Skip to the text

Gradus 6

DE MORTIS MEMORIA.

O MNE verbum præcedit intentio. Memoria vero mortis et offensionum præcedit planctum et luctum : quapropter secundum proprium ordinem in sermone ponuntur.

Memoria mortis est quotidiana mors; memoria vero exitus est singulis et continuis horis suspirium. — Pavor mortis est proprietas naturæ, adveniens ex prævaricatione inobedientis; tremor vero mortis est argumentum pœnitentiæ non actæ de offensionibus. Pavet Christus mortem, non tremit, ut duarum naturarum proprietates manifeste declararet.

Quemadmodum panis est necessarius magis omnibus alimentis, ita intenta meditatio mortis et Dei præ omnibus operationibus. — Memoria mortis, his qui sunt mecum gignit labores, dolores et exercitationes, magis vero delectationem beatæ ignominiæ. Apud eos vero qui sunt solitarii parit depositionem turbationis et tumultus curarum, indesinentem orationem, et mentis custodiam. Istæ vero ejusdem memoriæ mortis et matres et filiæ exstiterunt.

Sicut manifestum est stannum ab argento, quamvis in adspectu similitudinem habeant; ita apud sapientes manifestus et clare distinctus est pavor naturalis ultimi exitus, et timor ejusdem qui est præter naturam. Istud est enim verum argumentum memorantium Dei et mortis in sensu cordis: spontanea impassibilitas affectionis ad omnem creaturam, et perfecta derelictio propriæ voluntatis. — Probatus quidem est, qui mortem exspectat sibi quotidie; sanctus vero est, qui ex humilitate desiderat hanc singulis horis. — Non omnis concupiscentia mortis est bona. Sunt enim aliqui qui indesinenter offendunt in habitus naturæ, et mortem optant cum humilitate. Et rursus sunt aliqui pœnitere nolentes, et ex desperatione advocant mortem. Et adhuc sunt aliqui qui habent ex elatione se ipsos impassibiles, et hanc tunc usque non formidant. Et sunt, si tamen et nunc forte sunt, qui per operationem Spiritus Sancti suam ipsorum peregrinationem exquirunt.

Quidam colentium Deum, quærunt et dubitant cur Deus abscondit a nobis præcognitionem horæ mortis, quum tamen mortis memoria agat et præstet nobis tam multa et magna bona: non cognoscentes quod Deus per hoc mirabiliter operetur nostram salutem. Nemo enim mortem suam præcognoscens, cucurrisset diu ante eam ad Baptismum aut ad conversationem monasticam; sed cunctis diebus suis permanens in iniquitatibus, pervenisset ad Baptismum ac pœnitentiam in hora exitus sui, sicque qualificatus et assuefactus malitia, maneret de reliquo usque in finem perfecte indirectus.

Lugens, nunquam suscipias canem illum suggerentem tibi Deum esse benignum; sed tunc memento benignitatis illius, quum videris te esse detractum in desperationem profundam, aut de desperatione tentari. Intentio enim præfati suggestoris est ut per talem suggestionem repellat a te luctum, et Dei sine timore timorem. — Qui vult conservare in se ipso memoriam mortis judiciique æterni, et Domini nostri Jesu Christi, et tradit se curis et occupationibus materialibus, similis est natanti ac volenti plaudere manibus suis.

Efficax memoria mortis rescindit cibos; escis vero et cibis superfluis rescissis in humilitate, rescinduntur simul et vitia. Privatio doloris cordis excæcavit mentem; multitudo vero ciborum exsiccavit fontes. Sitis et vigilia cor affligunt; corde vero tribulato, emanaverunt aquæ. Ista autem quæ dicta sunt, sunt dura gulosis, et negligentibus incredibilia; vir autem activus prompte probabit. Qui experientiam adinvenit, subridebit super istis; inquirens vero tristior erit. — Sicut Patres determinant perfectam caritatem nunquam excidere, ita et ego affirmo et declaro perfectum mortis sensum sine timore esse.

