Articulus 10
EXPOSITIO HUJUS GRADUS SEPTIMI.
LUCTUS secundum Deum, hoc est luctus salubris ac virtuosus, est affectio animæ contristatæ in cordis dolore. Ista descriptio datur vel de luctu interiori, per essentiam, vel de luctu exteriori, per causam. Luctus namque interior est realiter talis affectio; luctus vero exterior procedit ex ea. Itaque, « luctus est affectio animæ contristatæ in dolore cordis », id est dolore interno ac salubri afflictæ, utpote dolentis ex consideratione propriæ culpæ aut aliorum, vel ex dilatione gloriæ, aut ex aliis causis piis, ut infra dicetur. Dicitur quoque luctus iste lætificans, quoniam consolationem habet admixtam, sicut et omnis actus virtuosus, et quoniam consolationem meretur atque ad sempiternam perducit lætitiam, juxta illud:1 Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Quem, scilicet Deum, anima sitit sempiterne, id est indesinenter: nam et in patria Sancti sitiunt in æternum Deum quem possident, et possident æterna securitate quem sitiunt; quærens eum ferventer et impetuose, hoc est cum excessivo cordis affectu, et copioso ac indefesso obsequio, quemadmodum scriptum est in Psalmo:2 Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum; et in privatione consecutionis quæsiti, id est, ex hoc quod nondum plene consecuta est summum bonum quod quærit, persequens, hoc est, perfecte sequens et nitens ad ipsum beatifice possidendum (prout Paulus testatur, Ad destinatum persequor), dolorose et laboriose, hoc est cum interno dolore præfato et exteriori labore, imo potius etiam cum interiori conatu, quo insistit custodiæ cordis et evagationibus vitiisque resistit, et postmodum lamentabiliter ejulans, ut scilicet Deum super omnia desideratissimum adipiscatur, secundum illud Psalmi:3 Adhæsit anima mea post te.4
Aut ita describitur luctus iste: Luctus est aureus stimulus animæ, id est nobilissimus ac spiritualis aculeus, animam pungens ac elevans ad appetendum cœlestia et divina. Porro luctus carnalis ac vitiosus ex damnis terrenis vel adversis inordinate proveniens, utpote ex tristitia lationis corporalis sine tristitia. Hoc supra expositum est.
Abstinentia et silentium labiorum propria sunt in beato luctu proficientium adhuc, id est, proprie competunt lugentibus in statu proficientium constitutis, quia per abstinentiam atque silentium præservantur a peccatis multis ne retrocedant, et gratiam adipiscuntur per quam ad perfectionem pertingant;5 eorum vero qui jam profecerunt, hoc est, lugentibus jam quasi perfectis convenit, non irasci, et oblivio ultionis atque malitiæ; perfectorum vero proprium est, humilitas, desiderium ignominiarum, voluntaria fames tribulationum non spontanearum, id est violentarum, ex sua natura non appetibilium; non condemnare ac judicare peccantes judicio temerario, usurpato, injusto, compassio super virtutem, hoc est, ultra vires compati et succurrere velle tentatis, afflictis, lapsis ac miseris. Acceptabiles sunt primi, puta proficientes; secundi, qui jam profecerunt et quasi perfecti sunt, laude sunt digni; beati vero esurientes ignominiam et tribulationem, videlicet tertii, quoniam ipsi saturabuntur alimento insatiabili, id est refectione beatifica et æterna, qua nunquam poterunt sic satiari ut vertatur eis in nauseam, vel ut amplius non appetant eam.6 sæculari, quæ mortem operatur, dici potest stimulus ferreus. Itaque « luctus » bonus « est aureus stimulus », mundativus omnis adhæsionis, affixionis et affectionis, id est, omnem carnalem adhæsionem, immoderatam affixionem, illicitam appetitionem ac passionem purgans atque repellens, et infixus cordi a sancta tristitia, quæ concepta est ex commissione peccati, seu felicitatis carentia, aut ex simili causa, in visitatione cordis, id est gratiosa visitatione cordis a Spiritu Sancto, qui est principalis causa istius luctus, et requiescit super contritum et humilem spiritu;7 timor liquefaciens atque humilians: nam luctus iste animam liquefacit et humiliat per timorem multiplicem, puta, ne peccet, ne Deum amittat, ne condemnetur.
Compunctio est perpetuus conscientiæ cruciatus, id est incessabilis quidam remorsus, per intellectualem confessionem, id est interiorem propriæ defectuositatis et culpæ recognitionem, sine qua nil prodest exterior confessio, negotians, id est, gratiam Dei acquirens salutemque operans, resuscitatione ignis cordis, hoc est per reductionem mentis ad pristinum caritatis fervorem. Sic enim disponit se homo et excitat ad divina charismata, faciendo quod est in se. Unde Apostolus secunda ad Timotheum:8 Admoneo (inquit) te, ut resuscites gratiam Dei quæ in te est.
Confessio est oblivio naturæ, id est tam cordialis ac vehemens agnitio propriarum culparum ex consideratione atque intuitu majestatis divinæ, quæ per culpas offensa est, ut homo obliviscatur sui ipsius, nec satisfaciat desideriis suæ naturæ, nec sollicitetur de necessariis vitæ præsentis. Ideo subditur: si tamen quis ex hoc, id est ex confessione jam dicta, oblitus est comedere panem suum, hoc est, naturalem refectionem sibi subtraxit ad tempus ac partim, castigans se ipsum pro suis peccatis.
Pænitentia est continua privatio conso-
Qui tenes luctum, id est, lacrimarum gratiam habes, ex omni virtute tene eum, hoc est, diligentissime eam custodi, ne per dissolutionem, negligentiam, ingratiudinem aut vanam gloriam perdas illam. Nam ante qualificationem, habet naturam leviter posse auferri, id est, naturale est luctui huic ut possit faciliter amitti, quousque fuerit radicatus atque in habitum seu consuetudinem versus; faciliterque resolvitur et liquescit, id est, perit ac tollitur, a tumultibus, conturbationibus, corporalibus curis, deliciis, et maxime a multiloquio et scurrilitate, sicut cera resolvitur a facie ignis.
Luctus seu fons lacrimarum ex vera contritione et caritate procedens, constitutus est major baptismus, id est præcipua lotio et expurgatio animæ, post Baptismum, qui est primum sacramentum ab omni mundans peccato: licet istud quod dicitur de hoc luctu, sit, id est, esse videatur, quodammodo præsumptuosum ex parte, eo quod ille, videlicet sacramentalis Baptismus, sit purgativus a peccatis nobis ingenitis, videlicet originalibus vitiis, et partim a quatuor vulneribus per originale peccatum inflictis, et a malis ante patratis, id est a propriis et actualibus seu personalibus vitiis ante Baptismum commissis, quæ delet Baptismus in adultis qui baptizantur, iste vero postea patratorum, id est, baptismus lacrimarum purgativus est vitiorum quæ commissa vel admissa sunt post primum Baptismum. Et illum quidem parvuli omnes suscipientes sordidavimus, hoc est, nos omnes qui in infantia aut pueritia primum Baptismum suscepimus, inquinavimus eum quodammodo per hoc quod postea peccando mortaliter, amisimus gratiam et virtutes in eo nobis infusas; per hunc vero et illum repurgamus, hoc est, per baptismum lacrimarum redimus ad puritatem ac innocentiam baptismalem.
Qui lacrimarum baptismus, nisi a Deo datus esset benigne hominibus, rari invenirentur et difficulter qui fuissent salvati. Paucissimi namque sunt qui gratiam baptismalem non perdunt. Idcirco necessaria est secunda post naufragium tabula, puta pœnitentia seu confessio: quæ hoc loco in luctu includitur, quia nec luctus purgat a culpa, nisi oriatur ex pœnitentia, et proposito confitendi conjunctus sit.
