Skip to the text

Articulus 13

EXPOSITIO HUJUS GRADUS DECIMI.

NEMO bene prudentium contradicit, ut arbitror, detractionem generari ex odio et memoria injuriæ. Propterea post suos progenitores quasi in connexione ordinatur : id est, idcirco jam in isto capitulo de ea tractandum est, postquam in præcedenti capitulo dictum est de odio aliquid, et multum de memoria malitiæ, ex quibus procedit.

Detractio est soboles, id est filia, odii, exilis infirmitas, quia detrahenti videtur quod detractio sua sit parvum peccatum, quum tamen sit peccatum grande atque mortale, et gravius furto ex genere suo : ideo subditur, crassa vero, abscondita et latens sanguisuga est caritatis : nam instar sanguisugæ extrahit caritatem de corde, detractoris ore. Imo audientem, si consentit, spoliat caritate; is quoque cui detractum est, percipiens qualiter quis detraxerit sibi, interdum accenditur odio contra illum, et caritate privatur : sicque maledictus detractor plures interimit animas. Est itaque detractio « sanguisuga caritatis crassa », id est pravitate abundans; « abscondita et latens », quoniam detrahens non advertit enormitatem vitiositatemque suæ detractionis, et latet eum cui obloquitur; consumens et exterminans sanguinem animæ, id est calorem vivificum ac spiritualem humorem sapientiæ salutaris; hypocrisis caritatis, quia detractor frequenter se fingit quasi ex caritate loqui mala de alio; conciliatrix sordis cordis et oris, id est inquinatrix horum amborum, et exterminatio castitatis, id est interioris munditiæ.

Quemadmodum sunt adolescentulæ quædam quæ absque rubore perpetrant mala, quibus facta est frons mulieris meretricis, et sunt aliæ quæ latenter ac verecundius perficiunt pejora prioribus, ut sunt feminæ incestuosæ, sacrilegæ, et vitia contra naturam agentes; ita et in passionibus ignominiæ est, id est in vitiosis ac turpibus passionibus animæ : sic quod quædam passiones instar priorum adolescentularum prorumpunt aperte in vitia quædam, ut appetitus gulæ ac venereorum; aliæ vero passiones procedunt occulte in vitia graviora. Tales adolescentulæ sunt, hypocrisis, malignitas, id est habituata malitia, tristitia sæculi, memoria injuriæ, detractio cordis, id est desiderium detrahendi, seu detractio ex corde proveniens. Alia quidem in apparentia supponentes, hoc est, passiones seu adolescentulæ istæ alia prætendunt sive ostendunt secundum apparentiam, quia colore virtutum se palliant ne agnoscantur; alia vero prospicientes, quia revera intendunt et quærunt atque respiciunt mala, ut apertissime patet de hypocrisi et detractione; memoria autem injuriæ interdum prætendit se quærere injuriantis correctionem, quum tamen quærat ipsius confusionem ac nocumentum.

Audivi detrahentes, et reprehendi eos. Qui mali operarii excusantes se, responderunt ad hoc, quod facerent istud ex caritate et pro cura illius cui detrahebant. Quibus dixi: Cessate, fratres, a tali caritate, ut non faciatis quantum in vobis est mendacem Prophetam dicentem:1 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. — Si dicis te diligere eum cui obloqueris, ora latenter pro eo, et ne improperes nec maledicas ei: iste enim modus caritatis acceptus est apud Deum et Dominum Jesum.

Neque hoc te lateat, et evigilabis penitus ut non judices temerarie et incaute offendentem, id est eum qui peccat: Judas erat in choro discipulorum, utpote unus Apostolorum, latro autem in numero homicidarum; et mirum quomodo in uno momento, id est in brevi tempore, facta est transmutatio: ita quod Judas factus est homicida, imo (ut sic loquar) deicida, Christum Jesum tradendo in mortem; latro autem pœnitendo computatus est in numero discipulorum.

