Skip to the text

Articulus 11

EXPOSITIO HUJUS GRADUS OCTAVI.

QUEMADMODUM flamma perfecte exstinguitur aqua modice addita, id est fusa in flammam ignis parvi, sicut est flamma candelæ, quæ magnam aquæ admixtionem ferre non potest sine sua corruptione; ita profluvium lacrimarum veracis, id est pœnitentialis virtuosique, luctus habet naturam occidere et exstinguere, hoc est efficaciam ad repellendam et exstinguendam, omnem flammam indignationis et furoris ac iræ. Quapropter et ordinavimus ista consequenter, id est, decenter et ordinate post præinductum capitulum de luctu, tractamus nunc de inirascibilitate, quæ per luctum acquiritur, quemadmodum de effectu tractatur post tractatum de causa ipsius.

Inirascibilitas est insatiabile desiderium ignominiæ, id est injuriæ aut cujuscumque parvipensionis. Nam sicut ira est appetitus vindictæ propter parvipensionem illatam, sic inirascibilitas dicitur « insatiabile desiderium » hujusmodi parvipensionis, quum tamen tale desiderium sit potius signum atque effectus inirascibilitatis quam essentialiter inirascibilitas ipsa. Sicut et vane gloriosis, id est humanæ laudis et gloriæ cupidis, est, id est inhæret, infinitum desiderium bonæ famæ, id est propriæ reputationis, ita quod quantumcumque famentur et commendentur, semper cupiunt amplius reputari et collaudari, per vitiosam ad se ipsos reflexionem.

Inirascibilitas est victoria naturæ, id est reformatio ac mortificatio naturalis iracundiæ, consistens in insensibilitate injuriarum, ita quod eas non curat, nec moleste aut graviter sustinet, adveniens ex agonibus atque sudoribus, id est per labores atque sudores acquisita, utpote per magnum assiduumque conflictum contra se ipsum, per orationes et lacrimas, per exercitationesque laboriosas.

Mititas est immobilis constantia animæ habens se similiter in ignominiis et divulgationibus bonæ famæ, hoc est in diffamationibus: in quibus omnibus manet mansuetudo ista imperturbata, sicut loquitur Paulus, Per infamiam et bonam famam.1 Mititas quippe est virtus moralis passionem iræ reprimens, moderans ac reformans. Porro quum duplex sit ira, utpote, ira per zelum, quæ exstat laudabilis, et ira per vitium; inirascibilitas ista laudabilis, intelligenda est de inirascibilitate per plenam exclusionem iræ per vitium: quæ inirascibilitas non aliud esse censetur quam mititas perfecta.

Principium inirascibilitatis est silentium labiorum servatum in cordis conturbatione. Per hoc enim incipit quis in mititate proficere, quod reprimit se ab iracundiæ verbis, dum sentit se intus turbari ex illata injuria aut quavis adversitate, sicque exsurgentem iræ motum in se ipso suffocat, et signa interioris commotionis foris monstrare devitat pro posse, ne scandalizet alios. Medium vero, id est profectus inirascibilitatis, est silentium cogitationis in exili conturbatione animæ, hoc est, cogitationem atque memoriam illatæ injuriæ intus exstinguere, dum anima sentit se adhuc aliqualiter ex injuriis commoveri interius; finis, id est perfectio inirascibilitatis, est fixa tranquillitas servata in suffocatione spirituum immundorum, hoc est in suggestionibus dæmonum ad memoriam hominum reducentium, exaggerantium mala seu aspera irrogata.

Ira est patientia et exspectatio absconditi odii, hoc est mala passio et dispositio ad occultum rancorem, qui dicitur ira inveterata, videlicet memoria ultionis et malitiæ. Ira essentialiter est ipsa appetitio ultionis, sed sæpe causatur ex memoria « ultionis » inferendæ, et mali illati : imo et irascentem conservat et fovet in tali recordatione.

Ira est concupiscentia, id est appetitio, afflictionis exacerbantis alteri inferendæ. Irascens enim cupit offendentem se aliquo modo affligere et exacerbare. Diciturque ira esse « concupiscentia afflictionis exacerbantis », quia irascens se ipsum affligit atque irritat.

Furia est inflammatio cordis sine tempore, id est subito, facta in appetitu sensitivo, qui nunc nomine cordis exprimitur.

