Articulus 12
EXPOSITIO HUJUS GRADUS NONI.
SANCTÆ virtutes comparantur scalæ Jacob, quando ipsæ virtutes accipiuntur ut counitæ invicem gradu et ordine condecenti, prout de eis tractatur in præsenti volumine; immundæ vero malitiæ, id est peccata, comparantur catenæ cadenti a Petro vertice Apostolorum et principe chorifero, hoc est de manibus gloriosissimi ac beatissimi Petri, qui fuit summus Apostolorum et princeps apostolici chori, ferens, ducens ac præcedens ipsum hunc chorum, utpote verus aliorum Apostolorum prælatus.1 Ecce quam catholice et aperte fatetur hic auctor primatum et excellentiam Petri. Illæ quidem virtutes unam uni præmittentes, id est, se sibi mutuo præponentes ordinateque disponentes, dignioribus dando locum eminentiorem, ferunt homines eas præeligentes in cælum: idcirco sunt similes scalæ, in qua est talis dispositio et ascensus. Istæ vero malitiæ habent naturam constringere, id est constringendi seu ligandi suum subjectum sub potestate et servitute diaboli, ne ascendat ad Deum, et altera alteram simul gignere, hoc est, naturam habent gignendi unam culpam ex alia. Ex capitalibus etenim vitiis alia maxima generantur: imo secundum diversam causalitatem et considerationem, vitia ex se invicem oriuntur.
Propter quod audivimus nunc, videlicet in fine præcedentis capituli, insensatum furorem appellantem memoriam malitiæ p. 201 B'. proprium germen suum. Ibi equidem dictum est quemadmodum furor dixit memoriam malitiæ seu injuriæ esse unam filiarum suarum. Ideo nunc dicemus de ipsa memoria malitiæ, tempore vocante, id est, ordine hujus doctrinæ id exigente, ut scilicet post matrem iniquam tractemus de filia ejus. Porro tempus dicitur facere ea quæ fiunt in tempore, et denominationem capit a talibus : ideo dicitur tempus ad istud vocare, quoniam ordo hujus determinationis factus in tempore, vocavit ad istud.
Memoria malitiæ est furoris consummatio, id est completio. Nunc enim per memoriam malitiæ intelligitur recordatio illatæ injuriæ ex proposito tenaciter conservata, eo quod ipsa injuria nequaquam ex corde remittitur. Contra quod Moyses jussit : Non eris memor injuriæ civium tuorum.2 Christus quoque : Si non remiseritis (inquit) unusquisque fratri suo ex cordibus vestris, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra.3
Insuper « memoria » ista « malitiæ est » custos peccatorum : nam iram, furorem, indignationem et alia vitia inde nascentia conservat in suo vigore. Virtutum perditio : quum enim sit mortale peccatum, perdit et aufert virtutes infusas. Sagitta, rubigo venenumque animæ : nam pungit, penetrat, inveterat et inficit eam. Vermis mentis : nam instar vermis mentem corrodit atque affligit. Orationis confusio : quoniam facit orantem a Deo confundi, ipsamque orationem efficit inefficacem, distractam et erubescibilem. Obsecrationis destitutio : nam facit eam repelli a Deo, et reddit hominem inhabilem et indignum ad obsecrandum, saltem in propria persona, quamvis in persona Ecclesiæ possit interdum efficaciter obsecrare. Ideo loquitur Christus : Quum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem.4 Caritatis alienatio : quoniam caritati contrariatur, et eam tollit ac destruit. Clavus infixus animæ, id est gravis ac intensa vulneratio ejus, sensus non delectabilis, amatus in delectatione amaritudinis, hoc est, apprehensio seu cogitatio amara, attamen amata ab his quibus miserabiliter delectabile seu placitum est conceptam passionis amaritudinem intra se retinere et confovere : qui sponte affligunt se ipsos, et esse sub sentibus delicias computant.5 Quales sunt omnes qui iram, rancorem, invidiam, impatientiam, et furorem memoriamque injuriæ, et consimilia vitia in se ipsis pœnalia et amara, nolunt a suis cordibus removere. Indesinens peccatum : non enim faciliter cessat. Transgressio et iniquitas non dormiens, quotidiana continuaque malitia : quia multum protrahitur, et frequenter reiteratur.
Et hoc vitium triste ac tenebrosum, dico vero malitiæ memoriam : quæ dicitur « vitium triste », quia in se ipso est pœnale, pariensque tristitiam de illata injuria, et quia optata ultio nondum expleta est. Hoc, inquam, vitium exsistit unum gignentium, et non gignentium, vel etiam genitorum, hoc est, inter vitia quæ ex se generant alia, et inter vitia quæ non gignunt alia, item inter vitia genita, est unum atque præcipuum. Gignitur enim ex illata injuria, furore et elatione; paritque odium, ultionem, lites, et alia varia mala; interdum vero exstinguitur et placatur, itaque alias culpas non parit. Unde de eo plura dicere nolumus. Jam enim satis vituperatum est vitium istud. Religiosi quoque qui injurias sive molestias sibi factas facili occasione recolunt et resumunt, objiciunt atque improperant, etiam quamvis jam ante remiserunt eas, timeant vehementer : periculose etenim stant, vel potius jacent.
