Gradus 7
DE LUCTU LÆTIFICANTE.
LUCTUS secundum Deum, est affectio animæ contristatæ in cordis dolore : quem sitit sempiterne, quærens eum ferventer et impetuose, et in privatione consecutionis quæsiti persequens dolorose et laboriose, et postmodum lamentabiliter ejulans. Aut ita : Luctus est aureus stimulus animæ, mundativus omnis adhæsionis, affixionis et affectionis, et infixus cordi a sancta tristitia, in visitatione cordis; timor liquefaciens atque humilians. — Compunctio est perpetuus conscientiæ cruciatus, per intellectualem confessionem negotians resuscitatione ignis cordis. — Confessio est oblivio naturæ : si tamen quis ex hoc oblitus est comedere panem suum. — Pœnitentia est continua privatio consolationis corporalis sine tristitia.
Abstinentia et silentium labiorum propria sunt in beato luctu proficientium adhuc; eorum vero qui jam profecerunt, non irasci, et oblivio ultionis atque malitiæ; perfectorum vero proprium est, humilitas, desiderium ignominiarum, voluntaria fames tribulationum non spontanearum, non condemnare ac judicare peccantes, compassio super virtutem. Acceptabiles sunt primi; secundi laude sunt digni; beati vero esurientes ignominiam et tribulationem, quoniam ipsi saturabuntur alimento insatiabili.
Qui tenes luctum, ex omni virtute tene eum : nam ante qualificationem, habet naturam leviter posse auferri, faciliterque resolvitur et liquescit a tumultibus, conturbationibus, corporalibus curis, deliciis, et maxime a multiloquio et scurrilitate, sicut cera resolvitur a facie ignis.
Luctus seu fons lacrimarum constitutus est major baptismus post Baptismum : licet istud quod dicitur, sit quodammodo præsumptuosum ex parte, eo quod ille sit purgativus a peccatis nobis ingenitis et a malis ante patratis, iste vero postea patratorum. Et illum quidem parvuli omnes suscipientes sordidavimus; per hunc vero et illum repurgamus. Qui nisi a Deo datus esset benigne hominibus, rari invenirentur et difficulter qui fuissent salvati. — Et quidem mœstitia et suspiria clamant ad Dominum : lacrimæ vero quæ sunt ex timore, intercedunt; quæ vero sanctissimæ caritatis, declarant nobis supplicationem nostram esse Deo acceptam.
Si nihil ita convenit humilitati ut luctus, nihil ita contrariatur humilitati ut risus. — Detinens detine beatam spem, et gaudentem compunctionis lætitiam, quousque exhibeat te mundum Christo et sublevatum ab his prætereuntibus. — Reforma in te ipso et scrutari ne cesses abyssum ignis æterni, et immanes ministros, impassibilem Judicem et absque indulgentia, infinitum chaos flammæ infernalis, et subterraneum locum terribilem et pavendum, et hiatuum tetros et angustos descensus, et hujusmodi imaginationes talium rerum : quatenus immunditia et luxuria exsistente in anima nostra, concussa et deleta multo tremore, accendatur anima tua incorruptibili castitate, faciente animam quæ recipit suam apparitionem, splendere plus omni igne.
Sta in orationis obsecratione cum timore, sicut condemnatus est condemnanti adsistens, ut exstinguas furorem Judicis justi extrinseca specie et extrinseco timore. Non enim feret adsistentem sibi despicere animam viduam, et oppressam et dolentem, præstantem et inferentem labores ei qui laborare non potest.
Si quis possidet lacrimas spirituales, huic omnis locus aptus et congruus erit ad luctum; si vero afficitur adhuc solum exterius, et per corporales lacrimas operatur, modos et loca discernere non desistet. Nam sicut thesaurus absconditus imprædabilior est eo qui est in foro, ita intelligamus præfata.