Amaritudo est motus sine delectatione in anima residens. Ideo recte ait Scriptura : Non est sensus ubi abundat amaritudo.2 Verumtamen amaritudo pœnitentiæ bona est. — Furor est motus leviter vertibilis, hoc est cito faciliterque cessabilis: qui motus est inhonestas ac deformitas morum et animæ. Est enim contrarius exteriori condecentiæ morum, et intus deordinat animam. Honestas namque morum et animæ decor est, ut homo in cunctis se habeat juxta rectæ rationis judicium, quod per furorem penitus impeditur.

Sicut lumine apparente recedunt tenebræ, sic omnis amaritudo vitiosa et furor exterminantur ex fragrantia et odore humilitatis, hoc est ex vilipensione et humiliatione sui ipsius : quæ vilipensio seu humiliatio vere suavis est et dulciter coram Altissimo fragrans, proximis quoque exemplaris et grata. Porro qui se ipsum prorsus vilipendit ac deprimit, non amaricatur nec furit propter adversa.

Quidam exsistentes leviter ex furore prostrati et dejecti, negligenter se habent circa sollicitudinem curationis hujus mali, hoc est, diligentes non sunt neque solliciti qualiter Deo auxiliante possint curare hanc suam pronitatem ad furorem ac iram; et miserabiles ac miseri, non audiunt aure cordis dicentem :3 Momentum furoris ipsius ruina est. Furens enim proprio furore subvertit et spiritualiter dejicit semetipsum.

Est acutus molæ motus, in uno momento conterens et exterminans granum animæ et fructum vitæ super alterius motum per diem. Iste « acutus molæ motus » est intensissimus et irrationabilissimus iracundiæ motus, rationem prorsus absorbens, sicque repente destruens « granum animæ », id est verbum Dei, seu bonum propositum aut cogitationem salubrem, « exterminans » quoque « fructum vitæ », id est, ab opere bono impediens, et opera bona jam facta mortificans seu merito privans, quum sit mortale peccatum : ideo facit hæc mala « super alterius motum per diem », id est plus quam quorumdam commotio remissior durans per diem totum. Propterea prudenter est attendendum ne incidamus in motum talem. Hinc quasi expositorie subditur : Est succensio flammæ, hoc est inflammatio iræ, in brevi accensa a spiritu vehementi, puta diabolo et calido animo, comburens et perdens agrum cordis, id est, mentem spolians fructibus bonis, super flammam diu immorantem, id est plus quam quorumdam minor inflammatio diu inhærens. — Denique ira duobus modis est mortale peccatum : primo, quando in se ipsa tam vehementer fervet et rationi prædominatur, ut tactum est; secundo, dum vindicta quæ appetitur aut infertur, valde excedit quantitatem illatæ injuriæ : hoc enim directe contrariatur justitiæ.

Neque istud vos latere debet, o amici, quoniam maligni dæmones ad tempus subtrahunt se, cessando a nostra impugnatione, ut negligentes, id est, negligenter admittentes ex torpore seu periculosa securitate, magna vitia sicut parva, ex hoc insanabiliter infirmemur de cetero, id est, tam graviter lædamur in anima, ut vix valdeque difficulter valeamus curari.

Quemadmodum lapis acutus, angulosus et asper, cum aliis lapidibus repercussus et confricatus, hoc est per confricationem contritus, deponit omnem suam acuitatem atque duritiam, non quod desinat esse durus, sed duritiam angularem ex partibus hinc inde eminentibus provenientem amittit, et restituitur formæ rotundæ; ita et anima acuta, dura, et inconveniens, hoc est, homo iracundus, impatiens, nec aliis proportionatus ad convivendum, congregata et commixta multitudini durorum et furiosorum virorum, ac degens cum eis, sustinet unum ex duobus: nam aut ex patientia proprium vulnus curat, hoc est, aut aliorum motus passionatos æquanimiter ferens, sanat propriarum passionum impetuositatem; vel discedens a tali congregatione, propriam infirmitatem, utpote iram et impatientiam suam, cognoscit per experientiam, eadem sua formidolosa et invirili fuga, hoc est discessione, manifestante ei propriam infirmitatem clare, tanquam in speculo quodam. Qui autem ex sua professione reclusus est neque discedere potest, a passionatis hominibus cum quibus versatur multoties læditur, nisi discat semetipsum frangere, et aliorum quosvis defectus in omni caritate, pietate et patientia supportare: quod si impatiens fuerit et ad iram proclivis, agnoscat ac defleat propriam infirmitatem atque ærumnam.

