Skip to the text

Gradus 8

DE INIRASCIBILITATE, QUÆ DIFFICULTER ET GRAVITER INVENITUR AC POSSIDETUR.

QUEMADMODUM flamma perfecte exstinguitur aqua modice addita, ita profluvium lacrimarum veracis luctus habet naturam occidere et exstinguere omnem flammam indignationis et furoris ac iræ. Quapropter et ordinavimus ista consequenter.

Inirascibilitas est insatiabile desiderium ignominiæ, sicut et vane gloriosis est infinitum desiderium bonæ famæ. Inirascibilitas est victoria naturæ consistens in insensibilitate injuriarum, adveniens ex agonibus atque sudoribus. Mititas est immobilis constantia animæ habens se similiter in ignominiis et divulgationibus bonæ famæ. — Principium inirascibilitatis est silentium labiorum servatum in cordis conturbatione; medium vero, silentium cogitationis in exili conturbatione animæ; finis, fixa tranquillitas servata in suffocatione spirituum immundorum.

Ira est patientia et exspectatio absconditi odii, videlicet memoria ultionis et malitiæ. Ira est concupiscentia afflictionis exacerbantis. Furia est inflammatio cordis sine tempore facta. — Amaritudo est motus sine delectatione in anima residens. Furor est motus leviter vertibilis, inhonestas ac deformitas morum et animæ. Sicut lumine apparente recedunt tenebræ, sic omnis amaritudo et furor exterminantur ex fragrantia et odore humilitatis. — Quidam exsistentes leviter ex furore prostrati et dejecti, negligenter se habent circa sollicitudinem curationis hujus mali, et miserabiles ac miseri, non audiunt dicentem:1 Momentum furoris ipsius ruina est.

Est acutus molæ motus, in uno momento conterens et exterminans granum animæ et fructum vitæ super alterius motum per diem. Propterea prudenter est attendendum. Est succensio flammæ in brevi accensa a spiritu vehementi, comburens et perdens agrum cordis super flammam diu immorantem.

Neque istud vos latere debet, o amici, quoniam maligni dæmones ad tempus subtrahunt se, ut negligentes magna vitia sicut parva, ex hoc insanabiliter infirmemur de cetero.

Quemadmodum lapis acutus, angulosus et asper, cum aliis lapidibus repercussus et confricatus deponit omnem suam acuitatem atque duritiam, et restituitur formæ rotundæ; ita et anima acuta, dura, et inconveniens, congregata et commixta multitudini durorum et furiosorum virorum, ac degens cum eis, sustinet unum ex duobus: nam aut ex patientia proprium vulnus curat; vel discedens, propriam infirmitatem cognoscit, eadem sua formidolosa et invirili fuga manifestante ei propriam infirmitatem clare, tanquam in speculo quodam. Furiosus, est arrepticius spontaneus ex arreptione non voluntaria diruptus, consternatus et cadens. — Nihil ita incongruum est et tam inexpediens pœnitentiam agenti, sicut furor conturbans. Igitur sicut conversio indiget multa humilitate, sic furor argumentum est omnis elationis. — Si ista est terminatio summæ mititatis, tranquillo corde et amorosa affectione disponi ad irritantem ac injuriantem, ipso præsente; hæc est penitus determinatio furoris, compugnare verbis et figuris in se ipso et ad se ipsum, feraliter quoque consurgere adversus contristantem. — Si Spiritus Sanctus definitur et est pax animæ, ira vero dicitur et est perturbatio cordis; ideo nihil ita contrariatur adventui Spiritus Sancti in nobis, nec naturaliter ita impedit participationem gratiæ Spiritus Sancti, ut furor.

Nos cognoscentes furoris germina esse quamplurima atque crudelia, unam et solam sobolem ejus non voluntariam cognovimus esse proficuam, quamvis sit adulterina. Vidi quosdam furore succensos possidentes memoriam malitiæ, et temporaneam et intus in anima residentem evomentes, et per vitium taliter commutatos misericordia de temporanea et diuturna tristitia, et reportantes ex contristato culpam aut certificationem et satisfactionem. Et vidi alios longanimes quantum ad apparentiam, agentes longanimiter irrationabiliter, et ex silentio reponentes intus in corde suo memoriam malitiæ et livorem; et vocavi eos miserabiliores furentibus, et exterminantes columbam atramento.