Et quidem mœstitia, id est dolor interior, et suspiria inde nascentia, clamant ad Dominum ut misereatur. Lacrimæ vero quæ sunt ex timore saltem initiali, intercedunt ad Deum, et majoris sunt efficaciæ, in quantum includunt suspiria ac mœrorem. Quæ vero sanctissimæ caritatis, id est lacrimæ ex caritate purissima profluentes, declarant et protestantur nobis supplicationem nostram esse Deo acceptam. Porro lacrimæ istæ sunt, quando deflemus nostra peccata ideo pure quoniam Deum super omnia dilectum aliquo modo inhonoravimus sive offendimus, non ex timore supplicii, aut propter proprium damnum quod peccando incurrimus, et quando simili modo aliorum peccata deflemus, aut desiderio visionis divinæ ploramus. Quum autem ita lugemus ex caritate sanctissima, ex ipso nostro fletu concipimus spem et certitudinem quamdam quod orationes nostræ cum fletu tali Deo oblatæ, sint ei acceptæ. Quamvis etiam non sumus absolute ac penitus certi quod simus in caritate, attamen satis probabilem certitudinem inde habent potissime hi qui caritatem sanctissimam habent. Ipse quoque Spiritus Sanctus testimonium super hoc perhibet spiritui nostro.9
Si nihil ita convenit humilitati ut luctus iste pœnitentialis, nihil ita contrariatur humilitati ut risus. Hoc hyperbolice dictum videtur, et intelligendum est de risu immoderato ex mentis dissolutione, petulantia, elatione proveniente: de quo loquitur Christus, Væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis;10 et Salomon, Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, ita et risus fatui.11 Caveamus igitur cachinnos et risus vituperabiles.
Detinens detine beatam spem, id est proficiendi fiduciam, et gaudentem compunctionis lætitiam, hoc est spiritualem jucunditatem compunctioni annexam: Deus enim contritos vicissim piissime consolatur; quousque exhibeat te mundum Christo et sublevatum ab his prætereuntibus, id est a transitoriis et caducis. Vel sensus est: « Detinens detine beatam spem », hoc est, indesinenter persiste in spe consolationis divinæ, ut vanas consolatiunculas et risum omnino abjicias. Idcirco subjungitur quæ sit spes ista beata, hoc est res sperata: « compunctionis gaudentem lætitiam », ut scilicet in compunctione permaneas, risumque caveas, et spiritualem lætitiam quæ compunctionem concomitatur, exspectes, « quousque » spes seu lætitia illa «exhibeat te Christo» purum, «et a prætereuntibus sublevatum», id est, tamdiu donec lætitiam experiaris, et ea gustata renuas consolari in rebus vilibus atque carnalibus.
Reforma in te ipso et scrutari ne cesses abyssum ignis æterni, hoc est, in corde tuo figura seu describe jugiterque metire magnitudinem et profunditatem quasi immensam ignis infernalis; et immanes ministros, id est atrocissimos dæmones, divinæ justitiæ exsecutores in reproborum punitione, saltem ad diem extremi judicii, post quod, ut aliqui dicunt, dæmones non amplius torquebunt homines condemnatos, sed dæmones simul et homines impii eisdem suppliciis torquebuntur juxta mensuram demeritorum suorum: tunc enim Christus evacuabit omnem principatum et potestatem;12 impassibilem Judicem et absque indulgentia: quia ex tunc Judex ille supremus nunquam flectetur, nec compatietur, neque ignoscet; infinitum chaos flammæ infernalis, quæ non lucebit, sed teter, tenebrosus et fœtidus permanet ignis ille sulfureus, spissus ac calidissimus; et subterraneum locum terribilem et pavendum. Infernus enim sub terra est, atque (ut dicitur) in medio terræ. Unde sanctus
Job dixit: Dimitte me antequam vadam ad terram tenebrosam.13 Isaias quoque propheta eximius, Præparata est (inquit) ab heri Topheth, a rege præparata, profunda et dilatata.14 Et hiatuum tetros et angustos descensus, id est infernalium apertionum obscura et stricta itinera deorsum tendentia; et hujusmodi imaginationes talium rerum: quatenus immunditia et luxuria, id est spirituali fornicatione aut carnali concupiscentia, exsistente in anima nostra, concussa et deleta multo tremore, hoc est ex ingenti pavore ex tali imaginatione infernalium tormentorum concepto atque tremorem corporis inducente, accendatur anima tua incorruptibili castitate, hoc est inviolabili mentis et corporis puritate, faciente animam quæ recipit suam apparitionem, id est veram et realem hujus castitatis præsentiam, splendere plus omni igne, hoc est omni corporali luce ac flamma clarius coruscare. Splendor namque virtutum incomparabiliter pulchrior est eminentiusque perornat omni materiali claritate ac luminari.
Sta in orationis obsecratione cum timore, hoc est, omni orationi timorate insiste, sicut condemnatus est condemnanti adsistens, id est reus judici in tribunali sedenti, ut exstinguas furorem Judicis justi extrinseca specie et extrinseco timore, id est exteriori humiliatione, apparatu ac dispositione: non quod exteriora valeant iram Dei exstinguere, nisi in quantum ex interiori radice sortiantur efficaciam hoc agendi. Reus autem sæpe stat coram judice manibus retro ligatis: ita et nos in secreto, pro excitanda devotione, possumus nos præsentare Judici summo manus retro tenendo, et accusare nos ipsos dicendo: Ecce, o sancte ac juste Deus, omnium judex, ego sum ille pravissimus fur et latro qui honorem et gloriam quæ tibi soli debentur, toties injustissime usurpavi, qui et peccando et alios scandalizando, tam frequenter sceleratissime interfeci animam meam et aliorum.
Non enim feret adsistentem sibi despicere animam viduam, et oppressam et dolentem, hoc est, Deus non permittet se ipsum contemnere animam sibi prætacto modo se præsentantem ac invocantem. Quæ anima dicitur vidua, id est solatio instar viduæ destituta, vel quia peccando fuerat Sponso cœlesti privata. Unde et econverso loquitur Jeremias:15 Non fuit Israel viduatus a Deo suo. Est quoque oppressa onere propriæ culpæ, seu timore supplicii, aut tentationibus inimici, et dolet de suis peccatis. Itaque non despiciet Deus hujusmodi animam præstantem et inferentem labores ei qui laborare non potest, videlicet omnipotenti et impassibili Creatori, cui omnia æque facilia sunt. Cui metaphorice dicitur anima præstare et inferre labores, in quantum importune orando et lacrimose insistendo, videtur quasi extorquere ab eo gratiam concupitam, quam ipse interdum differt atque dissimulat dare. Unde ait per prophetam Isaiam : Laboravi sustinens.16
Si quis possidet lacrimas spirituales, hoc est, in promptu habet interiores gemitus et singultus contritionisque motus, huic omnis locus aptus et congruus erit ad luctum; si vero afficitur adhuc solum exterius, id est, nondum interius affectus est, sed per exteriores gestus et modos sive objecta ad compunctionem se excitat, et per corporales lacrimas operatur, id est, orat et bona exercet, modos et loca discernere non desistet, hoc est, non cessat judicare atque eligere qui modi et quæ loca sint sibi magis expedientia ad obtinendum et exercendum talem compunctionem ad extra corporalemque fletum : sunt enim industriæ quædam ad hoc. Et magis convenit in secreto talia fieri. Ideo subditur : Nam sicut thesaurus absconditus imprædabilior (id est difficilius auferibilis) est a raptore, eo thesauro qui est in foro, puta in publico, ita intelligamus præfata. Quasi dicat : Sic et spiritualis et secretus luctus difficilius potest a dæmonibus tolli, quam luctus exterior et aperitus compunctioque externa. Imo et luctus exterior, si fiat in loco occulto, securius possidetur, nec tam cito per inanem gloriam perditur.
Non sis sicut qui sepeliunt mortuos, et interdum plorant super eos, quandoque vero inebriant se propter ipsos, devorando bona eorum, vel se carnaliter consolando de morte illorum; sed esto sicut qui sunt in metallis vincti, continuis horis flagellati a vulgaribus publicisque custodibus. Ita et nos debemus esse in assidua compunctione, custodia et timore ac disciplina, omnemque dissolutionem vanitatemque ac voluptatem carnalem vitare. Nam qui aliquando luget, et aliquando deliciatur ac ridet, similis est ei qui lapidat canem amoris concupiscentiæ, id est amori concupiscentiali deditum ac subjectum, cum pane : qui specie tenus eum persequitur, hoc est, secundum exteriorem apparentiam vexat et ejicit canem projiciendo panem cum impetu super eum; re autem exhortatur eum asseverare, id est, ipso facto allicit canem ad perseverandum secum. Ita qui aliquando luget, aliquando ridet, est sibi ipsi contrarius, et auget sibi ipsi quod defleat. Verumtamen recreatio modesta non prohibetur.
Esto mærens absque amore ostentationis, ut scilicet non cupias apparere aut reputari compunctus, ad cor tuum inquisitionem agens, id est, te ipsum rite discutiens et conscientiam tuam examinans, ne quid vanitatis admisceat se. Dæmones enim timent mærorem salubrem, sicut latrones canes.
O amici, non sumus ad præsens hic convocati ad nuptias carnales et sæculares, in quibus carnalitati et consolationi sensuali vacatur. Igitur qui vocavit nos nunc in his exercitiis, ad præsens cœnobium aut certamen, vocavit nos utique ad luctum nostri ipsorum, hoc est ad deplorandum nos ipsos.
