Skip to the text

Gradus 10

DE DETRACTIONE.

NEMO bene prudentium contradicit, ut arbitror, detractionem generari ex odio et memoria injuriæ. Propterea post suos progenitores quasi in connexione ordinatur.

Detractio est soboles odii, exilis infirmitas, crassa vero, abscondita et latens sanguisuga caritatis, consumens et exterminans sanguinem animæ, hypocrisis caritatis, conciliatrix sordis cordis et oris, et exterminatio castitatis. — Quemadmodum sunt adolescentulæ quædam quæ absque rubore perpetrant mala, et sunt aliæ quæ latenter ac verecundius perficiunt pejora prioribus; ita et in passionibus ignominiæ est. Tales adolescentulæ sunt, hypocrisis, malignitas, tristitia, memoria injuriæ, detractio cordis : alia quidem in apparentia supponentes, alia vero prospicientes.

Audivi detrahentes, et reprehendi eos. Qui mali operarii excusantes se, responderunt quod facerent istud ex caritate et pro cura illius cui detrahebant. Quibus dixi : Cessate, fratres, a tali caritate, ut non faciatis mendacem dicentem :1 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. — Si dicis te diligere eum, ora latenter pro eo, et ne improperes nec maledicas ei : iste enim modus caritatis acceptus est apud Deum. — Neque hoc te lateat, et evigilabis penitus ut non judices offendentem : Judas erat in choro discipulorum, latro autem in numero homicidarum; et mirum quomodo in uno momento facta est transmutatio.

Si quis vult vincere spiritum detractionis, non adscribat neque judicet querelam super offendentem, et dæmoni qui detractionem ei suggessit, adscribat eamdem.2

Nemo enim vult in Deum peccare, quamvis sine violentia universi peccemus. — Vidi aliquem manifeste peccantem, et occulte pœnitentem; et quem judicavi fornicatorem, inveni castum reputatum apud Deum.

Non reverearis detrahentem apud te proximo, magis vero dic ad eum: Quiesce, frater; ego quotidie in pejoribus offendo, quomodo illum valeo judicare? Nam in uno emplastro lucraris hæc duo, quia et te ipsum sanas, et proximum. Nempe et ista una est brevium viarum deducentium ad remissionem culparum; dico vero non judicare proximum: si tamen verum est istud, Nolite judicare, et non judicabimini. — Sicut alienus seu differens est ignis ab aqua, sic judicare alium debet esse alium a volente pœnitentiam agere.

Etiam si videris aliquem peccantem in hora mortis suæ, nec tunc judices eum: incertum est enim hominibus judicium Dei. — Manifeste aliqui offenderunt in magnis peccatis, et in occulto operati sunt bona majora. Idcirco seducti sunt, qui facta aliorum libenter explorant, retinentes fumum pro sole.

Audite me, audite, o omnes mali positores rationis aliorum. Quippe si verum est, quemadmodum utique verum est, quod ait Salvator, Nolite judicare, et non judicabimini; in quibus vituperamus proximum, sive in spiritualibus sive in corporalibus, in ea penitus incidemus: et non est aliter.

Qui sunt acuti, celeres et districti positores et exactores rationis delictorum proximi, patiuntur hoc vitium quoniam nondum assumpserunt irreflexam curam de propriis culpis: ideo obligati succumbunt sub aliorum peccatis. Si enim quis propria vitia velo amoris arrogantiæ operta disvelans, diligenter inspexerit, nullius alterius curam geret de cetero in hac vita, existimans tempus suum sibi non sufficere ad proprium luctum, etiam si centum vixerit annis, atque Jordanem fluvium viderit totum per lacrimas procedentem ex oculis propriis. — Notavi super luctum, et non inveni in eo vestigium detractionis vel condemnationis. — Dæmones autem exhortantur et suggerunt nobis ut peccemus, aut ut judicemus peccantes ac delinquentes, ut per secundum moliantur et primum, sicque homicidæ nos maculent.

Cognosce hoc esse argumentum et notionem memorantium et fascinantium mala, quia libenter atque faciliter vituperant doctrinas, negotia, res et directiones proximi, et miserande submersi trahuntur spiritu odii. — Vidi quosdam perpetrantes latenter et non publice omnia dira periculosaque crimina, et autumatores suæ munditiæ, instantes adversus eos qui offendebant in quibusdam minimis et publicis, ut nimis justi.

Judicare, est irreverens rapina dignitatis Dei; condemnare vero proximum, est interitus propriæ animæ. — Quemadmodum elatio propriæ reputationis potest hominem eam habentem perdere sine alia passione ei adjuncta, ita judicare exsistens in nobis, valet per se ipsum solum perdere nos perfecte: si tamen Pharisæus ille condemnatur ex hoc.

Bonus racemorum collector manducans racemos maturos, non colliget uvas acerbas super eis: et bene prudens, habens mentem prudentem et intendentem, notabit sollicitus festine quascumque virtutes in aliis viderit; insipiens vero et imprudens scrutabitur querelas et defectus : de quo et dicitur, Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinia. — Neque tuis oculis videns dijudices :3 plerumque enim et ipsi oculi seducuntur et errant.

Footnotes

  1. Ps. c, 5. ↩

  2. Luc. vi, 37, 38. ↩

  3. Ps. LXIII, 7. ↩

Chapter 24 of 100