Multa sollicitudo et cura necessaria nobis est contra istum serpentem: nam serpens iste naturam habet cooperatricem, sicut videlicet serpens possidet corporum carnes. Vidi irascentes et ex amaritudine cibum renuentes; et per eamdem irrationabilem abstinentiam assumpserunt venenum cum veneno. Et vidi alios furore apprehensos, tradentes se ipsos propter hoc gulæ, sub hujusmodi occasione quasi rationabili; vidique eos ex fovea in præcipitium corruentes. Alios vero intuitus sum habere prudentiam, qui tanquam medici contemperantes utraque, ideo consecuti sunt maximos profectus per contemperatam consolationem.

Canticum laudis divinæ cum melodia contemperata, quandoque dissolvit furorem perfecte ac virtuose. Quandoque vero furor recedit cum amore spiritualium delectationum, sicut congreditur cum amore delectationis temporalium, si tamen fuerit immensurata et importuna. Ergo tempora regulantes, ita utamur eisdem cum conversatione discreta.

Extra residens secundum aliquam necessitatem, audivi solitarios viros quasi perdices ad se ipsos garrule compugnantes ex amaritudine et furore, atque minantes insilire in personam contristantis, tanquam præsentialiter adstantis. Quibus præconsului non segregare se aut solitarie degere, ut non ex hominibus dæmones statuerentur. Et iterum vidi corda labentia luxu et cibis, specie tenus mites, atque (ut ita dicam) blandiores fratrum amatores, et apparenter exsistentes dilectores formosos in superficie. Quibus tranquillitatem solitariam exhortatus adire monui, quasi novaculam odientem ciborum ingluviem et lubricum turpis luxus, ut non miserabiliter transportati laberentur ex natura rationali in irrationalem. Sed quoniam quidam dicebant mihi, se ipsos miserabiliter ruere ac lamentabiliter exportari in ambobus locis, istis ego omnino prohibui nullomodo proficisci post suum proprium arbitrium, nec in aliquo se regere sua propria voluntate. Eorum vero prælatis hoc amicabiliter disposui et subordinavi, permittere ipsis aliquando quidem exsequi hanc temporis partem, aliquando vero illum ordinem, ita ut ipsi per omnia submitterent collum regenti et gubernanti, et perfecte ac firmiter obedirent. Nempe iste qui amator est delectationum, solet se ipsum exterminare, aut certe et alium unum qui ab eo doctus est amare id ipsum; furiosus vero, ut lupus frequentius conturbat universum gregem, et humilians plagavit animas multas.

Crudele est oculum animæ ex furore turbare, juxta dicentem: Turbatus est a furore oculus meus. crudelius vero est impetum animæ ostendere labiis; at vero manibus, inimicum et extraneum est ubique conversationi monasticæ, angelicæ ac divinæ.

Si vis, magis vero si puta, sanare festucam in altero, non cædes nec feries hanc trabe pro instrumento aut herba melissa. Trabes enim sunt, gravis et irosus sermo, et figuræ atque maneries indecentes; aliud vero est modesta doctrina et longanimis increpatio. Apostolus ait, Argue, obsecra, increpa; non tamen ait, Percute. Si vero et isto opus fuerit, raro hoc fiat, et non per te ipsum.

Superintendamus, et in multis furiosorum, jejunium, vigiliam solitariamque quietem intuebimur prompte consummari. Intentio enim est dæmoni imponere super eos sub occasione hujusmodi luctus et pœnitentiæ, materias augmentativas passionis.

Si unus lupus dæmonem possidens cooperatorem, potest gregem Fratrum conturbare, sicut præfati sumus; penitus et unus sapientissimus Frater, tanquam uter oleo plenus, valet placare elationes et fluctus, et faciet utique ratem salvari, habens angelum cooperatorem: et secundum magnitudinem judicii prioris iste mercedem ex Deo reportans, factus est universis Fratribus typus utilitatis et profectus.

Principium beatæ abrenuntiationis est ignominias malitiæ et sufferentias mali suscipere cum amaritudine et dolore animæ; medium vero est sine tristitia in ipsis ignominiis persistere; perfectio autem est easdem ignominias reputare quasi laudes bonæ famæ, sicut et sunt. Gaude, o prime; vale, o secunde; beatus es, o tertie, exsultans in Domino.