Quidam lacrimantes violentant seu cogunt importune se ipsos nihil penitus meditari in tempore illo beato quo lacrimantur, non intelligentes quod lacrimarum effusio facta sine intentione et meditatione, propria est irrationalis naturæ, non rationalis, id est, bestiis congruit magis quam homini. Lacrimari ergo debemus cum intentione veniam implorandi, ac Deo placendi, et cum meditatione devota seu consideratione culparum nostrarum. Lacrimæ sunt genimen, hoc est effectus seu proles, intentionum et meditationum : quia ex recta intentione et salubri meditatione oritur luctus exterior fructuosus. Rationalis vero intellectus, id est discretus ac vera sapientia decoratus, est pater meditationis ac intentionis: nam talis intellectus excludit phantasias inutiles, et salutares considerationes parit ac fovet.
Reclinatio tua in stratu tuo fiat tibi figura reclinationis tuæ in sepulcro, hoc est, dum ponis te ad dormiendum in lectulo, cogita quod cito ita poneris in monumento, et minus dormies: meditatio enim talis minuet somnum. Et convivatio tua in mensa fiat tibi rememoratio dolorosæ partis mensæ vermium illorum, hoc est, quando manducas, cogita quod corpus tuum paulo post comedetur sub terra a vermibus, et minus delectaberis in cibo ac potu. Neque potum aquæ sumens oblivisceris sitis illius quæ est in flammis inferni, et omnino violentabis naturam, id est, concupiscentiam potandi refrenabis ac vinces, ac te ipsum domabis. In honorabili præsidentis ignominia, redargutione et increpatione, hoc est, quando a præsidente aliquid ignominiæ patimur, aut increpamur (quæ exercitatio seu redargutio honoranda est et reverenter suscipienda), intendamus ac meditemur pavendam sententiam Judicis summi, qui dicit iniquis, Ite, maledicti, in ignem æternum;17 et superseminatam in nobis irrationabilem tristitiam et amaritudinem ex tali increpatione et exercitatione conceptam, penitus occidemus mititate et patientia, quasi gladio ex utraque parte acuto.
In tempore mare dispergitur, id est, aqua maris suo tempore fluit ac refluit, sicut dicit Job;18 et præfata exercitia optima adveniunt et perficiuntur in nobis et ad modicum et paulisper, et in tempore, hoc est, paulatim et successive, aut cito, Deo id operante, et in patientia, hoc est per patientiam, quæ specialiter necessaria est ad exercitia ista.
Memoria ignis æterni singulis vesperis cænet et dormiat tecum, id est, tibi cœnanti ac dormienti fixe inhæreat, et tecum pariter surgat, ita ut memoriam illam resumas statim quando evigilas et consurgis; et negligentia nunquam dominabitur tibi in tempore psalmodiæ, imo nec in aliis actibus tuis.
Agat et persuadeat te ad operationem luctus et ipsum tuum vestimentum, hoc est, nigra vestis monastica qua es indutus, moveat et informet te ad lamenta salubria. Omnes enim qui lugent mortuos, vestiunt se vestibus nigris. Igitur si non luges, propter hoc luge, quia non luges, et tuam deplange duritiam; si autem luges, propter hoc magis lamentare, quia subinduxisti te ipsum ex ordine, qui sine dolore est, ad dolorosum, id est, ex ordinatione, quæ in se jucunda ac dulcis est, deduxisti ac transtulisti te ad inordinationem, quæ in se exstat pœnalis (unde et animus inordinatus sibi ipsi pœnalis est), propter duas offensiones, hoc est per commissionem illiciti et omissionem præcepti sive consulti: his enim duobus modis peccatur. Porro qui peccat, recedit ab eo quod est secundum ordinem, et cadit in inordinationem: unde peccatum dicitur corruptio modi et speciei ac ordinis.
Virtus naturæ penitus judicatur a bono et justo Judice nostro in lacrimis, sicut et in aliis universis, hoc est, Deus demonstrat nobis per lacrimas nostras, quemadmodum et per alia exercitia seu opera nostra, quid ex naturali virtute seu potentia valeamus: nam sine gratia supernaturali gratum faciente, possumus lacrimas copiosas effundere; non autem possumus modice lacrimari ex vera contritione sine hujusmodi gratia. Ideo sequitur: Vidi enim parvas guttas cum dolore, id est contritione, effusas, et vidi fontes lacrimarum sine dolore tali emanantes: et ego judicavi laborantes magis secundum dolorem, et non secundum lacrimas, hoc est, reputavi illum qui modicas lacrimas fudit ex interno dolore salubri, meliorem illo qui planxit copiosissime non ex tali dolore, sed ex causa non meritoria, id est ex radice non virtuosa; arbitror autem quod et Deus sic judicet.
Non convenit theologia lugentibus, id est, theologicæ facultati studere et libros theologicos profundos perlegere et in speculativis ac difficilibus quæstionibus occupari, non convenit insistentibus luctui pœnitentiali. Nam theologia naturaliter solvit, id est, tollit et impedit, luctum eorum. Nempe theologus comparatur se- denti magistraliter super thronum, id est in cathedra magistrali: occupatur enim in altis et magnis materiis. Lugens autem comparatur sedenti in sterquilinio et in sacco: quia versatur circa defectuositates et culpas suas, seque in cunctis humiliat. Denique intenta occupatio circa unum objectum, impedit aut minuit occupationem circa aliud: idcirco occupari in theologicis, sublimibus et speculativis materiis, impedit aut remittit occupationem circa moralia, et circa vitia propria, et circa practica seu agenda. Quod verum est secundum legem communem: nihilo minus quidam, ex speciali gratia Dei, fuerunt circa theologiam vehementer intenti, et cum hoc perfecte lugentes, quemadmodum divinus Dionysius, S. Hieronymus, Gregorius, Thomas, et alii multi. Nam viri discreti, perfecti et sapientes, singulis horis certa et singula exercitia deputant, et prompte ab uno in aliud se convertunt. Qualis etiam fuit Psalmista, sicut subjungitur:
Et hoc est, ut arbitror, quod magnus David, licet doctor et sapiens esset, utpote propheta et rex atque instructor populi sui, respondit, id est, in spiritu prævidit respondendum, ad interrogantes quum fleret:19 Quomodo (inquiens) cantabimus canticum Domini in terra aliena, scilicet vitiosa? quasi dicat: Quando intenti sumus considerationi vitiorum nostrorum, cantare et psallere non sic libet aut vacat.
Et in creatura et in compunctione est per se motus, hoc est, sanctus David ex contemplatione creaturarum « et in compunctione » sequente ex tali consideratione, « est motus » per lumen naturale et per gratiam illud lumen perficientem, et ex altero motus, id est, ex supernaturali et anagogica illuminatione multo sublimius « motus » est ad contemplationem Creatoris compunctionemque cordis. Si autem « motus » nominaliter accipiatur, sensus est quod « motus » quidam « per se » consistit « in creatura », id est consideratione seu speculatione illius, atque « in compunctione » inde exorta, ad quam pertingit quis per ea quæ sunt in se; consistit quoque « motus ex altero », quoniam ex præveniente gratia interdum movetur homo ad contemplationem et compunctionem sine conatu et præparatione sui ipsius ad eas, sicut subjungitur.
Quando anima nostra fit lacrimosa, devota et mansueta, nobis non festinantibus vel studentibus ad hoc, nec adinvenientibus quidquam per quod excitemur aut disponamur ad hujusmodi alterationem aut gratiam; tunc curramus, hoc est, frequenter ac fortiter sequamur motum gratiosæ et prævenientis visitationis hujusmodi. Dominus enim non vocatus advenit, id est, non rogatus nos visitavit, tradens nobis spongiam tristitiæ Deo dilectæ, id est gustum contritionis, et salubrem tristitiam et fletum ex ea provenientem, videlicet aquam refrigerationis devotarum piarumque lacrimarum, ad deletionem earum quæ sunt in charta offensionum, id est valentium ad delenda peccata nostra, quæ scripta sunt vel memoriter tenta ab adversario nostræ salutis. Custodiamus eam ut pupillam oculi, donec recedat, id est, diligentissime conservemus in nobis hanc gratiam, quousque absque culpa et negligentia nostra dispensative tollatur seu cesset a nobis. Multa enim est virtus ac potentia hujus compunctionis super compunctionem provenientem ex nostra sollicitudine, festinantia et meditatione intenta, id est, compunctio desuper infusa ex præventione piissima, est multo efficacior ac virtuosior illa quam propria cura et festinatione ad eam ac prævia meditatione acquirimus.
