Articulus 7
EXPOSITIO HUJUS GRADUS QUARTI.
CUR auctor hoc quarto capitulo tractet de obedientia, et cur post capitulum de peregrinatione loquatur de ea ponatque eam quartum gradum in scala virtuosæ ascensionis, ipsemet tangit dicendo :
Sermo procedens, id est statim hic subsequens atque progrediens, occurrit nobis bene formate, hoc est convenienter ac ordinate, ad pugiles et certatores Jesu Christi, puta ad religiosos et monachos, quibus specialissime incumbit assidue dimicare contra invisibiles hostes, imo et contra propriam voluntatem, contra carnem et sensualitatem, et contra omnem aciem vitiorum. Etenim omnem fructum præcedit flos, hoc est, in fructibus arborum communiter ita est; et omnem obedientiam præcedit peregrinatio corporis et voluntatis, id est, derelictio et abnegatio proprii velle, mortificatio quoque propriæ carnis, sine quibus nemo potest perfecte ac sinceriter obedire. Unde quod ait, « omnem obedientiam », intelligi potest, perfectam obedientiam. Per duas enim virtutes istas, videlicet peregrinationem et obedientiam, revertitur anima in cœlum sine negligentia, saltem mortalis culpæ, quasi per duas aureas alas. Et quasi de ipsis melodizat quidam Spiritus susceptor, id est, anima sancti Psalmistæ, qui accepit has virtutes ac alas, canit in Psalmo :1 Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo per actionem seu vitam activam, et requiescam per contemplationem et humilitatem, quæ est contemplationis tutissimum fundamentum ?
Neque despiciamus, si videtur, manifestare per verba habitum, id est dispositionem seu spiritualem armaturam atque vestitionem, horum virorum pugnatorum, utpote peregrinorum ac obedientium victoriose certantium : qualiter scilicet teneant fidei scutum ad Deum, credendo in eum firmissime in omni eventu tanquam in regem fidelem, præsentem, omnipotentem, ac omnia intuentem, et etiam ad fidei exercitatorem, puta prælatum, qui per increpationes et jussiones et varias exercitationes probat fidem subditorum suorum, an legitime certent, an vincant cuncta adversa per fidem.2 Potest quoque per « exercitatorem fidei » intelligi Deus, qui tanquam aurum in fornace probat electos, et quasi holocausti hostiam accipit eos.3 Unde et Jacobus ait apostolus : Probatio fidei vestræ patientiam operatur.4 Repellentes (ut sic loquar) per ipsum fidei scutum omnem infidelitatis et prævaricationis cogitationem. Ideo dicit Joannes : Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra.56 Et indesinenter extendunt gladium spiritus, quod est verbum Dei, occidentes omnem suam voluntatem ipsis appropinquantem, id est omnem inordinatam inclinationem ac motionem propriæ voluntatis eos accendentem et impugnantem.7 Induti ferream loricam patientiæ ac mititatis, repellunt per illam a se ipsis omnem injuriam et punctionem jaculumque sermonum injuriosorum. Quemadmodum autem scutum fidei est ipsamet fides seu efficax actio ejus, ita lorica ferrea « patientiæ ac mititatis » est ipsamet virtus patientiæ et mansuetudinis, seu actualis et inconcussa perpessio cujuslibet adversitatis. Per quam loricam repellimus « omnem injuriam », non eam abjiciendo, retrudendo aut fugiendo, sed æquanimiter tolerando : per quod repellimus nocumentum seu læsionem quam animabus impatientium infert.
Habent vero galeam salutis, videlicet protectionem præsidentis, qui per orationem suam protegit eos.8
Etenim stant in via virtutum, et fixi sunt in Dei obsequio; tamen non stant cum pedibus simul in eodem loco, sed alium pedem extendunt in ministratione obsequii fratrum, alterum vero pedem habent immobilem in oratione. Per duos hos pedes intelliguntur duo affectus, videlicet: affectus caritatis fraternæ, per quem viri religiosi festinant tempore opportuno fratribus suis consilium auxiliumque impendere ac servire, juxta illud Apostoli: Per caritatem spiritus servite invicem.9 Alter est affectus divini amoris, per quem Deo intendunt potissime in orando: nam et exterius proximis serviendo, ab oratione non cessant; et si oratio vicissim interrumpitur, mox tamen resumitur.
Consequenter ponuntur variæ descriptiones obedientiæ.
Obedientia est consummata abnegatio propriæ animæ monstrata manifeste per corpus. Per obedientiam quippe, propriam voluntatem abjicimus, nec proprio judicio pertinaciter inhæremus; imo utrumque Deo et ejus vicario prælato nostro prompte subjicimus, ceterarumque virium animæ actiones, quantum fieri potest, exercemus sive dimittimus juxta superioris præceptum. Et quia non sufficit se interius abnegare, sed oportet abnegationem illam operibus exsequi atque forinsecus exhibere, causa, loco et tempore exigente; ideo additum est, « monstrata manifeste per corpus ». Deinde descriptionem istam obedientiæ quasi convertit, dicendo: Obedientia est perfecta abnegatio corporis ostensa ferventer ex voluntate per animam. Certum est quod ad perfectionem obedientiæ non sufficit corpus proprium abnegare, refrenare, movere, agere ac regere secundum præsidentis præceptum: verumtamen corpus sic abnegare ex voluntate fervente, includit abnegationem interiorem et obeditionem completam. Istud tamen est potius notificatio quædam quam definitio obedientiæ. Non enim in omni actu obedientiæ videtur esse abnegatio corporis: sicut dum quis per obedientiam acquiescit potius superioris judicio quam suo.
Obedientia est mortificatio membrorum in viva mente ex deliberatione. Membra namque mortificari dicuntur, quando refrenantur ab actibus ad quos homo ex sensuali, corrupta ac propria inclinatione magis afficitur, et ad ea agenda ac patienda moventur quæ Deo sunt placita ac saluti conveniunt, ita ut impleatur illud Apostoli: Non exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo.10 Hoc autem potissime adimpletur, dum homo in cunctis obedit Deo ac ejus vicariis, ita ut « ex deliberatione » obediat, mente sua per caritatem vivente: imo quo membra hoc modo magis mortificantur, eo plus mens spiritualiter vivificatur, quia quæ fovent et oblectant carnem, perimunt spiritum.
Obedientia est imperscrutatus motus, id est exsecutio jussionis absque perscrutatione et dijudicatione; spontanea mors, id est voluntaria mortificatio sui ipsius, juxta sensum prætactum: nam et religionis ingressus dicitur mors civilis, quia per eum moritur homo actibus et conversationibus hujus mundi; vita sine curiositate, id est conversatio simplex ac humilis juxta superioris directionem, absque adinventionibus propriis; periculum absque cunctatione et sollicitudine: quia per obedientiam indiscretam, de qua ista dicuntur, homo sine mora et cura exsequitur ea quæ interdum possunt esse vitæ læsiva, et aliis periculosa videntur. Non præcogitata Dei excusatio. Hoc ideo dicitur, quia per promptam ac indiscretam obedientiam meretur homo excusari a Deo magis quam æstimavit; vel ideo, quoniam ita obediens non præcogitat se excusare de exsecutione cujuscumque mandati, per hoc quod Deus aliter jussisse videtur. Carentia timoris mortis. Qui enim tam plene obedit, mortem non habet vereri, sed dissolutionem a corpore affectare; et non indiget formidare rigorem divini judicii, imo secundum Hieronymum, excusatur a ratione de se ipso reddenda. Absque detrimento navigium : quia perducit hominem per hoc sæculum nequam, tanquam per inquietissimum pelagus, deductione tutissima, « absque detrimento » peccati, imo cum maximo emolumento salutis; dormiens peragratio viæ, id est perambulatio præsentis exsilii cum quiete, et sub cura et labore alterius, quemadmodum quis in curru aut navi dormiendo procedit sub sollicitudine et conatu aurigæ aut nautæ : obediens quippe non sollicitatur quid agere debeat, sed quod sibi injungitur conscientia jucundante adimplet.
Obedientia est sepulcrum, id est absconsio et mortificatio, propriæ voluntatis : quæ sic dicitur propria, quod non est communis, aut consona voluntati Creatoris aut ejus vicarii, seu religioni assumptæ; et resurrectio humilitatis, quia per obedientiam humilitas reparatur, fovetur et invalescit. Non discernit aut contradicit mortuus in bonis aut apparentibus malis, hoc est, non dijudicat imperium præsidentis, nec discutit an bona an illicita sint quæ injungit, utpote « mortuus » sibi ipsi et totus pendens in superioris arbitrio. Verumtamen quomodo intelligenda sint ista, et de obedientia indiscreta, in fine capituli hujus tractabitur. Qui præest, pie mortificat animam ejus, id est, prælatus caritative frangit, exercet, refrenat et disciplinat animam subditi sibi obedientis, et reddet rationem Christo pro subditis, super omnibus satisfaciens, id est, de omnibus actibus subditi respondens ac « satisfaciens » Judici.11 Obedientia est depositio hœsitationis et discretionis : quia ex magnitudine fidei et devotionis ac humilitatis, sine dubitationis anxietate et absque proprii judicii immansione verus obediens amplectitur quæ jubentur.
Initium mortificationis membrorum corporis et voluntatis animæ, est labor et dolor, id est laboriosum atque pœnale : quia in exordio satis difficile est ita mortificare se ipsum in corpore et in anima, nisi quis desuper præveniatur ac impleatur specialissima gratia. Medium vero mortificationis istius quandoque est cum dolore, quandoque sine dolore : hoc est, in proficientibus difficultas et renitentia ad bene agendum diminuuntur, et consolationes divinæ eis interdum miscentur, ita quod nunc delectabilius, nunc difficilius exsequuntur ea quæ ad mortificationem hanc pertinent, secundum quod magis aut minus proficiunt aut visitantur. Finis autem est in omni immobilitate de cetero et in insensibilitate doloris, id est, perfectio mortificationis istius consistit in grandi stabilitate ac quietatione mentis in Deo deinceps, absque perceptione renisionis : sicque mortificatio et obeditio eam sequens sunt in viris perfectis.
Tunc inspicitur dolens et contristatus, vivens et mortuus iste beatus, id est, obediens iste « mortuus » sibi et « vivens » Deo tunc invenitur et est tristis atque afflictus, quando se ipsum viderit facientem propriam voluntatem, timens pondus proprii judicii, id est divini judicii rigorem, quod sibi imminere veretur in his et pro his quæ juxta propriam efficit voluntatem. Quemadmodum enim rebellis et durus dolet et contristatur, quando propriam voluntatem facere prohibetur ac impeditur; sic perfectus, pius, obediens mœret, quando quod ipse vult agit.
Ex præinductis ergo pensemus an vere et perfecte simus obedientes, et quantum a plena distemus obedientia, et defleamus ac emendemus nos ipsos.
Quicumque conamini exspoliari ad currendum stadium intellectualis confessionis, hoc est, omnes qui laboratis exspoliare vos ipsos ab impedimentis spiritualis profectus, et cupitis fieri expediti ad percurrendum iter seu observantiam monasticæ conversationis, in qua est continua confessio laudis divinæ et propriæ culpæ; quicumque accingimini ad pugnam spiritualis martyrii : id est, qui accingitis et paratis vos ad superandum et mortificandum propria desideria vestræ naturæ, atque ad observandam patientiam plenam in omni adversitate et tribulatione, quod est spirituale martyrium; vel qui a superiore vestro « accingimini » seu disponimini ad hoc; quicumque vultis tollere super propriam cervicem et collum jugum Jesu Christi, id est, obedientiam Christi usque ad mortem corde ac corpore sequi; quicumque festinatis onus vestrum imponere super collum alterius, id est committere alteri gubernationem vestræ conversationis, ut ipse rationem reddat pro vobis; quicumque acceleratis spontanee vestras scribere emptiones, id est, in servos exhibere vos aliis, et per professionis conscriptionem seu expressionem hoc ratificare, et vultis vobis rescribi libertatem pro illis, id est, liberi fieri affectatis pro illis resignationibus vestris: liberi, inquam, a servitute peccati, a retiis, curis atque periculis quæ incumbunt prælatis, imo et ab obligatione reddendi rationem pro vobismetipsis (unde secundum Hieronymum in Regula sua, summa libertas consistit in obedientia: nam et prælati sunt subditorum suorum servi, et Deus ipse omnipotens perfecte obedientibus obedire videtur); quicumque tenemini exaltati, et natantes super manus aliorum, videlicet superiorum vestrorum, transfretatis hoc pelagus magnum: cognoscite quia nitimini pertransire quamdam brevem et asperam viam, quæ est conversatio regularis, et vita obedientialis in omnibus.
Quæ via est brevis, quia compendiosa et modicum durans, juxta quod Jacobus ait: Quæ est enim vita vestra? Vapor est ad modicum parens.12 Est etiam aspera, præsertim in conversationis exordio, sicut jam explanatum est : nam et arcta est via salutis. « Viam », inquam, continentem in se seductionem unam et singularem, id est præcipuam deceptionem, nomine idiorithmiam , quæ est propriæ voluntatis motus, ordo, forma, regula, amor et complacentia : quæ seductio uno nomine dici13 potest improbus amor sui, ex quo orientur hæc mala, ita ut homo velit sibi ipsi esse « ordo, forma » et « regula », amans se in se, et complacens sibi inordinate. Qui enim ex toto abnegat istam seductionem, pervenit antevadere, id est, devenit ad hoc ut ceteros præeat, et proficiendo præcedat, in his quæ arbitrantur bona et spiritualia ac Deo placentia. Obedientia enim est, sibi ipsi non credere in universis bonis usque in finem, hoc est magis stare et acquiescere judicio spiritualis Patris quam sui ipsius.
B Jam dicta sunt multa de obedientia, non quod omnia illa sint essentialiter virtus quæ obedientia nuncupatur, sed quia ad eam aliquo modo requiruntur, concurrunt seu pertinent, vel quia sunt causa ipsius aut ejus effectus: et quædam illorum sunt proprie et realiter ipsa obedientia.
Futuri in Domino nostram cervicem inclinare, id est, quando volumus religionem intrare, et sub obedientia vivere, et caput « inclinare » præsidenti, et alteri credere intentione propriæ salutis et humilitatis, diligenter inquiramus et discernamus, atque (ut sic dicam) examinemus et tentemus gubernatorem, videlicet spiritualem Patrem cui nos committamus, an sit vere idoneus, ante introitum ordinis: si tamen est in nobis aliqua malignitas et prudentia. Per malignitatem designatur versutia, quæ potest homini esse occasio boni, dum astute considerat mores et vitam, famam sapientiamque alterius, antequam subdat se ei: quod tamen per veram prudentiam efficacius fieri potest. Ut non credamus nos ipsos nautæ indocto tanquam gubernatori, id est sapienti rectori, et infirmanti sicut medico, id est homini ad vitia prono ac imperfecto, tanquam valenti curare animas aliorum, et vitioso tanquam impassibili, id est tanquam a passionibus reformato; et circumventi incidentes in pelagus velut in portum, id est, decepti corruentes in regimen imperiti ac vitiosi prælati (quod est plenum periculis), quasi in gubernationem securam idonei præsidentis, naufragium aggregemus nobis ipsis in portum, id est, pro portu salutis amplectamur et colligamus nobis viam damnationis, quum scriptum sit: Secundum judicem populi, sic et ministri ejus;14 et qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea. Jeremias quoque testatur: Quia stulte egerunt pastores, ideo omnis grex eorum dissipatus est.15 Ex quibus ostenditur, quam periculosum atque damnosum sit, pravum et insufficientem habere rectorem.
Sed post eum ingressum qui fit in stadio pietatis et subjectionis, id est post introitum religionis: quæ est stadium « pietatis et subjectionis », quia in ea curritur ad bravium supernæ vocationis per actus latriæ, quæ est virtus Deo cultum cærimoniamque impendens, et per opera obedientiæ et humilitatis;16 non amplius judicemus aut discernamus totaliter, id est in aliqua parte, bonum nostrum ductorem et positorem agonis, id est nostrum prælatum, qui est ductor noster in via virtutum, et institutor nostræ spiritualis militiæ, etiam si videamus in eo quasi in homine adhuc aliqua brevia delicta. Talia namque tanquam parva et transitoria debemus pie dissimulare et excusare propter communem humanæ conditionis fragilitatem; et quia qui præest, pluribus habet intendere, idcirco non potest singula tam perfecte implere. Alioqui judicantes temere eos qui præsunt, nihil utilitatis consequentur ex subjectione.
Volentes semper habere fidem, id est fidelitatem, inconcussam ad præsidentes, necessarie semper oportet servare in cordibus suis indelebiles memorandas horum directiones, id est considerationes directivas omnium « horum » nunc de hoc dicendorum et jam partim dictorum, ut quando dæmones moliuntur superseminare in cordibus nostris infidelitatem contra ipsos præsidentes, ut scilicet male sentiamus de eis, et ingrati simus eisdem, faciamus ipsos dæmones obmutescere, reprimendo suggestiones eorum, ex rememorationibus directionum existentibus in nobis, id est ex actualibus recordationibus salubrium doctrinarum quas habemus in corde, per quas scimus quid eligere, quid repudiare debeamus.
In quantum enim pullulat, id est crescit, fides in corde, in tantum accelerat corpus in ministratione, id est, tanto promptius agit aliisque ministrat. Quando vero offendit, id est, quando is qui fidem habet prævaricatur, cadit in infidelitatem quamdam, id est, ab eo quod fidei est, aliquo modo recedit, et infideliter agit et ruit « in infidelitatem », quæ contrariatur justitiæ. Quod enim non ex fide, penitus est peccatum.17 Hoc est verbum Apostoli ad Romanos, et ibidem expositum est. Non enim est ita accipiendum, quod omnis actio infidelium sit peccatum: ut si paganus honoret parentes quia ratio naturalis hoc dictat, aut pauperibus eleemosynam largiatur quia pauperes sunt et sibi in natura conformes. Sed « quod non » est « ex fide », id est, quod fit intentione aut fine contrariante fidei christianæ, « peccatum est »: ut si paganus faciat actus præfatos propter beatitudinem quam in sua perfidia præstolatur.
Quum cogitatio tua suggerit tibi discernere ducem, id est judicare aut discutere vitam prælati tui, aut dijudicare præpositum; resili a tali suggestione quasi a fornicatione, et penitus locum non præbeas, non introitum, non quietem, non initium huic serpenti, id est venenatæ dijudicationi. Dic enim ad draconem principantem cogitationi, videlicet ad suggestorem pestiferum talium judiciorum: O seductor, ego non suscepi judicium mei Prioris, sed ipse meum; non ego illius, sed ipse meus constitutus est judex. Hæc est salubris directio, hoc salubre documentum, ista medicina viva et efficax contra periculosa et fatua multorum judicia, qui superiores suos tam faciliter quam insipienter judicare et aspernari præsumunt. Si enim illicitum est judicare proximos pares, quanto magis superiores ?
Faciamus igitur secundum doctrinam hanc sanctam; et si vicissim jubemur aliquid loqui de his in quibus superiores nostri delinquunt, cum timore et reverentia id agamus, sine temeraria dijudicatione, nisi forte criminale aliquid evidenter esset in eis.
Patres determinant psalmodiam esse armaturam spiritualem: quia psalmodia specialiter valet contra inordinatam tristitiam, juxta illud apostoli Jacobi: Tristatur aliquis vestrum? Oret æquo animo, et psallat. Orationem vero dicunt murum contra omnes tentationes, secundum illud in Psalmo:18 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Donum vero lacrimarum dicunt esse lavacrum immaculatum: sunt enim lacrimæ quidam baptismus, et valde purificant mentem.19 Beatam vero obedientiam decreverunt esse confessionem martyrii, id est actum consimilem felici martyrio, seu confessioni fidei pro qua quis martyrium sustinet. Obedientes namque assidue vincunt et frangunt se ipsos, mactantes et offerentes Domino propriam voluntatem, ita quod dicere possunt: Quoniam propter te mortificamur tota die. Sine qua obedientia nullus vitiosus videbit Dominum nostrum Jesum Christum. Vitiosus namque non potest purgari virtuosusque fieri, nisi obediat Deo proprioque prælato ac rectæ rationis judicio. Denique qui in solitudine placuerunt Deo sine obedientia homini facta, obedierunt Deo et conscientiæ suæ.
Qui subditus est, ipse contra se ipsum sententiam profert. Si enim veraciter subditus est, accusat semper se ipsum, et juxta dictamen sui abbatis proclamat se reum, et fatetur se non satisfacere plene voto obedientiæ suæ.20 Nempe si propter Deum perfecte obedit, quantum fragilitati humanæ possibile est, quamvis non videatur, id est, quamvis appareat sibi quod non sit perfecte obediens, præsertim secundum quod decet respectu majestatis divinæ, cui nullus potest se satis reverenter subjicere, si infinita ejus dignitas pensetur, perfecte se exuit suo delicto et judicio, id est, a culpis suis quotidianis omnino purgatur, et divini judicii rigorem evadit. Si vero in quibusdam suam perficit voluntatem, quamvis obedire appareat, ipse pondus suum portabit. Si monacho aliquid injungatur, et faciat illud non quia sibi injunctum est a superiore, sed quia ex se ipso inclinatur ad hoc; quamvis videatur obedire illud agendo, non tamen in hoc vere obedit, et privatur obedientiæ merito, secundum doctrinam Basilii in Regula sua. Porro si faciat aliqua bona et supererogationis opera sponte et ex caritate; meritorium quidem est, dummodo non contra obedientiam fiat, quia nec tunc fieret vere ex caritate: in talibus tamen habet timere divinum judicium propter mala annexa. « Si vero in quibusdam » faciat « voluntatem suam », quæ sic sua est ut non sit conformis voluntati Dei et rectæ rationi ac caritati; peccat, et « pondus » ac tormentum « suum portabit », nisi emendet et castiget se ipsum.