Qui cessare facit iram, occidit memoriam malitiæ, quæ procedit ex ira. Patre vivente, fit procreatio filiorum; sic ira durante, procreatur recordatio illatæ injuriæ.
Possidens caritatem expulit ultionem in extranea, id est, a se eam rejecit.6 Caritas enim non irritatur, non cogitat malum. Qui vero inimicatur, aggregavit sibi ipsi importunos labores: id est, varias excogitat practicas quibus valeat inimico suo nocere, seu eum quem odit, gravare; importune quoque laborat ad hoc exsequendum, non opportune secundum processum ac ordinem juris.
Mensa caritatis dissolvit odium, id est, refectio caritative exhibita alteri, exstinguit in eo rancorem; et dona munda, id est pura intentione et gratis aliis præstita, fecerunt animam mitem, id est, mentem iratam reduxerunt ad mansuetudinem. Hoc et in Proverbiis asseritur:7 Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Quod tamen communiter ita contingit: verumtamen quidam sunt ita pertinaces, malitiosi, indurati atque ingrati, quod nec his modis possunt ab odio suo ac ira curari.
Mensa studiose accurata et incircumspecta, hoc est laute et exquisite parata, non tamen prudenter quantum ad interiorem salutem; vel, ut aliqui habent, incircumscripta, id est non debite limitata, sed nimis abundans; est mater confidentiæ, hoc est præsumptionis sive audaciæ, quæ ex refectione mensæ hujusmodi oritur; vel est mater fiduciæ, quia qui tali mensa reficitur ab alio, fiduciam concipit de caritate illius ad se. Et per fenestram caritatis, id est per hujuscemodi apparatum, adspectum ac aditum talis mensæ quasi ex caritate exhibitæ, insiliet ingluvies ventris: objecto enim tam copiose proposito, faciliter peccatur in eo.
Vidi odium dirumpere vinculum fornicationis temporaneum et diuturnum, ita quod odium istud dissipavit carnalem viri ac feminæ amicitiam et fornicationem ex ea nascentem; et in hoc vidi memoriam malitiæ ipsum absque vinculis præter opinionem de cetero servare, hoc est, vidi in hoc casu quod memoria injuriæ conservavit de cetero odium illud in esse absque vinculis aliis inopinate, ita quod nullus putasset hoc ita futurum. Miranda visio, videre dæmonem sanantem dæmonem, id est conspicere quod unum vitium expellit aliud. Istud autem plane est opus Dei dispensative, et non dæmonum: non quod Deus sit directe causa peccati quantum ad ejus formale; sed pio ac provido moderamine causa est actus mali quantum ad ejus materiale, et in quantum est expulsivus periculosioris peccati.
Memoria malitiæ longe est a caritate firma et naturali; fornicatio vero appropinquat leviter ei. Qui enim se invicem diligunt naturali amore, intenso ac forti, cito obliviscuntur offensæ ex prædominante amore. Sed talis affectio faciliter efficitur sensualis: sicque fornicatio eam concomitatur. Et vides corruptionem latenter in columba, hoc est, conspicis qualiter quis per amorem illum in se naturalem ac simplicem, occulte inducatur ad carnalem affectum et opus immundum. Ideo et in claustris necessaria est cautela, ne quis incaute afficiatur ad aliquem naturaliter forte magis amabilem, ne ex tali sensuali affectu habeat se indecenter ad illum per tactum aut osculum sub specie boni, et pariat ac injiciat sibi laqueum mortis, stimulum carnis, aut mala similia.
Memor malitiæ, id est, tu qui «memor» es injuriæ tibi ab homine factæ, memorare malitiæ dæmonum, id est, attende et recole quantum tibi adversentur diaboli, ad quanta vitia te traxerunt, ad quanta peccata atque tormenta te perducere moliuntur. Et inimicitias servans, inimicare corpori semper, hoc est, servans in corde tuo rancorem ad proximum, esto inimicus jugiter proprio corpori quantum ad ea in quibus te impedit a salute. Nam caro est amicus imprudens, irrationabilis, dolosus: quoniam blande et imprudenter allicit ad ea quæ adversantur saluti animæ, imo et sui ipsius; et fota, hoc est delicate ac gulose nutrita, maxime lædit, trahendo ad somnolentiam, pigritiam, ac varia vitia alia.