Non sis sicut qui sepeliunt mortuos, et interdum plorant super eos, quandoque vero inebriant se propter ipsos; sed esto sicut qui sunt in metallis vincti, continuis horis flagellati a vulgaribus publicisque custodibus. Nam qui aliquando luget, et aliquando deliciatur ac ridet, similis est ei qui lapidat canem amoris concupiscentiæ cum pane : qui specie tenus eum persequitur, re autem exhortatur eum asseverare.
Esto mœrens absque amore ostentationis, ad cor tuum inquisitionem agens. Dæmones enim timent mœrorem sicut latrones canes. — O amici, non sumus ad præsens hic convocati ad nuptias. Igitur qui vocavit nos nunc in his, vocavit nos utique ad luctum nostri ipsorum.
Quidam lacrimantes violentant importune se ipsos nihil penitus meditari in tempore illo beato, non intelligentes quod lacrimarum effusio facta sine intentione et meditatione, propria est irrationalis naturæ, non rationalis. Lacrimæ sunt genimen intentionum et meditationum; rationalis vero intellectus est pater meditationis ac intentionis.
Reclinatio tua in stratu tuo fiat tibi figura reclinationis tuæ in sepulcro, et minus dormies. Et convivatio tua in mensa fiat tibi rememoratio dolorosæ partis mensæ vermium illorum, et minus delectaberis. Neque potum aquæ sumens oblivisceris sitis illius quæ est in flammis inferni, et omnino violentabis naturam. In honorabili præsidentis ignominia, redargutione et increpatione, intendamus ac meditemur pavendam sententiam Judicis summi; et superseminatam in nobis irrationabilem tristitiam et amaritudinem penitus occidemus mititate et patientia, quasi gladio ex utraque parte acuto. In tempore mare dispergitur, sicut dicit Job; et præfata adveniunt et perficiuntur in nobis et ad modicum et paulisper, et in tempore, et in patientia.12 — Memoria ignis æterni singulis vesperis cœnet et dormiat tecum, et tecum pariter surgat; et negligentia nunquam dominabitur tibi in tempore psalmodiæ.
Agat et persuadeat te ad operationem luctus et ipsum tuum vestimentum. Omnes enim qui lugent mortuos, vestiunt se vestibus nigris. Igitur si non luges, propter hoc luge; si autem luges, propter hoc magis lamentare, quia subinduxisti te ipsum ex ordine qui sine dolore est, ad dolorosum, propter duas offensiones.
Virtus naturæ penitus judicatur a bono et justo Judice nostro in lacrimis, sicut et in aliis universis. Vidi enim parvas guttas cum dolore effusas, et vidi fontes lacrimarum sine dolore emanantes: et ego judicavi laborantes magis secundum dolorem, et non secundum lacrimas; arbitror autem quod et Deus.
Non convenit theologia lugentibus: nam theologia naturaliter solvit luctum eorum. Nempe theologus comparatur sedenti magistraliter super thronum; lugens autem comparatur sedenti in sterquilinio et in sacco. Et hoc est, ut arbitror, quod magnus David, licet doctor et sapiens esset, respondit ad interrogantes quum fleret:3 Quomodo (inquiens) cantabimus canticum Domini in terra aliena, scilicet vitiosa?
Et in creatura et in compunctione est per se motus, et ex altero motus. Quando anima nostra fit lacrimosa, devota et mansueta, nobis non festinantibus vel studentibus nec adinvenientibus quidquam, curramus: Dominus enim non vocatus advenit, tradens nobis spongiam tristitiæ Deo dilectæ, aquam refrigerationis devotarum piarumque lacrimarum, ad deletionem earum quæ sunt in charta offensionum. Custodiamus eam ut pupillam oculi, donec recedat. Multa enim est virtus ac potentia hujus compunctionis super compunctionem provenientem ex nostra sollicitudine, festinantia et meditatione intenta.
Non ille qui luget quando vult, pervenit ad pulchritudinem luctus, sed qui luget in his quæ vult; et neque qui luget in his quæ vult, sed qui luget quod debet, et quemadmodum Deus vult.