Non ille qui luget quando vult, pervenit ad pulchritudinem luctus, sed qui luget in his quæ vult, hoc est, ad luctum vere virtuosum et spiritualiter pulchrum perductus est non ille qui ad libitum potest fundere lacrimas, sed qui luget ex causis ex quibus voluntas sua movet eum ad luctum; si tamen et alia concurrant ad hoc, secundum quod subditur: et neque qui luget in his quæ vult, pervenit ad pulchritudinem luctus, sed qui luget quod debet, et quemadmodum Deus vult, id est ex rationabilibus causis et cum moderamine absque desperatione. Oportet namque ut ratio dirigat voluntatem, et ratio ipsa agat secundum legem divinam, prout Deus requirit.
Lugere secundum Deum, fecit plerumque amplexari ingratissimas lacrimas gloriæ vanæ, hoc est, promptitudo lugendi salubriter, est sæpe occasio lugendi ex gloria vana, in quantum ex tali luctu salubri occasionaliter oritur vana complacentia sui ipsius, aut præsumptio de propriis viribus: per quod fit homo ingratissimus Deo, et ingratissimas lacrimas fundit, dum ita abutitur dono Dei, et illud partim adscribit meritis aut viribus suis, et complacet sibi in se. Istud autem probe et bene pie cognoscemus verum esse, quando viderimus nos ipsos lugentes et malignantes: hoc est, quando experimur quod tempore luctus nostri habemus motus vitiosos iræ, impatientiæ, amaritudinis, indignationis, tunc constat et scire valemus, quod non omnis fletus sit virtuosus, et item quod non omnis plorans dum vult, pervenit ad pulchritudinem luctus. Similiter, lugens ex complacentia sui cum gloria vana, est malignans adversus Deum, aspernaturque alios, et extollit se ipsum, nec pulchre sed turpiter luget.
Compunctio proprie est dolor animæ non elatus, id est superbiæ non admixtus, nullam consolationem carnalem, illicitam, præbens sibimetipsi, solamque suam resolutionem, id est mortem, imaginans omnibus horis, et exspectans consolationem Dei consolantis humiles monachos, quasi frigidam aquam, id est ferventer, quemadmodum calefactus ac sitiens appetit frigidum potum. Vel « quasi frigidam aquam », quoniam ipsa consolatio Dei est spiritualis potatio ac recreatio animæ: de qua loquitur Isaias, Ros tuus, ros dulcis;20 et Christus in Apocalypsi, Qui sitit veniat, et bibat aquam vitæ gratis.21
Quicumque possederunt luctum in sensu cordis, id est ex cordiali affectu, habuerunt odio vitam suam, tanquam existentem conciliatricem, id est procuratricem et causam, alicujus rei lacrimosæ et lacrimabilis ac lamentabilis. Odiunt tales vitam suam non secundum suam substantiam, sed in quantum est origo et causa diversarum culparum ac miseriarum quæ sunt lacrimose ac lamentabiliter deplangendæ, et in quantum eam castigant quotidie. Juxta quem modum ait Salvator: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.22 Corpus vero suum averterunt, id est, afflixerunt atque a suis concupiscentiis retraxerunt, quasi inimicum: nam et propria caro est unus trium hostium animæ.
Quando intuemur superbiam manifestam ac inexcusabilem ac diu durantem in his qui videntur secundum Deum lugere, horum lacrimas reputemus contrarias fletui salutari, quia non oriuntur ex vera humilitate et compunctione sincera. Nam cordis elatio et propria reputatio est germen, id est effectus ac filia, illegitimæ compunctionis, quæ venit ex inani complacentia sui, aut simili causa culpabili: estque compunctio illa ficta et fallax. Laudabilis vero est humiliatio qua quis se ipsum vere et sponte humiliat, et consolatio tali humiliationi conjuncta exstat laudabilis, non autem consolatio quæ spirituali superbiæ et vanæ gloriæ admiscetur.
Sicut ignis consumptivus est stipulæ, ita et lacrimæ castæ, id est sinceriter virtuosæ, sunt consumptivæ omnis inquinamenti et sordis intellectualis et apparentis, id est, omnis vitii interioris intus latentis, et omnis peccati quod foris apparet.
A multis Patribus determinatur ac datur sermo tenebrosus, id est obscurus, de lacrimis, et difficulter invenibilis, id est non faciliter intelligibilis aut experibilis, et maxime in his qui introducuntur, hoc est, novitiis qui recenter instituuntur, sermo iste est præsertim obscurus et invenibilis difficulter. Ex multis namque et differentibus modis ipsas parturiri dicunt, id est, lacrimas asserunt generari ex variis ac differentibus causis; dico vero, ex natura, ex Deo, ex tribulatione contraria, hoc est, lacrimas dico oriri quandoque ex naturali dispositione et causa (sicut quidam ex quadam naturæ mollitie faciliter lacrimantur, potissimum feminæ), interdum vero sunt ex gratia Dei, quandoque ex duritia adversitatum; quandoque ex laude et laudatis, id est, quidam resolvuntur ad fletum ex laude sibi oblata, et quia de virtutibus se audiunt commendari: quod malum est. Porro si quis tam invite se audiat laudari, eo quod humiliter se condemnat, hoc valde laudabile est. Interdum oriuntur ex vana gloria; quandoque ex fornicatione, quandoque ex ebrietate. Si ex fornicatione in quantum offensiva est Dei quis ploret, commendabile est; si autem quia delectat, hoc pessimum est: sicut nonnulli præ lætitia lacrimantur dum male egerunt juxta omne desiderium suum. Quidam vero ad lacrimas proni sunt dum bene biberunt. Quandoque lacrimæ oriuntur ex caritate, interdum ex memoria mortis, atque ex aliis multis causis.
Nos vero cum Dei timore exercitantes et discernentes et excolentes modos universorum istorum prædictorum lugentium, ita ut vituperabiles modos discernamus ab aliis ac vitemus, separando pretiosum a vili, adipiscamur mundas lacrimas nostræ resolutionis, id est ex mortis memoria provenientes, sine dolo, id est absque simulatione et hypocrisi. Nam elatio propriæ reputationis non est in lacrimis istis, aut furtum, id est desiderium proprii honoris: quod spirituale est furtum, quum omnis honor Domino debeatur pro sua dignitate et pro beneficiis suis; magis vero est in eis purgatio a peccatis, et profectus caritatis in Deum, et peccati consumptio, et impassibilitas, id est plena reformatio, passionum.
Plerumque enim qui lugent, incipiunt lacrimari ex bonis initiis, id est rationabilibus causis, et ex devotione et compunctione, et desinunt in maligna, id est, ad vanam gloriam et spiritualem superbiam ruunt occasione lacrimarum suarum: et non est mirum, propter nimiam fragilitatem et pronitatem mentis humanæ ad mala. At ex contrariis et naturalibus transmutari et inseri in spiritualia, hoc est, ex malis et naturalibus affectionibus converti ad meliora ac virtuosa, et toto affectu absorberi et affici illis, est vere utique laude dignum. Hanc propositionem, id est veritatem hujus dicti, clare sciunt qui erga vanam gloriam repentes inclinabilius se habent, id est, qui ex naturali dispositione aut prava consuetudine intensius afficiuntur ad gloriam vanam, temporalem honorem et laudem humanam. Hi certe per experientiam scire valent quam præclarum sit, per indesinentem conatum ex tali inclinatione aut usu transformari ad affectum purum divini honoris, et soli Deo velle placere atque in eo tantummodo gloriari.
Ne tradas fidem fontibus tuis, id est, non credas te sufficienter plorasse, vel non præsumas nimis assertorie quod vere a Deo sint lacrimæ tuæ, ante perfectam purgationem a vitiis. Imperfecti enim facilius possunt falli circa qualitatem atque originem lacrimarum. Non enim fidem habet vinum ex canalibus confestim exhaustum, id est, de vino ex vase mox tracto non creditur quod valens sit coloremque tenens, sed ad tempus reponitur et probatur: sic et de fide lacrimarum est sentiendum, secundum sensum prætactum. Nemo etenim contradicit quod multæ lacrimæ exsistentes secundum Deum, sint multum proficuæ; quæ vero earum utilitas, cognoscemus per experientiam certam in tempore mortis, hoc est in hora particularis judicii nostri, quod fit tempore obitus.