At vero si præsidens non cessavit ipsum arguere, utique bene habebit: quia tum præsidens hoc caritative et discrete efficiens, multum meretur; similiter subditus, si patienter et gratanter sustineat. Si vero tacuit præsidens, a correptione subditi sui incaute cessando, non habeo super hoc dicere quidquam, id est, non est opus ut aliquid scribam de hoc, quum certum sit quod noceat sibi ipsi ac subdito, sicut de hoc infra plura dicentur. Vel ex humilitate ait, « non habeo super hoc dicere quidquam », ne videatur præsidentes audentius judicare.
Qui in simplicitate subditi sunt in Domino, ambulant cursum bonum, et perficient eum, si perseverent: multum enim proficiunt. Ideo Salomon dixit: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Quod intelligendum est de simplicitate columbina, non asinina. Hi non moveantur a se ipsis per hæsitationes, discretiones, et occultationes cogitationum, secundum as- tutiam dæmonum : id est, se ipsos non moveant nec perturbent per anxietates et perplexitates seu ambiguitates, involvendo se talibus imprudenter, sed contenti sint doctrinis et informationibus superiorum suorum; nec discernant ac judicent ea quæ ipsis jubentur, discutiendo an licita sint, nec cogitationes suas occultent Patribus suis, secundum quod dæmones solent astute suggerere.
Sed ante omnia confiteamur eas bono et soli judici nostro, puta prælato, tam confessione sacramentali si sacerdos est, quam confessione communiter sumpta, insinuando eas præsidenti ut « judici » aut instructori ac medico, ut ipse decernat quales exsistant, et doceat qualiter sint tractandæ, curetque eas si pravæ exstiterint. Si vero jubet, et universis, id est, si præsidens præcipit nobis ut cogitationes et culpas nostras coram tota congregatione aperiamus, debemus hoc facere. Cicatrices enim propalatæ non proficient in pejus, id est, culpæ per talem accusationem sui ipsius aliis manifestatæ non augebuntur, nec gravius putrescent ac inveterascent, sed sanabuntur, quemadmodum Salomon testatur: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur;21 qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Nam et ipsa sui ipsius accusatio tam verecunda et humilis, præsertim quando ex obedientia procedit, est maxime curativa peccati, et meritoria gratiæ Dei.
Insuper hoc auctor probat exemplo. Nam aliquando existens in quodam cænobio, vidi pavendam sententiam judiciariam boni judicis ac pastoris, puta abbatis illius cœnobii : de cujus cœnobii solennitate et sanctitate multa scribuntur in isto capitulo. Quum enim essem ibidem, contigit quemdam ex prædali ordine, id est de societate et numero prædonum, accedere ad conversationem monasticam : quem perfectus ille pastor et medicus, scilicet abbas, jussit per septem dies frui omni quiete ad contemplationem institutionis ejus quæ erat in loco, id est ad videndum conversationem et observantiam claustri illius. Pastor vero post septimam diem vocans prædonem illum seorsum ad se, interrogavit et exploravit an placeret sibi habitare cum ipsis qui in cænobio erant. Quum vero abbas manifeste conspexisset ipsum velle cum omni integritate propositi morari ibidem, rursus interrogavit quid incongruum aut inhonestum factum fuisset ab eo in mundo. Igitur, ut abbas vidit ipsum prompte confitentem universa peccata sua simul ad verbum, id est celeriter, quum abbas id exegisset, iterum tentans, dixit prædoni : Volo te hæc propalare coram universa fraternitate. Ille autem vere odiens sua peccata et omnem confusionem contemnens, id est parvi pendens, indubitanter respondit se ita acturum, dicens : Etiam, si vis, propalabo ea in medio civitatis Alexandriæ, quæ metropolis erat Ægypti.
Deinde pastor congregavit in ecclesia universas oves sui cœnobii, numero ducentas triginta, et fecit illum obnoxium sine querela, id est pœnitentia jam purgatum, induci coram omnibus post evangelii complementum, in die dominica, divina synaxi perfecta, id est post sacram communionem, seu divini Officii persolutionem, tractum et temperate percussum ab aliquibus Fratrum, manusque retro vinctum, et cilicino sacco vestitum, habentemque caput pulvere adspersum, ita quod ex solo visu mutavit confestim in planctum et ejulatum universos Fratres stupore repletos : non enim aliquis illorum noverat quod fiebat. Deinde quum prædo venisset prope ad portas ecclesiæ, sanctum illud caput benigni judicis, utpote pius ille abbas, clamavit ad eum voce magna : Sta, quia indignus es ingressu in hæc sancta. Fuit enim indignus intrare ecclesiam et conventum per respectum ad sua peccata, et in quantum nondum perfecte purgatus erat ab eis et absolutus, nec reconciliatus Ecclesiæ. Stupefactus est ergo super voce pastoris ex sanctuario prolata ad ipsum : existimavit enim se audisse non hominis vocem, sed tonitruum, secundum quod postea dixit et certificavit nos per sacramenta. Ideo procidit statim in faciem tremefactus et totus timore perterritus, atque in terram prostratus, irrigavit lacrimis pavimentum. Tunc mirabilis ille medicus negotians et procurans in omnibus his salutem prædonis, et exhibens formam salutis manifestæ quoque et efficacis humilitatis ceteris omnibus, fecit eum dicere coram cunctis omnia acta ab ipso, scilicet universa sua peccata, specifice et distincte. At ille confitebatur omnia cum pavore, per singula, omni auditui peregrina, id est audiri insolita et aliena, non solum corporalia vitia cum hominibus facta secundum naturam et præter naturam, et item cum brutis commissa, verum etiam usque ad veneficia ac homicidia, et alia quæ non est fas narrare, audire aut scribere. Quumque omnia fuisset confessus, jussit abbas illico eum tonderi et Fratribus annumerari.
Porro ego admirans sapientiam sancti abbatis, interrogavi eum seorsum, cur exhibuisset illud spectaculum peregrinum. At ille, qui vere animarum medicus fuit, respondit: Horum duorum causa. Primo, ut illum confessum liberarem confusione præsenti ac futura: quod et factum est. Non enim surrexit a pavimento, o frater Joannes, quousque adeptus est indulgentiam omnium peccatorum. Nec credas hoc difficulter; nam unus Fratrum ibi præsentium, habens in me fiduciam, dixit: Vidi quemdam horribilem, tenentem scriptam chartam et calamum, et calamo cancellabat peccata quæ ille in terram prostratus dicebat. Et congruenter, quum dicat Propheta:22 Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Secunda causa est, quoniam habeo quosdam habentes peccata aliqua non confessa. Illos ergo exhortor ad confessionem exemplo istius: nam sine confessione nullus indulgentiam sortietur. Verumtamen, quamvis istud sit laudabiliter factum ex speciali instinctu Spiritus Sancti, dicunt tamen nonnulli doctores, quod non expediat passim sic fieri. Primo, ne simpliciores audiendo talia enormia scelera, de quibus antea nil cogitaverunt, incipiant de eisdem imaginari atque tentari. Secundo, ne proprias culpas parvi pendant respectu talium scelerum enormiorum quæ audiunt, audacioresque fiant ad peccata minora, et de dilatione divini judicii atque de misericordia Dei nimis præsumant. Tertio, propter honestatem communem servandam, et propter alias rationes.
Insuper vidi et alia multa admiratione digna et merito recolenda, apud pastorem illum æternæ memoriæ et gregem ipsius: quorum plurima tentabo vobis manifestare. Mansi enim apud illos non modicum tempus, stupens magnifice super ea quæ vidi, qualiter illi terreni imitabantur cœlestes. Nam insolubile vinculum caritatis fuit inter ipsos connexum: imo, quod mirabilius est, immunes erant ab omni verbositate et confidentia, id est præsumptione. Ad hoc vero studebant præ omnibus, ut non ferirent in aliquo conscientiam Fratris. Quod si aliquis forte apparuisset in quacumque parte oditor Fratris, hunc dijudicatum abbas exsulabat in monasterio segregato, puta in carcere. Nam et quadam vice sanctissimus ille abbas præcepit expelli quemdam ex Fratribus maledicentem proximo coram eo, dicens non debere æque permitti in claustro visibilem et invisibilem dæmonem.
Vidi ego inter sanctos illos negotia vere utilia clarificationeque digna. Vidi fraternitatem collectam, alligatam et colligatam, possidentem actionem mirandam et contemplationem præclaram. Ita enim exercitabant et excolebant se ipsos divinis directionibus, id est saluberrimis exercitiis ac doctrinis, quod pene non indigebant admonitionibus præsidentis, sed spontanee excitabant se invicem ad divinam vigiliam, id est ad diligentiam sacram. Erant enim quædam sancta et divina gymnasia in eis et ab eis terminata, me- ditata et fixa, id est, inter se ordinaverunt quædam salubria instituta, hortamenta et documenta, quæ diligenter servabant, et per quæ commonebant se mutuo. Si namque aliquando contigisset aliquem eorum incipere maledictionem, etc.23 ¹.
Vidi alios ex illis sanctis perpetue memorandis, post angelicam conversationem et venerandam canitiem perductos ad profundissimam sapientiam, simplicitatem et innocentiam, ad deliberationem quoque spontaneam, non fictam, directissimam Deo, hoc est ad resignationem plenissimam qua se ipsos propria libertate spoliaverunt sponte, non ficte, sed directissime coram Deo et ad ejus honorem: non secundum senescentes in hoc mundo, id est non ad instar eorum qui in hoc mundo ex senio puerilizant, quos delirantes vocare decernunt, id est, quos ipsi in mundo conversantes judicant esse amentes, et nominant delirantes, utpote habentes in se aliquid irrationabile aut impudicum, vel adventicium aut segnem sermonem et morem, id est verba non expedita et mores incultos; sed erat videre senes illos sanctos exterius totos lenes, mansuetos et hilares:24 quod non invenitur in multis faciliter. Intus autem in anima, ad Christum et ad præsidentem erant simplices et innocentes, et quasi parvuli respirantes; possidebantque oculum mentis inconfusum, terribilem et robustum, id est mentem ordinatam, constantem, spiritualiterque armatam, contra dæmones et peccata. Hic etenim oculus mentis est intellectus, qui « contra dæmones et peccata » armatur, et illis terribilis fit, per fidem, prudentiam, sapientiam atque consilium, et per scientiam salutarem.25
O sanctum caput, et congregatio Deo dilecta, quibus hæc scribo, tempus vitæ meæ deficiet me narrantem virtutem et vitam beatorum illorum imitantium e cœlo, id est conformem vitæ cœlestium, assecutivam conversationis supernæ, cujus caritatem, pacem et sinceritatem illi sequebantur in terra. Attamen utilius est ornare sermonem nostrum ex laboribus et sudoribus illorum salubriter dolentium, etc.
Vir quidam nomine Isidorus, ex principativa dignitate Alexandrinæ civitatis, abrenuntiavit sæculo ante hos annos in præfato cœnobio : quem reperi ibi. Quem recipiens abbas ille sanctissimus, et videns eum esse omnino versutum, crudelem, durum ac arrogantem, syllogizavit et argumentabatur sapientissimus ipse per humanam inspectionem astutiam dæmonum; dixitque Isidoro : Si vere elegisti tollere jugum Christi, volo te ante omnia obedientiam exercere. Respondit Isidorus: Sicut ferrum traditur fabro, sic ego, o sanctissime, trado me ipsum esse subjectum in omnibus. Tunc magnus ille abbas curatus super tali œnigmate, confestim tradidit eum gymnasio, id est spirituali exercitio, et ait : O frater, volo te adsistere et manere in porta cœnobii, et facere metaniam, hoc est genuflexionem, omni homini ingredienti et egredienti, ac dicere ad unumquemque illorum : Ora pro me, Pater, quia peccavi. Obedivit autem Isidorus sicut obedit angelus Deo. Itaque Isidoro faciente ibi septem annos, et veniente in profundissimam humilitatem atque compunctionem, voluit abbas eum Fratribus annumerare ut superdignum, et ordinatione dignum efficere, post septimanam annorum legalem, et post incomparabilem patientiam, imo et obedientiam, ejus, puta ipsius Isidori. Ipse vero plurimas supplicationes fecit abbati, etc. Oculis autem defixis deorsum integre exorabam introeuntes et exeuntes pro oratione, inferiori prudentia, hoc est, imprudentiorem me reputans quam antea reputavi.
Præterea, recumbentibus nobis quodam die in mensa, magnus ille prælatus et do-
¹ Brevitatis causa omittuntur, hic et inferius, plura quæ commentario non illustrantur, et in textu præcedenti reperiri possunt. ctor, videlicet abbas, inclinans sanctum os suum ad me, ait: Vis ut ostendam tibi divinam prudentiam in profundissima canitie, hoc est in antiquissimo sene? Et me supplicante ut faceret hoc, vocavit quemdam de mensa secunda, Laurentium nomine, habentem in cœnobio annos circiter quadraginta octo, qui fuit secundus sacerdos illius conventus. Veniens ergo ille et genua humiliter flectens coram abbate, benedicebatur ab eo. Sed surgente Laurentio, abbas nil penitus dixit, dimisitque eum ante mensam stare et nihil comedere. Erat autem refectionis initium, ita quod taliter stetit per magnam horam, aut pene per duas, ac per hoc erubescerem deinceps adspicere in faciem operatoris, puta Laurentii ita stantis, vel abbatis, ex cujus voluntate sic stetit. Erat enim Laurentius totus canus, etc.
Denique qualis erat ille justus rationalium pecorum salvator et pastor, videlicet abbas, qui instrumentaliter ac dispositive cooperabatur saluti ovium quas regebat (secundum quod Paulus ait apostolus, Ut salvos faciam aliquos ex eis), per Deum et Dominum nostrum Jesum Christum, talem habebat dispensatorem, etc.2627
Me autem objiciente abbati, et allegante infirmitatem generationis modernæ quæ secundum nos est, et qualiter multi dirumpuntur seu recedunt a grege congregationis propter correctionem quæ fit eis quasi sine causa, quamvis forsan non sine causa, domus sapientiæ, scilicet abbas ille tam sapiens, iterum dixit ad me: Anima propter Christum oblata et mortificata, atque ligata caritate pastoris et fide ad ipsum, non recedet usque ad mortem et sanguinem, præsertim si a pastore suscipiat beneficia pietatis super cicatrices, ita ut pastor increpationibus et rigori interdum commisceat oleum suavitatis, et benevolentiam suam ostendat correpto : tunc, inquam, anima non recedet, recordans quod scriptum est : Neque Angeli, neque Archangeli, neque Principatus, neque Potestates, neque Virtutes, neque creatura alia separabit nos a caritate Christi et pastoris.28 Porro si anima non est ita ligata, fixa ac copulata, miror omnino si non inaniter in cœnobio demoretur : ficto enim nuntio comitabitur subjectio, hoc est, negotio ad quod agendum quis venerat, non vere sed simulatorie expleto, sequetur negligentis damnosa dejectio, quia succumbit, et vilipensione condignus est. Talis est autem qui in monasterio non frangit se ipsum, nec modo prætacto ligatus, fixus et copulatus efficitur.
Non enim magnus ille, videlicet abbas prædictus, sibi ipsi mentitus est, id est, se ipsum non decepit, sed ducatum præbuit et perfecit, hoc est, per viam salutis alios duxit, et quod docuit adimplevit, seu « ducatum » pastoralem perduxit in subditis ad finem beatum.
Audiamus sapientiam Dei, et admiremur eam inventam in vasis fictilibus, puta in Fratribus congregationis præfatæ fragilibus corporibus circumdatis. Admirabar ego præsens fidem et patientiam atque indomitam sufferentiam noviter advenientium, in increpationibus et injuriis, id est correctionibus seu pœnalibus exercitationibus, præsidentis : quæ dicuntur injuriæ, non quod fuerunt injustæ, sed quod eas non meruerunt; sed pie et rationabiliter ipsis infligebantur, ut in vera patientia et mortificatione, imo in omni virtute, proficerent. Porro sufferentia illorum « noviter advenientium » fertur indomita, quoniam eam habuerunt non ex edomatione et exercitatione ipsis inflicta ab aliis, sed magis ex præventione et gratia pietatis divinæ. Interdum autem persecutionibus, id est tribulationibus, afficiuntur non solum a præsidente, sed etiam ab inferioribus valde.
Igitur interrogavi causa ædificationis quemdam ex Fratribus habentem in monasterio quindecim annos, nomine Abbacyrum, quem videbam præcipue tribulum fere ab omnibus. Quandoque enim ministri expellebant eum a mensa : erat quippe a natura modicum incontinens cir- ca linguam. Dixi ergo ad eum: Frater Abbacyre, quare video te quotidie expulsum a mensa, ac sæpius ire dormitum sine refectione? Respondit: Crede mihi, o Pater, quia probant me Patres mei an vere monachus fiam, sed non in veritate hoc faciunt, id est, non tantum sicut promereor et veritas justitiæ exigit. Hinc ego cognoscens intentionem eorum et magni, id est abbatis, sine pondere, id est gravamine, universa sustineo. Quindecim habeo annos in congregatione hac, et per totidem annos me probaverunt; et secundum quod ipsi mihi dixerunt in ingressu, quando me receperunt, probant abrenuntiantes per annos triginta, exercitando eos ad patientiam, humiliationem et plenam mortificationem tot annis. Et juste, o pater Joannes: aurum enim non perficitur, id est non purgatur, absque probatione, hoc est examinatione per ignem, quemadmodum Salomon ait:29 In fornace probatur aurum. In libro quoque Sapientiæ legitur: Tanquam aurum in fornace probavit electos Deus. Ac si dicat hic Abbacyrus:30 Non est mirum quod exercitationes istas sustinui per quindecim annos, quum dixerint mihi in conversionis meæ exordio, quod ita exerceant abrenuntiantes per annos triginta.
Sustinens ergo et manens generosus, id est spiritualiter nobilis, iste Abbacyrus post meum adventum in monasterio duos annos migravit ad Dominum. Et morti propinquans Fratribus dixit: Gratias ago Domino Jesu Christo et vobis, quia pro eo quod salubriter me tentastis, ecce septemdecim annis mansi a dæmonibus non tentatus. Quem justi judicii pastor, utpote abbas, præcepit digne collocari ac sepeliri cum sanctis illic quiescentibus.
Lædo cunctos zelatores Beatorum, id est, cunctis zelum proficiendi Sanctosque imitandi habentibus facio nocumenta, subtrahendo eis ædificationis eloquium, si sileo sub sepulcro silentii directionem et pugnam Macedonii, etc.31
Mihi autem humili, id est vili, Macedonius iste confidenter aperuit cur ad humiliationem illam se tam sponte atque humiliter obtulit. Nunquam, inquiens, vidi in me tantam evacuationem omnis impugnationis tantamque dulcedinem divinæ illuminationis, uti modo. Denique (ut dicunt) angelorum est non cadere, quia nec possunt peccare; hominum vero est cadere, et iterum surgere quoties hoc contingit, id est, gratia resurgendi conceditur; dæmonibus vero est proprium, quod semel cadentes, nunquam resurgunt.
Præterea ille cui commissa erat dispensatio claustri, videlicet œconomus, fiducialiter renuntiavit mihi: Quum essem juvenis et animalia custodirem, inductus fui in gravissimum animæ lapsum, videlicet in furtivam et extraordinariam comestionem, aut in simile aliquid, ut assolet, id est, prout ex diabolica suggestione vel humana fragilitate contingere solent peccata. Habebam vero ex consuetudine, nunquam abscondere serpentem, hoc est peccati venenum, in nido cordis. Quocirca tenens serpentem istum cum cauda, medico, puta prælato, propalavi quod feci. Caudam vero dico finem actionis. At ille facie subridens, ait ad me, percutiens temperate maxillam meam: Vade, fili, habeto ministerium tuum ut prius, nihil omnino timens timore inordinato. Ego vero credens fide non hæsitanti, suscepi in paucis diebus certam curationem a vitio illo. Gaudens ergo de venia mihi concessa, et tremens ne iterum caderem, currebam viam meam, exsequendo celeriter opus mihi injunctum.
Omnis ordo rerum creatarum (ut dicunt quidam) possidet differentias multas, hoc est, totus seu integer ordo universi includit in se multiplicem rerum distinctionem, tam in essentialibus quam in accidentalibus proprietatibus. Ordo etenim universi consistit in subordinatione specierum, præcipue quæ per proprias differentias ab invicem distinguuntur, ut probant philosophi asseruntque theologi. Quoniam ergo in congregatione Fratrum erat differentia quædam profectuum et deliberationum, id est propositorum seu electionum et conscientiarum, quando medicus horum, videlicet abbas, notabat aliquos ostentatores in peregrinationibus sæcularium ad mansionem, id est, aliquos Fratrum considerabat esse amatores propriæ laudis, et ostentantes se ipsos ex gloria vana in adventu sæcularium hominum visitantium claustrum ac Fratres, istos in ultimis contumeliis et vilioribus ministrationibus positos mittebat circumquaque coram sæcularibus illis, id est, Fratres hujusmodi vanos maxime humiliavit, ponens eos « in ultimis contumeliis », id est extremis dejectionibus, vilioribusque obsequiis, atque in talibus vilificationibus « positos mittebat » undique coram mundanis illis hominibus, ut sic pro suis vanitatibus confunderentur ac erubescerent, nec coram sæcularibus apparere optarent: ideo subditur, ita ut deinceps celeres discederent quando fiebat ad eos aliqua peregrinatio, id est visitatio hominum mundanorum. Festinabant enim ab illis recedere, ne coram eis sic humiliarentur. O quanta fuit sapientia, discretio, justitia atque perfectio beatissimi illius abbatis, qui Fratres sibi commissos sine personarum acceptione tam strenue ac saluberrime exercitabat et edocebat ad frangendum et mortificandum se ipsos in omnibus! Et erat supermirabile factum quid, id est valde mirabile opus, videre. Ipsam vanam gloriam admiserunt, jussi sunt viliora quoque peragere coram eis a quibus reputari optabant: sicque vana gloria persequebatur se ipsam, inducendo ad vilificationem et inhonorationem sui subjecti, fugiebatque homines sæculares, ne in illorum præsentia confunderetur.