Furiosus, est arrepticius spontaneus, ex arreptione non voluntaria diruptus, consternatus et cadens. In his verbis contradictio esse videtur, sed intelligenda sunt pie, ita ut « furiosus », id est excessive et impetuose irascens, dicatur « arrepticius spontaneus », quoniam passionem sui furoris aliquo modo sponte admisit ei non debite resistendo, et per eam arrepticio similis est tam irrationabiliter se habendo; dicitur quoque « diruptus », id est corde divisus et a ratione alienatus, « consternatus », hoc est proprio vitio obrutus, « et cadens » in foveam excæcationis, arreptione non voluntaria, id est inflammatione rationem absorbente et voluntatem vincente, ita quod ratio voluntarii valde minoratur in tali inflammatione furoris: ideo dictum est, « ex arreptione non voluntaria ».

Nihil ita incongruum est et tam inexpediens pœnitentiam agenti, sicut furor conturbans, qui non permittit hominem humiliare se ipsum et propria ponderare peccata. Igitur sicut conversio mentis ad Deum aut religionis ingressum indiget multa humilitate, qua homo propria indignitate pensata, Deo cum omni reverentia subdat applicetque se ipsum, sic furor argumentum est omnis elationis: nam quanto quis major est in oculis propriis, tanto molestius sustinet sui contemptum, et tanto plus reputat acriusque ulcisci desiderat injuriam sibi factam, quamvis interdum non sit injuria, quemadmodum quando quis caritative et juste corripitur atque corrigitur.

Si (pro Quia) ista est terminatio, id est finis et perfectio, summæ mititatis, tranquillo corde et amorosa affectione disponi, id est moveri et affici, ad irritantem ac injuriantem, ipso præsente; hæc est penitus determinatio, hoc est certum signum et consummatio quædam, furoris, compugnare verbis et figuris, id est imaginationibus bellicis, in se ipso et ad se ipsum, feraliter quoque consurgere adversus contristantem, id est injuriantem etiam absentem.

Si (pro Quia) Spiritus Sanctus definitur, hoc est asseritur, et est pax animæ, non formaliter, sed objective, itaque causaliter (est enim causa pacis internæ, et in eo tanquam in summo objecto consistit pax pectoris), ira vero dicitur et est perturbatio cordis; ideo nihil ita contrariatur adventui Spiritus Sancti in nobis, nec naturaliter ita impedit participationem gratiæ Spiritus Sancti, ut furor.

Nos cognoscentes furoris germina, id est opera ex furore prodeuntia, esse quamplurima atque crudelia, unam et solam sobolem ejus non voluntariam cognovimus esse proficuam, quamvis sit adulterina.

Una et sola hæc proles furoris potest intelligi eruptio seu manifestatio interioris furoris: qua eruptione completa furor mitescit, sicut interior dolor minuitur per luctum exteriorem. Hinc subditur:

Vidi quosdam furore succensos possidentes memoriam malitiæ, id est injuriæ sibi factæ, et temporaneam, id est ad tempus durantem, et intus in anima residentem evomentes eumdem malitiæ suæ furorem, et per vitium, hoc est per hanc furiosam eruptionem seu furoris ostensionem, taliter commutatos misericordia, id est per pietatem et gratiam Dei conversos, de temporanea et diuturna tristitia, id est ira seu impatientia et vitioso mœrore ad pœnitentiam, et reportantes ex contristato, id est ex molestia eis illata seu ex contristatione inde secuta, culpam, quando manserunt in impatientia et iracundia sua, ex quibus reportaverunt et inciderunt rancorem contra injuriantem, aut certificationem et satisfactionem, quando injuriam et tribulationem eis factam æquanimiter pertulerunt ac indulserunt. Tunc enim probabiliter poterant certificari quod Deus eis similiter indulgeret, et item quod præsens tribulatio propter Deum laudabiliter tolerata reputaretur eis a Deo purgatio et satisfactio pro propriis culpis. Nam sicut homo facit proximo suo, ita meretur fieri sibi a Deo, quemadmodum ait Salvator:4 In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

Et vidi alios longanimes quantum ad apparentiam, agentes longanimiter irrationabiliter, hoc est, longanimitatem et patientiam forinsecus ostendentes ficte et callide, et ex silentio reponentes intus in corde suo memoriam malitiæ, id est injuriæ sibi factæ, et livorem, hoc est invidiam contra injuriantem. Hi sunt qui silent et dissimulant iram suam ad tempus, ut suo tempore se acrius vindicent. Unde et Salomon loquitur: Qui dissimulat injuriam, callidus est.5 Et vocavi eos miserabiliores, id est pejores et magis deflendos, furentibus, quia difficilius curantur quam furentes, et peccant ex proposito, deliberatione ac certa malitia: ideo subditur, et exterminantes columbam, id est bonitatem, simplicitatem ac gratiam Spiritus Sancti, atramento, id est scripto quodam interiori, utpote pertinaci immansione in malo.