Multæ sunt operationes mentis activæ. Dico autem has esse: intentionem caritatis ad Deum; memoriam Christi, memoriam regni cœlestis, memoriam zeli et patientiæ sanctorum martyrum, memoriam quoque ipsius Dei præsentis (secundum eum qui dixit, Providebam Dominum in conspectu meo semper), memoriam sanctorum intellectualium virtutum;1 memoriam exitus, obviationis sententiæ, et cruciatus. — A magnis initiavimus; in non valentibus cadere finivimus.

Narravit mihi aliquando quidam Ægyptius monachus, Quia post infixionem mortis quæ est in corde secundum sensum, ego volens aliquando consolari ad modicum carnem, superveniente necessitate, prohibitus fui a memoria mortis, quasi a judice sententiante; et quod magis mirabile est, quia volens eamdem repellere, nequivi. — Alter vero quidam hic habitans, in loco qui dicitur Tholas, sæpe patiebatur mentis excessum ex meditatione mortis intenta, et quasi deficiens mente defectivusque factus, fere absque flatu reportabatur a Fratribus qui eum inveniebant.

Non tacebo tibi historiam solitarii Chorebitici, seu habitantis in Choreb, qui nullam pene curam gerens animæ suæ, in omni negligentia diu degebat. Tandem ergo extreme infirmatus corpore, migravit perfecte a corpore quasi spatio horæ unius; rediensque ad se, rogavit nos omnes confestim discedere. Obstruens itaque januam cellæ suæ, mansit intus duodecim annis, cum nullo penitus colloquium habens, nec parvum nec magnum, nil quoque gustans nisi panem et aquam. Sicque tantummodo sedit stupens ex his quæ vidit in ecstasi, ad quæ mœrens sic intendebat, quod nunquam deinceps mutavit proprium morem. Attentus vero intendens et se excedens, fundebat calidas lacrimas sine strepitu semper. Quumque migraturus esset ad Dominum, destruentes portam cellæ, intravimus; et multum deprecantes ut aliquid diceret nobis, hoc solum ab eo audivimus: Indulgete mihi, nemo habens et noscens mortis memoriam, poterit peccare aliquando. Nos vero stupebamus, videntes hominem prius tam negligentem, repente sic mutatum et transformatum mutatione et transformatione beata. Sepelientes igitur eum sancte in propinquo monasterio castri, et post diem quærentes sanctas ejus reliquias, non invenimus eas: Deo per hoc certificante de pœnitentia ejus sollicite studiosa ac laude digna, universos volentes dirigere semetipsos etiam post negligentiam multam.

Quemadmodum aliqui dicunt abyssum esse infinitam (vocant etenim eam locum absque fundo), ita intenta meditatio mortis possidet castitatem et operationem inexstinguibilem: quod præfatus sanctus solitarius suo confirmat exemplo. Taliter autem de morte meditantes assumunt incessanter timorem super timorem, nec cessant quousque virtus ossium consumatur in eis. Sciamus pro certo et hoc esse donum Dei, cum omnibus bonis suis. Alioqui, quomodo manemus sæpe duri et sine lacrimis etiam accedendo sepulcra, et præter eorum adspectum plerumque compungimur?

Qui mortificatus est ab universis, iste habuit mortis memoriam; qui vero habet adhuc affectionem et amorem ad aliquid, non vacabit sibi, prodens se sua voluntate insidiose. — Noli omnes certificare per verba de caritate tua ad ipsos, sed pete a Deo ut eam manifestet aliis ineffabiliter et secrete: alioqui tempus non sufficiet ad affectionis detectionem, et compunctionem.

Ne seducaris, operator insipiens, restaurans tempore tempus, et denuo readimplens: nulla enim dies hominibus sufficit ut possint in ea suum debitum solvere Domino sine diminutione et defectu. — Quidam ait: Non potest quis præsentem diem pie transire et exsequi, nisi existimet eam esse ultimam et extremam diem totius vitæ suæ. Et mirum certe quomodo et Græci aliquid tale effati sunt, quoniam et philosophiam dicunt esse meditationem mortis.

Footnotes

  1. Ps. xv, 8. ↩

Chapter 16 of 100