Christus Jesus Dominus noster volens me privare oratione sancti Patris, id est sermone seu allocutione beati Menæ, de quo protinus sequitur, vel prece ipsius, ita ut in vita præsenti amplius non oraret pro me, ante unam septimanam egressus mei, id est recessus a præfato cœnobio isto, assumpsit virum mirabilem, Menam nomine, disponentem omnia secundaria negotia post abbatem, ita quod fuit primus post eum, saltem in disponendo exteriora negotia; qui quinquaginta novem annos in cœnobio habens, pervigil adimplevit omnem ministrationem ad suum officium pertinentem. Quid igitur contigit? Tertia die post obitum ejus, perficientibus nobis solitum Canonem dormitionis sancti, hoc est canonicum seu regulare Officium defunctorum, in quo fuit commemoratio « dormitionis sancti » illius viri, repente totus chorus in quo jacebat defunctus replebatur bono suavissimoque odore. Tunc igitur abbas permisit nos discooperire loculum in quo defunctus erat dispositus, id est convenienter locatus. Quo facto, vidimus universi emanare duos fontes quasi unguenti boni odoris ex pretiosissimis plantis ipsius, etc.32
Porro discipulus sancti Menæ certificavit nos de actibus sui præceptoris, videlicet Menæ istius, dicens: Quum curiose ab ipso inquirerem si forte fuisset somno oppressus in tali genuflexione abbati exhibita, affirmavit se in terra prostratum legisse totum Psalterium.
Non despicio et sermonis coronam exornare præsenti smaragdo: hoc est, non negligo nec omitto, sed curo, præsentem doctrinam, quæ secundum eam viventium est corona, decorare documento mox subsequenti, quod est spiritualis smaragdus, sicut materialis corona ornatur gemma quæ smaragdus vocatur.
Movi quandoque sermonem de quiete solitaria, id est de vita anachoretica, illam commendando, aliquibus seniorum illorum supersumme virilibus, id est vehementissime et valde summe robustis, virtuosis, perfectis, quærendo cur non darent se ad vitam illam. Qui subridentes facie et hilari ore: sicque risus eorum fuit modestus, ex spirituali jucunditate proveniens; dixerunt ad me: O pater Joannes, nos quum simus materiales, magis exsequimur materialem institutionem, id est, conversationem istam humanam et observantiam corporalem potius amplexamur et exercemus, judicantes et discernentes subire prælium illud quod est secundum mensuram nostræ infirmitatis, hoc est pugnam tentationum et exercitationum proportionatam viribus nostris, œstimantes utilius certare cum hominibus aliquando sœvientibus et aliquando pœnitentibus, et non cum dœmonibus contra nos semper furentibus et armatis. Per certamen « cum hominibus » intelligitur pugna laboriosa quam habet religiosus contra se ipsum et proprias passiones in congregatione, quousque discat æquanimiter ferre imperfectiones, defectuositates, exercitationes, increpationes, proclamationes, accusationes, itemque improbitates atque injurias confratrum suorum, juxta illud Apostoli: Alter alterius onera portate. Homines autem dicuntur sævire, dum irascuntur, indignantur aut injuriantur. Nec ita intelligenda sunt verba nunc introducta, quasi viventes in congregatione non habeant pugnam contra invisibiles hostes, aut quasi solitarii non impugnentur interdum a propriis motibus; sed quod solitarii specialius, acrius et frequentius impugnantur a dæmonibus quam cœnobitæ, quibus frequentior pugna est ad homines et contra ea quæ ab hominibus secum morantibus fiunt. De hoc multa habentur in secundo volumine Collationum, in collatione de fine cœnobitæ et anachoretæ.
Collat. xix.
Alter vero illorum seniorum œternaliter memorandorum, habens ad me multam fiduciam et caritatem secundum Deum, rursus ait mihi cum benignitate :
Si inest tibi in sensu animæ tuæ operatio dicentis sapientissime (utpote Pauli apostoli), Omnia possum in eo qui me confortat Christo;33 si Spiritus Sanctus roris castitatis secundum Virginem supervenit in te, id est, si Spiritus Sanctus, a quo est ros castimoniæ, venit desuper in te secundum quod venit in Virginem gloriosam;34 si virtus altissimæ patientiæ obumbravit tibi:35 præcinge lumbos tuos linteo obedientiæ, id est, corpus et animam tuam præpara et expone ad obedientiam consummatam, sicut vir Christus Deus, id est, quemadmodum Christus fecit, qui secundum naturam humanam fuit et est vir etiam ab incarnationis exordio, propter perfectionem animæ suæ in omni sapientia ac virtute. De quo et Jeremias prædixit: Mulier circumdabit virum.36 Qui secundum naturam assumptam factus est obediens Patri usque ad mortem.37 Et surgens a cœna, id est spirituali refectione ac suavitate, solitariæ tuæ quietis, lava pedes Fratrum in spiritu contribulato, id est, obsequiosus sis eis cum compunctione et contritione interna, spiritualiter quoque purga eorum affectus bono exemplo, et verbis exhortationis, increpationis et informationis; magis vero provolvere pedibus congregationis in subjecta et dejecta prudentia, hoc est, universis et singulis te humilia ac prosterne loco et tempore opportuno, non innitendo prudentiæ tuæ, sed proprium judicium subjice aliis, præsertim prælato, et humiliter sentias de te ipso. Hæc est enim subjecta et dejecta prudentia de qua Salomon hortatur:38 Non sis sapiens apud temetipsum, et ne innitaris prudentiæ tuæ. Jacobus quoque apostolus contestatur: Quæ desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, suasibilis, bonis consentiens.39
Statue duros, severos et vigiles ostiarios in porta cordis. Ostiarii isti sunt consideratio divinæ præsentiæ, meditatio futuri judicii, ponderatio novissimorum, timor filialis, sollicitus fervor proficiendi, attentio propriæ vocationis, zelus justitiæ. Hi namque custodiunt mentem a negligentiis et peccatis, quum scriptum sit, Qui timet Deum nihil negligit;4041 et rursus, Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis;42 itemque, Servavi mandata tua et testimonia, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Dicuntur ostiarii quoque isti duri, quia non cedunt peccatis et tentamentis de facili; et item severi contra hostes nostræ salutis, quibus terribiles sunt sicut castrorum acies ordinata.43 Sunt etiam vigiles, quia assidue diligentem ac agilem faciunt mentem. Porro porta cordis hoc loco vocatur capacitas ejus, quæ est quasi spiritualis apertura per quam bona et mala introeunt mentem. Interdum autem per portam cordis intelligitur sensus exterior sive interior.
Invincibiliter contine mentem, difficulter valentem contineri in corpore circumquaque occupato: hoc est, «mentem» tuam ex sua natura vagam atque instabilem, infatigabiliter reprime a profluvio cogitationum inanium et affectionum pravarum, a distractionibus cunctis, potissime in divinis. Quod «difficulter» fieri potest; sed per adjutorium gratiæ Dei assiduumque conatum potest homo quotidie in hoc ipso proficere. Est autem refrenatio ista evagationis mentalis præsertim difficilis «in corpore circumquaque occupato», hoc est etiam in exterioribus occupationibus atque laboribus: in quibus tamen adhuc conari debemus, levando cor ubertim ad Deum, orando, meditando, contemplando et adspirando. Hinc subditur: In membris motis et concussis intellectualem quietem exercita, id est, in motibus et agitationibus membrorum tuorum custodi ac posside tranquillitatem internam et unionem cum Deo; quod est gloriosissimum præ universis exercitiis. Esto inconturbabilis in medio conturbationum et tumultuum, hoc est fixus et inavertibilis a Deo quantumcumque forinsecus occurrant variæ perturbationes et inquietudines. Hanc imperturbabilitatem acquirit homo per sapientiam et virtutes, imo non nisi per excellentias et perfectiones earum. Animam pacificam habens, quatenus quantumcumque desit extra pax temporis, intus tamen regnet pax pectoris.
Collige linguam furentem et vesanam in contradictionibus insilire, id est, linguam tuam refrena, ne prosiliat ad verba contentiosa, injuriosa, illicita, dum contradicitur tibi, et adversum aliquid tibi contingit. Qui enim moderatur labia sua, prudentissimus est;44 et honor est homini quum separat se a lite.45 Unde et Paulus hortatur:46 Noli verbis contendere, etc. Dicitur autem lingua furens atque vesana, quoniam Jacobo teste, lingua est inquietum malum, plena veneno mortifero, estque inflammata a gehenna, et nemo linguam domare potest plenarie.47 Certa contra reginam hanc septuagies septies in die, id est indesinenter, quotiescumque fuerit opportunum, ut nunquam excedas in verbis. Linguam vero vocat «reginam», id est dominam vitiorum, juxta illud Jacobi: Universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus nostrum.48 Ponitur quoque hic numerus determinatus pro numero indeterminato, quum dicitur «septuagies septies», sicut in Evangelio: Non dico tibi, Usque septies;49 sed, Usque septuagies septies.
Dispone, id est, præpara te habere, mentem conturbatam ut incudem, figens in ligno, id est in corporis mortificatione, animæ crucem, hoc est propriæ voluntatis resignationem. Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis.50 Et Salvator: Qui vult (inquit) venire post me, abneget semetipsum.51 Sicque habeas «mentem conturbatam» instar incudis firmam ac planam, mutuis fragoribus contusionibusque percussam, hoc est clamoribus et irrisionibus quos sibi mutuo inferunt homines se invicem exercitantes, impugnatam, illusam, improperatam, maledictam, subsannatam, læsam; in nullo penitus resolutam a sua custodia, nec sustinentem stragem, id est interiorem læsionem, sed exsistentem et manentem totam planam, id est integram, simplicem ac sinceram, sicque valde proficientem ex adversitatibus et exercitationibus sibi inflictis, juxta quod ait beatissimus princeps Apostolorum: Quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?52
Exspolia te voluntate tanquam confusionis amictu, hoc est, propriam abjice voluntatem tanquam inhonestum et confusibile indumentum, quod induunt filii propriæ voluntatis, qui operti sunt pellibus Madian, id est contradictionis.53 Unde per Osee loquitur Deus:54 Confundetur Israel in voluntate sua. Et denudatus intra in stadium necessitudinis, id est, cursum obligationis obedientialis assume adstringendo te ipsum ad obediendum, quo facto, felici necessitate sis obligatus ad bona. « Stadium » quoque « necessitudinis » est locus religionis, ac iter monasticæ professionis. Quod raro et difficulter invenitur, id est, perfectio ista a paucis acquiritur, non sine difficultate.
Indue loricam fidei ad agonis dispensatorem:55 id est, solidissime crede quod abbas seu præsidens salubriter te exercens ac moderans tuam pugnam, non quærat nisi tuam salutem, et totum circa te faciat ex virtute, non ex aliqua mala radice aut passione; sicque habeas hanc loricam seu fidei armaturam indissolubilem neque penetrabilem ab aliqua infidelitate, ut scilicet non indigneris neque tenteris adversus prælatum, nec male sentias de eodem quidquid fecerit tibi, imo omnia interpreteris ad optima.
Tene tactum inverecunde prosilientem temperantiæ freno: hoc est, per temperantiam et puritatis virtutem retrahe tactum ab omni lascivo et carnali palpatu, qui tactus « inverecunde » prosilit ad contactum et palpatum objectorum delectabilium sibi. Vitemus ergo contactum omnis rei ex qua potest nobis oriri motus libidinis, stimulus carnis, sensualis affectio. Unde in Regula S. Pacomii continetur: Ne unus Fratrum tangat manum alterius. Cassianus quoque testatur, quod inter ea quæ sancti Patres in Ægypto seriose prohibuerunt, fuit ne Fratres manus sibi invicem insererent: quod si fecissent, acriter puniebantur.
Recordatione mortis coge, id est reprime, oculum volentem per singulas horas adspicere curiose magnitudinem et pulchritudinem et visionem, id est apparatum dispositionemque, corporum, id est visibilium rerum. Non enim licet curiose adspicere quod non licet appetere; et præsertim reprimendus est viro oculus suus a fixo feminarum adspectu. Si autem quis adspiciat magnitudinem et pulchritudinem ac dispositionem cœlestium aliorumque corporum, ut ex hoc elevetur ad contemplationem, admirationem, amorem ac reverentiam Creatoris; non est curiosum, sed virtuosum, quum Isaias hortetur:56 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc. Tempore vero divini Officii diligentissime reprimendus est visus, ne per eum varias distractiones atque incommoda animæ incurramus.
Obmutescere fac intellectum tuum a murmuratione temerarioque judicio, et ab omni cogitatione illicita, quæ est coram Deo locutio, curiosum in familiari sollicitudine, hoc est in cura rei domesticæ, volentem judicare fratrem in negligentia, hoc est cum desidia, operantem quæ non debemus incompassive, incaute aut certitudinaliter judicare. Et omnem caritatem et compassionem in summa ad proximum absque errore, id est cum discretione, ostende. Unde si quis culpabilis inveniatur, debemus potius condolere quam aspernari, pensantes illud Apostoli: Tu quid judicas fratrem tuum? Aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi.57 Judicium ergo confratris committamus Christo et ejus vicario præsidenti. Tunc vero, amantissime Pater, in hoc cognoscent omnes quia discipuli sumus Jesu Christi, si habemus in congregatione caritatem ad invicem.58
Iterum bonus amicus, scilicet vir iste mihi tam carus, dixit: Veni, veni, concerta et commorare, id est, cum Fratribus pugna contra hostes animæ tuæ, et habita cum eisdem; bibe subsannationes singulis horis sicut aquam vitæ, hoc est, derisiones et omnem adversitatem jugiter cum omni patientia sustine atque cum gaudio suscipe: secundum quod beatissimus Petrus hortatur, Communicantes Christi passionibus gaudete.59 Quoniam David scrutans universa quæ sunt jucunda sub cœlo, post omnia ultimo dixit quærens:60 Ecce quid bonum et quid jucundum? Nihil nisi habitare fratres in unum. Si ergo nondum facti sumus digni virtute et actu obedientiæ et patientiæ hujus, id est, si eas necdum adepti sumus, bonum est saltem ut longe stantes ab agonistico stadio, hoc est ab exercitatione probativa et pugnativa jam dicta, quam nondum valemus sufferre, infirmitatem propriam cognoscamus, et singulariter certantes, utpote solitarios et anachoretas manu ad manum contra dæmonia præliantes, beatificemus, eisque patientiam imprecemur, id est, Deum rogemus ut incessabilem patientiam tribuat ipsis.
Victus igitur fui sermonibus boni magistri et virtuosi Patris istius mecum pugnantis evangelice et prophetice, id est, mecum disputantis, et vitam cœnobialem mihi eminenter probantis per evangelica atque prophetica verba, magis vero amicabiliter id agentis: unde volui indubitanter dare intercessiones et vota beatæ obedientiæ, hoc est, rogare proposui ut sub obedientia starem, et decrevi profiteri eamdem.
Memor adhuc unius virtutis utilis atque fructiferæ horum beatorum senum, exiens a paradiso, hoc est de religiosissimo et amœnissimo præfato cœnobio, iterum vobis proponam spinosa eloquia, non venusta neque proficua, id est verba mea agrestia, impolita, non rhetorica, et minus utilia. Quasi dicat: Insufficiens sum ista describere. Quod ait ex humilitate profunda.
Consequenter refert quædam exempla. Stantibus nobis frequenter in oratione, notavit abbas quosdam mutuo colloquentes: quos statuit per unam hebdomadam ante fores ecclesiæ, jubens (quamvis clerici essent ac seniores) ut genua flecterent coram universis introeuntibus et egredientibus.
Adspiciens ego quemdam ex Fratribus quasi colloquentem ad aliquos facie sua ac motibus in præloquio hymnorum, hoc est in invitatorio, quæsivi addiscere morem, id est religiosam observantiam, hujus beati Fratris. Qui nesciens occultare utilia, dixit: Pater Joannes, ex proœmiis, hoc est a principio matutinalis Officii, consuevi cogitationes et mentem simul cum anima congregare, id est vires apprehensivas et affectiones meas recolligere, et ipsis vocatis coram, id est adductis in præsentia interiorum oculorum meorum, clamare: Venite, adoremus et procidamus Christo regi ac Deo nostro. — Curiosius autem inquirens hunc, etc.61
Quidam ex Fratribus detrahens proximo suo (tanquam verboso et nugaci) apud abbatem, expulsus est ab eodem. Qui extra portam cœnobii mansit per unam hebdomadam, petens veniam et regressum ad claustrum. Quod quum animarum amator abbas percepisset, inquirens sollicite, et audiens Fratrem illum nil penitus comedisse infra sex dies, renuntiavit eidem:6263 Si omnino vis redire, ponam te inter pœnitentes, id est incarceratos. Quumque Frater hoc acceptasset libenter, fecit eum abbas in carcere poni, ubi lapsi assidue flebant pro sua ruina. — Et quoniam mentionem fecimus de mansione lapsorum, modicum dicamus de ea, etc.
Hæc est vitæ institutio et conversatio quærentium faciem Dei Jacob. Etenim bonum est admirari labores et dolores Sanctorum;64 æmulari vero et sequi eos, est augmentativum salutis. Irrationabile autem et impossibile est velle imitari omnem conversationem Sanctorum sub uno: id est, in una professione, sive in uno statu, non potest aliquis sequi et exercere omnes actus Sanctorum. Monachus enim non potest hospitalitatem et similia opera misericordiæ exercere, aut prædicationi insistere, sed diversi sunt status et gradus servientium Deo.
Morsum et conquassationem in redargutionibus sentientes, id est, quamdiu sentimus punctiones et amaricationes et quasi confractiones et reverentias quando corripimur, habeamus memoriam pecca- torum nostrorum, ut ex consideratione et ponderatione eorum patienter feramus correptiones; quousque Dominus videns vim nostram, id est violentiam quam nobis ipsis inferimus pugnando contra impatientiam et reverentiam nostram præfatam, esse vim non violentorum inferentium, hoc est, consimilem esse violentiæ eorum qui inferunt sibi ipsis vim salubrem non ex violentatione seu coactione, sed ex spontanea caritate (hoc est, quousque veniamus ad proficientium gradum), deleat eam, ut cum tranquillitate et gaudio suscipiamus correptiones tanquam saluberrimas culparum nostrarum medelas, et dolorem in corde mordentem, id est, affligentem propter afflictiones illatas, et luctum venientem ex tali dolore, qui est luctus impatientiæ magis quam pœnitentiæ, vertat in gaudium spirituale, de quo Jacobus ait: Omne gaudium existimate, quum in tentationes varias incideritis.65 Ait enim Psalmista: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam in proprio tempore, utpote tempore opportuno et præordinato a Domino.66 Hoc impletur in eis quorum dolorem et luctum præfatos Deus in gaudium vertit, ita ut ingenti lætitia agant et patiantur ea quæ ante cum grandi difficultate et mœrore egerunt ac pertulerunt. Nempe quo virtutes fiunt in homine perfectiores, tanto faciunt eum delectabilius promptiusque operari quæ bona sunt et pati adversa.
Non obliviscamur Psalmistæ dicentis ad Dominum: Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas!67 Et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ iterum reduxisti me post casum: quod intelligi potest de casu mortalis et item venialis peccati, imo et de mortis occubitu, secundum quod psalmus in quo versus iste habetur, multipliciter exponitur, seu ex diversorum personis.
Beatus qui sibi ipsi vim fecit, frangendo et superando se ipsum viriliter, propter Deum quotidie maledictus, id est vituperatus, contemptus et exprobratus, totumque hoc æquanimiter sustinens. Iste cum martyribus tripudiabit. Talia namque assidue æquanimiter ferre æquipollet martyrio, præsertim quando quis sustinet ea absque propria culpa. Nihilo minus, si quis toleret ea propter peccata sua libenter, ut ita purgetur et Deo complaceat, meritorium est. Et cum angelis fiducialiter aget, id est, securus erit cum eis in gloria. Beatus monachus qui singulis horis putat se dignum omni ignominia et despectu. Et certe si quotidianas nostras culpas, tam omissiones quam commissiones culpabiles, rite pensemus, possumus et debemus jugiter ita sentire de nobis, et humiliare nos ipsos humiliatione immensa, quia innumerabilibus miseriis quotidianisque culpis sumus repleti. Beatus qui mortificat voluntatem suam usque in finem, et curam sui tradidit magistro, id est prælato, suo in Domino: statuetur enim ad dexteram Jesu Christi crucifixi, tanquam vera ovis ipsius et sequens vestigia ejus, qui exinanivit se ipsum, factus obediens usque ad mortem.
Si quis projecit a se redargutionem justam68 vel injustam, id est, increpationem suam indignanter accepit, sive meruerit eam, sive non, iste negavit salutem suam, id est, opere demonstravit quod saluti propriæ adversetur, nec eam sinceriter cupiat. Si vero suscepit eam cum labore et dolore, quia nondum perfectus est, et pugnat viriliter contra impatientiam propriam; aut sine dolore, quod salubrius est, sortietur celeriter remissionem peccatorum suorum. Hoc est quod in Proverbiis Salomon contestatur: Qui odit increpationes, insipiens est. Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam;69 qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. Si vero religiosus a præsidente corripiatur publice aut seorsum, non debet hoc impatienter accipere, etiam si videatur sibi innoxius quantum ad culpam sibi objectam. Si tamen aliquid grave sibi imponeretur, posset se humiliter excusare, propter scandalum aliorum vitandum.