Multa sollicitudo et cura necessaria nobis est contra istum serpentem, id est contra hanc venenatam et callidam simulationem artificialemque iram. Nam serpens iste naturam habet cooperatricem: id est, naturalis inclinatio naturæ instigat ad vitium istud tam serpentinum, præsertim in his qui ex naturali dispositione, usu aut experientia, sunt versuti, simulatores et duplices animo, ac vindicativi; sicut videlicet serpens possidet corporum carnes, quas mordet aut vorat, sicque intra se possidet seu continet eas.

Vidi irascentes et ex amaritudine cibum renuentes; et per eamdem irrationabilem abstinentiam assumpserunt venenum cum veneno, id est, amaritudinem suam auxerunt, et passionem passioni apposuerunt, utpote iram, indignationem, rancorem amaritudini præconceptæ, contra illud Deuteronomii: Non sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.6 Et vidi alios furore apprehensos, id est vehementer iratos, tradentes se ipsos propter hoc gulæ, sub hujusmodi occasione quasi rationabili. Ideo enim tradiderunt se gulæ, ut consolationem et refrigerium sui caloris invenirent in cibo et potu, quam obtinere non poterant exsequendo ultionem optatam. Vidique eos ex fovea in præcipitium corruentes. Dum enim voluerunt se extrahere de fovea caloris iracundiæ suæ, præcipitaverunt se ipsos in gulam ac vitia ei annexa.

Alios vero intuitus sum habere prudentiam, qui tanquam medici contemperantes utraque, utpote iram et refectionem, ita quod propter iram non omiserunt moderatam comestionem, et per eamdem exstinxerunt aliqualiter iram suam, ideo consecuti sunt maximos profectus per con- temperatam consolationem, id est, per hoc quod non immorando phantasiis injuriæ eis factæ, dederunt se ad moderatam refectionem, in qua adepti sunt « consolationem contemperatam », id est convenienter permixtam ex naturali consolatione refectionis atque ex refrigerio suæ iræ, ex quo didicerunt se ipsos de cetero frangere, nec amaritudini aut furori seu iracundiæ immorari.

Canticum laudis divinæ cum melodia contemperata, quandoque dissolvit furorem perfecte ac virtuose in cantante vel cantum hujusmodi audiente. Ex tali etenim cantico concipitur sæpe devotio, et melodia talis ad piam affectionem disponit; estque delectabile sic psallere et cantare; sensus quoque verborum specialem vim habet ad consolandum et inflammandum in Deo.

Quandoque vero furor recedit cum amore spiritualium delectationum, id est, per hoc quod quis spirituales consolationes experiri desiderat, easque amat aut aliqualiter incipit degustare, sicut congreditur cum amore delectationis temporalium, hoc est, sicut pugnat contra amorem delectationis carnalis sive terrenæ, quam furens frequenter contemnit admittere ex vehementia iracundiæ suæ, sicut et cibum, si tamen fuerit immensurata et importuna, hoc est, si delectatio illa fuerit improportionata ad relevandum ipsum furorem, et ingeratur loco ac tempore incongruo; si autem esset delectatio proportionata et opportune oblata, non eam abjiceret furens. Ergo tempora regulantes, id est, unicuique horæ congruam occupationem præfigentes ac dantes, ita utamur eisdem temporibus cum conversatione discreta, exsequendo unumquodque opus tempore opportuno, nec aliquam temporis partem infructuose pertranseuntes, ita ut tædium aut otiositas seu dissolutio nunquam inveniatur in nobis.

Extra residens secundum aliquam necessitatem, id est, ex aliqua rationabili causa sedens aut stans extra cellam meam aut aliorum, audivi solitarios viros quasi perdices ad se ipsos garrule compugnantes, id est, loquaciter proferentes verba contentiosa instar avium garrularum, ex amaritudine et furore quos conceperunt ex injuria eis facta, atque minantes insilire in personam contristantis, tanquam præsentialiter adstantis, hoc est in eum qui eis fecit injuriam, quamvis absens esset. Quibus præconsului non segregare se aut solitarie degere, ut non ex hominibus dæmones statuerentur, hoc est, rationabiliter eis persuasi ut non separarent se a cœnobio Fratrum nec in solitudine habitarent, propter nimiam suam imperfectionem, ne ex hominibus converterentur in dæmones, id est, ne dæmonibus similes fierent immorando phantasiis protervis, furori amenti irrationabilibusque affectibus, sed discerent se frangere inter Fratres.