Supernotavi in irosis mirabile theatrum eveniens eis ex elatione propriæ reputationis. Irascentes enim, rursus irascebantur sibimetipsis propter succumbentiam, quia victi fuerant: et admiratus sum videns ruinam ultricem ruinæ, et inspiciens vindicantes peccatum peccato; et expavescens astutam circumventionem dæmonum stupui. Qui et a sua vita paulominus desperabant.

Si quis adspexerit se ipsum leviter victum ab elatione propriæ reputationis et indignatione furoris et malignitate atque hypocrisi, et propter hoc disposuit contra se ipsum evaginare ancipitem gladium mititatis, abdicationis malitiæ et sufferentiæ mali; iste egressus accedat, et ingrediatur in dealbatorium salutis, in collegium

Fratrum, et maxime austerorum et durorum (si tamen vult ipsas passiones perfecte exspoliare), ut ibidem concussus intellectualiterque percussus contumeliis, injuriis, insuper et oppressionibus et increpationibus Fratrum, aut quasi alicubi sensibiliter ablutus et calcitratus ac conculcatus, lavet sordes insistentes in habitu animæ ejus. Ipsa vox popularis persuadeat te quod improperia sint lavatorium vitiorum animæ. Quidam enim in mundo, quum operuerunt aliquem improperiis in faciem, dicunt gloriantes ad alios, Quia talem ita lavi. Quod utique verum est.

Alia est inirascibilitas procedens ex luctu in incipientibus et introductis, et alia immobilitas quæ consistit in perfectis: nam illa ligatur lacrimis tanquam quodam freno; ista vero tanquam serpens mortificatur ab impassibilitate quasi sub gladio quodam. — Vidi tres monachos unanimes ignominiis affectos: et hic quidem mordetur et conturbatur, attamen tacet; secundus vero gavisus est pro se ipso, conturbatur vero pro contristante et improperante; tertius vero, reformans proximi læstonem, effudit lacrimas calide. Et erat pulchrum videre operatores timoris, et mercedis, et caritatis.

Quemadmodum febris corporum una est, multas autem possidet causas et non unicam occasionem sui caloris; ita et furor et motus iræ et ebullitio solent habere multas causas et differentes occasiones, sicut et reliqua vitia nostra: quapropter impossibile est ista determinare uno tantum modo. Arbitrium horum magis constituo in studiosa sollicitudine et festinantia uniuscujusque infirmantium; de cetero do semitam medicinæ atque antidotum vigilanter inquirere. Et prima cura erit cognoscere causam suæ plagæ: causa enim inventa, nos infirmantes suscipiemus adjutorium emplastri ex providentia Dei et spiritualium medicorum ad eamdem, quasi sub exemplo et ænigmate. Qui volunt in Domino nobiscum intrare in propositum sententiarum, ingrediantur intellectuale adjutorium, et simul examinando, obscure inquirant de præfatis passionibus et causis.

Ligetur ergo furor tyrannus in vinculis mititatis, et longanimitate percussus, atque a sancta caritate tractus et præsentatus in isto tribunali hujus sermonis, torqueatur, et de his quæ ad rem pertinent dijudicetur, dicaturque ei: O insipiens et inhoneste furor, dic nobis appellationem te gignentis et male te parientis, nomina quoque filiorum et filiarum tuarum inquinatarum; non solum vero, sed etiam declara insignia impugnantium et interimentium te. Qui respondens ad nos, ita dicere visus est: Meæ generationes multæ, et pater meus non unus tantum; porro matres meæ sunt, amor pecuniæ, avaritia, ventris ingluvies, gula, aliquando vero et fornicatio; nempe pater meus appellatur tumor vel elatio; filiæ vero meæ sunt, memoria malitiæ, vindicta, inimicitia, justificatio in propriis verbis; filii mei, amor et odium; adversarii autem mei a quibus detineor nunc ligatus, sunt contrariæ his mititas, mansuetudo, inirascibilitas; meus quoque insidiator nuncupatur humilitas. Quis vero peperit illam, interrogate eam in proprio loco.

Footnotes

  1. Job v, 2. ↩

Chapter 20 of 100