Ostende Deo intellectualiter ac integre fidem et caritatem quam habes ad Patrem tuum, id est, coram Deo vere ac plene præsenta confidentiam et bonum sentire dilectionemque filialem quas habes ad tuum præsulatum; et ille hunc incognite certificabit, hoc est, Deus invisibiliter certum efficiet superiorem tuum, deinceps tibi jungi et familiarem exsistere, id est, ut se tibi conjungat et applicet familiarisque fiat, secundum affectionem tuam ad ipsum, hoc est, prout mereris per tuam dilectionem ad tuum præsulatum. Subditus ergo cupiens a spirituali Patre amari, non ficte, sed sinceriter habeat se ad illum. quandoque sanabitur per increpationem majorum; si vero sic litigat contra majores aut sapientiores, apud homines hoc insanabile est, id est, tanta iniquitas curari non potest virtute humana. Unde in Collationibus Patrum habetur, quod dum abbas Moyses disputans cum abbate Macario, aliquid durius aut pertinacius protulisset, protinus a diabolo tam horribiliter est arreptus, quod superfluitates naturæ quæ in successu projiciuntur, egessit per os. Mox autem, orante pro eo S. Macario, fuit curatus.
Qui non est subditus verbo, manifestum est quia nec opere, nisi forsitan de inobedientia sua verbali pœniteat: quemadmodum in Evangelio de duobus legitur filiis, quod unus dixit ad patrem jubentem ut iret in agrum, Non vadam; et postea pœnitentia ductus ivit. Qui enim infidelis est in modico, infidelis atque inglorius erit in multo: quasi dicat, Qui non obedit verbo, non obediet opere. Hoc et Christus in Evangelio loquitur. Et talis est in vanum Luc. xvi, 10. laborans, ex sancta obedientia nihil nisi judicium sibi reportans, id est, ex professione qua se ad sanctam obedientiam obligavit, non acquirit sibi nisi damnationem majorem, atque inaniter facit exteriores labores.
Qui semper et in multis propalat serpentem, id est, culpam in corde suo latentem et omnem diabolicam suggestionem quam patitur, assidue aperit, tam in confessione sacramentali, quam seorsum loco et tempore congruenti, atque personæ ad hoc convenienti, fidem manifestam et efficacem ostendit, id est, demonstrat se habere fidem formatam ac vivam, quum sit conscientiosus ac timoratus. Qui vero ipsum abscondit, inviis anfractibus, id est per itinera perditionis, errat.
Si quis vult cognoscere suum amorem ad fraternitatem, et proprie suam caritatem, an scilicet vere et spiritualiter diligat fratres, imo et se ipsum, certificetur de hoc in isto, quando videt se ipsum lugentem super offensionibus, id est propter peccata, fratris, et rursus videt se exsultantem de profectibus et gratiis ejus: quasi dicat, Tunc certus sit quod spiritualiter diligat fratrem. Verumtamen istud non potest intelligi de certitudine penitus absoluta, sed valde probabili. Non enim potest quis absolute certus exsistere se esse in caritate, absque revelatione divina.
Qui verbum suum quod dicit, quamvis sit verum, contendit in collocutione statuere, id est pertinaciter aut contentiose defendere, cognoscat se infirmum infirmitate diaboli, id est, diabolica pravitate esse infectum. Et si operatur, id est, si facit hoc, loquens cum coæqualibus, forsitan
Qui non est subditus verbo, manifestum est quia nec opere, nisi forsitan de inobedientia sua verbali pœniteat: quemadmodum in Evangelio de duobus legitur filiis, quod unus dixit ad patrem jubentem ut iret in agrum, Non vadam; et postea pœnitentia ductus ivit. Qui enim infidelis est in modico, infidelis atque inglorius erit in multo: quasi dicat, Qui non obedit verbo, non obediet opere. Hoc et Christus in Evangelio loquitur. Et talis est in vanum Luc. xvi, 10. laborans, ex sancta obedientia nihil nisi judicium sibi reportans, id est, ex professione qua se ad sanctam obedientiam obligavit, non acquirit sibi nisi damnationem majorem, atque inaniter facit exteriores labores.
Qui semper et in multis propalat serpentem, id est, culpam in corde suo latentem et omnem diabolicam suggestionem quam patitur, assidue aperit, tam in confessione sacramentali, quam seorsum loco et tempore congruenti, atque personæ ad hoc convenienti, fidem manifestam et efficacem ostendit, id est, demonstrat se habere fidem formatam ac vivam, quum sit conscientiosus ac timoratus. Qui vero ipsum abscondit, inviis anfractibus, id est per itinera perditionis, errat.
Si quis vult cognoscere suum amorem ad fraternitatem, et proprie suam caritatem, an scilicet vere et spiritualiter diligat fratres, imo et se ipsum, certificetur de hoc in isto, quando videt se ipsum lugentem super offensionibus, id est propter peccata, fratris, et rursus videt se exsultantem de profectibus et gratiis ejus: quasi dicat, Tunc certus sit quod spiritualiter diligat fratrem. Verumtamen istud non potest intelligi de certitudine penitus absoluta, sed valde probabili. Non enim potest quis absolute certus exsistere se esse in caritate, absque revelatione divina.
Qui verbum suum quod dicit, quamvis sit verum, contendit in collocutione statuere, id est pertinaciter aut contentiose defendere, cognoscat se infirmum infirmitate diaboli, id est, diabolica pravitate esse infectum. Et si operatur, id est, si facit hoc, loquens cum coæqualibus, forsitan
Qui verbum suum quod dicit, quamvis sit verum, contendit in collocutione statuere, id est pertinaciter aut contentiose defendere, cognoscat se infirmum infirmitate diaboli, id est, diabolica pravitate esse infectum. Et si operatur, id est, si facit hoc, loquens cum coæqualibus, forsitan que violentia, id est libenter et sine renisu et humili excusatione ac proditione insufficientiæ suæ, passus est improvisum aliquod offendiculum, id est, culpam et negligentiam aliquam incurrit, in ipsa administratione; causa instruatur non danti arma, sed suscipienti: id est, culpa talis seu causa ruinæ docetur non esse imputanda Patri qui dedit subdito « arma », id est instrumenta ad bene agendum, seu opera obsequiosa, quæ sunt animæ arma; sed imputanda est subdito « suscipienti » commissionem ita libenter. Suscepit enim arma contra pugnam inimici, id est instrumenta ac media virtuose agendi, ad resistendum per ea tentamentis diaboli; intulit vero ac infixit ea cordi suo, id est, per ea læsit se ipsum abutendo eisdem, videlicet auctoritate sibi commissa et ceteris per quæ debuit suum officium exsequi diligenter. Si vero propter Dominum vim passus fuit, hoc est, si acquievit commissioni officii sibi injuncti contra propriam inclinationem, propter Deum et ex debito obedientiæ quam promisit, et suam infirmitatem, id est insufficientiam, prædixit danti, id est superiori officium injungenti; confidat: quoniam si cecidit, saltem mortuus non est, hoc est, si peccavit, facilius veniam promeretur. Hoc verbo notantur ambitiosi. Si enim tam periculosum est acquiescere superiori officium injungenti, sine cordiali renisu et humili excusatione; quam periculosissimum est ad officia adspirare, et per adulationes aut alias vias ad eorum adeptionem conari?
Latuit, o amici, me vobis coram ponere, id est, quasi oblitus fui aut pene omisi vobis manifestare, et hunc suavem panem virtutis, id est, hanc spiritualem et dulcem refectionem narrationemque exemplarem, videlicet quomodo obedientes in præfato cænobio conterebant se ipsos injuriis in Domino, id est exercitationibus duris ad Dei honorem, et afficiebant se ignominiis secundum Deum, ut essent parati ad patientiam in injuriis illatis eis ab extra et ignominiis, id est, tribulationibus assuefacti non conturbarentur quando infligerentur eis a quibuscumque extraneis. Sic et Socrates interrogatus cur duas uxores tam litigiosas ac pessimas secum teneret, respondit: Ut domi ediscam quid foris exhibeam.
Anima quæ confessionem excogitat et ex industria tenet, id est, quæ præcogitat quod oporteat eam peccata sua confiteri, tam confessione sacramentali quam in capitulo seu alibi, et eamdem confessionem ex deliberatione observat atque exsequitur, quasi sub ejusdem freno retinetur ut non delinquat, id est, per talem præmeditationem confessionis tanquam freno retrahitur a peccatis. Et potest per frenum confessionis intelligi pudor seu timor de manifestatione propriæ iniquitatis. Quæ enim manent non confessa, id est, vitia nostra quæ non confitemur modis prætactis, ipsa de cetero agimus quasi in tenebris sine timore, id est veluti in absconso et in propriæ mentis excæcatione.
Quando præsidente absente imaginamur vultum ipsius, putantes eum quasi adstare nobis, tunc cognoscamus quia vere exsequimur legitimam obedientiam. Segnes pueri arbitrantur absentiam magistri gaudium, id est, negligentes et pigri discipuli gloriantur de absentia sui magistri, ut peccent liberius; generosi vero et nobiles, id est prudentes et studiosi pueri atque discipuli, putant eamdem damnum, quia tunc minus proficiunt. Conformiter, religiosi perversi gaudent de absentia sui prælati, ut minus tunc compescantur; virtuosi vero subditi de tali tristantur absentia. Hinc communiter dicitur: Probitas discipuli apparet in absentia magistri sui.
Interrogavi aliquando quemdam probatissimum virum, deprecans mihi declarari quomodo obedientia possidet humilitatem, hoc est, qualiter queat agnosci quod obediens sit veraciter humilis. Qui ait: Nimirum si prudens et vere bene obediens mortuos suscitet, et donum lacrimarum possideat, et liberationem a pugnis, id est tentationibus, ita quod amplius non tentatur a carne aut dæmone; putat omnino quod oratio spiritualis Patris fecit, id est, orationi ac meritis sui præsidentis omnia illa adscribit cum pia æstimatione, sine temeraria assertione, atque per hoc manet ipse alienus a vana propriæ reputationis elatione. Quomodo enim exaltabitur de illo quod reputat factum adjutorio Patris spiritualis, non propria sollicitudine? Solitarius operationem istam non novit, id est, humilem reputationem istam de se ipso non habet: non enim residet sub hujusmodi Patre. Nempe propria reputatio et elatio possidet justa quæ circa ipsum, id est, opera ejus justa impugnantur ab elatione. Hoc dicitur, non quod solitarii omnes subdantur propriæ reputationi et elationi, sed quoniam sæpe tentantur de vitiis illis in operibus justis quæ agunt. Propter quod subditur: immittens ei ex propria sollicitudine directiones perficere, hoc est, « elatio » seu vana sui ipsius « reputatio » suggerit solitario quod ex propria diligentia efficiat opera sua rite directa.
Qui est in subjectione, hoc est sub obedientia, vivens, vincens duos dolos, videlicet inobedientiam et elationem, per quas plurimi seducuntur: quas facilius vincit obediens quam solitarius aut prælatus. Vel duo doli hi sunt, vana reputatio sui ipsius in proprio corde, et elatio seu appetitus propriæ excellentiæ inde procedens. Manet de cetero servus Christi æternus atque obediens. Talis quippe non separatur a Christo de facili, et obediendo suo prælato obedit Christo.
Agonizat dæmon ut pugil, obedientes aliquando inquinare sordibus, id est, instar pugilis fortiter studet, ut eos qui obediunt interdum trahat ad aliqua vitia, et studet quoque eos efficere duros corde; aliquando vero conturbabiles fieri violenter actos, id est, ad hoc etiam nititur ut ipsi obedientes « violenter » acti, seu injuriam passi et dure tractati, fiant ex hoc conturbati, turbabilesque reddantur de facili, movens contra mærorem, id est, diabolus incitans ipsos ad peccata prætacta « contra mærorem » salubrem et compunctionem internam, quæ semper eis inesse debuit. Conatur item hujusmodi obedientes facere et aridos et sine fructu, ut sint infructuosi intus et extra, et gulosos et avidos, id est cupidos rerum superfluarum, et circa orationem pigros et somnolentos etiam in divinis et tenebrefactos, id est corde obtenebratos, ut sint quasi nihil proficientes ex subjectione obedientiæ. Sed et hoc conatur, ut evellat eos a certamine spirituali, abeuntes retrorsum, quatenus sine resistentia consentiant sibi. Non enim sinit intendere, id est, non cessat considerare qualiter faciat ista; vel « non sinit intendere », id est monachos inflammare ad vitia præinducta; quoniam dispensativa oblatio apparentium beatorum, fit nobis pluries aggregatio profundissimæ humilitatis. Hæc « dispensativa oblatio apparentium beatorum », est præsentialis præsentatio sive inspectio eorum qui vel vere vel apparenter perfecti et sancti sunt, ex quorum adspectu frequenter in profundissima humilitate proficimus: qui profectus nunc « aggregatio » appellatur. Ideo Satanas nititur monachos ad vitia trahere, ne ex profectu et sanctitate ædificentur ad invicem. Porro si per dispensativam oblationem apparentium beatorum intelligatur præsentatio Beatorum in cœlis regnantium, et vicissim ex divina dispensatione apparentium nobis, certum est quod illa « fit nobis » accumulatio maximæ « humilitatis ».
Seductor ille diabolus per patientiam frequenter repulsus ac victus est. Deinde adhuc isto loquente, id est, dæmone uno adhuc suggerente ut ei consentiamus ad peccata prædicta, alius angelus tenebrarum post modicum adstans, tentat nos alio modo seducere, proponendo aliqua excellenter bona, vires nostras excedentia, ut ea aggrediamur incaute. Unde subjungitur: Vidi monachos ex protectione, id est oratione, ædificatione et sollicita gubernatione, spiritualis Patris, effectos obedien- tes, bene contritos, tractabiles, mites, continentes, sollicitos, non impugnatos, et callidos, id est, non tentatos ad tempus, astutos seu considerativos, ferventes: quibus dæmones instantes, subseminaverunt eis deinceps esse potentes, id est, cogitationes seminaverunt in cordibus talium quod de cetero essent idonei, ad solitariam quietem, id est anachoreticam vitam, et valentes per illam deinceps pertingere ad perfectum certamen contra invisibiles hostes, quod ad solitarios potissime spectat, et quasi ad impassibilitatem, ita quod a passionibus amplius pulsari non possent. Ita ergo seducti suggestione hujusmodi, et a portu in pelagus secedentes, hoc est, a secreto obedientiæ statu recedentes ad inquietudinem impugnationum solitariæ vitæ, deinde non valentes se gubernare, tempestate talium impugnationum eos apprehendente in solitaria vita, periculum passi sunt miserabiliter ab hujusmodi falso ac sordido tentatore.
Necesse est mare, id est cor passionatum ac turbulentum, quassari et conturbari et feraliter elevari, hoc est, vitiis agitari, deordinari ac intumescere propria ferocitate, ut materia quam flumina vitiorum deduxerunt in ipsum, id est consuetudo prava in eo nata ex abundantiis actuum iniquorum, et fœnum, id est peccata minora, et universa corruptio, puta interior omnis infectio, per ea iterum rejiciantur in terram, hoc est, per opera vitiosa iterum foris erumpant. Quemadmodum enim prava consuetudo, interior corruptio, ex malis actibus generantur, sic producunt ex se alios actus damnabiles. Propter quod loquitur Isaias: Cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.70 Insuper potest hic locus exponi in bonum, ut sit sensus: « Necesse est mare quassari », etc., id est, ad hoc quod cor adhuc turbulentum reformetur, oportet ut Pater spiritualis Fratrem cor tale habentem conquasset, et exercitando frangat, salubriterque conturbet, ne carnali pace lætetur, atque « feraliter » levet, hoc est, rigorose tractet ac tribulet eum (juxta illud Isaiæ, Quasi amictum sic levabit te), quatenus per exercitia ista expellantur mala interiora. Huic sensui magis consonant quæ sequuntur. Superintendamus, id est, diligentissime consideremus, et inveniemus post magnam tempestatem, in mari factam profundam tranquillitatem. Quasi dicat: Sicut hoc corporaliter est in mari materiali, ita in homine passionato post motiones intensas exercitiorum monasticorum solet oriri ingens tranquillitas reformationis internæ: juxta illud Tobiæ, Post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis.
Quicumque est Patri spirituali interdum obediens, quandoque vero inobediens, similis est homini mittenti in oculos suos aliquando collyrium, aliquando calcem: nam sicut collyrium est oculis valde conveniens et eos clarificans, sic obedientia est saluberrima cordi et illud illuminat; quemadmodum etiam calx nocet oculo corporali, sic inobedientia menti. Unus vero qui ædificat, et alius qui destruit, quæ utilitas in utrisque, nisi labor tantum? Hoc est quod in Ecclesiastico scriptum est: Unus ædificans, et alius destruens, quid prodest illis, nisi labor?71 Quod hic introducitur ad probandum quam insipienter agat. Qui enim interdum inobediens exstat, quod obediendo ædificat, inobediendo mox demolitur.
Ne seducaris, o fili obediens Deo, spiritu reputationis propriæ et elationis, et ne delicta tua annunties magistro, id est spirituali rectori, quasi sub persona alterius, quatenus minus verecunderis. Cujus causa annectitur. Non est absque confusione a confusione liberari: hoc est, a futura et æternali confusione seu ab ipsis confusibilibus vitiis tuis liberari non vales sine præsenti pudore spontaneæ confessionis. Denuda, denuda medico spirituali plagam tuam, id est culpam, quæ plaga est animæ. Dic, et non confundaris, hoc est, vituperabili confusione non retraharis quin dicas: Meum est vulnus, o Pater, mea est plaga, proveniens ex negligentia mea, non ex alterius culpa: hoc est, ego ipse peccavi, et mihi ipsi imputo quod deliqui. Non enim unus necessitatur peccare ex alterius culpa, nec inducitur ad peccandum ex alterius vitio, nisi mediante negligentia propria, qua omittit cor suum debite custodire et malo alterius non vinci, nec [tantum] custodire, sed dissentire, reluctari ac prævalere. Hinc subditur: Nemo ejusdem causa, id est, nullus alius est directa et immediata causa culpæ meæ; non homo, non spiritus, puta diabolus, non corpus, neque aliquid aliud, sed insolentia et negligentia mea. Verumtamen homo, dæmon, corpus, seu aliud quodcumque objectum, frequenter est causa dispensativa, suggestiva seu incitativa, et occasionalis atque remota culparum nostrarum: quemadmodum scriptum est, Spiritus fornicationis decepit eos;72 et, Cum perverso perverteris; et, Qui communicaverit superbo, induet superbiam.7374
More, adspectu et cogitatione esto tanquam convictus judicio, hoc est, morem, apparatum et cogitationem hominis rei assume, cujus culpa probata est, humiliando te corde ac corpore, super confessione in terram imminens, id est, in terram humiliter te prosternens cum recognitione tui excessus; et si possibile est, esto rigans pedes judicis ac medici, utpote tui prælati, quasi pedes Christi, instar beatissimæ Mariæ Magdalene.75 — Mos est sæpe dæmonibus suggerere nobis ut non confiteamur peccata nostra, aut facere hoc quasi ex alterius persona, vel inculpare alios de nostro peccato, tanquam causatores, ita quod instar primorum parentum nostrorum imputamus aliis nostras culpas.76
Si omnia consuetudine auferuntur et consuetudinem sequuntur: hoc est, quoniam opera bona et habitus virtuosi tolluntur per consuetudinem eis contrariam, et paulatim deficiunt, « omnia » quoque « sequuntur consuetudinem » consentaneam eis, et propriam assuefactionem unusquisque sectatur, donec ad oppositum assuescat; multo magis penitus bona, id est, opera virtuosa sequuntur consuetudinem bonam habitumque virtutis, sicut habentia cooperatorem magnum, videlicet Deum omnipotentem, qui operatur in nobis velle et perficere, qui liberum arbitrium excitat, virtutes infundit, et servos suos juvat in bonis.77
Non laborabis, fili mi, multis annis invenire in te requiem beatam, id est, infra annos et dies paucos requiem felicem reperies, si ex tota anima te ipsum tradideris in principio tuæ conversionis ignominiis, hoc est ad sustinendum patientissime omnem irrisionem, increpationem et injuriam: tunc enim in adversis cito gaudebis, habebisque requiem pectoris in præsenti, et requiem æternitatis paulo post in futuro.
Non dedigneris confessionem facere, id est peccata tua confiteri confessione sacramentali et accusatione tui ipsius spontanea extra illam, pastori tuo sicut Deo, hoc est humiliter ac complete tanquam Dei vicario et quasi ipsimet Deo: ideo additur, in subjecto more, id est ritu seu observantia obedientiali. Vidi enim obnoxios molientes duritiam, id est rigorem, judicis condemnantis, super nimia confessione et supplicatione, id est, per hoc quod se ipsos valde permaxime accusabant et veniam implorabant, et transformantes furorem judicis in bonam viscerositatem: nam rigorem et iram ejus transtulerunt ad compassionem internam. Et si hoc ita est apud homines judicantes, quanto magis potest homo se taliter humiliando rigorem evadere divinæ justitiæ, atque dulcorem impetrare clementiæ ejus?
Propterea Joannes præcursor exigebat confessionem ante baptismum ab accedentibus ad suum baptismum; non ipse eadem indigens, sed quæstuans, id est procurans, eorum salutem, per hoc quod induxit eos ad confessionem peccatorum suorum. Verumtamen sacratissimus Christi præcursor non requirebat a baptizandis suo baptismo sacramentalem confessionem, quia tunc nondum fuit sacramentum Confessionis impositum, sed Christus illud primo instituit; sed requirebat ut in generali faterentur se esse peccatores: et forsan specificabant aliqua sua peccata. Unde in Evangelio legitur, quod baptizabantur a Joanne, confitentes peccata sua.78 Porro quod dictum est, Joannem non indiguisse eadem confessione, si intelligatur quod aliorum confessio non fuit sibi necessaria ad salutem, non habet difficultatem;79 si vero intelligatur quod ipse Joannes non indiguit confessione propriarum culparum, adhuc verificatur quantum ad hoc quod non indiguit ea alii homini confiteri, quemadmodum ceteri: verumtamen confitebatur quotidie Deo, se sine venialibus non esse peccatis.
