Articulus 9
EXPOSITIO HUJUS GRADUS SEXTI.
OMNE verbum præcedit intentio, id est, « verbum » vocale « præcedit » tempore vel ordine naturæ conceptus interior, vel propositum aliquid insinuandi: nam ea quæ sunt in voce, sunt notæ seu signa conceptionum affectionumque animæ. Memoria vero mortis et offensionum, id est culparum, præcedit planctum et luctum, non quemlibet, sed illum luctum ac planctum qui procedit ex recordatione mortis aut culpæ. Sunt autem et aliæ fletuum causæ, ut infra dicetur. Quapropter secundum proprium ordinem in sermone ponuntur : hoc est, de memoria mortis et luctu in isto tractatu convenienti ordine tractatur, videlicet, primo de memoria mortis in præsenti capitulo, deinde de luctu in sequenti.
Memoria mortis est quotidiana mors, id est mortificatio sui ipsius salubris. Memoria vero exitus, id est separationis animæ a corpore, est singulis et continuis horis suspirium, id est omni hora atque assidue seu omni tempore opportuno suspirare ac gemere ex compunctione interna et dolore propriæ culpæ, aut timore divini judicii, seu desiderio regni, vel propter acerbitatem et tentationes atque pericula quæ occurrunt in morte. Interea, quamvis mors et exitus sæpe pro eodem sumantur, tamen hoc loco ex modo loquendi auctoris videntur aliquo modo distingui, ita ut mors sumatur pro ipsa infirmitate mortifera separationem animæ a corpore inducente, exitus vero pro separatione hac ipsa.
Pavor mortis est proprietas naturæ, adveniens ex prævaricatione inobedientis, hoc est, pavor mortis est passio naturalis consecuta ex transgressione seu inobedientia primi parentis : ex qua transgressione seu originali Adæ peccato, consecuta est et mors, quæ est pœna peccati illius.1 Tremor vero mortis est argumentum pœnitentiæ non actæ de offensionibus, hoc est, immoderata mortis formido, quæ interdum concutit corpus, est signum quod talis non egit pœnitentiam de suis peccatis condignam. Ideo abbas Mutius dixit discipulo suo, quem vidit in agone valde mortem timere : Unde tantus timor mortis in te, nisi quia accusatrix conscientia pergit tecum ?
Pavet Christus mortem, non tremit, ut duarum naturarum proprietates manifeste declararet : id est, Christus mortem naturaliter formidavit, non inordinate aut immoderate eamdem exhorruit, quatenus per pavorem mortis demonstraret in se veritatem naturæ humanæ, et per hoc quod illum pavorem tam potestative assumpsit atque abjecit, monstraret in se divinitatis potentiam. Voluntarie quippe et ex prævia ratione, non ex infirmitate naturæ, assumpsit illum pavorem, moxque quum voluit, eumdem deposuit. Propter quod pavor ille fuit in Christo propassio magis quam passio, secundum Hieronymum.
Quemadmodum panis est necessarius magis omnibus alimentis, id est, præ ceteris cibis magis necessarius est panis ad sustentationem vitæ; ita intenta meditatio mortis et Dei necessaria est ad abstinendum a vitiis et ad spiritualem profectum, præ omnibus operationibus, id est præ ceteris actibus hominis. Meditatio etenim mortis ac divinæ præsentiæ facit vitare omne peccatum, et provocat ad omnia bona agenda. Posset autem et sic exponi : « ita intenta meditatio mortis » necessaria est « præ omnibus operationibus Dei », id est præ ceteris bonis operibus quæ Deus operatur in nobis, juxta illud Isaiæ : Quia opera nostra operatus es nobis.2
Memoria mortis, his qui sunt mecum, id est viventibus in congregatione, gignit labores, dolores et exercitationes, magis vero delectationem beatæ ignominiæ : hoc est, inducit et incitat eos ad hoc ut labores et dolores pœnitentiales libenter sustineant, imo et sponte assumant (ad corporales quoque labores eis injunctos atque ad fatigationes et salubres dolores efficit eos pronos), et item ad hoc ut se invicem pia intentione exercitent, et in ignominiis ac injuriis seu tribulationibus delectentur, quatenus in hora mortis refrigerium sortiantur. Apud eos vero qui sunt solitarii, id est in anachoretis ac solitariis, memoria mortis parit depositionem turbationis et tumultus curarum, indesinentem orationem, et mentis custodiam. Provocat namque eos ad hoc ut removeant a se motus turbationum, iram, impatientiam, inquietudinem, orationibus quoque insistant assidue, et mentem suam ab omni præservent peccato. Istæ vero ejusdem memoriæ mortis et matres et filiæ exstiterunt, id est, hæc tria, videlicet depositio turbationum atque tumultuum, indesinensque oratio et mentis custodia, sunt « matres » seu origines « memoriæ mortis », quia disponunt ad ipsam, et sunt « filiæ » ejus, in quantum procedunt ex ea. Nempe per hoc quod homo quiescit mente a motibus passionum, fit aptus ad meditandum de morte; indesinenter quoque orando, habet frequenter mortem præ oculis, imo et promeretur gratiam meditandi intente de morte; similiter custodia cordis parit meditationem mortis perutilem. Rursus, qui mortem suam assidue et intente habet præ oculis, faciliter spernit, vincit et abjicit passiones, turbationes inquietudinesque præfatas; et semper orando ac mentem custodiendo, præparat se ad mortem. Sed prædictis objici possit, quia si eadem sunt matres ac filiæ memoriæ mortis, unum et idem erit prius posteriusque se ipso. Et respondendum, quod loquitur de eisdem specie, non numero.