Lugere secundum Deum, fecit plerumque amplexari ingratissimas lacrimas gloriæ vanæ. Istud autem probe et bene pie cognoscemus verum esse, quando viderimus nos ipsos lugentes et malignantes. — Compunctio proprie est dolor animæ non elatus, nullam consolationem præbens sibimetipsi, solamque suam resolutionem imaginans omnibus horis, et exspectans consolationem Dei consolantis humiles monachos, quasi frigidam aquam. — Quicumque possederunt luctum in sensu cordis, habuerunt odio vitam suam, tanquam exsistentem conciliatricem alicujus rei lacrimosæ et lacrimabilis ac lamentabilis; corpus vero suum averterunt quasi inimicum. — Quando intuemur superbiam in his qui videntur secundum Deum lugere, horum lacrimas reputemus contrarias: nam cordis elatio et propria reputatio est germen illegitimæ compunctionis. Laudabilis vero est humiliatio et consolatio. — Sicut ignis consumptivus est stipulæ, ita et lacrimæ castæ, omnis inquinamenti et sordis intellectualis et apparentis.
A multis Patribus determinatur sermo tenebrosus de lacrimis, et difficulter invenibilis, et maxime in his qui introducuntur. Ex multis namque et differentibus modis ipsas parturiri dicunt: dico vero, ex natura, ex Deo, ex tribulatione contraria, quandoque ex laude et laudatis, ex vana gloria, ex fornicatione, ex ebrietate, ex caritate, ex memoria mortis, atque ex aliis multis causis. Nos vero cum Dei timore exercitantes et discernentes et excolentes modos universorum istorum prædictorum lugentium, adipiscamur mundas lacrimas nostræ resolutionis, sine dolo: nam elatio propriæ reputationis non est in lacrimis istis, aut furtum; magis vero est in eis purgatio, et profectus caritatis in Deum, et peccati consumptio, et impassibilitas passionum. Plerumque enim qui lugent, incipiunt lacrimari ex bonis initiis, et desinunt in maligna: et non est mirum. At ex contrariis et naturalibus transmutari et inseri in spiritualia, est vere utique laude dignum. Hanc propositionem clare sciunt qui erga vanam gloriam repentes inclinabilius se habent.
Ne tradas fidem fontibus tuis ante perfectam purgationem: non enim fidem habet vinum ex canalibus confestim exhaustum. Nemo etenim contradicit quod multæ lacrimæ exsistentes secundum Deum, sint multum proficuæ; quæ vero earum utilitas, cognoscemus in tempore mortis.
Quicumque graditur in incessabili luctu secundum Deum, non desistit quotidie agere diem festum; qui vero non cessat corporaliter agere diem festum, hunc luctus æternus suscipiet in futuro. — In carcere non est gaudium his qui acceperunt damnationis sententiam; et veris monachis non est super terram festivitas. Quocirca Ps. cxli, 8. pulchre dixit suspirans ac lugens: Educ de carcere animam meam, ut deinde exsultet in lumine tuo arcano. — Esto tanquam rex altus sedens in corde tuo in Matth. vii, 9. humilitate, jubens risui, Vade, et vadat;4 et dulci luctui, Veni, et veniat; et servo nostro et tyranno corpori, Fac hoc, et faciat. — Si quis induit luctum beatum et gratiosum, quasi diploidem sponsalem ac nuptialem, iste cognovit spiritualem animæ risum.
Quis ergo est talis, qui omne tempus suum consummavit tam pie in conversatione monastica, ut in nulla die neque hora neque momento fuerit perpessus utcumque damnum, sed eamdem tradiderit Domino, existimans quia non contingit hanc ipsam horam et diem iterato videre in vita præsenti? Beatus vero monachus qui intellectualibus virtutibus potest intendere sursum oculis animæ; sed cadere vere non potest, qui genas suas indesinenter rigat aquis viventibus ex memoria mortis et offensionum. Non laboro credere quomodo prior transivit per conscensionem secundam.