Non stupeamus et post confessionem impugnari, id est, non admiremur si post confessionem tentemur. Melius est pugnare cum inquinationibus, id est contra inquinationes et vitia præliari, quam penitus non tentari. Non enim coronatur nisi qui legitime certaverit.8081 Et, Qui non est tentatus, quid scit? Attamen pugna ista fieri debet cum sui ipsius humiliatione, et propriæ infirmitatis recognitione. Propterea subditur: et non elatione et reputatione propria.
Noli currere, id est hinc inde infructuose vagari, similiter nec extollaris, in narrationibus Patrum et anachoretarum: id est, non referas cum superbia inanive gloria ea quæ de Patribus aut anachoretis audisti aut cognovisti. Ut enim sanctus refert Hieronymus ex ore B. Joannis anachoretæ, quidam Fratres discurrebant longe ac late ad seniores et anachoretas ad audiendum eorum doctrinam, non ut imitarentur eamdem, sed ut cum gloriatione inani eam aliis recitarent. Quod quidem prorsus damnabile exstat: et tamen adhuc multi sunt tales, promptuli ad docendum, pigri ad operandum. Etenim in malitia Protomartyris est pervadare electus.82 Quisnam sit sensus verbi istius, certitudinaliter non cognosco; sed videtur sic posse exponi, quod Paulus apostolus « electus est pervadare », hoc est viam impietatis pertransire atque evadere, « in malitia Protomartyris », hoc est eo tempore quo tyrannidem suam exercuit in sancto protomartyre Stephano, qui pro lapidatoribus suis orando, promeruit conversionis gratiam Paulo, ut ait Fulgentius in sermone.83 Unde manifeste ostenditur, quod non sufficit verba Patrum audire, quum Paulus verba sancti protomartyris Stephani audiendo, motus non sit ad imitationem sed ad lapidationem ipsius.84
Neque cadens in aliquam tentationem aut culpam, discedas de stadio necessitudinis hujus, hoc est de loco cœnobii, in quo ad bene agendum arctaris teque subjicere obligaris. Tunc enim maxime indigemus multo amplius medico, hoc est, quando lapsi fuerimus, multo vehementius indigemus spirituali Patre, seu proximo qui casum animæ nostræ spirituali medicamine curet. Qui cum auxilio pedem pungit in lapidem, hoc est, qui fultus gubernatione spiritualis Patris et exhortationibus atque exemplis Fratrum offendit et peccat, obicem non vitans salutis, eum extra adjutorium, id est in solitudine, exsistentem, contigisset non solum offendere, sed et penitus mori, hoc est in peccatis suis manere ac disperire.
Quando in cœnobio victi aliqua tentatione aut passione, dejicimur, dæmones instantes, hoc est ad nos decipiendum intenti, celerius apprehendunt nos; quasi sub occasione bene rationabili, hoc est sub colore apparenti, persuadendo nobis quod aliqui in congregatione sint nobis causa tentationum ac ruinarum, quæ tamen suggestio est potius irrationabilis, quoniam ex propria infirmitate, ignorantia aut malitia victi sumus, tranquillitatem nobis solitariam suggerentes. Tunc namque instigant, ut congregatione relicta, ad solitariam vitam nos transferamus, quasi quietem majorem habituri ibidem. Intentio vero est inimicis nostris, apponere nobis vulnus super lapsum, hoc est, dæmones intendunt nos ad majorem lapsum pertrahere in solitaria vita, ut priori culpæ addamus et aliam.
Quando medicus allegat impotentiam, dicens se non posse infirmum curare, tunc necesse est accedere alium medicum. Conformiter, si Pater congregationis affirmet se non posse Fratrem lapsum sanare, tunc Frater habet rationem pergendi ad alterius Patris cœnobium. Sine medico enim curati sunt valde pauci. Certum est quod nemo curatus sit absque ope et gratia summi medici animarum, videlicet Dei : qui licet per se ipsum omnia posset peragere, perpaucos tamen curat omnino sine cooperatione humana, præsertim prælati spiritualisve viri.85 Unde, ut in Apostolorum Actibus legitur, et Paulum misit ad Ananiam, Cornelium quoque direxit ad Petrum.86 Omnia etenim efficit ordinate. Quosdam tamen, sicut beatissimam Mariam Ægyptiacam, per se ipsum curavit, sine cooperatione humana. Quis ergo arbitrabitur contradicere nobis determinantibus, hoc est, quisnam audebit contradicere nobis qui asserimus, quod omnis navis habens gubernatorem peritum et expertum, et naufragium incurrens, periclitanda erat exsistens omnino absque gubernatore? quasi dicat : Stultum est hujus oppositum dicere. Ergo a simili, Frater sub spiritualis Patris regimine cadens ac periens, magis caderet ac periret sine spirituali Patre in solitudine degens.
Ex obedientia procedit humilitas, ex humilitate impassibilitas, hoc est ab omni passione immunitas. Qui enim se ipsos plene humiliare non cessant, tantam a Domino gratiarum abundantiam sortiuntur, ut non solum purgentur ab omni elatione, quæ est humilitati directe contraria, verum etiam a ceteris vitiis passionibusque curentur. Ad quod probandum allegat quod habetur in Psalmo : Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, et redemit nos ab inimicis.87 Etenim principiavit quidem illam ista, hoc est, humilitas disponit ad obedientiam et inchoat eam, sicut
Moyses incepit legem, id est, legem scriptam Deo jubente primitus promulgavit, atque in ea evangelicam legem præfiguravit, et suo modo inclusit, sicut quod Ezechiel vidit rotam in medio rotæ, hoc est Testamentum novum in veteri.88 Perficit vero filia matrem, id est, humilitas ipsa completior ex obedientia nascens, eamdem reddit perfectiorem (tunc quippe obedientia est Deo accepta, quando humilitate ornatur), sicut Maria Christifera perfecit Synagogam, quia perfectius vixit quam populus veteris Testamenti, et perfectionis exempla ei monstravit supergrediens legem.
Omni punitione sunt digni coram Deo, infirmantes, id est infirmi et imperfecti religiosi, qui post medici experientiam et utilitatem ex ipso acceptam, derelinquunt hunc ante sanitatem perfectam, hoc est, qui a spirituali suo Patre recedunt antequam plene purgentur, quum tamen jam interdum experti sint se esse adjutos ab illo, præponentes ei alterum proprio suo judicio et comparatione qua referunt illum ad istum, sicque temerarie judicant. Non fugias manus offerentis te Domino : hoc est, noli recedere a primo prælato sub quo religionem ingressus atque professus es, et qui primo consecravit te Deo ac benedixit. Non enim in vita tua revereberis alium sicut ipsum : hoc est, naturale et justum est ut illum spiritualius diligas et honores.
Qui inexpertus est in bellicis rebus, non separabit se ex multitudine militum cum certa securitate ad singulare certamen, hoc est, secure non agit se a commilitonibus separando et solus ad duellum eundo; et monachus non conabitur ire ad solitariam quietem sine periculo, ante multam experientiam et exercitationem animalium et spiritualium vitiorum, id est, nisi antea diu expertus et exercitatus sit qualiter vincenda sint carnalia spiritualiaque peccata. Solet enim ille quidem corporaliter, iste vero secundum animam subire periculum, hoc est, communiter sic accidit, ut miles sic faciens vulneretur in corpore, et monachus ita agens lædatur in anima. Boni enim (ut sacra ait Scriptura) sunt duo super unum : nam in Ecclesiaste Salomon ait, Melius est duos esse simul.89 Quod ceteris paribus verum est. Hinc subditur : id est, bonum est filio cum Patre per operationem divini Spiritus agonizare contra assumptiones et consuetudines vitiosas, hoc est, valde salubre exsistit subdito cum suo prælato pugnare contra conceptiones et consuetudines pravas, operante et adjuvante Spiritu Sancto.
Qui privat cæcum ductore, et gregem suo pastore, et orbum, hoc est privatum filiis, manuductore, et parvulum suo patre, infirmantemque medico, et navem gubernatore, periculum utrisque conciliat : hoc est, periculo grandi exponit cæcum et gregem, orbum et parvulum, infirmum ac navem; imo et aliquo modo lædit ductorem, pastorem, manuductorem, patrem, medicum et gubernatorem. Qui vero conatur certare contra spiritus, scilicet invisibiles hostes, absque adjutorio hominis boni, mortificatur ab eis frequenter, nisi sit satis perfectus, quum in Ecclesiaste scriptum sit : Væ soli, quoniam si ceciderit, non habet sublevantem se.90
Venientes pro curatione ad medici stationem, id est mansionem, notent a principiis suos dolores, id est, ab exordio quo curari incipiunt, pensent magnitudinem suæ pœnæ, quatenus inde advertant quantum ex medici releventur medela : quo enim dolores magis decrescunt, eo in eis medicina plus proficit. Qui vero in subjectione sunt, id est, sub obedientia vivunt, humilitatem eis advenientem, hoc est, quantum in humilitate profecerint, ponderent ex obedientia sua : quo enim promptius parent, eo humiliores censentur. Nempe alleviatio dolorum est illis, puta corporaliter vulneratis ac languidis, signum sanationis absque errore; his autem, hoc est obedientibus, signum internæ sanationis est additamentum dijudicationis sui ipsorum : quo enim semetipsos cordialius accusant atque dijudicant, eo certe humiliores atque perfectiores creduntur. Neque aliquid aliud signum tale eis apparebit, hoc est, non invenient aliud tam certum hujus rei indicium.
Conscientia tua fiat tibi speculum subjectionis : hoc est, ex judicio propriæ conscientiæ pensa an vere et digne satis obedias; et sufficiens speculum est conscientia tua, ut in ea quasi in speculo quodam intuearis an rite sis subditus.
Alii quidem secundum tranquillitatem solitariam sunt subjecti Patri spirituali. Isti sunt qui seorsum morantur in cella, et tamen subjecti sunt Patri spirituali, et habent tranquillitatem similem tranquillitati anachoretarum. Et a solis dæmonibus impugnantur. Alii vero in congregatione existentes, pugnant contra dæmones, a quibus tentantur, et contra homines, a quibus quotidie exercentur. Et priores quidem per indesinentem Patris sui adspectum diligentius custodiunt ejus mandata. Per « priores » videtur intelligere immediate nunc prædictos, qui superiorem suum semper intuendo, diligentius ei obtemperant. Secundi vero, videlicet qui solitarie habitando obediunt, sæpius in modico feriunt, hoc est negligunt, Patris sui mandata propter ipsius absentiam : nam raro visitantur ab eo. Verum si aliqui fiant solliciti et portatores dolorum, id est æquanimiter sufferentes adversa, propter patientiam quam habent in repercussionibus, hoc est afflictionibus quibus iterum atque iterum exercentur, complent super defectum, id est, recuperant plus quam aliunde amiserunt, et duplices coronas reportant, hoc est, duplicatam gloriam promerentur.
Omni custodia servantes nos ipsos servemus, ne per aliquem sensum aut aliam animæ vim peccemus : nam naves renavigantes ad portum solent faciliter conteri, præsertim quæ perforatæ exsistunt a fervore, hoc est aquarum violento impulsu, tanquam a teredine, hoc est vermiculo ligna rodente, seu a quibusdam vermibus aliis. Ita et monachi ad cœlestem patriam redeuntes et tribulationibus tacti, nisi diligenter observent se, faciliter conteruntur per impatientiam, aut gloriam vanam de ipsa patientia sua.
Super eo qui præest, extremam taciturnitatem studeamus habere, hoc est, de prælato non loquamur aliquid male, detrahendo aut de eo temere judicando. Vir enim tacitus, filius amoris sapientiæ, continue possidet multam scientiam. Ideo Proverbiorum decimo ait Scriptura : Qui moderatur labia sua, prudentissimus est.91 Vidi subditum rapientem narrationem ex ore præsidentis, ita quod verba illius interrupit et prosequi cœpit, vel ea se scire monstravit; et desperavi de subjectione, hoc est obedientia, ejus, videlicet subditi hujus. Non tamen penitus desperavit, sed parvam inde spem habuit, eo quod subditus talis difficulter et admodum raro corrigitur. Unde et Salomon in Proverbiis suis ait : Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.92 Cernens subditum illum assumpsisse superbiam, et non humilitatem, ex narratione prælati.
Omni vigilia vigilemus et servatione servemus et custodia custodiamus unde, hoc est ex qua causa, quando et quomodo ministratio, scilicet exterior servitus proximo exhibenda, debeat præjudicari et præferri orationi : quia non semper debet fieri hoc omnino, sed tunc potissime quando præsidens vult hoc, et in necessitatis seu indigentiæ magnæ articulo.
Attende tibi ipsi et Fratribus tuis, ne scilicet lædas te ipsum, aut alios scandalizes; et ne acceleres in aliquo apparere justior eis, exsistens simul cum ipsis: duo enim mala operaris, si sic justior eis apparere conaris, utpote, illos lædens per tuam apparentiam falso fictam, id est per tuam confictionem qua mendaciter optas illis justior ab aliis reputari, tibi ipsi vero omnimodo concilians altum sapere, hoc est occasionem et laqueum ingerens tibi ut altum sapias de te ipso.
Esto studiosus secundum animum, hoc est, spiritualiter et secrete stude singulariter incessabiliterque proficere, nequaquam manifestans hoc corpore, non figura, non habitu, non sermone, non ænigmate, hoc est quacumque calliditate vel obscuritate, vel exemplo : occultanda sunt namque pro posse signa eminentioris devotionis. Et istud dico et servabis, si tamen cessasti judicare et contemnere proximum tuum. Si vero exsistis pronus in hoc, puta judicando spernendoque proximos, esto similis Fratribus tuis, et non dissimilis propria reputatione tui ipsius, ita ut cogites te velle illos in conversando præcedere : tunc enim mox eos contemnere et dijudicare incipies.
Vidi reprobum quemdam discipulum super magistri directionibus gloriari, hoc est, perversum subditum consideravi inaniter exsultare de doctrinis sui prælati, quasi et ipse præ ceteris impleverit aut noverit eas; et reputans acquirere sibi gloriam ex tritico alieno, hoc est ex pabulo doctrinæ sui superioris, accumulavit magis ignominiam sibi, universis ad eum dicentibus : Et quomodo arbor bona ramusculum infructiferum protulit? hoc est, qualiter accidit quod bonus prælatus habuit infructuosum discipulum ? Quasi dicat : Mirum est hoc, et ex culpa subditi contigit.
Non sumus patientes, nec judicamur veraciter sufferentes, quando sustinemus generose ac fortiter subsannationes Patris, hoc est correptiones, correctiones et exercitationes nostri prælati; sed quando contemnimur et plangimur ab omni homine, hoc est a quocumque, sive extraneo sive intraneo, sive ab æquali aut inferiori, nec tamen tristamur ex hoc. Universi enim sustinemus, hoc est, pati debemus, Patrem, reverentes et debentes, hoc est cum reverentia et ex debito. Porro si hoc ita se habet, quam infinite distat ab obedientia vera, qui justas correctiones et pias correptiones ægre capit a præsidente?
Bibe prompte subsannationem quasi aquam vitæ, ab omni homine quærente te potare purgatorio carnalitatis luxuriæ, hoc est, tibi infligente subsannationem, persecutionem, exercitationem sive injuriam, quæ est purgativa ab omni libidinosa carnalitate. « Subsannationem » autem « prompte » potare tanquam « aquam vitæ », hoc est omnem adversitatem libenter et abundanter suscipere tanquam medium pertingendi ad vitam gratiæ in præsenti vitamque gloriæ in futuro. Denique, per hoc quod homo talia patitur assidue et ubertim, meretur relevari a tentatione carnali, imo et eminentem profectum virtutum sortiri, per quem valeat omni tentationi lasciviæ faciliter reluctari. Ideo sequitur: Tunc enim in anima tua profunda castitas orietur, et lumen Dei non deficiet in corde tuo : hoc est, gratiam Dei non perdes ex proprii cordis fragilitate, sed Deus conservabit et perficiet eam in te.
Nemo videns collegium requiescere super se, hoc est congregationem inniti et fulciri suo consilio aut suis exemplis, glorietur in deliberatione mentis, hoc est, inani gloria moveatur ex proposito aut in electione seu consideratione animæ suæ, quasi in re eminenti aut sibimet adscribenda. Etenim latrones sunt undique, hoc est, invisibiles hostes circumvolant nos, parati perimere hominem taliter de se ipso gloriantem. Rememorans memorare dicentis, hoc est, recole verbum Christi qui ait: Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite, Quia servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus.93 Quo rite pensato, facile erit se in omnibus humiliare, neque inaniter gloriari. Judicium vero laborum cognoscemus in tempore exitus, id est, in hora mortis nostræ experiemur justum Dei judicium de nostris laboribus, quales exstiterint : non ergo justificemus nosmetipsos ante sententiam infallibilis Judicis.
Cœnobium est cœlum terrenum, quando in cœnobio vere claustraliter vivitur, ita quod caritas, pax, puritas regnant in cœnobitis, ut ait in Regula sua S. Hieronymus. Propter quod sicut afficiuntur in cœlis angeli Domino ministrantes, ita faciamus affici cor nostrum in cœnobio servientes: hoc est, quemadmodum angeli Deo ministrant eumque laudant et contemplantur cum reverentia summa et incessabili alacritate, ita et nos faciamus in claustro, quantum fragilitati nostræ exstat (Deo auxiliante) possibile, excitemusque corda nostra ad hæc, quod in nobis est faciendo, quia non semper inest nobis talis alacritas, sicut subjungitur: Nam plerumque exsistentes in cœlo isto terreno, adjacent, hoc est, se habent, in his quæ agunt quasi lapidei, rursusque per compunctionem aliquando consolantur, quando impletur in eis quod per prophetam Ezechielem loquitur Deus, Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, ut fugiant elationem propriæ reputationis, experiendo in se tantam duritiem et torporem, et in laboribus consolentur per lacrimas internæ compunctionis.94
Parvus ignis fecit liquescere multum favum; et parva ignominia plerumque superveniens, repente liquefecit atque delevit universam cordis feritatem ac cæcitatem, hoc est, pia perpessio parvæ confusionis sive injuriæ emollivit sæpe et abstulit omnem ferociam obtenebrationemque mentis, et in dulcedinem convertit amaricationem brutalem.
Vidi aliquando duos residentes, audientes et observantes, scilicet occulte, suspiria et labores agonizantium, hoc est efficaciter decertantium et militantium Christo. Et unus fecit hoc, ut œmularetur, hoc est, sequeretur sanctos actus illorum; alter vero, ut tempore vocante propalaret ea improperative, et a bona operatione retraheret Dei servum.
Ne sis irrationabilis silentium tenens, hoc est, cum irrationabili indiscretione non serves silentium, procurans aliis turbationem et amaritudinem ex tuo silentio indiscreto. Est enim tempus loquendi, et tempus tacendi.95 Hinc in Ecclesiastico dicitur: Est tacens, non habens sensum loquelæ;96 et est tacens, sciens tempus aptum: homo sapiens tacebit usque ad tempus; lascivus et imprudens non servabunt tempus.97 Denique vivens in congregatione ita se habeat, ut non sit aliis onerosus et quasi agrestis, sed omnibus affabilis et benignus, loquens tempore opportuno, moderate et sapienter. Neque sis adulterinus in ore, hoc est abusivus, impudicus, scurrilis in verbis, et exhortans ad tribunal accedere, id est, non moveas Fratrem aliquid injuriæ passum ut præsidentem accedat ad conquerendum et expetendum vindictam. Alioqui pejor exsistis furiosis et conturbantibus alios. Vidi, secundum quod ait Job, hujusmodi animas, scilicet vitiis istis infestas, plerumque apparere et perire adulterina morum segnitie, id est tarditate atque ignavia detestanda, quandoque vero apparere dolentes idoneitate, hoc est cum apparatu ficto et apparenter decenti, ita quod quadam maturitate videbantur armati: quod potissime apparet in irrationabiliter taciturnis. Et miratus sum qualiter malitia varia est: quoniam vitia interdum se palliant quodam colore virtutum, interdum vero ostendunt se evidenter.
Qui est in medio, hoc est in statu proficientium, non potest tam lucrari ex psalmodia quam ex oratione. Verumtamen altius atque divinius est psallere seu Deum laudare, quam Deum orare, et magis convenit cœlestibus civibus: nam in psalmodia est sæpe altior sensus, profundior quoque contemplatio, et major instructio fidei; rursus, in laude Dei elevatur mens in Deum sincerius et cum minori reflexione ad se. Sed qui adhuc « in medio est », nondum tam aptus est ad psallendum sicut ad orandum. Unde magis fovetur sua devotio et magis accenditur sua affectio in orando quam in psallendo, ut in pluribus: quamvis interdum quoque aliter accidat ex gratia speciali, dispositioneque naturali qua aliqui ad elevationem altamque considerationem dispositi sunt. Nam difficultas intelligendi psalmos, est etiam sæpius causa quod aliqui magis lucrantur orando quam psallendo. Ideo subditur: Confusio enim psalmi, est commutatio per Spiritum Sanctum in eo facta. Per confusionem psalmi intelligitur varia permixtio sententiarum contentarum in psalmo: quoniam sæpe in eodem psalmo quædam dicuntur in persona Christi, quædam in persona corporis sui mystici, quædam in persona iniqui, quædam vero in persona pœnitentis; rursus, quædam dicuntur ibi historialiter, quædam prophetice, alia deprecative, alia imprecative. Fit quoque in psalmo frequenter mutatio in dirigendo sermonem nunc ad Deum, nunc ad alios; et de numero singulari ad pluralem, ac econverso. Hæc ergo « confusio, est commutatio facta per Spiritum Sanctum » in psalmo. Psalmographus quippe ita permixte locutus est, secundum quod diversimode tangebatur a Spiritu Sancto.