Sicut manifestum (id est manifeste distinctum) est stannum ab argento, quamvis in adspectu similitudinem habeant; ita apud sapientes manifestus et clare distinctus est pavor naturalis ultimi exitus, et timor ejusdem qui est præter naturam, utpote immoderatus, ex remorsu conscientiæ veniens. Istud est enim verum argumentum memorantium Dei et mortis in sensu cordis, id est cum gustu interno et perceptibili quodam sapore et cogitatione profunda: spontanea impassibilitas affectionis ad omnem creaturam, hoc est voluntaria expurgatio ab omni inordinata et passionata affectione circa quodcumque creatum, et perfecta derelictio propriæ voluntatis: istud, inquam, est indicium quod quis recordetur Dei ac mortis « in sensu cordis », non superficialiter tantum; et qui ex tali meditatione divini judicii imminentisque exitus pavet mortem, moderate metuit eam.
Probatus quidem est, id est bonus ac approbatus, qui mortem exspectat sibi quotidie, ita quod habet se quasi moriturus quotidie, omnem diem suum cogitans quasi diem suæ vitæ extremum. Sanctus vero est, qui ex humilitate desiderat hanc singulis horis, non præsumendo de propriis meritis, sed de misericordia Creatoris. Talis enim perfectus est, non habens conscientiæ remorsum de aliquo vitio expiando.
Non omnis concupiscentia mortis est bona. Sunt enim aliqui qui indesinenter offendunt in habitus naturæ, id est in naturales qualitates ac dispositiones, hoc est, qui assidue infirmantur vel adversis gravantur, sicque impingunt adversus habitudinem naturæ bene dispositæ; et mortem optant cum humilitate, id est, humiliter cupiunt eripi a præsentis vitæ miseriis, dummodo placeat Deo. Sic enim Moyses, Elias et Tobias gravati adversis et afflictionibus mortem petisse leguntur.345 Et rursus sunt aliqui pœnitere nolentes, et ex desperatione advocant mortem, eam optando aut sibimet inferendo. Quales fuerunt Achitophel et proditor Christi.67 Si autem hujusmodi homines veraciter pœniterent, tristitiam suam moderarentur spe veniæ, et pro suis excessibus æquanimiter ferrent adversa, nec ex desperatione mortem sibi inferrent aut cuperent. Aliqui quoque optant et inferunt sibi mortem ex tristitia, impatientia, et tædio pessimæ vitæ præsentis. Et adhuc sunt aliqui qui habent, id est reputant, ex elatione se ipsos impassibiles, hoc est plenarie reformatos, et hanc tunc usque non formidant, id est, mortem non verentur quamdiu se ipsos tales exsistere arbitrantur. Isti sunt male audaces, sibi inaniter complacentes. Et sunt, si tamen et nunc forte sunt, qui per operationem Spiritus Sancti suam ipsorum peregrinationem exquirunt, id est, qui ex occulto instinctu Spiritus Sancti cupiunt a corpore emigrare, juxta illud Apostoli:8 Audemus et bonam voluntatem
Sicut Patres determinant perfectam caritatem nunquam excidere, quum dicat Apostolus, Caritas nunquam excidit;9 ita et ego affirmo et declaro perfectum mortis sensum sine timore esse, id est, eum qui habet perfectam mortis memoriam cum interno affectu, alia non timere, quæ scilicet non sunt secundum rectam rationem timenda. Porro, quod perfecta caritas dicitur nunquam excidere, non est intelligendum quasi viator talem caritatem habens, non possit eam peccando amittere, nisi forte sit confirmatus in gratia, quum et David post magnam caritatis perfectionem adulterium homicidiumque inciderit.10 Sed ideo dictum est hoc, quoniam caritas viæ manet in patria, et ibi perficitur, et quia perfecti in caritate raro ac difficulter dejiciuntur. Itemque quoniam caritas perfecta, quantum est ex parte ipsius, fortissima est, insuperabilisque consistit, quemadmodum scriptum est: Aquæ multæ non potuerunt exstinguere caritatem. Sed per infirmitatem sui superatur subjecti, quemadmodum fortis bellator dejicitur equo illius læso.11