Et iterum vidi corda labentia luxu et cibis, id est excedentia per carnalitatem et gulam, specie tenus mites, hoc est, homines talia corda habentes vidi apparenter esse mansuetos, atque (ut ita dicam) blandiores fratrum amatores, et apparenter exsistentes dilectores formosos in superficie. Tales quippe interdum affabiles sunt et jucundi, scientes se aliis amicabiliter applicare. Quibus tranquillitatem solitariam exhortatus adire monui, id est, solitariam vitam eis commendavi, et ut eam aggrederentur consului, quasi novaculam odientem ciborum ingluviem et lubricum turpis luxus, hoc est, vitam solitariam eis consului tanquam abrasivam et abominativam gulæ atque lasciviæ, quarum materiæ seu objecta non ita adsunt in solitudine sicut in medio fratrum, ut non miserabiliter transportati, id est ne infeliciter a ratione aversi et extra se positi, laberentur ex natura rationali in irrationalem, utpote ad vitia ignominiosa, brutalia, detestanda. Porro qui in cella aut solitudine diu persistit, vix potest contingere quin redeat ad cor. Propter quod dixit abbas Moyses: Sede in cella tua, et ipsa de omnibus te docebit.

Sed quoniam quidam dicebant mihi, se ipsos miserabiliter ruere ac lamentabiliter exportari in ambobus locis, videlicet tam inter alios quam in solitudine, istis ego omnino prohibui, id est, sub pia pariterque salubri prohibitione præcepi atque mandavi, nullomodo proficisci post suum proprium arbitrium, id est propriam libertatem nullatenus sequi, nec in aliquo se regere sua propria voluntate, sed in omnibus obedire ac regi. Eorum vero prælatis hoc amicabiliter disposui et subordinavi, id est, insinuavi et clam seu per alios persuasi, permittere ipsis aliquando quidem exsequi hanc temporis partem, aliquando vero illum ordinem, hoc est, ut illis tam imperfectis darent licentiam occupandi se nunc in isto nunc in alio actu, exercitio seu labore ordinato, quoniam nimiam domationem pati non possent, ideoque condescendendum est ad tempus infirmitati eorum: nam et alternis uti delectabile est. Ita ut ipsi per omnia submitterent collum regenti et gubernanti, et perfecte ac firmiter obedirent: nam tales interdum melius attrahuntur quadam pietate, quam immoderato rigore.

Nempe iste qui amator est delectationum gulæ et luxus, solet se ipsum exterminare, id est se solum perdere, aut certe et alium unum, id est aliquem alterum, qui ab eo doctus est amare id ipsum, utpote delectationem carnalem; furiosus vero, ut lupus frequentius conturbat universum gregem, id est totum conventum, et humilians, id est, quadam humiliatione sui procurans se recipi, plagavit animas multas, id est, plurimos scandalizavit post suam receptionem; vel fecit hoc, « humilians », id est, alios vilipendens ac opprimens.

Crudele est oculum animæ, id est intellectum seu rationem, ex furore turbare, id est se ipsum aut alios concitare ad iram sive furorem, juxta Psalmistam dicentem: Turbatus est a furore oculus meus.7 Furor etenim oculum animæ turbat, id est, ab usu rationis impedit, inquietat, deordinat.

Crudelius vero est impetum animæ ostendere labiis, id est per verba aut signa monstrare: quia hoc gravius scandalizat videntes. At vero manibus, hoc est, per manum violentam seu realem vindictam ostendere iram, inimicum et extraneum est ubique conversationi monasticæ, angelicæ ac divinæ.