Quicumque graditur in incessabili luctu secundum Deum, non desistit quotidie agere diem festum: est enim in devotione et alacritate assidua, et abstinet a negligentiis ac peccatis. Qui vero non cessat corporaliter agere diem festum, hoc est, qui otiis vacat et in labore hominum non est, hunc luctus æternus suscipiet in futuro.23
In carcere non est gaudium his qui acceperunt damnationis sententiam; et veris monachis non est super terram festivitas, id est cultus exterior, otiositas et sæcularis celebritas. Quocirca pulchre dixit Psalmista suspirans ac lugens:24 Educ de carcere animam meam, ut deinde exsultet in lumine tuo arcano, id est, incomprehensibile lumen increatum beatifice intuendo plenissime delectetur.
Esto tanquam rex altus sedens in corde tuo in humilitate, hoc est, instar regis præside tibi ipsi in consistorio cordis tui cum humilitate, jubens risui, Vade, id est, recede a me, et vadat;25 et dulci luctui, Veni, et veniat. Dicitur autem luctus salubris dulcis, ob causas præhabitas. Et servo nostro et tyranno corpori, Fac hoc, et faciat. Porro corpus dicitur tyrannus, quoniam concupiscit adversus spiritum, et irrationabiliter ei resistit.26
Si quis induit luctum beatum et gratiosum, quasi diploidem sponsalem ac nuptialem, iste cognovit spiritualem animæ risum, id est consolationem internam, experiendo eamdem:27 quia post fletum Deus exsultationem infundit, et spes veniæ admixta est fletui tali, potestque dicere homo ille, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.28
Quis ergo est talis, id est tam perfectus, qui omne tempus suum quo fuit in Ordine, consummavit tam pie in conversatione monastica, ut in nulla die neque hora neque momento fuerit perpessus utcumque, id est qualitercumque, damnum spiritualis profectus per commissionem aut omissionem, sed eamdem tradiderit Domino, id est, conversationem suam obtulerit irreprehensibiliter Deo, existimans quia non contingit hanc ipsam horam et diem iterato videre in vita præsenti? Nam tempus præteritum revocari non valet. Quasi dicat: Vix est aliquis talis; nam et hoc est super hominem.
Beatus vero monachus qui intellectualibus virtutibus potest intendere sursum oculis animæ, hoc est, qui per donum sapientiæ et intellectus atque scientiæ, per fidem, spem et caritatem, potest prompte ac limpide contemplari divina. Caritas quippe movet et excitat ad contemplationem; spes quoque inducit ad idem. Sed cadere vere non potest, qui genas suas indesinenter rigat aquis viventibus ex memoria mortis et offensionum, hoc est culparum suarum, aut etiam desiderio regni cœlestis, aut ex compassione dominicæ passionis, vel ex serenissima ac suavissima complacentia Dei, aut ex compassione fraterna. Non laboro credere, id est, firmiter credo ac agnosco, quomodo prior, utpote contemplator, transivit per conscensionem secundam, hoc est, per fletum præfatum ascendit ad contemplationis sublimitatem.
Vidi pauperes inverecundos ac mendicantes, sub compendio inclinantes corda regum ad compassionem elegantibus verbis, id est per apta et pulchra eloquia, quibus propriam indigentiam et regum excellentiam expresserunt. Ita et nos spiritualiter mendicantes panem supersubstantialem, sacramentalem, intellectualem a Deo, possumus summum Regem ad subveniendum ignoscendumque provocare, exprimendo affectuose propriam defectuositatem, ærumnam et culpam, Dei quoque omnipotentiam, pietatem et munificentiam collaudando. Et vidi pauperes et egenos in virtutibus, utpote imperfectos, clamantes ad supercœlestem Regem, non elegantibus sed magis quibusdam obscuris atque humilibus ac hæsitantibus verbis, ex corde profundo et quasi desperato, clamantes (inquam) inconfuse et perseveranter; et sua violentia violentaverunt viscerositatem et naturam ejus qui non patitur vim, hoc est, precibus suis tam importunis, tam impetuose ferventibus, tam incessanter effusis, Deum quasi superasse et compulisse videntur ad exaudiendum, secundum sensum vicissim inductum. Tales potissime exstiterunt devotissimi illi incarcerati, de quibus supra dictum est.29
Qui de suis lacrimis animaliter, id est insipienter, inflatur, et non lacrimantes in se ipso dijudicat, similis est ei qui contra inimicos postulavit armaturam a rege, et se ipsum occidit per eam. Sic enim et talis utitur lacrimis suis ad sui ipsius interitum, dum temere judicat alios, et stulte superbit de dono Dei, non pensans illud Apostoli:30 Quid habes quod non accepisti?
O amici, Deus non eget nec vult hominem lugere ex cordis mœstitia ac dolore, sed multo magis vult eum exsultare in risu, id est gaudio, animæ ex caritate in ipsum Deum, ut scilicet beatitudini Dei amorose congratuletur. Deus namque non requirit ab homine luctum pœnitentialem principaliter ac directe, sed secundario et ratione peccati superinducti; principaliter vero et directe vult Deus ut homo ex caritate glorietur in ipso. Ideo subditur: Aufer peccatum, et superfluus erit dolor pœnitentialis et mœstitia lacrimarum sensibilibus oculis effusarum ex tali dolore. Non enim necessaria est rasio, cicatrice non exsistente. Nec opus est medicina, si non est læsio neque infirmitas. Non erat profluvium lacrimarum in Adam ante prævaricationem, quemadmodum nec post resurrectionem erit, peccato destructo, quoniam fugiet dolor et tristitia atque suspirium a Beatis.31
Vidi in quibusdam luctum, loquendo in generali. Vidi in aliis luctum propter penuriam luctus, id est, aliquos vidi se ipsos deflere, quoniam gratiam lacrimarum non habuerunt prompte ad libitum: qui licet sint habentes luctum interiorem assidue, luctum quoque exteriorem interdum, afficiuntur tamen tanquam non detinentes, hoc est, reputant se quasi non servent luctum in se; et per ignorantiam pulchram et bonam, qua ignorant se habere luctum interiorem multo præstantiorem solo luctu exteriori, imprædabiles manent, id est, tam fortes et fixi in humilitate quod diabolus non potest eos spoliare luctu interiori ceterisque charismatibus Spiritus Sancti. Interea ignorantia ista dicitur pulchra et bona, non in quantum ignorantia (imo perfectius est habere scientiam ei oppositam, ut sciat homo quæ a Deo donata sunt sibi), sed in quantum fit illis nondum perfectis occasio majoris humilitatis et inspoliabilitatis.32 Et hi sunt de quibus dicitur: Dominus sapientes facit cœcos, ita quod salubriter quædam ignorant.33
Solet enim donum lacrimarum magis vacuos, id est imperfectiores, plerumque extollere. Quamobrem quibusdam non datur, ut affligant se ipsos in suspiriis et mœrore atque tristitia animæ, privatione et inquisitione doni istius, id est, ob hoc quod privati sunt gratia lacrimarum et eam adhuc exquirere indigent, et angustientur profunda contristatione et extenuatione penuria luctus. Quæ naturaliter et sine periculo habent locum supplere lacrimarum, hoc est, suspiria, mœrores afflictionesque istæ venientes ex hoc quod gratia lacrimarum non adest, ex sua natura secure supplent luctus defectum, nec homo ita faciliter ex illis inflatur sicut ex luctu, qui reputatur speciale ac evidens signum internæ devotionis; quamvis et hoc, quod scilicet talia habent sine luctu exteriori, convenientius reputetur ab eis pro nihilo, in quantum per hoc magis humiliant et contemnunt se ipsos.
Observantes, id est, diligenter considerantes nos ipsos, inveniemus frequenter amarum derisum in nobis a dœmonibus factum, id est, graviter nos illusos ab illis reperiemus. Quum enim saturati fuerimus, compungunt nos devotione et lacrimis, id est, ad fictam devotionem et fletum nos incitant, proponendo nobis interius imaginationes mortis ac inferni; et rursus indurant nos jejunantes ac vigilantes: ut lacrimis adulterinis seducti, tradamus nos matri omnium vitiorum, videlicet deliciis gulæ, quasi tunc magis apti ad devotionem et planctum. Quibus talibus, utpote fallacibus dæmonibus, non convenit obedire, gulam admittendo; magis vero convenit contrarium facere, sobrietati et abstinentiæ inhærendo. Porro qualiter gula sit mater omnium vitiorum, infra dicetur.