Multæ sunt operationes mentis activæ, id est agilis ac devotæ. Dico autem has esse operationes hujusmodi mentis: intentionem caritatis ad Deum, quia in cunctis quæ agit, intendit in Dei amore proficere; memoriam Christi, videlicet recordationem eorum quæ Christus pro nostra salute egit, assumpsit et pati dignatus est; memoriam regni cœlestis; memoriam zeli, id est fervoris, et patientiæ sanctorum martyrum; memoriam quoque ipsius Dei præsentis, id est considerationem præsentiæ Dei omnia intuentis, secundum eum qui dixit, Providebam Dominum in conspectu meo semper; memoriam sanctarum intellectualium virtutum, id est contemplationem angelorum sanctorum; memoriam exitus, id est mortis, obviationis sententiæ, id est divini judicii proferendi contra se aut de se, et cruciatus purgatorii aut inferni.12
A magnis initiavimus, id est, ab abnegatione propriæ voluntatis, derelictioneque mundi et religionis ingressu, cœpimus Deo servire; in non valentibus cadere finivimus, id est, proficiendo devenimus ad caritatem non excidentem, ad cordis constantiam, ad imperturbabilem humilitatem. Hoc ait auctor in persona eorum qui digne in claustro sunt conversati.
Narravit mihi aliquando quidam Ægyptius monachus, Quia post infixionem, id est fortem impressionem, mortis quæ est in corde secundum sensum, hoc est memoriæ mortis, quam cordi meo impressi cum sensu et gustu interno, ego volens aliquando consolari ad modicum carnem, id est proprium corpus a solito rigore abstinentiæ vigiliarumque relevare, superveniente necessitate, utpote infirmitate aut simili causa, prohibitus fui hoc facere a memoria mortis, quasi a judice sententiante, id est, oppositum dictante; et quod magis mirabile est, quia volens eamdem memoriam mortis repellere, nequivi eam abjicere. Consuetudo enim est quasi altera natura. Ideo quod in consuetudinem versum est, vix potest relinqui: et ita monachus ille in consuetudinem traxit mortis memoriam.
Alter vero quidam hic habitans, in loco qui dicitur Tholas, sæpe patiebatur mentis excessum ex meditatione mortis intenta, et quasi deficiens mente defectivusque factus, fere absque flatu reportabatur a Fratribus qui eum inveniebant. Tholos
Non tacebo tibi historiam solitarii Chorebitici, etc. Quumque migraturus esset ad Dominum, destruentes portam cellæ, intravimus;13 et multum deprecantes ut aliquid diceret nobis, hoc solum ab eo audivimus: Indulgete mihi, nemo habens et noscens mortis memoriam, poterit peccare aliquando. Talis enim non potest peccare in quantum habet memoriam mortis. Juxta quem sensum princeps ille Apostolorum, beatissimus Petrus, in secunda sua epistola ait, Hæc facientes non peccabitis aliquando;14 Joannes quoque apostolus, Qui natus est ex Deo, non peccat. Nos vero15 stupebamus, videntes hominem prius tam negligentem, repente sic mutatum et transformatum mutatione et transformatione beata. Sepelientes igitur eum sancte in propinquo monasterio castri, et post diem quærentes sanctas ejus reliquias, non invenimus eas: Deo per hoc certificante de pœnitentia ejus sollicite studiosa ac laude digna, universos volentes dirigere semetipsos etiam post negligentiam multam.