Certa et luctare, id est, cum interiori pugna et omni conatu stude, ad te ipsum congregare, id est, intra te recolligere, atque ad Deum erigere et in ipso simplificare, mentem et rationem, id est affectum et intellectum, et intentionem, meditando Dei præsentiam; et non cesses revocare easdem recurvatas et distractas, hoc est, quum fuerint a Deo reflexæ et evagantes. Non enim Deus requirit ab obedientibus orationem indistractam et irrecurvatam: talis namque oratio non est possibilis fragili menti humanæ, si fuerit multum prolixa. Verumtamen per obedientes intelligit stantes in congregatione sub obedientia Patris spiritualis, ad quos non spectat de lege communi oratio tantæ elevationis ac puritatis sicut ad anachoretas, quorum est in oratione et psalmodia multoties rapi et absorberi omnino in Deum, nec aliquo sensu uti, prout de hoc in Collationibus Patrum habetur diffusius. Itaque « non requirit Deus » a nobis ut nulla distractio aut reflexio interdum se misceat orationibus nostris, sed ut contra evagationes et recurvationes hujusmodi summo conamine præliemur, non immorando eisdem, sed mentem assidue revocando ad Creatorem. Hinc sequitur :
Ne contristeris tristitia immoderata furtum mentis passus in oratione, id est distractionem. Et proprie dicitur « furtum mentis », quando suggerente diabolo amittitur seu aufertur concepta attentio : diabolus namque est latro et fur animarum. Sed bono animo esto, non turbando te ipsum propter hoc excessive, intellectum semper revocans et ad Christum levans : angeli enim solius est imprædabile, hoc est, inevagabilis et inauferibilis stabilitio mentis in Deo, non est nisi angelorum et omnium civium supernorum.
Persuadens se ipsum latenter confidere, id est, qui sibi ipsi persuadet latenter ut speret in Domino, et ut non discedat a certamine stadii, id est exercitatione congregationis ac loci, usque ad instantem exspirationem, utpote mortem, imo usque ad mille mortes corporis et animæ, hoc est pro nulla corporali tribulatione aut morte vitanda (unde quod ait, « mortes corporis et animæ », non est intelligendum de spirituali morte animæ, quæ est culpa mortalis aut æterna damnatio : quia si mortes illæ inevitabiliter imminerent remanenti in congregatione, propter eas vitandas egredi teneretur); in nullo talium faciliter corruet, hoc est nec in adulterina morum segnitie, neque in ficta maturitate, sed simplex, sincerus et agilis erit. Nam dubietas, hoc est perplexitas seu incertitudo de agendis et magis expedientibus, et infidelitas cordis, et inconstantia loci, facere semper solent offensiones contrariosque eventus, id est multo graviores ruinas et majores defectus, ita quod hic qui ex loci mutatione putavit magis proficere, multo plus deficiet ex eadem. Propter quod subditur : Qui autem leves sunt ad locorum mutationes, in omnibus ubique sunt reprobi, hoc est aliis graviores ac displicentes. Nihil enim ita operatur privationem fructificationis, sicut insufferentia, id est, spiritualem profectum nihil sic impedit, sicut non posse in uno consistere loco, nec proximos velle pie sufferre.
Si occurristi in locum medicamenti et in medicum tibi incognitum, hoc est, si venisti in locum religiosum atque ad novum prælatum tibi ignotum, esto sicut advena, id est, verecunde et circumspecte te habeas, non audacter aut nimis secure, et sume latenter experientiam universorum exsistentium ibi, id est, omnium Fratrum ac Patris mores attende, teque omnibus applica successive, ut scias quid in quolibet sequi aut fugere debeas, et cujus familiaritas, amicitia aut societas tibi exstet salubrior. Verumtamen id fieri debet sine curiosa observatione, superflua occupatione temerarioque judicio; nec præcipitanter, sed paulatim et opportune fieri potest.
Quando vero sentis utilitatem in tuis infirmitatibus ex artificibus et ministris, hoc est, quando ex superioribus et conservis tuis sentis in te curari passiones et vitia tua, ita quod superiorum præsidentia et Fratrum vita sunt tibi exemplares et fructuosæ, et præsertim ad quæsitam, id est intentam et concupitam, evacuationem tumoris et elationis animæ : tunc deinceps accede ad illos mentali affectu, et eme, hoc est, procura ab eis recipi et manere cum ipsis, auro humilitatis, id est pretiosa et aurea humiliatione tui ipsis, et charta obedientiæ et litteris ministrationis, id est obedientiam et obsequiositatem promittendo seu exhibendo aut scriptis firmando; et testibus angelis sanctis, in quorum præsentia fiunt talia bona (vel per angelos testes intelliguntur sacerdotes et sancti Fratres congregationis, sub quorum testimonio fit talis contractus sive acceptio), dirumpe in his, dirumpe chartam, id est tenorem et affirmationem, propriæ voluntatis, ut sis resignatus, non emansivus. Constat enim te circumeuntem et propria voluntate pergentem de loco ad locum, evertere emptionem, id est frangere liberationem a diversis periculis et acceptionem quam procurasti in loco priori per modum jam tactum, qua te A Christus redemit sanguine suo pretioso.
Sit tibi locus monumentum ante monumentum, id est, in claustro primo ubi professus es, stabiliter et inegressibiliter permane, sicut manet mortuus in sepulcro. Nemo enim egredietur a monumento ante communem resurrectionem: quod verum est de lege communi; aliqui tamen ex causa et gratia speciali interim suscitantur ad fidei confirmationem. Si vero quidam fuerunt egressi de monumento per suscitationem a morte, vide quia denuo mortui sunt. Per quod spiritualiter figuratur, quod egredientes de loco suæ professionis periclitantur in anima. Communiter quoque, qui resuscitati fuerunt, iterum obierunt; sed de his qui resurrexerunt cum Christo, aliter opinati sunt quidam. Ecce quam seriose, ferventer ac rationabiliter scripsit hic auctor contra instabilitatem proprii loci.98 Unde et Salomon ait: Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui relinquit locum suum.99 Apostolus quoque: Non deserentes (inquit) collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes.100 Vitemus ergo tantum periculum.
Quando mandata quæ jubentur a Patribus, sentiuntur gravia esse, tunc pigriores et magis otiosi conantur præanticipare, id est festinanter assumere, et præeligere orationem, ut a laboribus gravibus se excusent; quando vero leviora jubentur, tunc fugiunt ab oratione sicut ab igne.
Est qui exsequitur assumptum ministrationis obsequium, et requisitus ad requiem fratris, illud relinquit, id est, obsequium illud interrumpit ad tempus, ut fratri periclitanti aut indigenti spiritualiter prosit et quiete adsistat: quod commendabile est. Et est qui otiositate et negligentia hoc relinquit, id est, injunctum laborem postponit. Et rursus est qui ex vana gloria hoc dimittit, simulans se spiritualibus actibus velle vacare ac malle insistere; et est qui ex promptitudine caritatis et obedientiæ facit hoc: quod optimum est.
Si præcaptus et præventus es ex pactionibus et sponsionibus professionis, hoc est, si per fœdus aut promissionem professionis tuæ obligasti te inconsulte ad permanendum in aliquo loco aut religione, et vides oculum animæ tuæ esse sine profectu, id est, mentem tuam vides ibi non posse proficere, eo quod ibi non sit observantia regularis, vel ex simili causa condigna; ne devites disjunctionem et separationem, hoc est, in tali casu potes et debes te transferre ad locum et ordinem in quo proficere valeas et salvari. Quemadmodum enim juramentum non est servandum, si vergat in animæ detrimentum, et nisi tres habeat comites, ita nec promissio.101 Verumtamen æmulari oportet charismata meliora. Unde qui in uno ordine est professus, si velit alium ordinem introire, ingredi debet ordinem altiorem. Verum qui improbus est in uno loco, ubique improbus erit. Hoc communiter ita est in religiosis locum mutantibus, quia se ipsos deferunt secum, et loca mutant, non corda, quamvis per gratiam Dei possit aliter evenire. Sicut econverso, qui probus est, ubique probus erit. Manet tamen libertas arbitrii, per quam possit mutatione deterior fieri; sed communiter ita est.
Maledictiones et injuriæ secundum mundum, id est mundano modo alteri irrogatæ, puta ex ira seu odio sive ex alia prava radice, et modo irreligioso, fecerunt multas dissensiones, id est, discordias, aversiones, turbationes: nam alii eas æquanimiter pati non solent, nisi sint satis perfecti. Comessationes vero in congregationibus et societatibus universas ruinas et casus et reprobationes operantur. Ex comessationibus namque sequuntur ebrietates, loquacitates, contentiones, pigritia, somnolentia, audacia, præsumptio, animositas, rebellio, et multa hujusmodi, imo et libido; et unus talium reprobat alium, omnesque pariter reprobantur a Deo.
Si dominatus fueris reginæ gulæ, principatum tenens, hoc est, si perfecte superaveris gulam, quæ est unum de capitalibus vitiis et tanquam regina tyrannica pluribus dominatur, atque tenueris principatum super eam, servando perseveranter ipsam tibi omnino subjectam, omnis sessio et statio conciliabit tibi munditiam et impassibilitatem, hoc est, ubicumque fueris stans, residens aut habitans, mundus eris et a passionibus alienus. Sobrietas namque ad omne bonum disponit, et operationem facit ad actus sapientiæ ac virtutum bene dispositam. Nec potest quis taliter dominari vitio gulæ, nisi sit in magna cordis custodia notabiliterque perfectus. Illa vero tenente principatum, ubique patieris periculum, id est, dominante tibi gula, incurres ubique diversa peccata, extra sepulcrum, hoc est, quamdiu vixeris super terram; vel « extra sepulcrum », id est extra claustrum seu cellam præcipue. Claustrum namque seu cella est quasi sepulcrum religiosi, cui magis periculum instat de gula, quando extra vagatur et libertatem habet edendi ac abundantiam cibi, qui in claustro ei datur ad mensuram.
Dominus sapientes facit cæcos obedientium oculos in magistri virtutibus: id est, Deus illuminat corda eorum qui sine discretione obediunt, nec spiritualis Patris virtutes discutiunt; et frequenter per virtutes Patris spiritualis ita illuminantur. In defectibus vero illos tenebrescere facit, id est, ex præsidentis defectuositatibus permittit Deus multoties obscurari oculos subditorum interiores: quia si cæcus cæco ducatum præbeat, ambo in foveam cadunt.102 Oditor autem bonorum, puta diabolus, seu homo perversus et rebellis, agit id quod est contrarium obedientiæ ac saluti.103 Impii enim manibus ac pedibus arcessunt mortem. Et qualis quisque est, talia operatur.
Argentum vivum sit nobis figura et typus ejusdem, utpote indiscretæ et perfectæ obedientiæ: hoc est, ex proprietate argenti vivi sumamus documentum qualiter obedire in omnibus debemus. Nam subtus omnia circumvolutum, manet ab omni sorde incommixtum, id est, quibuscumque circumvolvatur et subter quæcumque circumagatur, non permiscetur nec inquinatur: imo continue motione sua a sordidatione se excutit. Ita et nos quibuscumque hominibus sociemur et convivamus, non inquinemur inobedientia, acedia aut tarditate eorum, sed semper ad actum et motum obedientiæ agiles simus ac præparati.
Qui celeres et solliciti sunt, id est, ferventes ac prompti in actibus bonis, diligentes quoque ad spiritualem profectum, magis sibi attendant, nequando propter judicium negligentium, illis amplius judicentur, hoc est, in humilitate magis conservent se, abstinendo a temerario aliorum judicio, ne incaute judicando aspernandoque negligentes, gravius peccent ac durius condemnentur quam illi. Propterea arbitror Lot justificatum fuisse, quia in medio talium existens, id est, inter pessimos Sodomitas conversans, nequaquam visus est hos judicasse inordinato judicio. Verumtamen vitiosissima illorum vita sibi displicuit, et apertissima vitia dijudicavit judicio simplici, utpote quod detestabilia essent:104 quemadmodum sacratissimus ait princeps Apostolorum in secunda sua Canonica, quod habitavit inter eos qui de die in diem animam justi iniquis operibus affligebant.105 Nam vitia manifesta et quæ bono animo fieri nequeunt, permittimur simplici judicio judicare. Sed Lot non judicavit illos judicio absoluto finali, quasi se emendari non possent.
Commune quidem quod est tranquillum et inconturbatum servemus et teneamus, id est, communiter omnes conemur semper habere et conservare mentem imperturbatam, quietam, pacificam; potissime in divinis: ideo subditur, peramplius vero in decantatione hymnorum, id est psalmorum laudumque divinarum. Intentio enim est dæmoniis mentem exterminare, id est, extra terminos devotionis et pacis statuere per tumultus distractionum et conturbationes passionum : quod totum vitandum est nobis. Ministrorum est corpore hominibus adsistere, mente vero per orationem in cœlis pulsare : id est, hoc ad veros Christi famulos spectat, ut corporaliter adsistant Fratribus ad psallendum et ad alia bona agenda, superioribus quoque adstent ad obediendum; sed cor habeant sursum, et orando pulsent januam divinæ pietatis.
Contumeliæ et despectiones in anima obedientis amaritudini absinthii comparantur : cujus ratio paulo post subditur. Laudes vero et honores et bona fama habent quasi similitudinem mellis in his qui delectantur in vitiis : quia pariunt eis delectationem et omnem suavitatem. Videamus ergo quomodo natura horum est altera, id est, qualiter ista ab invicem sint distincta in proprietatibus et actionibus suis. Illud quidem, puta absinthium, purgat universa fæcosa, id est immunda, quæ interius sunt; hoc vero consuevit accrescere fel, hoc est, ex melle superflue sumpto solet fel crescere et augeri : propter quod scriptum est :106 Qui mel comedit multum, non est ei bonum. Conformiter, obediens purgatur a suis culpis quotidianis sustinendo contumelias et aspernationes, quæ ex sua natura amaræ sunt instar absinthii; imperfectis quoque interdum pœnale est eas sufferre, sed pugnando contra se ipsos, et eas propter Deum ferendo, purgantur. Porro laudes, honores et reputatio magna instar mellis dulcescunt superbis ac vanis hominibus, qui talia quærunt; sed pariunt eis fel, quia per ea incurrunt amaritudinem damnationis æternæ. Verumtamen bonam famam amare, et delectari de ea in Domino in quantum ad aliorum ædificationem ac Dei honorem, licitum est atque salubre. Unde ait Scriptura : Fama bona impinguat ossa.107
Credendum est absque sollicitudine his qui assumpserunt gerere curam nostri in Domino, id est, prælatis et superioribus credere et obtemperare debemus absque ambiguitate et cura, etiam si injungant quædam contraria et nostræ saluti adversa secundum apparentiam, quæ tamen non sunt contra salutem secundum exsistentiam. Tunc enim, videlicet in tali præceptione, fides nostra ad ipsos probatur quasi in fornace, id est gravi exercitatione, humilitatis.108 Nam fidei notificatio in hoc est, id est, per hoc manifestatur nostra fides ad præsidentes, quod contemplantes ea quæ fiunt, exsistere contraria speratis, hoc est, quod videntes ea quæ nobis jubentur, esse contraria his quæ speravimus nobis esse injungenda, aut quasi impedientia ab adeptione bonorum quæ speramus obtinere in patria, nihilo minus in his indubitanter obedimus præcipientibus.
Ex obedientia humilitas oritur et augetur, sicut jam prætangentes diximus;109 et ex humilitate discretio obtinetur (idcirco oportet in primis indiscrete in omnibus obedire, sicque ad plenam humilitatem ac discretionem pertingere), sicut philosophatum (id est sapienter perscrutatum, consideratum atque descriptum) est a magno Joanne Cassiano, qui in libris suis frequenter scripsit de hoc, pulcherrime atque altissime.110 Ecce quam magnifice sensit magnus et sanctus vir iste de Joanne Cassiano. Ex quibus verbis etiam constat quod scripsit et fuit post Cassianum, quamvis ignoremus quamdiu.111 Ex discretione vero oritur visio, id est contemplatio; ex visione prævisio, id est futurorum præcognitio seu providentia : Deus enim contemplatoribus tanquam familiaribus et amicis frequenter revelat futura, et facit eos ventura prospicere.
Et quis mecum aget, id est, quis mihi resistet, aut quis mihi occurret, id est, contradicendo obviabit, in isto bono et pulchro cursu, id est exsecutione et profectu salubri, obedientiæ indiscretæ, videns talem præparationem, bonorum coram ea, hoc est, considerans quod in obedientia consistat dispositio ad tot virtutes, seu ad profectus et actus virtutum, quia disponit ac perducit ad humilitatem, discretionem, visionem ac prævisionem, ut tactum est? De ista utique magna obedientia dixit bonus ille Psalmista:112 Parasti in dulcedine tua pauperi obedienti, Deus, parasti (inquam) adventum tuum, per illuminationem et gratiæ incrementum, in corde ipsius.
In tota vita tua non obliviscaris illius magni certatoris, id est virtuosi et inclyti militis Christi, qui in totis decem et octo annis non audivit auribus extrinsecus a præceptore, Salveris, id est, infra tot integros annos non audivit corporali auditu a suo abbate aliquod molle aut blandum verbum, aut specialiter verbum istud salutativum, « salveris »; auribus vero intrinsecus, utpote interiori auditu, quotidie audivit a Domino, non quidem verbum istud, Salveris, sed, Salvatus es per obedientiam tuam: quod verbum, videlicet, « salvatus es », est terminativum et firmum, id est definitivum seu assertum et certum; illud vero, puta, « salveris », optativum est et incertum. Itaque Deus inspiratione occulta certificavit virum illum de sua salute. Porro quis fuerit ille discipulus ac certator, non exprimit; et aliqui dicunt, quod fuit Joannes, discipulus abbatis Ammonis.
Quidam obedientium occultant et diminuunt semetipsos, hoc est, intentionem suam abscondunt, per quod meritum suum diminuunt, sentientes bene persuasum, consultum ac placitum præsidentis, id est, cognoscentes quid superiori suo videatur rationabile, expediens, magisque placens; qui conversi ad proprias voluntates, quærunt et obtinent jussiones ad votum, id est, subtiliter practicant et acquirunt quod præsidens præcipit eis illa ad quæ ipsi magis ex se ipsis afficiuntur. At vero, id est per hoc pro certo, cognoscant se penitus cecidisse a confessionis corona, hoc est privatos esse præmio gloriæ, quod debetur obedientiæ, quam ipsi professi sunt, sed non implent: non enim faciunt id quod eis injungitur, quia injunctum est ipsis, sed quia ex propria voluntate inclinantur ad hoc; magisque quærunt satisfacere voluntati suæ quam præsidentis. De hoc multa scripserunt Basilius et Cassianus. Obedientia enim est peregrinatio, id est alienatio et recessus, ab hypocrisi et proprio desiderio.
Est qui suscepit præceptum, et sentiens præcipientis intentionem, non libenter afficitur ad hoc exsequendum, sed devitat illud; et est qui intentionem ejus novit et sentit, et incunctanter obedit. Quærendum est, quis eorum pie fecit. Dicendum, quod iste secundus, qui juxta intentionem superioris sui obediens fuit: quia voluntas superioris qualitercumque innotescit, obligat suo modo.
Non contingentium est, diabolum contrariari atque resistere sui ipsius voluntati, id est, quod diabolus repugnet propriæ voluntati, quæ est obstinata et immobilitata in malo, est res nunquam contingens: nam omne quod agit, refert ad suæ perversæ voluntatis impletionem. Hinc ait Salvator: Si Satanas Satanam ejicit, in se ipsum divisus est;113 quomodo ergo stabit regnum ejus? Et persuadeant tibi hoc in negligentia viventes, et in quiete solitaria supportantes, aut in cænobio sub obedientia degentes: id est, istud verum esse perpende tam ex consideratione negligenter viventium, tam eorum qui solitariam vitam tolerant patienter, et item eorum qui in congregatione vivunt sub obedientia præsidentis. Nam omnium horum damnationem concorditer et communiter quærit diabolus. Et si conetur viventem negligenter aut etiam obedientem in claustro, ad vitam solitariam ducere, non facit hoc nisi intentione fallendi finaliter: nam mala proponit sub specie boni, et sæpe pravissima ac periculosissima sub specie apparentissimi ac optimi boni, ut insanabilius lædat versutiusque seducat.
Quando infestati, id est afflicti, tentamur discedere de locis in quibus manemus, fiat nobis impugnatus ex locis recessus, hoc est, ipsa impugnatio seu tentatio recedendi a pristino loco seu claustro sit nobis, ostensio beneplacentiæ nostræ coram Deo in locis eisdem, id est signum probabile quod Deo placemus in loco ubi moramur; quia et impugnari signum est quod repugnamus, hoc est, id ipsum quod tentamur a loco recedere, signum est quod in loco illo contra vitia dimicamus atque proficiamus: alias enim non ita a diabolo tentaremur de tali recessu. Interdum tamen tentatio talis est ex propria perversitate, incorrigibilitate, inconstantia, infirmitate aut odio: et tunc non est signum quod Deo placemus ac vitiis repugnamus in loco quo habitamus. Porro diabolus videns quosdam bene stare et item proficere in pristino loco, suggerit eis ad alium locum quasi aptiorem ad proficiendum transire, ut profectum eorum impediat.
Non ero absconsor injustus, avarus, immanis, reticens vobis quæ non est fas silere. Quasi dicat: Nisi vobis insinuarem sequentia valde salubria, quæ non licet celari, quum sint ædificatoria, tunc essem « absconsor injustus », utpote contra justitiam agens, et « avarus », tanquam mihi soli scientiam horum reservans, et « immanis », id est crudelis et inhumanus. Deinde narrat exempla.