Scripturarum narrator, memor injuriæ, allegorizat eloquia Spiritus ad propriam affectionem, id est, verba Spiritus Sancti interpretatur et trahit ad suum affectum. Confundat eum, id est talem expositorem, seu eam, hoc est ejus corruptam affectionem, oratio Jesu Christi, utpote Oratio dominica, quam Christus edocuit;8 vel oratio quam Christus in cruce pro crucifixoribus suis fudit:9 Pater, inquiens, ignosce illis, etc. Quam nos malignantes memores malorum, id est injuriarum nostrarum, dicere cum ipso non possumus, præsertim in propria persona, videlicet istud: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.10
Quando multum certans non potes perfecte dissolvere stimulum et pravitatem, hoc est, quando contra propriam tuam perversitatem, iram et impatientiam multum laborans orando et Christi mansuetudinem patientiamque pensando, non vales in te ipso plene exstinguere punctionem et pravam affectionem ad proximum, saltem ore age pœnitentiam inimico, id est, fac quod in te est, et protinus veniam pete seu amicabiliter loquere ei quem reputas adversarium tuum, ut multum erubescens super hypocrisi coram ipso ostensa, id est de propria simulatione quam proximo tali exhibuisti, ipsum finaliter perfecte diligas atque suscipias in visceribus caritatis, punctus et victus a conscientia tua, id est pudore, remorsu et judicio conscientiæ propriæ, quasi ab igne.
Denique tunc cognosces te commutatum a putredine hujus, id est emundatum a corruptione memoriæ injuriarum, seu iræ, seu invidiæ, non quando oras pro contristante, id est pro injuriatore seu adversario tuo, nec quando remuneras ipsum donis, nec quando adducis eum ad mensam tuam; sed quando didiceris ipsum concidisse spiritualis aut corporalis tribulationis eventu, et dolueris atque ploraveris super ipsum, id est de adversitate et dejectione ipsius, sicut super te ipsum, secundum quod exigit fraterna dilectio, tunc, quando sic agis, eris vere immemor malitiæ quam tibi inflixit.
Solitarius memor malitiæ, est quasi aspis nidificans circumferens in se ipsa venenum mortiferum. Talis quippe solitarius aculeo hujus memoriæ et stimulo propriæ iræ pungit, affligit inficitque se ipsum, et tanto plus, quanto minus occupatus est circa diversa: et ita facit sibi infernum in præsenti, quem et præparat sibimet in futuro. Ideo solitario specialissime necessaria est et jugiter amplectenda tranquillitas cordis, mansuetudo, caritas quoque sincera ad omnes.
Memoriæ passionum Jesu Christi sanant animam injuriæ memorem. Homo enim ad memoriam reducendo quæ et quanta Christus pro nobis sustinuit, vincit iram, et memoriam irrogatæ sibi injuriæ omnino repellit. Et fortiter erubescit de propria ira, impatientia memoriaque injuriæ suæ, ex sufferentia mali ejus, hoc est ex consideratione patientiæ qua Christus tot et tanta mala tam patientissime pertulit.
In ligno putrido generantur interius vermes, et in adulterinis mansuetis, tranquillis moribus cohæret ultio, id est, in his qui foris ficte ostendunt mansuetos tranquillosque mores, frequenter est occulte desiderium ultionis, et memoria injuriæ eis illatæ, et sæpe tanto plus, quanto minus putatur ab aliis. Tales namque inaniter complacent sibi, et cupidi sunt honoris, non vere mortificati ac humiles: ideo pati nequeunt aspernationes sive injurias, imo nec caritativam increpationem justamque disciplinam. Abjiciens eam, videlicet ultionem suæ injuriæ, inveniet indulgentiam; adhærens vero ultioni privatur propitiationibus Dei: quemadmodum in Ecclesiastico legitur, Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et servans peccata illius servabit.11
Quidam tradiderunt se ipsos in doloribus et sudoribus, id est, exercitia pœnitentialia, laboriosa et gravia assumpserunt et exercuerunt, propter indulgentiam vitiorum suorum a Domino obtinendam. Sed vir malitiæ immemor, utpote aliis pure ignoscens, præanticipavit illos, id est, celerius consecutus est veniam; si tamen verum est istud, Dimittite celeriter, et dimittetur vobis ditissime, id est, copiosissime. Efficacior ergo est ad impetrandum veniam, imo et gratiam Dei, remissio cordialis injuriæ propriæ, quam exteriora pœnitentiæ opera. Ideo quidam religiosi duri et vindicativi minus proficiunt, imo et gravius peccant, quam sæculares.
Oblivio malitiæ est argumentum, id est signum, pœnitentiæ nobilis ac probatæ. Qui vero inimicitiam detinet, et pœnitere apparet, similis est ei qui se in somnis currere putat, quum tamen quiescit : interdum enim quidam in somno surgunt, currunt seu ambulant. — Vidi quosdam injuriæ suæ memores, admonere alios de oblivione injuriæ : qui ex propriis sermonibus erubescentes, cessaverunt a vitio illo.
Nemo suspicetur passionem hanc obtenebrantem, id est injuriæ memoriam sive iram, quæ mentem excæcat atque obtenebrat, esse exilem, id est parvum peccatum. Naturam enim habet superextendi, id est pertingere, plerumque usque ad viros spirituales. Caveant ergo viri religiosi a vitio isto : imo nunquam appetant se ulcisci, sed omni correptione, aspernatione et tribulatione dignos se arbitrentur.
Footnotes
Chapter 23 of 100