Vidi pauperes inverecundos ac mendicantes, sub compendio inclinantes corda regum ad compassionem elegantibus verbis. Et vidi pauperes et egenos in virtutibus, clamantes ad supercœlestem Regem, non elegantibus sed magis quibusdam obscuris atque humilibus ac hæsitantibus verbis, ex corde profundo et quasi desperato, inconfuse et perseveranter; et sua violentia violentaverunt viscerositatem et naturam ejus qui non patitur vim.
Qui de suis lacrimis animaliter inflatur, et non lacrimantes in se ipso dijudicat, similis est ei qui contra inimicos postulavit armaturam a rege, et se ipsum occidit per eam.
O amici, Deus non eget nec vult hominem lugere ex cordis mœstitia ac dolore, sed multo magis exsultare in risu animæ ex caritate in ipsum. Aufer peccatum, et superfluus erit dolor et mœstitia lacrimarum sensibilibus oculis effusarum: non enim necessaria est rasio, cicatrice non exsistente. Non erat profluvium lacrimarum in Adam ante prævaricationem, quemadmodum nec post resurrectionem erit, peccato destructo, quoniam fugiet dolor et tristitia atque suspirium.5
Vidi in quibusdam luctum. Vidi in aliis luctum propter penuriam luctus: qui licet sint habentes, afficiuntur tamen tanquam non detinentes; et per ignorantiam pulchram et bonam, imprædabiles manent.6 Et hi sunt de quibus dicitur: Dominus sapientes facit cæcos. Solet enim donum lacrimarum magis vacuos plerumque extollere. Quamobrem quibusdam non datur, ut affligant se ipsos in suspiriis et mœrore atque tristitia animæ, privatione et inquisitione doni istius, et angustientur profunda contristatione et extenuatione penuria luctus: quæ naturaliter et sine periculo habent locum supplere lacrimarum, quamvis et hoc convenientius reputetur ab eis pro nihilo.
Observantes inveniemus frequenter amarum derisum in nobis a dæmonibus factum. Quum enim saturati fuerimus, compungunt nos devotione et lacrimis; et rursus indurant nos jejunantes ac vigilantes: ut lacrimis adulterinis seducti, tradamus nos matri omnium vitiorum, videlicet deliciis gulæ. Quibus talibus non convenit obedire; magis vero convenit contrarium facere.
Ego vero intelligens et ipsam qualitatem compunctionis, stupeo qualiter luctus et secundum Deum tristitia possident gaudium spirituale et complexam lætitiam, quasi favum mellis. Quid ergo docemur ex hoc? Quia talis compunctio dicitur proprie esse donum Dei; tunc vero est in anima delectatio absque delectatione, Deo latenter consolante contritos corde.
Ad occasionem ergo luctus utique efficacissimi ac salutiferi manifeste utilisque doloris, audiamus narrationem proficuam animæ et miserabilem nimis. Stephanus quidam habitans in isto eodem montis Sinai loco, solitariam et tranquillam salutans vitam et quietem ab aliis remotam, plurimisque temporibus permanens contritus in palæstra, ornatus permaxime jejuniis et lacrimis, et circumseptus aliis pluribus exuberantibus bonis, habuit cellam in sancto hoc monte juxta descensum sancti Eliæ contemplatoris Dei. Iste ergo, iste perpetuus Stephanus, ductus intentione pœnitentiæ efficacioris et dolorosioris, intravit locum anachoretarum nomine Syddin, faciens ibi aliquos annos in angustissima et superardua vita ac pœnitentia: quia et locus absque consolatione fuit, et fere inaccessibilis cunctis hominibus, et a monasterio nomine Castri quasi septuaginta millibus distans. Qui rursus circa finem vitæ suæ venit ad propriam cellam montis sancti. Habuit autem duos discipulos de Palæstina multum utique religiosos, qui et primo custodierunt cellam ipsius. Vivens itaque paucis diebus in cella hac, infirmatus est infirmitate qua obiit. Igitur ante unum diem suæ resolutionis factus in ecstasi mentis, apertis oculis intendebat ad dexteram lectuli ac sinistram, et quasi ad reddendam rationem a quibusdam exactus, adstantibus dixit, audientibus cunctis qui aderant. Interdum equidem dixit sic : Utique verum est; sed confessus sum, et tanto tempore jejunavi pro isto peccato. Aliquando vero dixit : Nequaquam, sed mentimini; istud enim non feci. Quandoque vero dicebat : Ita vere, istud sic est, sed ploravi ac ministravi. Vicissim vero locutus est : Calumniose me accusatis. Rursus ait ad aliqua : Ita est vere, nec ad hoc aliquid habeo; sed Deus misericors est. Eratque exsecutorium illud rationis exactæ invisibile et irremissibile, valde horrendum atque terribile. Denique magis terribile exstitit ac pavendum, quoniam accusabant et inquirebant eum in his quæ pavebat nec fecerat.