Si vis, magis vero si puta, sanare festucam, utpote parvam culpam, in altero, non cædes nec feries hanc trabe pro instrumento aut herba melissa, id est, ad excutiendam festucam illam ab alio non debes pro instrumento aut medicinali remedio assumere furorem aut iram, vel ultionem realem, seu turbulentum adspectum, aut invectivam increpationem. Trabes enim sunt, gravis et irosus sermo, et figuræ atque maneries indecentes, id est torvus apparatus in vultu turbulentique gestus; aliud vero ab istis est modesta doctrina et longanimis increpatio, id est reprehensio caritativa, discreta ac patiens, suo loco ac tempore facta. Apostolus ait, Argue, obsecra, increpa;8 non tamen ait, Percute. Si vero et isto opus fuerit, utpote percussione, raro hoc fiat, et non per te ipsum, id est, non propria manu percutias quemquam, sed præsidenti disciplinam ac ultionem injuriæ tibi illatæ committe, quando magnitudo culpæ aut alia rationabilis causa id exigit.

Superintendamus, id est, diligenter consideremus, et in multis furiosorum, jejunium, vigiliam solitariamque quietem intuebimur prompte consummari, hoc est, plurimos valde iracundos videbimus expedite complere jejunia, vigilias ac solitariam mansionem. Intentio enim est dæmoni imponere super eos sub occasione hujusmodi luctus et pænitentiæ, materias augmentativas passionis, hoc est, inducere eos ad hoc ut sint audaciores ac proniores ad passionem furoris ac iræ, eo quod videantur sibi ipsis esse devoti, lacrimosi, ac solitariam vitam efficaciter prosequentes, non obstante quod habeant motus furoris ac impetus iræ. Tales igitur non confidant judicio proprio, nec putent se Deo placere aut salubriter pœnitere, nisi iram et furorem satagant superare.

Si unus lupus dæmonem possidens cooperatorem, hoc est, si unus Frater iracundus, turbulentus et ferox, dæmone instigante, potest gregem Fratrum conturbare, sicut præfati sumus; penitus et unus sapientissimus Frater, tanquam uter oleo plenus, id est similis vasi repleto ex oleo, valet placare elationes et fluctus, id est impetus passionum in aliis, et faciet utique ratem salvari, id est navem claustralem periculum evadere, habens angelum cooperatorem: et secundum magnitudinem judicii prioris iste mercedem ex Deo reportans, hoc est, Frater iste «oleo» caritatis, pietatis ac pacis repletus, et copiosum a Deo præstolans præmium juxta mensuram gravissimi «judicii» imminentis Fratri communitatem turbanti, factus est universis Fratribus typus utilitatis et profectus, id est exemplar spiritualis fructificationis ac virtuosi processus.

Principium beatæ abrenuntiationis est ignominias malitiæ et sufferentias mali suscipere, id est injurias et afflictiones tolerare, cum amaritudine et dolore animæ, id est cum difficultate atque renisu ac pœna, ut dictum est supra;9 medium vero, id est profectus abrenuntiationis, est sine tristitia in ipsis ignominiis persistere; perfectio autem abrenuntiationis est easdem ignominias reputare quasi laudes bonæ famæ, sicut et sunt, hoc est, tam gratanter eas amplecti, quasi sint laudes famæ laudabilis: nam et sunt laudes famæ hujusmodi, hoc est causa atque materia talis famæ, quoniam eas patienter ferendo ac taliter reputando, efficimur digni optima fama. Gaude, o prime, qui modo præfato incipis abrenuntiare et patientiam discere; vale, o secunde, qui taliter proficis; beatus es, o tertie, qui ignominias suffers ac reputas quasi laudes, exsultans in Domino in adversis.

Supernotavi, id est, cum eminenti diligentia consideravi, in irosis mirabile theatrum, hoc est mirum spectaculum, ludum seu prælium, eveniens eis ex elatione propriæ reputationis. Irascentes enim propter injuriam seu adversitatem eis illatam, et ira illa cessante rursus irascebantur sibimetipsis propter succumbentiam, id est dejectionem suam ab ira, quia victi fuerant propria ira. Et admiratus sum videns ruinam ultricem ruinæ, hoc est posteriorem iram esse punitricem iræ prioris, et inspiciens vindicantes peccatum peccato, id est iracundos illos in se ipsis increpantes ac punientes iram culpabilem unam per aliam iram culpabilem; et expavescens astutam circumventionem dæmonum stupui. Qui et a sua vita paulominus desperabant, id est, præfati irosi et ita dupliciter irascentes quasi «desperabant» se posse corrigere vitam, videntes se undique sic superari ab ira. Interea advertendum, quod sibi ipsi irasci de propria ira priori, et eam ulcisci per iram ex propriæ reputationis elatione, qua quis tantæ virtuositatis ac perfectionis se arbitratur, ut admiretur et sibimet irascatur quod potuit succumbere iræ, est vitiosum.