Ego vero intelligens et ipsam qualitatem compunctionis, quæ in se amara est, stupeo qualiter luctus et secundum Deum tristitia possident gaudium spirituale et complexam lætitiam, hoc est consolationem virtualiter eis inclusam, quasi favum mellis, id est tanquam dulcissimum aliquod. Qualiter autem hoc fiat, dictum est sæpe. Quid ergo docemur ex hoc? Ad quod respondet: Quia talis compunctio dicitur proprie esse donum Dei, qui animam taliter consolatur. Tunc vero est in anima delectatio absque delectatione, id est delectatio spiritualis sine carnali, seu delectatio dolori permixta, Deo latenter consolante contritos corde, de spe veniæ, et aliis modis. Porro si textus habeat, Tunc non est in anima delectatio sine delectatione, est sensus, quod in tali casu est in anima delectatio vera et digna.
Ad occasionem ergo habendam luctus utique efficacissimi ac salutiferi manifeste utilisque doloris, audiamus narrationem proficuam animæ et miserabilem nimis. Stephanus quidam habitans in isto eodem montis Sinai loco, solitariam et tranquillam salutans, id est, beatificans ac diligens, vitam et quietem ab aliis remotam, plurimisque temporibus permanens contritus in palæstra, id est exercitio atque certamine conversationis monasticæ, ornatus permaxime jejuniis et lacrimis, et circumseptus, id est circumdatus ac repletus, aliis pluribus exuberantibus bonis, habuit cellam in sancto hoc monte juxta descensum sancti Eliæ contemplatoris Dei. Iste ergo, iste perpetuus Stephanus, id est perpetua memoria dignus et quantum ad animam immortalis, ductus intentione pænitentiæ efficacioris et dolorosioris, intravit locum anachoretarum nomine Syddin, etc. Cujus gratia soli cognoscenti gloria, id est, de qua re sit gloria Deo, qui solus ex se ipso cognoscit cur istud sic contigit.34 Quidam autem veraces mihi dixerunt, quod Stephanus iste pascebat leopardum venientem ad se in deserto. Et ecce hic tantus, constitutus sub exactione rationis, recessit a corpore non faciens penitus certitudinaliter manifestum quod fuerit ejus judicium, aut quæ sententia de ipso prolata sit, et quis finis rationis exactæ.
Quemadmodum vidua virum suum abjiciens, id est, defunctum sepeliens, seu morientem relinquens, et unicum filium habens, illum solum habet consolationem post Deum; ita animæ peccatrici non est similis consolatio in tempore exitus sui, sicut laborasse contra gulam, et lacrimæ pro peccatis.
Tales nunquam melodizabunt apud se ipsos, hoc est, seorsum non cantabunt suaviter, neque jubilabunt in hymnis, id est, non discantabunt nec aliquid levitatis aut petulantiæ ostendent in voce in laudibus Dei: nam talia sunt naturaliter exterminativa luctus. Si per hoc adinveneris advocare luctum, longe distat a te operatio et misericordia ejus, id est, si scis aut soles te provocare ad fletum per melodiam aut cantum hujusmodi, longe es a luctu salubri atque a fructu et gratia ac meritis ejus. Verumtamen multi devoti et sancti fuerunt frequenter moti ad lacrimas ex cantu et melodia Ecclesiæ, sicut et Augustinus de se ipso testatur. Sed ille fuit cantus devotus, et magis movebantur ex sensu verborum et contemplatione sublimium, quam ex sono aut melodia: quæ tamen interdum disponunt ad compunctionem et contemplationem. Propter quod Eliseus fecit psaltem adduci, quo psallente factus est super eum Spiritus Domini, et prophetavit. Luctus enim est dolor animæ qualificatus ignitæ, id est compunctionis fervore ornatus, factus præcursor beatæ
IV Reg. III, 15.
Grad. xiv.
Cf. p. 172 B. impassibilitatis in multis, hoc est, luctus iste multos disposuit ac perduxit ad plenam reformationem a motibus passionum; et luctus est prævertens et præscopans et præconsumens silvam, hoc est, luctus iste præ ceteris pœnitentiæ actibus evertit, abradit ac tollit sterilia opera vitiorum præteritorum, et imminentia vincit, futuraque præcavet.
Narravit mihi quidam probatus operator luctus istius, Quia adveniens quidam narravit mihi exportari, id est, tentator mihi suggessit ut efferrer et prorumperem plerumque ad gloriam vanam, vel ad iram, aut ventris satietatem. Cogitatio autem luctus intus clamans contestabatur me, id est, sub protestatione hortabatur me, dicens: Ne vane glorieris, quia recedam a te, si egeris hoc. Similiter et in aliis passionibus et vitiis, id est, quando de aliis peccatis tentamur, cogitatio luctus suggerit non esse consentiendum, alioqui luctus recedet a nobis. Ego vero dixi ad eum, puta ad tentatorem: Nunquam ero tibi obediens, donec repræsentes me Christo. Quasi dicat: Quia hoc nunquam facturus es, nunquam consentiam tuæ suggestioni. Aliqui autem textus habent inobediens; et tunc iste est sensus: « Ego vero dixi ad eum », puta ad luctum, « nunquam ero inobediens tibi » prohibenti mihi inaniter gloriari, irasci et saturari, « donec repræsentes me Christo », id est usque ad horam mortis, quando præsentabor Judicis tribunali: non quod postea inobediens tibi ero, sed quia postea non erit tempus merendi aut demerendi.
Nempe abyssus luctus vidit consolationem, hoc est, profundus et incessabilis fletus meruit atque obtinuit consolationem supernam; munditia vero cordis suscepit illuminationem divinam, imo et Dei inspectionem, quemadmodum scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Illuminatio est arcana operatio incognoscibiliter intellecta, et invisibiliter visa. Illuminatio activa divina, est Deus illuminans, qui est « incognoscibiliter » intellectus, quia sic intelligitur a nobis in vita hac, quod a nobis comprehendi non potest; sic et « invisibiliter » visus est, quia a mente per fidem et sapientiæ donum, aut etiam per naturalem rationem sapientiamque acquisitam, videtur, et tamen nec corporaliter neque per speciem videri potest in vita præsenti, juxta quod scriptum est, Deum nemo vidit unquam; et, Non 1 Joann. IV, 12. videbit me homo et vivet.35 Porro illuminatio passiva divina, est occulta « operatio » Exod. XXXIII, 20.
Dei in anima, utpote supernalis ostensio veritatis. Quæ operatio est « incognoscibiliter intellecta », hoc est, ignote nota, et note ignota: quia et aliquo modo cognoscitur, et plene certitudinaliterque non scitur, quoniam nescit homo an exsistat in Eccle. IX, 1. caritate, sine qua illuminatio de qua jam sermo est, non habetur. Sicque « invisibiliter visa » est visu interiori, quo tamen perfecte non cernitur. Ideo scriptum est: Quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus; itemque: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis; et tamen nescis unde veniat, aut quo vadat; et rursus: Si venerit ad me, non videbo eum, etc. Job IV, 12. Joann. III, 8.
Consolatio est refrigeratio in dolore animæ, hoc est, consolatio spiritualis divina, est relevamen interioris doloris, et quædam exhilaratio mentis procedens ex contemplatione aut spe felicitatis futuræ, sive ex alia consideratione salubri aut causa pia: refrigeratio, inquam, habens se instar parvuli plorantis cum singultibus in se ipso, et clare pariter subridentis. Quemadmodum enim infantulus, matre subtracta ex oculis ejus, graviter plorat, eaque denuo visa, cum ploratu subridet; ita in refrigeratione hac sibi invicem miscentur dolor et gaudium: dolor in exitu proprii mali, gaudium ex intuitu alicujus boni divini.
Opitulatio est recreatio et renovatio animæ deorsum labentis præ tristitia. Opitulari quippe idem est quod auxiliari. Quum itaque Deus piissimus videt animam ex consideratione suorum periculorum et vi-
1 Joann. IV, 12.
Exod. XXXIII, 20.
Eccle. IX, 1.
Job IV, 12.
Joann. III, 8.
Job IX, 11. tiorum, atque infirmitatum ac tentationum, seu onere adversitatum suarum, deficere, cadere, et pusillanimitate mœroreque obrui, subvenit ei, eam confortans ac recreans per gratiam, illuminationem et inflammationem Spiritus Sancti. « Recreatio et renovatio » illa virium animæ, dicitur « opitulatio », mirabiliter transformans ac reparans profluvium lacrimarum dolorosum in non dolorosum. Istud enim profluvium lacrimarum est « dolorosum », secundum quod oritur ex compunctione et lugubri ac pœnali contritione; est quoque « non dolorosum », quoniam consolatione ei miscetur ac recompensatur. Hoc profluvium, opitulatio ista, transformat, id est, in melius mutat. Quum enim anima cadit deorsum ac deficit, solet lacrimari ex desolatione et pusillanimitate: quam lacrimationem opitulatio ista convertit in luctum salubrem, sicque fletum fructuosum jam ante peccando deperditum, reparat et instaurat.