O eia! vir quietus ac anachoreta de aliquibus suis culpis dixit, Quia ad hoc non scio nec habeo aliquid dicere : qui jam quasi per quadraginta annos monachus fuerat, et donum habuit lacrimarum. Væ, væ, ubi tunc fuit verbum Ezechielis, ut diceret illud accusatoribus suis, In quacumque hora fuerit peccator conversus ad pœnitentiam, etc.;7 et iterum, In quo te invenero, judicabo te, dicit Dominus?8 Vere nihil tale potuit dicere pro satisfactione. Cujus gratia soli cognoscenti gloria. Quidam autem veraces mihi dixerunt, quod Stephanus iste pascebat leopardum venientem ad se in deserto. Et ecce hic tantus, constitutus sub exactione rationis, recessit a corpore non faciens penitus certitudinaliter manifestum quod fuerit ejus judicium, aut quæ sententia de ipso prolata sit, et quis finis rationis exactæ.
Quemadmodum vidua virum suum abjiciens, et unicum filium habens, illum solum habet consolationem post Deum; ita animæ peccatrici non est similis consolatio in tempore exitus sui, sicut laborasse contra gulam, et lacrimæ. Tales nunquam melodizabunt apud se ipsos, neque jubilabunt in hymnis : nam talia sunt naturaliter exterminativa luctus. Si per hoc adinveneris advocare luctum, longe distat a te operatio et misericordia ejus. Luctus enim est dolor animæ qualificatus ignitæ, factus præcursor beatæ impassibilitatis in multis; et luctus est prævertens et præscopans et præconsumens silvam.
Narravit mihi quidam probatus operator luctus istius, Quia adveniens quidam narravit mihi exportari plerumque ad gloriam vanam, vel ad iram, aut ventris satietatem. Cogitatio autem luctus intus clamans contestabatur me, dicens : Ne vane glorieris, quia recedam a te. Similiter et in aliis passionibus et vitiis. Ego vero dixi ad eum : Nunquam ero tibi obediens, donec repræsentes me Christo.
Nempe abyssus luctus vidit consolationem; munditia vero cordis suscepit illuminationem divinam. Illuminatio est arcana operatio incognoscibiliter intellecta, et invisibiliter visa. Consolatio est refrigeratio in dolore animæ, instar parvuli plorantis cum singultibus in se ipso, et clare pariter subridentis. — Opitulatio est recreatio et renovatio animæ deorsum labentis præ tristitia, mirabiliter transformans ac reparans profluvium lacrimarum dolorosum in non dolorosum.
Profluvium lacrimarum parit timorem; timore vero pariente securitatem, superavit gaudium; gaudio vero indesinente finiente, exortus est flos caritatis. — Declina et repelle manu humilitatis, gaudium peregrinans, tanquam indignus, ne exsistens nimis levis ad recipiendum, recipias lupum pro pastore. — Non præcurras contemplationi in tempore non contemplationis, ut insequens pulchritudinem humilitatis tuæ jungat se atque in castissimis nuptiis copuletur tibi in sæculum sæculi.