Quemadmodum aliqui dicunt abyssum esse infinitam (vocant etenim eam locum absque fundo), ita intenta meditatio mortis possidet castitatem et operationem inexstinguibilem; hoc est, in castitate et bona operatione indesinenter conservat sic meditantem. Quod præfatus sanctus solitarius suo confirmat exemplo. Porro abyssus dicitur infinita et absque fundo, non quod sit simpliciter talis, sed quoniam fundus ejus ab homine non potest investigari aut percipi. Taliter autem de morte meditantes assumunt incessanter timorem super timorem, nec cessant quousque virtus ossium consumatur in eis. Ex cogitationibus namque et affectionibus talibus formidolosis corpus valde extenuatur, arescit, et ossium robur minuitur: sicut ait Scriptura, Spiritus tristis exsiccat ossa;16 et rursus, voce gemitus mei adhæsit os meum carni (id est pelli) meæ.17 Sciamus pro certo et hoc, videlicet intentam mortis meditationem, timorem, et compunctionem, esse donum Dei, cum omnibus bonis suis, id est cum ceteris beneficiis ejus. Alioqui, quomodo manemus sæpe duri et sine lacrimis etiam accedendo sepulcra, et præter eorum adspectum plerumque compungimur?
Qui mortificatus est ab universis, ita quod ad nihil creatum inordinate afficitur, iste habuit mortis memoriam, per quam venit ad tantam perfectionem. Qui vero habet adhuc affectionem et amorem sensualem ad aliquid, non vacabit sibi, id est, propriæ saluti non erit sincere intentus quamdiu manet in tali affectione, prodens se sua voluntate insidiose, id est, per improbum amorem propriæ voluntatis manifestat se ipsum hostibus suæ salutis, ex eorum insidiis, qui explorant secrete qualis sit unusquisque.
Noli omnes certificare per verba de caritate tua ad ipsos. Nam per verba caritatem suam ostendere aliis, habet sæpe speciem adulationis. Non est tamen malum in se: imo potest esse laudabile, si fiat veraciter et sincere; præsertim si alter sit male informatus aut suspicans quid perversum: tunc enim est caritatis provocativum et vitii expulsivum. Sed pete a Deo ut eam manifestet aliis ineffabiliter et secrete, id est per inspirationem occultam, quæ ineffabilibus modis fieri potest. Alioqui tempus non sufficiet ad affectionis detectionem, et compunctionem, id est, ad hoc ut affectiones tuas caritativas ad alios eis loquendo insinues, compunctionique vaces. Talis enim insinuatio atque locutio parit distractionem et cordis dispersionem.
Ne seducaris, operator insipiens, restaurans tempore tempus, et denuo readimplens: hoc est, o piger ac negligens, noli una hora te remisse habere, et negligentiis, loquacitati, vanitati, distractioni aut risui locum dare, cogitando quod velis alia hora recuperare deperdita, emendare delicta, et tempus inaniter consumptum implere et recuperare per opera bona. Nulla enim dies hominibus sufficit ut possint in ea suum debitum solvere Domino sine diminutione et defectu, hoc est, ut valeant Deo servitutem debitam exhibere cum tanta recollectione ac reverentia ut oportet. Imo multæ defectuositates venialesque culpæ se miscent: quantumcumque igitur fructuose expenderimus diem, vix satisfacimus debito ejus; et ultra hoc, incidimus multa mala.
Quidam ait: Non potest quis præsentem diem pie transire et exsequi, hoc est fructuose expendere, nisi existimet eam esse ultimam et extremam diem totius vitæ suæ: non quod debeat hoc affirmare, quia ignorat hoc, et sæpius mentiretur; sed debet quamlibet diem vitæ suæ sic apprehendere, quod forsan erit sibi ultima dies. Hoc multi Sancti dixerunt. Et mirum certe quomodo et Græci aliquid tale effati sunt. Non de Christianis, sed de philosophis Græcis dicitur istud. Non enim mirum est quod Joannes Chrysostomus, Gregorius Nazianzenus, et similes eis Græci fideles, istud dixerunt. Quoniam et philosophiam dicunt esse meditationem mortis. Hoc Plato in Phædone apertissime dicit, et multa scribit ibidem de hoc. Unde S. Ambrosius asserit id dixisse Platonem.
Footnotes
Chapter 17 of 100