Si quis adspexerit se ipsum leviter victum ab elatione propriæ reputationis et indignatione furoris et malignitate atque hypocrisi, et propter hoc disposuit contra se ipsum evaginare ancipitem gladium mititatis, abdicationis malitiæ et sufferentiæ mali, hoc est ipsam virtutem et actum mansuetudinis, quæ est abdicatio «malitiæ», id est expulsio iræ per vitium, et sufferentia «mali» illati, ita quod mititas instar gladii ex utraque parte acuti interimit et abscindit commotiones furoris ac iræ; iste egressus accedat, id est, a passionum motibus exiens aggrediatur actus virtutum, et ingrediatur in dealbatorium salutis, utpote in collegium Fratrum, et maxime austerorum et durorum, hoc est in cœnobium monachorum austere viventium et per exercitia rigorosa se invicem exercitantium, ubi animæ vitiis denigratæ salubriter dealbantur, si tamen vult ipsas passiones perfecte exspoliare, id est a se omnino abjicere, seu frenare, ut ibidem concussus intellectualiterque percussus contumeliis, injuriis, insuper et oppressionibus et increpationibus Fratrum, aut quasi alicubi sensibiliter ablutus et calcitratus ac conculcatus, lavet sordes insistentes in habitu animæ ejus, id est, per talia aspera et adversa abluat et expurget passiones et culpas sibi habitualiter inhærentes, ac si alicubi corporaliter purgaretur per ablutionem, calcitrationem et conculcationem.

Ipsa vox popularis, id est verbum vulgare, persuadeat te quod improperia sint lavatorium vitiorum animæ. Quidam enim in mundo, quum operuerunt aliquem improperiis in faciem, id est, alicui dixerunt verba improperiosa aperte, dicunt gloriantes ad alios, Quia talem ita lavi. Quod utique verum est, utpote quod improperatio seu quævis injuria sive adversitas «lavatorium animæ» sit «vitiorum», dummodo æquanimiter toleretur.

Alia est inirascibilitas procedens ex luctu in incipientibus et introductis, id est noviter conversis, et alia immobilitas, hoc est sublimior immunitas a motibus iræ aliarumque passionum, quæ consistit in perfectis. Nam illa, videlicet incipientium inirascibilitas, ligatur lacrimis tanquam quodam freno, id est, per orationes, compunctiones, gemitus et ploratus custoditur ac refrenatur, ne in motus iræ aut furoris erumpat. Incipientes namque nondum radicati sunt in mansuetudine et inirascibilitate, et nisi præfatis modis se custodiant ac refrenent, cito labuntur ad iram et impatientiam. Ista vero, utpote immobilitas perfectorum, tanquam serpens mortificatur ab impassibilitate quasi sub gladio quodam, hoc est, propria impassibilitate mortificat seu præservat se a motibus passionum, quasi sub ense acuto, quia per impassibilitatem suam habitualem, quasi per validissimum gladium, repellit a se et occidit immoderantias passionum.

Vidi tres monachos unanimes ignominiis affectos, id est injuriam passos: et hic quidem mordetur et conturbatur, attamen tacet, id est, unus eorum, puta incipiens ac pusillus, sentit in se quemdam renisum et conturbationem ex illata sibi injuria, reprimit tamen motus illos in se, nec per verba illicita illos ostendit; secundus vero, puta proficiens, gavisus est pro se ipso, id est, de injuria sibi illata lætatus est in quantum per eam promeruit, conturbatur vero pro contristante et improperante, hoc est, de injuriantis peccato ac casu tristatur; tertius vero, reformans proximi lœsionem, id est, perfectus, sua mititate, patientia, caritate et oratione proximo injurianti sibi veniam impetrans, et ejus malignitatem in bono vincens, effudit lacrimas calide, hoc est, ferventer et lacrimose oravit pro illo.10 Et erat pulchrum videre operatores timoris, et mercedis, et caritatis: nam primus horum trium operabatur ex timore supplicii, secundus intuitu præmii, tertius ex caritate sincera. Nihilo minus duo primi operabantur etiam aliquo modo ex caritate, alioqui non fuissent meritorie operati; sed in primo timor magis apparuit, in secundo intuitus præmii.