Parvulus in principiis patrem suum agnoscens, fit totus gaudio plenus. Ipso revera ad tempus dispensative peregrinante, et eo rursus a peregrinatione redeunte, puer repletur gaudio et mœrore: gaudio, quoniam videt patrem desideratum; mœrore, quia formidat quod pater peregrinabitur iterum, et propter privationem bonæ pulchritudinis tanti temporis. Mater abscondit se ipsam a parvulo suo, et jucundatur videns infantulum se quærentem cum dolore et lamentantem: instruens parvulum ut sibi indesinenter adhæreat, sicque vehementer reinflammans affectionem amoris in parvulo ad se ipsam. Qui habet aures audiendi, audiat, dicit Dominus.
Condemnatus qui sententiam accepit, non curat de dispositione spectaculorum: sic qui lamentatur ac efficaciter luget, non intendet aliquando deliciis, nec gloriæ, nec iræ aut indignationi. — Luctus est fixus et qualificatus mœror animæ pœnitentis, addens quotidie mœrores mœroribus et dolores doloribus, quasi parturiens et dolens pariens.
Justus et sanctus Dominus, compungens exsequentem quietem solitariam ratione, et lætificans quotidie subjectum et subditum ratione. Exsequens vero reliquum horum non absque segnitie, luctu privatur.
Expelle canem in profundissimo luctu advenientem, et supponentem Deum inviscerosum et incompassivum: nam et si observaveris eum, invenies eum tibi prædicantem ante peccatum, Deum esse compassivum, benignum et indulgentem.
Exercitatio generat frequentiam, ipsa vero exercitatio desinit in usum; in sensu vero qualificatum et actum difficulter aufertur. — Etiamsi exsequimur aliquas conversationes magnas et altas, et non possidemus cor mœrens, reputemus eas quasi adulterinas et vanas. Oportet enim, et (ut ita dicam) vere oportet, inquinatos post lavacrum, abstergere manus suas ab inquinamento picis, irremissibili igne cordis et misericordia Dei.
Vidi apud quosdam terminum luctus superfluum: sensibiliter enim inspexi eos ex ore fundere sanguinem præ mœstitia cordis plagati; et memoratus sum dicentis, Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum. — Lacrimæ enim quæ sunt ex timore, habent in se ipsis tremorem, et custodiam possident;9 quæ vero sunt caritatis, sunt in quibusdam quasi leviter prædabiles ante caritatem perfectam, nisi forte ignis ille sempiterne memorandus accenderit cor in tempore efficacis operationis. Et est mirabile quomodo quod humilius est, magis certum exsistit in tempore suo.
Sunt materiæ fontes nostros exsiccantes; sunt quoque materiæ parientes cœnum et bestias: nam propter primas Lot effectus est prævaricator cum propriis filiabus, propter secundas diabolus corruit.10 — Multa est apud inimicos nostros malitia. Quomodo enim inimici isti efficiunt matres virtutum occasionaliter matres vitiorum, et materias activas humilitatis faciunt actrices superbiæ?
Mansiones et adspectus habitationum nostrarum solent plerumque ex sua natura mentem provocare ad compunctionem: et hoc verum esse persuadeant tibi Jesus Christus et Elias et Joannes Baptista orantes seorsum ad se ipsos, quærentes et colentes remotionem et desertum.111213 — Vidi multoties lacrimas motas in civitatibus atque tumultibus, ut arbitrantes nos nihil lædi ex tumultibus, mundo appropinquemus: ista est enim intentio malignis dæmoniis. — Unus sermo plerumque dissolvit lutum et murum; non tamen unus sermo hunc iterum congregavit.
Non inculpabimur, o amici, non inculpabimur in exitu animæ nec inquiretur a nobis quare non fecerimus miracula, sed neque quare non theologizaverimus, neque quare non fuerimus contemplati; sed omnino dabimus rationem Deo quare non egerimus pœnitentiam, et cur non exstiterimus humiles, et quare non luxerimus indesinenter.
Footnotes
Chapter 18 of 100