Profluvium lacrimarum parit timorem. Qui enim sua deplorat peccata, meretur boni timoris augmentum, et roboratur ac renovatur in timore divini judicii ac futuri supplicii. Frequenter quoque ex timore oritur fletus. Timore vero pariente securitatem, superavit gaudium, vel, ut aliqui habent, superapparuit. Deus etenim videns animam piam grandi formidine affici et affligi, miseretur et infundit ei fiduciam atque probabilem securitatem, ex qua oritur gaudium spirituale superans, abundans, ac desuper veniens. Gaudio vero indesinente finiente, id est, gaudio spirituali cessante ad horam: quod tamen indesinens est, quia non penitus cessat, imo nunc inchoatur et multoties iteratur, atque in futuro perpetuatur; exortus est flos caritatis, id est, fervor, decor et viror divini amoris exsurgit ac innovatur: nam is qui sortitur a Deo præfatam securitatem ac magnam lætitiam, inflammatur ac roboratur ex talibus donis Dei in amore ipsius. Aliqui autem habent: Gaudium vero indesinente finiente. Et tunc sic intelligi potest, quod anima « indesinente », id est immortali, « finiente gaudium » suum; vel, Deo « indesinente », id est æterno, « finiente » in anima « gaudium », exortus est, etc.
Declina et repelle manu, id est virtute et actu, humilitatis, gaudium peregrinans, id est consolationem interiorem peregrinationis præsentis, tanquam indignus consolatione divina in hac vita, ne exsistens nimis levis ad recipiendum consolationem interiorem, recipias lupum pro pastore, hoc est consolationem fallacem et diabolum ejus auctorem, pro consolatione vere divina et pro Christo ejus auctore. Potest namque diabolus quamdam fictam devotionem et deceptoriam consolationem dispositive generare in anima: ideirco non statim credendum est consolationi advenienti, quod vere a Deo sit.
Non præcurras contemplationi in tempore non contemplationis, hoc est, non te des nec ingeras te ad contemplandum eo tempore quo agendum est aliud. Quod intelligendum est de contemplatione tam intensa, ut impediat alios actus bonos tunc faciendos. Actio enim virtuosa exercenda est loco et tempore opportuno. Porro si quis desuper præveniatur, ita quod mens ejus perstringatur repente lumine gratiæ, atque inopinatis excessibus feratur in Deum, sive tam valide præoccupetur contemplationis excessu et anagogico motu, ut resistere nequeat, ille non ingerit se contemplationi, et quandocumque hoc fiat, æquanimiter ferri debet. Sic ergo non ingeras te tempore indebito, ut contemplatio insequens pulchritudinem humilitatis tuæ, ex qua non vis contemplator coram aliis apparere, jungat se tibi perfectius postea, atque in castissimis nuptiis, quæ sunt nuptiæ gloriæ æternalis, copuletur tibi in sæculum sæculi.
Parvulus in principiis suæ cognitionis patrem suum agnoscens, fit totus gaudio plenus. Sic enim et agnus visa matre lætatur. Ipso revera patre ad tempus dispensative, id est ex certa causa, peregrinante, et eo rursus a peregrinatione redeunte, puer repletur gaudio et mœrore: gaudio, quoniam videt patrem desideratum; mœrore, quia formidat quod pater peregrinabitur iterum, et propter privationem bonæ pulchritudinis tanti temporis, hoc est ex timore quod iterum diu privabitur pulchra præsentia sui patris. Sic spiritualiter anima devota ex gratiosa Dei præsentia et suavi ejus experientia gratulatur, eisque subtractis tristatur, quibus denuo reparatis gaudet et mœret: gaudet enim de recuperatione boni optati; mœret vero ac metuit ne rursus peccando illud amittat.
Mater abscondit se ipsam a parvulo suo, et jucundatur videns infantulum se quærentem cum dolore et lamentantem de sua subtractione: per hoc instruens parvulum ut sibi indesinenter adhæreat, sicque vehementer reinflammans affectionem amoris in parvulo ad se ipsam.36 Qui habet aures audiendi, audiat, dicit Dominus, id est, spiritualiter ista intelligat. Sic enim æterna et increata Sapientia agit cum mente devota: cui interdum dispensative se subtrahit absque illius culpa, et videns mentem devotam contristari ac plangere eo quod putet se Deum et consolationem ejus amisisse per culpam, delectatur in hoc, et paulo post visitat eam suaviter; ac per hoc edocet eam ut semper sollicita sit ne gratiosa sua præsentia unquam privetur, et divinum amorem ita accendit valenter in ea.
Condemnatus qui sententiam damnationis accepit, non curat de dispositione spectaculorum: sic qui lamentatur ac efficaciter luget, non intendet aliquando deliciis, nec gloriæ temporali, nec iræ aut indignationi.
Luctus est fixus et qualificatus, id est stabilis et radicatus, mœror animæ pœnitentis, addens quotidie mœrores mœroribus et dolores doloribus, quasi parturiens et dolens pariens, id est, sicut mulier parturiens sustinet doloris augmentum quousque projiciat fetum. Horum autem intellectus patet ex præinductis. Loquitur enim de ordinato et pœnitentiali dolore atque mœrore. Hinc ait sanctus pater noster Bernardus: Quosdam lugentes intueor; sed si de corde venirent lacrimæ illæ, non tam cito moverentur ad risum.
Justus et sanctus Dominus, compungens exsequentem quietem solitariam ratione, id est, Deus est rationabiliter ac sapienter compunctionis gratiam tribuens ei qui solitariam vitam exsequitur rationabiliter et discrete, et lætificans deliciarique faciens quotidie subjectum et subditum ratione, id est, eum qui rationi subjicitur rationabiliterque obedit: ita quod tam solitarios quam in obedientia stantes pie ac dulciter visitat, quando et ipsi se rationabiliter habent juxta Patrum doctrinam, non secundum proprium caput. Exsequens vero reliquum horum non absque segnitie, id est, qui solitariam aut cœnobialem vitam exercet cum pigritia et torpore, luctu privatur. Talis enim fit levis, carnalis, externus, non carneum sed lapideum cor habens.
Expelle canem in profundissimo luctu advenientem, et supponentem Deum inviscerosum et incompassivum: hoc est, repelle a te diabolum, qui persuadet tibi quando cordialissime luges tua peccata, quod Deus sit durus et implacabilis, ut per hoc ad desperationem te trahat, et ad cessandum a saluberrimo luctu. Nam et si observaveris eum, id est, nequitias ac insidias tentatoris istius recte perpenderis, invenies eum tibi prædicantem ante peccatum, id est, antequam pecces et ei assentias, Deum esse compassivum, benignum et indulgentem, quatenus per talem suggestionem faciat te ad peccandum audacem, quasi postea pœnitentiam sis acturus, et veniam faciliter adepturus.
Exercitatio, id est actus seu exercitium operis boni, generat frequentiam, hoc est usum et insistentiam in eodem; ipsa vero exercitatio desinit in usum, id est, perficitur et completur in gustu interno seu delectatione virtutum; in sensu vero qualificatum et actum difficulter aufertur, hoc est, exercitium virtuosum quum fuerit in gustum consuetudinemque conversum, non faciliter ex toto amittitur. Propter quod asserit Origenes: Nullus eorum qui in summo atque perfecto gradu exstiterit, subito evacuatur, sed paulatim et per partes potest hoc fieri.
Etiamsi exsequimur aliquas conversationes, id est operationes, magnas et altas, et non possidemus cor mœrens, id est compunctum et lugubre tempore opportuno, reputemus eas quasi adulterinas et vanas. Oportet enim, et (ut ita dicam) vere oportet, inquinatos post lavacrum Baptismi seu Pœnitentiæ, abstergere manus suas, id est potentias operativas seu operationes iniquas, ab inquinamento picis, id est ab omni sorde carnalitatis et culpæ, irremissibili igne cordis et misericordia Dei, id est incessanti fervore ac miseratione divina.
