobis.
Sit tibi secundum præmemoratum fratrem Abbacyrum, iste pulcher et bonus modus ad obedientiam, semper existimare quod probat et tentat te is qui præest;35 et nunquam decides nec errabis. — Quando redargutus et correptus incessanter a Patre, assumis et concipis ampliorem fidem et caritatem ad ipsum, Spiritus Sanctus visibiliter habitat in anima tua, et virtus Altissimi obumbravit tibi.36 Verumtamen ne glorieris nec gaudeas sufferens generose contumelias et ignominias; sed magis plora et luge, quia egisti aliquid contumeliis dignum, et conturbasti animam contra te. — Noli admirari et stupere super id quod dicturus sum: habeo enim Moysen hoc mecum pariter prædicantem. Expedit in Deum et non in Patrem peccare. Deo enim ad iracundiam concitato, dux noster potest eum nobis reconciliare; isto autem conturbato a nobis, ulterius non habemus aliquem exorantem pro nobis Deum, qui faciat eum nobis propitium. Ambo autem ista videntur mihi recurrere in unam opinionem.
Intendamus et discernamus et vigilanter pensemus quando a pastore increpati, debemus sustinere increpationem ipsius tranquille et cum gratiarum actione, vel quando debemus pastorem certificare et satisfactionem facere. Mihi videtur tacendum esse super omnibus conciliantibus ignominiam nobis (lucis enim hora est);37 super his autem quæ recurrunt in persona alterius, satisfaciendum et excusandum esse, propter vinculum et conjunctionem caritatis et insqlubilis pacis.
Quicumque ex obedientia resilierunt, annuntiabunt tibi utilitatem ejusdem: tunc enim cognoverunt in quali cœlo erant. — Qui currit ad impassibilitatem et Deum, arbitratur se multum damnum sustinere omni die in qua non maledicitur. Quemadmodum arbores a ventis motæ mittunt radices subtus profundas, ita degentes in obedientia possident animas fortes et inconcussas. — Quicumque sedens in solitaria quiete, cognovit suam infirmitatem, et transiens ad cœnobium, vendidit se obedientiæ, iste quum esset cæcus, respexit ad Christum Jesum sine labore.
State, state, et iterum dico, state, o fratres, currentes pugiles, certatores, audientes sapientem illum clamantem de vobis: Tanquam aurum in fornace, magis vero in cœnobio, probavit eos Dominus; et quasi holocausti victimam accepit eos in sinibus suis.38
Footnotes
-
Ps. LIV, 7. ↩
-
Ephes. VI, 16. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Hebr. XIII, 17. ↩
-
* ἰδιοτρ- ῥυθμίαν ↩
-
Rom. xiv, 23. ↩
-
* trecentas ↩
-
Ps. xxxi, 5. ↩
-
μετά- ↩
-
νοιαν ↩
-
1 Cor. xiii, 5. ↩
-
II Tim. IV, 2. ↩
-
Rom. VIII, 38, 39. ↩
-
Joann. xiii, 35. ↩
-
Ps. cxxxii, 1. ↩
-
Ps. xciv, 6. ↩
-
Cf. t. XIV, p. 393. ↩
-
Ps. xxiii, 6. ↩
-
Ps. xciii, 19. ↩
-
Ps. lxx, 20. ↩
-
Luc. xvi, 10. ↩
-
Tob. III, 22. ↩
-
Eccli. XXXIV, 28. ↩
-
Matth. III, 6. ↩
-
Ps. cxxxv, 23, 24. ↩
-
Eccle. iv, 9. ↩
-
Luc. xvii, 10. ↩
-
p. 86. ↩
-
Cf. Collat. II, cap. 10. ↩
-
Ps. LXVII, 11. ↩
-
• Sabaites ↩
-
• Acacium ↩
-
Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩
-
p. 79 in medio. ↩
-
Luc. 1, 35. ↩
-
• lucri ↩
-
Sap. iii, 6. ↩
Chapter 12 of 100