Joannes Opanii Osabaites, vir summæ perfectionis, narravit mihi negotia digna auditu. Quia autem erat iste Joannes vir impassibilis, id est a passionibus expurgatus, et mundus ab omni mendacio et sermone et opere maligno, id est mortalibus vitiis tam verborum quam operum, et sursum superexcedens, id est vir altæ contemplationis per mentis excessum seu raptum, nosti probabiliter, o sancte Pater, cui hæc scribo.
Hic Joannes mihi narravit, Quod in mansione, id est terra seu provincia mea, quæ est in Asia (inde namque justus iste Joannes traxerat originem), erat quidam senex omnino negligens et incontinens, id est gulosus et loquax. Dico enim ista, non judicans senem istum incaute, sed ista narro de sene illo ut appaream vera dicens. Hic habuit quemdam discipulum minorem, Innocentium nomine (et nescio qualiter acquisivit illum discipulum), simplicem arbitrio et deliberatione, id est ingenio tardum in judicando seu discernendo et deliberando, cogitatione vero et operatione prudentem in his quæ pertinent ad spiritualem profectum atque salutem.114 Qui tanta sustinuit a sene illo tam vitioso, quanta videbuntur forte credibilia multis. Cruciabat namque Innocentium illum non solum injuriis et ignominiis, sed et plagis verberibusque, quotidie. Erat vero patientia Innocentii non irrationabilis, quia non frustra illa sustinuit. Quum ergo viderem eum affectum quotidie summa miseria tanquam servum empticium, obvians ei sæpius dixi ad eum: Quid est, frater Innocenti? Quomodo fuit hodie tibi? Et ipse confestim ostendebat mihi quasi et domino, quandoque oculum lividum, quandoque et collum, interdum vero caput plagatum. Cognoscens ergo eum quia operator esset, id est, pro virtutibus obtinendis, conservandis ac perficiendis digne laborans, dicebam ad eum: Bene, bene; sustine, et salvaberis.
Itaque Innocentius vivens sub sene illo immisericordi novem annis, migravit ad Dominum. Sepultoque eo in cæmeterio Patrum, præceptor ejus senex præfatus ivit post quinque dies ad quemdam magnum senem degentem in regione eadem, et dixit ei: Pater, Innocentius mortuus est. Quo audito, senex ille respondit: Crede mihi, senex, quia hoc mihi persuadere non poteris, ut audiam hoc tanquam sit verum. Ipse vero ait: Veni et vide. Surrexit ergo magnus ille senex celeriter, et venit cum præceptore beati pugilis, puta cum sene illo qui fuerat præceptor Innocentii, et clamavit ad viventem in requie vere beata, tanquam adhuc viventem in carne: Frater Innocenti, mortuus es? At vero Innocentius bene prudens obediens, et post mortem obedientiam ostendens, respondit huic magno seni: Pater, et quomodo possibile est hominem obedientiæ operatorem mori? Tunc senex qui fuit primo præceptor Innocentii, notatus de sua perversitate, tremens ac pavens cecidit in faciem suam cum lacrimis; et quærens ab abbate congregationis licentiam faciendi cellam prope Innocentii monumentum, ibidem de cetero vixit caste, id est pure, dicens Patribus semper, Quia homicidium feci, id est, instar homicidæ peccavi gravissime, affligendo sic Fratrem istum.
O pater Joannes, cui hæc scribo, mihi videtur hunc senem qui locutus est cum mortuo Innocentio, esse magnum Joannem, id est quodammodo similem summo Joanni Baptistæ. Nam et beata anima ipsius, id est beatus Joannes Opanii jam præfatus, narravit mihi et aliud factum, quasi loquens de alio homine; sed ipse fuerat idem de quo loquebatur, sicut potui discere ultimo diligenter, omnia ejus verba considerando. Itaque dixit:
Quidam docebatur in eadem Asiæ mansione, id est congregatione, a quodam monacho miti et quieto; et videns se ipsum a monacho illo sene quasi honorari, quietari et circumfoveri, optime consideravit id quod multis est nocumentum, videlicet, quod sibi non expediret sic tractari a sene, quia honoratio talis a senioribus exhibita junioribus, est eis frequenter occasio elationis, eo quod non discunt mortificare se ipsos, et deprecabatur senem ut dimitteret eum a se. Habebat enim senex discipulum alium, nec erat ex toto triste quod fiebat, puta divortium ejus a sene.
Egressus est ergo a sene, et per epistolam præceptoris, hoc est ejusdem senis magistri sui, subordinavit se, id est, ad obediendum se tradidit ac subjecit, in quodam cœnobio Ponti. Primaque nocte qua cœnobium illud ingressus est, videt in somnis se exactum a quibusdam ad reddendum rationem de vita sua; et post tributum, id est, postquam solvit quod potuit, et post rationem illius exactionis valde terribilis, vidit se ex residuo nondum soluto remanere obligatum, et debere solvere centum libras auri. Evigilans ergo dijudicavit visum, id est, visionem hanc sapienter discrevit ac intellexit, utpote quod nondum plenarie satisfecit pro culpis suis, et dixit ad se ipsum: Pauper Antioche (hoc enim erat et nomen ei, hoc est, etiam ita vocavit se ibi, ne agnosceretur ab aliquo adveniente, quum tamen vocaretur Joannes), vere multa restant de solutione debiti tui.
Quum itaque permansissem, inquit, in cœnobio illo annos tres sub obedientia indiscreta, reputabar vilis et despiciebar ac tribulationes patiebar ab omnibus quasi peregrinus atque extraneus: non enim erat ibi monachus alius quisquam peregrinus. Et ecce rursus in somnis video quemdam dantem mihi chartam remissionis et absolutionis decem librarum debiti mei. Evigilans ergo intellexi visionem, et dixi: Adhuc nuncusque decem, hoc est, hucusque non merui nisi remissionem decem librarum; et quando complebo solutionem debiti tanti quod restat? Tunc dixi ad me: O humilis, id est vilis, Antioche, superabundantiori labore et ignominia indiges. Ex tunc ergo cœpi simulare amentiam atque stultitiam, non tamen negligere aliquid otiosum, id est vacans seu incompletum, in ministrationis officio mihi injuncto. Unde immisericordes Patres videntes me in tali ordine amentiæ et promptitudine obsequendi, injunxerunt mihi universa opera gravia mansionis seu claustri. Perseverans ergo per tredecim annos in tali conversatione, rursus vidi in somno venire ad me eos qui primo apparuerunt mihi, et scribere mihi perfectam libertatem a debito. Itaque quando degentes in cœnobio me tribulabant in aliquo, recordabar debiti mei pro quo tunc nondum satisfeci, et patiebar omnia viriliter atque nobiliter.
Ita narravit mihi sapientissimus ille Joannes quasi ex persona alterius: propter quod et se ipsum nominavit Antiochum, mutato vocabulo. Sed ipsemet erat qui ut verax per obedientiam et patientiam dirupit chirographum generose, hoc est, debitum suum inclyte delevit per modum præfatum.
Circa hæc quæri potest, an talis simulatio amentiæ ac stultitiæ sit commendanda et ad imitationem trahenda. Et videtur quod imo: quia ex maxima compunctione et profundissima humilitate processit, ordinabatur quoque ad optimum finem; iterum quia approbata est a Judice summo. Insuper S. Basilius retulit tale factum de quadam Sorore in magno monialium claustro peractum, et approbavit hoc ipsum. Similiter Climacus istud commendat. — Ad hoc breviter respondetur, quod quamvis ex speciali instinctu Spiritus Sancti quædam personæ utriusque sexus credantur talia virtuose fecisse, verumtamen non est licitum secundum legem communem, neque trahendum est ad imitationem: quia secundum Christi doctrinam et apostolica documenta, debet unusquisque alteri exemplaris consistere, nec abusiva et rationi contraria aut aliquid indecens agere;115116117 nec debet quis propter suum profectum ponere communitati scandalum aut offendiculum: imo omnia honeste ac ordinate fieri debent in nobis.118
Audiamus quomodo sanctus iste Joannes factus fuit discretor et discretus ex summa obedientia sua. Sedente etenim eo in mansione S. Sabbæ, accesserunt ad eum tres juvenes monachi volentes informari ac regulari ab eo. Quos protinus amorose suscepit, et libenter ac benigne post fatigationem itineris recreavit. Dixitque eis post tertium diem: Parcite mihi, Fratres, quoniam homo fornicator sum, et non possum mecum tenere aliquem vestrum. Illi autem non fuerunt ex verbis illis scandalizati: cognoscebant enim senis conversationem. Quum ergo rogassent eum permaxime, nequaquam potuerunt ei persuadere ut permitteret eos secum manere. Tunc projecerunt se ad pedes ipsius, rogantes ut saltem instrueret eos ubi deberent sedere, et qualiter vivere. Exaudiens itaque hanc precem eorum, et sciens quod cum obedientia et humilitate acciperent verba sua, dixit uni: Fili, Dominus vult te sedere in obedientia cum Patre spirituali in tranquillo solitudinis loco. Dixit quoque ad alterum: Vade, et vende voluntates tuas et da Deo, hoc est, propriam voluntatem resigna eamque immola Deo, obedientiam profitendo. Vocatur autem resignatio ista venditio, quia fit pro obtinendo regno cœlorum. Et sustine, id est, sede ac habita, patienter in collegio, id est congregatione, et cœnobio Fratrum; et habebis penitus thesaurum in cœlis.
Deinde dixit et tertio:119 Recole indesinenter ex corde eloquium Christi dicentis, Qui perseveraverit usque in finem, salvabitur; et vadens ne cesses quærere, et si possibile est in hominum natura invenire, duriorem et magis redarguentem exercitatorem tibi in Domino, et perseverans cum eo, bibe quotidie subsannationem et derisum quasi mel et lac, hoc est, cum omni promptitudine animi accipe et æquanimiter sustine quidquid afflictionis ille intulerit tibi. At Frater ille dixit huic magno Joanni: Pater, si talis vivit in negligentia, quid jubes ut faciam? Qui ait: Etiam si eum videris fornicantem, ne discedas ab eo, sed dic tibimetipsi: Amice, ad quid venisti? Tunc adspicies tumefactionem, id est elationem, exterminatam in te, et calefactionem, id est carnis stimulationem, seu iræ fervorem, putrefactam, hoc est repressam in corpore tuo ac anima. Per tantam namque patientiam, obedientiam et sui ipsius victoriam, pervenitur ad hoc.120121 Verumtamen istud non esset omnibus consulendum, quum scriptum sit: Cum perverso perverteris; et, Qui jungit se fornicariis, erit nequam. Et abbas Pastor disseruit, quod homo non debeat remanere cum eo a quo læditur anima sua. Infirmis ergo istud non expediret; sed huic Fratri propter virtutum suarum firmitatem consultum est.
Universi Deum timere volentes, ex omni virtute agonizemus, id est, totis viribus contra vitia et pro virtutum perfectione adipiscenda pugnemus ac laboremus, ad quod etiam peragendum utamur cunctis virtutibus, quatenus unicuique vitio reluctemur per virtutem sibi contrariam, ne adipiscamur nobis ipsis in gymnasio, hoc est in schola, virtutum, puta in claustro, malignitatem et malitiam, crudelitatem, astutiam et versutiam, magis quam virtutes. Nam ut ait Eusebius Emisenus: Qui non studet in claustro voluntates proprias resecare, virtutibus insudare, et juxta suam professionem proficere, fit multo pejor in eo, quam fuit aut esset in sæculo. Cujus una causa est, quia in claustro magis acrusque impugnatur a Satana. Idcirco subjungitur:
Fit enim, hoc est, interdum contingit quod quidam in claustro magis addiscunt vitia quam virtutes; et non est mirum. Nam quamdiu quis est idiota aut nauta aut agricola, hostes regis sui non tantum armantur contra ipsum quemadmodum armarentur si esset strenuus miles. Porro quum viderint eum indutum signis militiæ, et assumentem scutum, gladium, arcum ac militaria indumenta; tunc frendunt dentibus contra eum, et festinant omnino interimere eum. Ita et dæmones minus impugnant nos quamdiu vident nos sæculariter conversari. Quum autem viderint nos religionem ingressos et spiritualibus armis præcinctos, ac zelo Dei accensos contra adversarios divini honoris; tunc insaniunt, et armantur intensius contra nos. Propter quod non dormitemus sopore acediæ aut negligentiæ somno. Nempe ut ait gloriosissimus apostolici chori princeps: Adversarius noster diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.122 Propter quod secundum eumdem, sobrii esse et vigilare debemus.123
Vidi pueros simplices et pulcherrimos parvulos venientes ad scholas doctrinæ propter sapientiam et disciplinam et utilitatem discendas et acquirendas, et non didicisse ibi aliquid disciplinæ, sed solum ferocitatis duritiam atque malitiam ex consortio et commorantia aliorum. Conformiter, sæpe contingit quod aliqui religionem ingrediantur, et «aliorum», utpote tepidorum sive carnalium et ambitiosorum, exemplis deteriorati aut verbis corrupti, deficiant potius quam rite proficiant: qui quum spiritu cœperint, carne consummantur.124 Idcirco religiosum, præsertim adhuc recentem et imperfectum, oportet summe cavere ne tepidorum, negligentium et inanium Fratrum verbis aut operibus corrumpatur, frigescat aut vanus reddatur; sed meliorum atque ferventium accendatur exemplis. Ideo addit: Qui habet intellectum, intelliget.
Impossibile est addiscentes artem quamcumque ex tota anima, hoc est cum omni diligentia, non proficere quotidie in eadem. Sic et religiosus, si ex toto cordis conatu extenderit se ad profectum sapientiæ ac virtutum, indubitanter crescet in eis. Nemo ergo sit pusillanimis, sed cum Apostolo quilibet dicat:125 Omnia possum in eo qui me confortat. Quidam profectum suum cognoscunt probabiliter aut certitudinaliter: qui cum Apostolo dicere possunt, Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.126 Alii vero dispensative ignorant suum profectum, Deo hoc taliter disponente, ut magis humiles sollicitique consistant, nec extollantur.
Perfectus trapezita, id est nummularius, computat penitus singulis vesperis lucrum vel damnum diei. Non potest autem ista prudenter cognoscere, nisi omnibus horis notentur, id est, consideret ea, in rationis scriptura, hoc est in superscriptione numismatis, ex cujus inspectione perpendit quantum lucratus est aut amisit. Sic religiosus spiritualium appetitor et congregator divitiarum debet quotidie, præsertim de sero, discutere qualiter diem expendit, quid boni omisit, quid mali commisit, quantum profecit. Nec potest ista perfecte cognoscere, nisi notet et examinet ea «omnibus horis» opportunis «in scriptura rationis», hoc est, in consistorio et judicatorio propriæ mentis, in qua habet naturaliter scriptum sive impressum quid sit bonum, quid malum, saltem in generali;127 et per lumen fidei ac Scripturas est plenius inde instructus. Oportet ergo propriam conscientiam propriamque synderesim consulere et audire. Etenim singulis horis ponere rationem, examinando propriam conversationem, declarat et demonstrat quod quotidianum est, id est quotidianum profectum sive defectum.
Dum insipiens mordetur, id est, dum homo passionatus per injurias tangitur, corripitur, disciplinatur, improperium passus et concitatus ad iram, probat contradicere voce, hoc est, præparat se ad contradicendum ac resistendum. Si tunc confestim dedit pœnitentiam arguenti, id est, si in tali casu non reprimat linguam suam a contradictione, attamen mox fateatur se culpabilem et de sua culpa dolentem coram corripiente, non fecit hæc causa humilitatis, sed volens cessare improperia, id est, ob hoc ne alter sibi diutius convitietur, aut verba increpatoria dicat.
Quum fueris exprobratus et improperia sustines, tace, et suscipe cauteria animæ, magis autem luminaria castitatis: id est, increpationes atque injurias tolera patienter, quæ sunt « cauteria animæ », quibus vulnera ejus curantur (imo sicut per corporale cauterium educuntur humores, ita per hujusmodi afflictiones eradicantur passiones ac vitia animæ); quæ tamen increpationes et exercitationes magis dicendæ sunt « luminaria castitatis », quia per eas æquanimiter toleratas meretur homo a concupiscentiis emundari et in castitate firmari. Multi quoque adhuc pusilli, talia sustinendo, sic occupantur contra propriam impatientiam, iram et indignationem pugnando, et quodam mœrore ac tædio tabescendo, quod multo minus cogitant de concupiscentiarum et deliciarum objectis. Medico cessante, hoc est, dum medicus corporum recesserit a te nondum curato, offensus ex tua improbitate, tunc facies ei metaniam, hoc est deprecationem cum genuflexione ut indulgeat tibi et redeat ad te ad sanandum te plene; vix tamen proficies: nempe pœnitentiam tuam forte non suscipiet in furore quem contra tuam perversitatem concepit. Sic etiam est cavendum ne spiritualis medicus, puta prælatus, juste contra te indignetur, atque offensus recedat a te.
Nos qui sumus in congregationibus, pugnemus singulis horis contra omnia vitia, sed æqualiter ac principaliter contra duo vitia ista, videlicet, contra insaniam ventris ac gulæ, hoc est contra irrationabilem concupiscentiam superfluæ et delicatæ refectionis, et contra celerem atque acutam turbationem seu commotionem iræ ac furoris. Vitia enim ista possunt faciliter invenire in turba domesticas propriasque materias. Qui enim vivunt in congregatione, nisi ad patientiam ac sobrietatem tota virtute se dederint, frequenter ac cito movebuntur ad iram et quemdam furorem ex factis et moribus aut negligentiis aliorum, et appetent ea quæ habentur in congregatione. Discant ergo se mutuo in omni caritate, pietate, mansuetudine et patientia supportare128, et curam carnis non faciant in desideriis sensualitatis, ne corda eorum graventur unquam ex crapula aliqua;129130 sed tanto virilius prælientur contra hæc vitia, quanto major est eis occasio corruendi in ea.
Diabolus immittit viventibus sub obedientia desiderium impossibilium virtutum, id est affectum ad tantam perfectionem et excellentiam actuum virtuosorum, quod nequeunt eam attingere in hac vita: quod facit diabolus ut retrahat eos ab obedientiæ jugo, et vadant ad solitariam vitam. Similiter his qui sunt in vita solitaria et quieta suggerit et supponit inconvenientia atque incongrua vocationi eorum, prout mox ostendetur.
Revolve, id est, perscrutare ac discute, deliberationem et mentem improbi, id est indiscreti ac instabilis, obedientis, et invenies ibi cogitationem erroneam et intentionem seductam, videlicet concupiscentiam solitariæ quietis, extremi arctissimique jejunii, orationis incurvabilis, id est irreflexæ nec alicui distractioni permixtæ, carentiæ vanæ gloriæ ad summum, ita ut nec pulsetur unquam aliquo motu vitii hujus, inobliviscibilis memoriæ mortis, indesinentis compunctionis, omnimodæ privationis iræ, profundi silentii, superexcedentisque castitatis, in tantum ut nec primos unquam motus sustineat. Quæ omnia quamvis sint bona et optima, tamen obediens improbus ea non appetit ordinate, nec media apta ad illa obtinenda assumit. Deberet enim in omnibus obedire cum omni probitate, et præfatis actibus appropinquare pro posse in congregatione. Hinc subditur :
Quorum carentiam habentes in proæmiis secundum dispensationem, id est, præfati improbi obedientes, in principio suæ conversionis et deinceps carentes prædictis virtuosissimis actibus, « secundum dispensationem » seu moderationem et mensuram qua tunc poterant eos habere, frustra et vane transierunt ad ea seducti, hoc est, inaniter aggressi sunt solitariam vitam ad exercendum ibi hos actus, « seducti » suggestione præfata diaboli. Nam adversarius iste fecit eos quærere ista, id est, instigavit eos ad aggrediendum actus tam summos, ante tempus, videlicet dum nondum dispositi erant ad illos actus, ne sustinentes, id est, ne in congregatione satis diu sub obedientia et patientia conversantes, sortiantur hæc in tempore, hoc est, obtineant tantam perfectionem in solitaria vita « tempore » opportuno.
Consequenter tangitur solitariorum et anachoretarum tentatio. Seductor et illusor diabolus beatificat in mente solitariorum, amorem obedientium, erga hospites et peregrinos obsequium et ministrationem quæ intraneis extraneisque impendunt, fraternitatis amorem, conversationem et caritatem ad invicem, curam et servitium eorum circa infirmos, ut et illos, videlicet solitarios, efficiat impatientes et insufferentes, ita ut vitam cœnobitarum incipiant præferre anachoreticæ vitæ, sique cum tædio et mœrore in solitudine demorentur, secundum quod et priores, id est, secundum quod eos qui in obedientia vivunt fecit impatientes et inconstantes. Vere namque rarissimorum est, id est, paucissimis datum est, solitariam vitam et quietam exsequi cum ratione, id est rationabiliter et prudenter, et solummodo est illorum qui divinam consolationem possident ad solationem, id est ad relevamen, laborum et dolorum suorum, atque ad cooperationem et opem impugnantium et pugnarum, hoc est contra dæmones impugnantes et contra eorum tentationes. Quum etenim homo sit naturaliter animal domesticum, civile ac sociale, constat quod vita omnino solitaria sit maxime supra hominem : ita quod homo solus, dicitur deus aut bestia, id est, divinus aut bestialis. Unde ut sit divinus ac deiformiter in solitudine vivens, indiget singulari ope et consolatione Spiritus Sancti.
Contra qualitates et efficientias vitiorum in nobis exsistentium, et subjectiones convenientius discernimus et observantias prompte eligimus : hoc est, ad exstirpandum « qualitates » et effectus seu opera interiorum « vitiorum » nostrorum, congruentius judicamus ac definimus assumendam nobis esse subjectionem, ut sub obedientia stando et spirituali Patri nos subjiciendo, discamus nos expurgare; « et observantias prompte eligimus », hoc est, contra eadem mala voluntarie ex electione assumimus certas observantias regulares et exercitationes, per quas facilius celeriusque curentur.