Vidi apud quosdam terminum luctus superfluum, id est effectum quemdam finalem ex luctu provenientem non necessarium. Sensibiliter enim inspexi eos ex ore fundere sanguinem præ mæstitia cordis plagati, id est præ vehementissimo cordis mœrore et contritione cor saucante. Tanta autem alteratio corporis ipsum ita discrucians ut sanguinem funderet, et ipsa effusio sanguinis ad quam luctus eorum terminabatur, necessariæ non fuerunt, sed magis superfluæ, in quantum efficiunt corpus indispositum et ineptum ad actus et labores virtutum: attamen commendantur ratione radicis, in quantum videlicet oriuntur ex contritione permaxima. Ideo subditur: et memoratus sum Prophetæ dicentis, Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum.37
Lacrimæ enim quæ sunt ex timore divini judicii et inferni aut purgatorii, habent in se ipsis tremorem, id est, tantæ sunt efficaciæ quod et corpus tremore concutiunt, sicut ait Hieronymus, Quoties diem judicii cogito, toto corpore perhorresco; et custodiam possident, quia inducunt hominem ad sollicitam suæ mentis custodiam. Quæ vero sunt caritatis, id est lacrimæ ex spirituali amore Dei aut proximorum manantes, sunt in quibusdam quasi leviter prædabiles ante caritatem perfectam: hoc est, quidam faciliter amittunt lacrimas tales, quousque fuerint in caritate perfecti, per vanam gloriam, spiritualem superbiam, nimiamque securitatem, dissolutionem aut negligentiam; nisi forte ignis ille sempiterne memorandus, videlicet Spiritus Sanctus, aut vehemens fervor amoris, accenderit cor in tempore efficacis operationis, id est eo tempore quo agunt aliquod opus virtutis, cum toto cordis sui conatu: tunc enim caritas augetur in homine. Et est mirabile quomodo quod humilius est, magis certum exsistit in tempore suo, hoc est, mirum est quod lacrimæ provenientes ex timore, securius ac certius possidentur et difficilius amittuntur quam lacrimæ venientes ex caritate nondum perfecta, cui facilius miscentur vana gloria et cetera vitia jam præfata, quam timori, qui est caritate humilior, id est inferior.
Sunt materiæ fontes nostros exsiccantes, hoc est, quædam sunt vitia et opera aut substantiæ quæ tollunt a nobis fontes ac gratiam lacrimarum, quemadmodum vitia carnis, vinum, multiplices joci, risus, loquacitates, et consimilia. Sunt quoque materiæ aliæ parientes in fontibus istis cœnum et bestias. Istæ materiæ aliæ, sunt spiritualia vitia, puta superbia, ambitio, desiderium propriæ laudis: quorum demeritis incidit homo in carnalia, fœda et irrationabilia opera, quæ vocantur cœnum et bestiæ, fontesque obstruunt lacrimarum. Nam propter primas, videlicet materias, Lot effectus est prævaricator cum propriis filiabus, hoc est, per delicias illas gulæ et coitus Lot peccavit cum illis. Propter secundas materias, utpote superbiam, ambitionem, etc., diabolus corruit.
Multa est apud inimicos nostros, videlicet dæmones, malitia: quoniam pabulum vitæ conantur nobis convertere in pabulum mortis. Quomodo enim inimici isti efficiunt matres virtutum occasionaliter38 matres vitiorum? Hoc est, nisi hostes nostri diaboli essent multum malitiosi, non inducerent nos ad hoc quod abuteremur virtutibus principalibus, quæ aliarum sunt « matres », inaniter præsumendo, gloriando, aut nosmetipsos jactando de ipsis: per quod fiunt indirecte seu occasionaliter « matres » atque principia « vitiorum ». Et materias activas humilitatis, hoc est opera virtuosa, seu beneficia Dei, ex quibus debemus nos magis humiliare, et quæ ex sua natura sunt productiva humilitatis, faciunt actrices superbiœ, hoc est incitamenta elationis? in quantum ex talibus magnificamus atque extollimus nosmetipsos, aut alios aspernamur, aut propriis nostris viribus, industriis aut conatibus ea adscribimus: et ita virtutes earumque actiones sunt « actrices superbiæ », non elicitive (sic enim virtute nemo male utitur), sed indirecte, et abusu voluntatis perversæ.
Mansiones et adspectus habitationum nostrarum solent plerumque ex sua natura mentem provocare ad compunctionem: quod verum est de humilibus et simplicibus cellis, et habitaculis religiosorum seorsum sitis, præsertim in montibus et præruptis ac eremo. Et hoc verum esse persuadeant tibi Jesus Christus et Elias et Joannes Baptista orantes seorsum ad se ipsos, hoc est separatim ab aliis, quœrentes et colentes, hoc est frequentantes, remotionem ab aliis et desertum:394041 ideo suo exemplo demonstrant quod situs ac dispositio loci provocant ad compunctionis augmentum. Jesus tamen tali adminiculo nequaquam indiguit.
Vidi multoties lacrimas motas in civitatibus atque tumultibus, hoc est, habitantes inter alios in urbibus et tumultibus mundi vidi frequenter lugentes quasi ex compunctione, ut arbitrantes nos nihil lœdi ex tumultibus, mundo appropinquemus. Non est dubium quin aliqui sæculares cives et conjugati, sint vere devoti, compuncti, salubriterque lugentes. Interdum tamen contingit ut dæmones moveant quosdam sæculares in præsentia religiosorum ac eremitarum ad quosdam gestus quasi devotiores et lugubres, ut per hoc religiosi ac eremitæ parvi pendant suam abstractionem ac districtionem, beatificentque mundanos, et mente ac corpore eis propinquent. Ideo subditur: Ista est enim intentio malignis dœmoniis, ut commisceant nos mundanis per tales immissiones, ut inquinemur exinde conversationibus operibusque eorum, conformando nos illis, contra illud Apostoli ad Romanos dicentis: Nolite conformari huic sæculo.42
Unus sermo plerumque dissolvit lutum et murum; non tamen unus sermo hunc iterum congregavit. Hoc in exterioribus ita est, quod sæpe propter unum verbum offensivum aut præceptum alicujus, destruuntur ædificia quædam ipsius sive alterius, quæ non possunt ita faciliter reparari. Spiritualiter quoque, perdit quis faciliter virtutum structuram et connexionem proferendo detractoria verba, aut alia mortaliter culpabilia; sed non ita faciliter recuperat quod amisit.
Non inculpabimur, o amici, non inculpabimur in exitu animœ nec inquiretur a nobis, id est, coram Christo non accusabimur nec Christus requiret, quare non fecerimus miracula, sed neque quare non theologizaverimus, id est, cur non fuerimus intenti studio theologiæ, seu lectioni theologicorum voluminum, aut disputationibus talium, neque quare non fuerimus contemplati, id est contemplativi effecti, aut difficilia speculati, vel sublimiter rapti; sed omnino dabimus, id est, dare exigemur, rationem Deo quare non egerimus pœnitentiam, et cur non exstiterimus humiles, et quare non luxerimus indesinenter, hoc est omni tempore opportuno. Ista enim ad monasticos præcipue spectant; et si ista egissent, non dubium quin ad contemplationis gratiam pervenissent secundum aliquem gradum. Idcirco requiretur a nobis cur non profecerimus juxta exigentiam nostræ professionis; sed contemplatio sublimior, ad quam non adstringit nos vocatio nostra, non exigetur a nobis.
Footnotes
-
Matth. V, 5. ↩
-
Ps. XLI, 3. ↩
-
Philipp. III, 14. ↩
-
Ps. LXII, 9. ↩
-
p. 145 B. ↩
-
II Cor. vii, 10. ↩
-
Is. LVII, 15; LXVI, 1, 2. ↩
-
II Tim. 1, 6. ↩
-
Rom. viii, 16. ↩
-
Luc. vi, 25. ↩
-
Eccle. vii, 7. ↩
-
1 Cor. xv, 24. ↩
-
Job x, 20, 21. ↩
-
Is. xxx, 33. ↩
-
Jer. 11, 5. ↩
-
Is. 1, 14. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Job xiv, 11. ↩
-
Ps. cxxxvi, 3, 4. ↩
-
Is. xxvi, 19. ↩
-
Apoc. xxii, 17. ↩
-
Joann. xii, 25. ↩
-
Ps. LXXII, 5. ↩
-
Ps. CXLI, 8. ↩
-
Matth. VIII, 9. ↩
-
Galat. V, 17. ↩
-
Tob. III, 22. ↩
-
Ps. XCIII, 19. ↩
-
p. 137 in fine et s. ↩
-
1 Cor. IV, 7. ↩
-
Apoc. XXI, 4. ↩
-
1 Cor. II, 12. ↩
-
Ps. CXLV, 8. ↩
-
p. 169 in fine. ↩
-
I Joann. IV, 12. ↩
-
Luc.xiv, 35. ↩
-
Ps. ci, 5. ↩
-
Gen. xix, 30 et seq. ↩
-
Matth.xiv, 23; ↩
-
III Reg. xix, 9 et seq.; ↩
-
Luc.1, 80. ↩
-
Rom. xii, 2. ↩
Chapter 19 of 100