Quemadmodum febris corporum una est in genere, multas autem possidet causas et non unicam occasionem sui caloris; ita et furor et motus iræ et ebullitio sanguinis circa cor solent habere multas causas et differentes occasiones, sicut et reliqua vitia nostra. Interdum enim oriuntur ira, furor et ebullitio illa, ex damnis rerum, interdum ex injuriatione verborum, quandoque ex justa increpatione ac disciplina, vicissim ex paupertate aut infirmitate, ac aliis modis diversis. Quapropter impossibile est ista determinare, id est, definire, tractare, elucidare, uno tantum modo. Arbitrium, id est judicium, horum magis constituo in studiosa sollicitudine et festinantia, id est celeri inquisitione, uniuscujusque infirmantium, hoc est passiones has sustinentium; de cetero do, id est, trado ac doceo, semitam medicinæ atque an- tidotum, hoc est salubria remedia contra vitia hæc, vigilanter inquirere.

Et prima cura, id est medicina, erit cognoscere causam suæ plagæ, id est interioris læsionis et inordinatæ commotionis. Causa enim inventa, nos infirmantes vitiis passionum suscipiemus adjutorium emplastri ex providentia Dei et spiritualium medicorum ad eamdem plagam curandam, quasi sub exemplo et ænigmate, id est sub metaphorica et obscura minusque obvia locutione, sub similitudine quoque corporalium remediorum ac vulnerum. Hinc ænigmatice subditur: Qui volunt in Domino nobiscum intrare in propositum sententiarum, id est ad intelligentiam doctrinarum salubrium proponendarum, ingrediantur intellectuale adjutorium, id est internam advertentiam, audiendo auribus cordis, et simul examinando, obscure inquirant de præfatis passionibus et causis earum, quales exsistant et qualiter sint sanandæ ac evitandæ.

Ligetur ergo furor tyrannus in vinculis mititatis, hoc est, furor, qui similis est tyranno, compescatur virtute mansuetudinis; et longanimitate percussus, atque a sancta caritate tractus ad istam vinculationem, et præsentatus in isto tribunali hujus sermonis, hoc est coram judicio hujus doctrinæ, torqueatur, et de his quæ ad rem pertinent dijudicetur, dicaturque ei: O insipiens et inhoneste furor, dic nobis appellationem te gignentis et male te parentis, id est nomen patris tui ac matris quæ vitiose te peperit, nomina quoque filiorum et filiarum tuarum inquinatarum, hoc est vitiorum pullulantium ex te; non solum vero hæc dicas, sed etiam declara insignia impugnantium et interimentium te, id est præclaras virtutes tibi contrarias, a quibus impugnaris ac vinceris.

Qui furor respondens ad nos, ita dicere visus est: Meæ generationes multæ, id est, diversæ et multæ sunt causæ me generantes, sicut prætactum est, et pater meus non unus tantum, quia ex multis principiis prodeo.11 Porro matres meæ sunt, amor pecuniæ, avaritia, ventris ingluvies, gula (gulosi etenim vehementer irascuntur si non fuerunt saturati), aliquando vero et fornicatio. Nempe pater meus appellatur tumor vel elatio. Furor enim principalius oritur ex superbia quam ex aliis causis: idcirco superbia dicitur ejus pater, secundum quod in generatione carnali pater est principale principium filii. Filiæ vero meæ sunt, memoria malitiæ, id est injuriæ irrogatæ, vindicta, inimicitia, justificatio in propriis verbis, id est per propria verba defendere, excusare et justificare se ipsum. Filii mei, id est principalia et pessima germina ex me prodeuntia, sunt amor et odium: furens enim amat eum qui sibi adsistit ad vindicandum se de injuriante, et injuriantem odit. Adversarii autem mei a quibus detineor nunc ligatus, sunt virtutes contrariæ his vitiis et inimicæ horum pravorum effectuum, utpote mititas, mansuetudo, inirascibilitas. Meus quoque insidiator nuncupatur humilitas, quæ sollicitat hominem ad vitandum ac destruendum furorem. Quis vero peperit illam, puta humilitatem, interrogate eam in proprio loco, videlicet in capitulo infra sequente in quo de humilitate tractatur.12

Footnotes

  1. II Cor. VI, 8. ↩

  2. Eccl. xxi, 15. ↩

  3. Job v, 2. ↩

  4. Matth. vii, 2. ↩

  5. Prov. xii, 16. ↩

  6. Deut. xxix, 18. ↩

  7. Ps. vi, 8. ↩

  8. II Tim. iv, 2. ↩

  9. p. 193 B'. ↩

  10. Rom. xii, 21. ↩

  11. p. 200 C'. ↩

  12. Grad. xxv. ↩

Chapter 21 of 100