Circa gulosum et luxuriosum ex vitio labenti et repenti, id est, ad evellendum ex te vitia gulæ atque luxuriæ, orientia ex concupiscentia lubrica intus se diffundente, seu ex cogitatione incidente prava et vaga, aut ex suggestione pestifera serpentina, sit tibi exercitator, id est Pater et rector, vir solitariæ quietis amator, absque consolatione carnali, ita ut nec ipse habeat hanc, nec eam tibi permittat, austerus, durus, id est justus et rigorosus, et irremissibilis ad cibum, hoc est inflexibilis a parsimonia cibi ac potus; et non magis miraculorum patrator, id est, exercitatorem et Patrem non habeas qui miracula faciat, et qui paratus sit universis in susceptionem ad mensam, hoc est, qui sit hospitalis et cunctis se visitantibus mensam ponens: ad talem etenim multi concurrunt, et haberes cum eo incitamenta atque materiam gulæ et voluptatis, et ita non curareris apud ipsum consistens.
Tibi exsistenti cervicoso, arroganti, elato, sit pastor celer, id est velox ad increpationem, acutus ad considerandum tuam elationem, irremissibilis ad disciplinam, humiliationem et exercitationem tibi infligendam, et non mitis et benignus, id est, qui in mansuetudine et benignitate magis abundet. Si igitur aliquis duræ cervicis et animosus habeat durum prælatum et exercitatorem assiduum, non resistat nec indignetur, sed Deo regratietur quod sibi providit de præsidente suis moribus congruente. Non quæramus Patres qui præcognoscant futura et prophetice ea prævideant, sed qui sint præ omnibus humiles et sapere mite habentes, utpote mansuetos, convenientes et aptos ad medendum vitiis et infirmitatibus, id est passionibus, quæ sunt in nobis, id est, qui sua bonitate, pietate, discretione, mansuetudine, humilitate vincant et curent nostras malitias, duritias, indiscretiones, iras, superbias. Nam et cervicosi, elati et iracundi quandoque magis curantur a talibus, quam a duris et austeris pastoribus: imo sub talium regmine ad extremum lapsum venirent. p. 103 D'.
Sit tibi secundum præmemoratum fratrem Abbacyrum, iste pulcher et bonus modus, id est apta via, ad obedientiam addiscendam et conservandam, videlicet semper existimare quod probat et tentat te is qui præest: hoc est, quidquid irrogaverit tibi disciplinæ, increpationis aut exercitationis, semper reputa quod faciat hoc propter melius tuum, probando te per talia ut vere proficias; et nunquam decides a profectu monastico, nec errabis ab observantia regulari.
Quando redargutus et correptus incessanter a Patre, assumis et concipis ampliorem fidem et caritatem ad ipsum, regratiando ei pro talibus et bene sentiendo de ipso, Spiritus Sanctus visibiliter habitat in anima tua, id est, per exteriora signa seu opera patientiæ et caritatis ac fidei tuæ sensibiliter pandit se habitare in anima tua per gratiam suam præcipuam, et virtus Altissimi obumbravit tibi:131 tanta enim patientia est evidens signum exstirpationis privati amoris ac magnæ perfectionis. Verumtamen ne glorieris nec gaudeas sufferens generose contumelias et ignominias. In omni actu virtuoso est glorandum. Christus quoque, Gaudete (inquit) et exsultate in illa hora, quando videlicet injurias sustinetis.132 Imo omne gaudium existimare debemus, quando in diversas tentationes seu persecutiones incidimus.133 Quomodo ergo nunc dictum est, « Verumtamen ne glorieris », etc.? Et respondendum, quod non prohibet penitus in adversis gaudere, sed consulit ut de ipsa patientia nostra non gloriemur incaute, quoniam gloriationi de patientia facillime se commiscet gloria vana. Sic et Christus docet non esse jurandum, ne assiduæ jurationi misceatur perjurium.134 Sed magis plora et luge, quia egisti aliquid contumeliis dignum, et conturbasti animam contra te, id est, aliquem offendisti et contra te provocasti.
Noli admirari et stupere super id, id est de eo, quod dicturus sum: habeo enim Moysen hoc mecum pariter prædicantem. Expedit in Deum et non in Patrem peccare. Quid est hoc? Numquid enim peccare expedit in Deum? Rursus, peccata in Deum commissa sunt graviora quam peccata in proximum. Denique, ubi dicit Moyses istud? Imo in nullo librorum ejus hoc invenitur. Et respondendum, quod sensus verborum istorum est: « Expedit in Deum », hoc est, periculosius est quantum ad aliquid peccare in Patrem spiritualem, quam in Deum. Unde quasi expositorie subditur: Deo enim ad iracundiam concitato, id est per culpam offenso, dux (id est prælatus) noster potest eum nobis reconciliare, orando pro nobis; isto autem, videlicet spirituali Patre, conturbato a nobis, ulterius non habemus aliquem exorantem pro nobis Deum, qui faciat eum nobis propitium. Hoc adeo dicitur, quia Deus non exaudit alios pro nobis, neque indulget nobis, nisi nos ipsi veniam petamus a præsidente. Et istud prædicat Moyses verbis æquivalenter: nam aliqua narrat ex quibus istud elicitur. Quum enim filii Israel peccassent gravissime sæpe in Deum, Deus Moyse exorante ipsis indulsit;135136137 sed quum Core, Dathan et Abiron peccassent per rebellionem in Moysen, mox horribiliter sunt plagati.
Ambo autem ista videntur mihi recurrere in unam opinionem, id est in unam probabilem rationem, videlicet, quod Deo offenso, habemus prælatum mediatorem, qui possit nobis Deum placare; sed ipso prælato offenso, non ita habemus mediatorem, si tamen prælatum in tantum offendimus quod cessat orare pro nobis. Utriusque etenim hujus una est ratio, quoniam prælatus est Dei vicarius et mediator apud Deum pro nobis: et ita offendimus Deum in prælato quasi in suo vicario, sicque cessante oratione prælati pro nobis, incidimus iram Dei.
Intendamus et discernamus et vigilanter pensemus quando a pastore increpati, debemus sustinere increpationem ipsius tranquille et cum gratiarum actione, id est, silenter et grate, absque responsione, vel quando debemus pastorem certificare et satisfactionem facere, hoc est, quando debemus nos ipsos veraciter excusare, certificando prælatum de veritate. Deinde respondet ad istud. Mihi videtur tacendum esse super omnibus conciliantibus ignominiam nobis, id est ad omnes accusationes et correptiones quibus nos ipsi accusamur sive corripimur de propria culpa.138 Lucis enim hora est, id est, tempus manifestandæ veritatis quandoque adveniet, puta in hora judicii particularis ac universalis. Vel, « hora lucis est », id est, tempus accusationis et correptionis de propria culpa est tempus prosperitatis ac gratiæ, quum accusatio atque correptio tales sint valde salubres. Super his autem quæ recurrunt in persona alterius, satisfaciendum et excusandum esse, id est, quando accusatio seu correptio nostra redundat in culpam alterius, videtur mihi danda responsio quæ sit excusativa alterius, propter vinculum et conjunctionem caritatis et insolubilis pacis, hoc est, quatenus caritatis connexio et pacis concordia perseveret per hoc inter proximum et nos.
Quicumque ex obedientia resilierunt, annuntiabunt tibi utilitatem ejusdem, id est, qui a statu obedientiæ recesserunt, poterunt te ex proprio damno ac lapsu instruere quam salubre sit in obedientia stare. Tunc enim cognoverunt in quali cælo erant, id est, postquam obedientia relicta corruerunt in vitiorum confusionem, recordati sunt in quanta tranquillitate et sinceritate fuerunt quamdiu in obedientia stabant. Nam opposita juxta se posita limpidius cognoscuntur; unum quoque contrariorum agnoscitur per reliquum.
Qui currit ad impassibilitatem et Deum, id est, qui toto fervore festinat Deo uniri et cohærere, atque a passionibus penitus expurgari, arbitratur se multum damnum sustinere omni die in qua non maledictur, id est, adversa et vituperationes non patitur: quia ex hoc videt se minus proficere. Unde rite concluditur, quod impatientia nostra in increpationibus et adversis, sit evidens signum quod « ad Deum et impassibilitatem » non currimus, sed diligimus, miseri, nos in nobis, et semen maledictionis, quod est superbia vitæ, regnat in corde nostro; potestque unicuique talium dici, Nescis quia tu es miser et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.139
Quemadmodum arbores a ventis motæ mittunt radices subtus profundas, ne excutiantur impulsu venti; ita degentes in obedientia possident animas fortes et inconcussas, dummodo rite obediant: nam ipsa obedientia et spiritualis Patris protectio, propriæ quoque libertatis abjectio, sunt eis fortissima munimenta contra omnes tentationes ac vitia.
Quicumque sedens in solitaria quiete, cognovit suam infirmitatem, et transiens ad cœnobium, vendidit, id est, per resignationem et oblationem sui ipsius tradidit, se obedientiæ; iste quum esset cæcus, id est minus perfecte illuminatus, respexit ad Christum Jesum sine labore, hoc est, faciliorem viam illuminationis divinæ arripuit, et qualiter Christus factus sit obediens usque ad mortem, sapienter pensavit.140
State, state, id est, in obedientia perseverate ac permanete mente et corpore, et iterum dico, state, ut tanta repetitio sit seriositatis et confirmationis indicium exhortatioque ferventior, o fratres, currentes (nam cursus iste non opponitur hujusmodi stationi, imo perseverantia stationis est cursus) pugiles, id est dimicatores ac milites Christi, qui contra dæmones, Christi adversarios, incessanter confligitis, certatores contra concupiscentias carnis omnesque inclinationes perversas, audientes sapientem illum clamantem de vobis, puta qui in libro Sapientiæ loquitur:141 Tanquam aurum in fornace, magis vero in cœnobio, probavit eos Dominus. Philosophus autem loquitur de electis in generali; sed auctor retorquet verba ipsius ad monachos: ideo interponit aliqua verba. Et quasi holocausti victimam accepit eos in sinibus suis, id est in gremio misericordiæ suæ atque in requie sempiterna.
Circa præhabita quæritur, an obedientia non discernens seu indiscreta sit commendanda et observanda.
Et videtur quod non. Primo, quia ut Sancti dicunt, præsertim Bernardus, discretio est auriga virtutum, et directrix in omni opere bono, sine qua virtutes sunt vitia: ergo indiscrete obedire, est vitiosum ac fatuum. Secundo, quia discretio est actus prudentiæ;142 sed Scriptura frequenter informat nos ut cuncta prudenter agamus: quod ergo fit sine discretione agentis, fit imprudenter ac vitiose.143 Tertio, quia Apostolus ait, Rationabile, id est discretum, sit obsequium vestrum; itemque, Sine præjudicio, id est prævio judicio, nihil facias.144 Quarto, quia beatissimus abbas Antonius dixit, quod nulla virtus tam compendiose perducit monachum ad perfectionem sicut discretio. Abbas etiam Moyses ait, quod discretio est oculus mentis de quo Christus in Evangelio protestatur:145 Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.146147 Quod ergo fit sine discretione, fit sine oculo mentis; et quidquid sic agitur, tenebrosum esse convincitur. Quinto, quoniam S. Thomas super secundum Sententiarum affirmat, quod obedientia indiscreta est vituperabilis, nec meretur obedientia dici. Insuper in secunda secundæ ostendit subtiliter, qualiter in duobus casibus non sit obediendum prælato: primo, si præcipiat aliquid quod sit contrarium jussioni prælati ejus superioris; secundo, si jusserit aliquid Deo ac saluti contrarium: siquidem obedire oportet Deo magis quam hominibus.148 Ex quibus videtur quod salvari nequeant præinducta Climaci hujus verba, dicentis, Obedientia non discernit aut contradicit in bonis aut malis apparentibus; et rursus, Obedientia est depositio discretionis; itemque, Obedientia est usque ad finem in omnibus bonis sibi ipsi non credere; et denuo, Credendum est (inquit) absque sollicitudine his qui gerunt curam nostri, etiam si injungant quædam saluti nostræ adversa secundum apparentiam. — In contrarium est auctoritas Climaci et Cassiani, imo et sanctorum Patrum eremitarum communiter, quorum multi præceperunt suis discipulis quædam prorsus innaturalia, impossibilia, Deo ac rationi contraria, sicut projicere proprium filium in fornacem ardentem, currere super aquas, ligare draconem, et multa similia.149 Deus quoque omnipotens, justus et sanctus, per gloriosa miracula ac evidentissima signa talem jussionem talemque obedientiam approbavit. Insuper illuminatissimus religiosorum doctor Bernardus in epistola ad Fratres de Monte Dei disseruit: Perfecta obedientia, maxime in incipiente, est indiscreta, hoc est, non discernere quid vel quare præcipiatur, sed ad hoc tantum niti, ut humiliter et fideliter fiat quod a majore præcipitur. Et iterum: Animalem discretum, novitium prudentem, incipientem sapientem, impossibile est diu in cella consistere aut in congregatione durare. Et ista probat ibidem sanctus pater noster Bernardus. Alibi quoque fatetur, quod obedientia eorum qui discernunt atque dijudicant, non sit plena.
Respondendum, quod finis monasticæ professionis est plena sui ipsius sub Deo subjectio, qua religiosus offert et rependit se ipsum plenarie Creatori, nil sui relinquens sibimetipsi. Denique, ut valeat hoc implere, promittit obedientiam homini tanquam Dei vicario, cujus voluntati ac judicio debet voluntatem suam propriumque judicium subdere. Hinc sancti Patres indiscretam obedientiam docuerunt ac laudaverunt, ut subditi assuescerent se ipsos in omnibus plenissime resignare, mortificare, humiliare, subjicere. Unde et sancti Patres interdum jusserunt discipulis suis quædam valde innaturalia, humanisque viribus impossibilia, imo et prima fronte illicita. Verumtamen obedientiam istam sic penitus indiscretam exigere, non pertinet nisi ad viros heroicos ac perfectos, quos constat esse quasi secretarios consiliarios Dei, ideoque in talibus jussionibus moveri a Spiritu Sancto. Hinc, sicut jam patuit, Climacus dicit, quod antequam tradamus nos ad obediendum alicui, debemus diligentissime perscrutari qualis sit ipse.150 Porro, obedire indiscrete in his quæ sunt indifferentia, nec in regula aut statutis manifeste prohibita, commendabile est in omni religioso, præsertim in incipiente et imperfecto; potestque obedientia talis exhiberi superioribus nondum heroicis.
Ex his patet ad argumenta responsio. Obedientia namque dicitur indiscreta, non per exclusionem veræ discretionis, sed per exclusionem propriæ dijudicationis, ita quod ipse obediens discretioni sui superioris innititur et ei committit se: et hæc est sua discretio, quia discernit et judicat se debere sic agere ac taliter obedire; atque per hoc obsequium suum fit rationabile et acceptissimum Deo. Ideo ait Bernardus: Stultus fiat, ut sit sapiens; et ista sit omnis ejus discretio, ut in hoc nulla sit ei discretio; hæc sit omnis sapientia ejus, ut in hac parte nulla sit ei sapientia. Juxta quem modum quidam subtiles philosophi ac profundi theologi dicunt, quod licet Deus, quum sit ens prorsus illimitatum, nullam habeat differentiam, tamen non habere differentiam, est ei quasi differentia, quia per hoc differt a ceteris universis.
Hæc breviter tetigisse sufficiat. Verumtamen de hac ipsa materia plenius et magis scholastice scripsi in alio quodam tractatu,¹ quæ brevitati studens pertranseo.
¹ De Obedientia superioribus præstanda. Cf. tom. XXII, p. 587 et seq. : An religiosi ac ceteri subditi teneantur superioribus suis in omnibus obedire.
Footnotes
-
Ps. lIV, 7. ↩
-
Ephes. vi, 16. ↩
-
Sap. III, 6. ↩
-
Jacob. I, 3. ↩
-
I Joann. v, 4. ↩
-
Ephes. vi, 17. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Ephes. vi, 17. ↩
-
Galat. v, 13. ↩
-
Rom. vi, 13. ↩
-
Hebr. xiii, 17. ↩
-
Jacob. IV, 15. ↩
-
Matth. VII, 14. ↩
-
Eccli. x, 2. ↩
-
Jer. x, 21. ↩
-
Philipp. iii, 14. ↩
-
Rom. xiv, 23. ↩
-
Jacob. v, 13. ↩
-
Ps. xvii, 4. ↩
-
Ps. xliii, 22. ↩
-
Prov. xxviii, 13. ↩
-
Ps. xxxi, 5. ↩
-
p. 75 circa finem. ↩
-
* μετάνοιαν ↩
-
p. 77 post medium. ↩
-
p. 78 post medium. ↩
-
Rom. xi, 14. ↩
-
Rom. viii, 38, 39. ↩
-
Prov. XXVII, 21. ↩
-
Sap. III, 6. ↩
-
p. 79 in fine. ↩
-
p. 81. ↩
-
Philipp. iv, 13. ↩
-
Luc. i, 35. ↩
-
Joann. xiii, 4, 5. ↩
-
Jer. xxxi, 22. ↩
-
Philipp. ii, 8. ↩
-
Prov. iii, 7, 5. ↩
-
Jacob. iii, 17. ↩
-
Eccle. vii, 19. ↩
-
Eccli. vii, 40. ↩
-
Ps. cxviii, 168. ↩
-
Cant. vi, 9. ↩
-
Prov. x, 19. ↩
-
Prov. xx, 3. ↩
-
II Tim. II, 14. ↩
-
Jacob. III, 8, 6. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Matth. XVIII, 22. ↩
-
Galat. V, 24. ↩
-
Luc. IX, 23. ↩
-
I Petr. III, 13. ↩
-
Habac. III, 7. ↩
-
Osee x, 6. ↩
-
I Thess. v, 8. ↩
-
Is. XL, 26. ↩
-
Rom. XIV, 10. ↩
-
Joann. XIII, 35. ↩
-
I Petr. IV, 13. ↩
-
Ps. cxxxii, 1. ↩
-
Ps. xciv, 6. ↩
-
p. 82 in fine. ↩
-
p. 82 post medium. ↩
-
Ps. xxiii, 6. ↩
-
Jacob. 1, 2. ↩
-
Ps. xcm, 19. ↩
-
Ps. lxx, 20. ↩
-
Philipp. iv, 7, 8. ↩
-
Prov. xii, 1; xiii, 18. ↩
-
Is. LVII, 20. ↩
-
Eccli. XXXIV, 28. ↩
-
Osee IV, 12. ↩
-
Eccl. XIII, 1. ↩
-
Ps. XVII, 27. ↩
-
Luc. VII, 38. ↩
-
Gen. III, 12, 13. ↩
-
Philipp. II, 13. ↩
-
Matth. III, 6. ↩
-
* ipsis ↩
-
Eccli. XXXIV, 9. ↩
-
II Tim. II, 5. ↩
-
* militia ↩
-
Act. VII, 60. ↩
-
Ibid. 58. ↩
-
Act. ix, 6, 12. ↩
-
Act. x, 5. ↩
-
Ps. cxxxv, 23, 24. ↩
-
Ezech. 1, 16. ↩
-
Eccle. IV, 9. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Prov. x, 19. ↩
-
Prov. xviii, 13. ↩
-
Luc. xvii, 10. ↩
-
Ezech. xxxvi, 26. ↩
-
Eccle. vii, 7. ↩
-
Eccle. iii, 7. ↩
-
Eccli. xx, 6, 7. ↩
-
Matth. xxvii, 52. ↩
-
Prov. xxvii, 8. ↩
-
Hebr. x, 25. ↩
-
1 Cor. xii, 31. ↩
-
Matth. xv, 14. ↩
-
Sap. i, 16. ↩
-
Gen. xix, 7. ↩
-
II Petr. II, 8. ↩
-
Prov. XXV, 27. ↩
-
Prov. XV, 30. ↩
-
Sap. III, 6. ↩
-
p. 117 D. ↩
-
Cf. Collat. II, cap. 10. ↩
-
† an. 605. ↩
-
Ps. LXVII, 11. ↩
-
Matth. xii, 26. ↩
-
* Acacium ↩
-
Tit. u, 7, 8. ↩
-
1 Tim. iv, 12; ↩
-
Matth. v, 16; ↩
-
1 Cor. xiv, 40. ↩
-
Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩
-
Ps. xvn, 27. ↩
-
Eccl. xix, 3. ↩
-
1 Petr. v, 8. ↩
-
*Ibidem.* ↩
-
Galat. III, 3. ↩
-
Philipp. IV, 13. ↩
-
1 Cor. II, 12. ↩
-
Rom. II, 14, 15. ↩
-
Ephes. IV, 2; ↩
-
Luc. XXI, 34. ↩
-
Rom. XIII, 14; ↩
-
Luc. 1, 35. ↩
-
Matth. v, 12. ↩
-
Jacob. 1, 2. ↩
-
Matth. v, 33-37. ↩
-
Exod. xxxii; ↩
-
Num. xi, xiv, xxi. ↩
-
Num. xvi. ↩
-
* Lucri ↩
-
Apoc. III, 17. ↩
-
Philipp. u. 8. ↩
-
Sap. III, 6. ↩
-
Prov. II-v, VII, IX, XVI. ↩
-
Rom. XI, 1. ↩
-
1 Tim. V, 21. ↩
-
Cf. t. XXII, p. 588 A. ↩
-
Matth. VI, 22. ↩
-
q. 104, a. 5. ↩
-
Act. V, 29. ↩
-
Philipp. II, 8. ↩
-
p. 97 C'. ↩
Chapter 13 of 100