Si quis vult vincere spiritum detractionis, non adscribat neque judicet querelam super offendentem, id est, peccantem quantum potest habeat excusatum, et dæmoni qui detractionem ei suggessit, adscribat eamdem. Nemo enim vult in Deum peccare, id est, vix aliquis ita perversus est ut peccando intendat formaliter ac directe Deum offendere, licet intendat istud quod offensivum est Dei, quamvis sine violentia universi peccemus, id est sine necessitate et absoluta coactione: peccatum enim est voluntarium aliquo modo. In aliquibus tamen peccatis est quædam admixtio involuntarii, seu necessitatis aut violentiæ: sicut in his qui mentiuntur ex vehementia pœnæ aut mortis timore.

Vidi aliquem manifeste peccantem, et occulte pœnitentem; et quem judicavi fornicatorem, una hora inveni castum reputatum apud Deum, id est alium fieri in momento. Idcirco judicare et obloqui stultum est et incautum.

Non reverearis detrahentem apud te proximo, magis vero dic ad eum: Quiesce, frater, a detractione seu tali locutione; ego quotidie in pejoribus offendo, id est, gravius pecco actu vel potentia quam ille, quomodo illum valeo judicare, qui in iisdem aut majoribus vitiis reus sum? Nam in uno emplastro, id est per unum tale responsum medicinale ac sapientiale, lucraris hæc duo, quia et te ipsum sanas, id est, a consensu detractionis præservas, et proximum, quem a detractione facis cessare ac pœnitere. Nempe et ista exhortatio sive correptio detrahentis, vel potius temerarii judicii evitatio, de qua nunc mentio est, una est brevium viarum deducentium ad remissionem culparum; dico vero non judicare proximum: si tamen verum est istud, Nolite judicare, et non judicabimini.2

Sicut alienus seu differens est ignis ab aqua, sic judicare alium inordinate debet esse alienum a volente pœnitentiam agere.

Etiam si videris aliquem peccantem in hora mortis suæ, nec tunc judices eum: potest enim in momento pœnitere, nemine istud sciente. Ideo sequitur: incertum est enim hominibus judicium Dei, de homine tali. Manifeste aliqui offenderunt Deum in magnis peccatis, et in occulto operati sunt bona majora. Idcirco seducti sunt, qui facta aliorum libenter explorant, retinentes fumum pro sole, id est incertam suspicionem pro clara veritatis notitia. Hinc ait et Salomon: Qui observator est malorum, opprimetur ab eis.3

Audite me, audite, o omnes mali positores rationis aliorum, hoc est, temerarii exactores ac judices cur proximi vestri talia aut talia commiserint sive omiserint. Quippe si verum est, quemadmodum utique verum est, quod ait Salvator, Nolite judicare, et non judicabimini;4 in quibus vituperamus proximum, sive in spiritualibus sive in corporalibus, in ea penitus incidemus: et non est aliter. Non apparet quod vituperans aut detrahens cadat semper in eadem omnia vitia de quibus vituperat alium; sed corruit in reatum consimilem. Vituperans enim potest mox pœnitere de sua inordinata vituperatione.

Qui sunt acuti, celeres et districti positores et exactores rationis delictorum proximi, patiuntur hoc vitium quoniam nondum assumpserunt irreflexam curam de propriis culpis, qualiter eas plene ad memoriam revocent, sincere ac contrite confiteantur, satisfaciantque pro eisdem, et de cetero vitent eas. Ideo obligati succumbunt sub aliorum peccatis, quæ curiose scrutando et graviter ponderando, maculant, deprimunt, atque a salutari propriarum culparum perscrutatione, ponderatione, dijudicatione, deploratione et emendatione impediunt semetipsos. Si enim quis propria vitia velo amoris arrogantiæ operta, id est a proprii cordis intuitu abscondita ex elatione quam amat, disvelans, hoc est, elatione remota denudans, diligenter inspexerit, considerando quam multa et magna sint, nullius alterius curam geret de cetero in hac vita, id est, de aliorum observatione et dijudicatione non erit sollicitus, existimans tempus suum sibi non sufficere ad proprium luctum, etiam si centum vixerit annis, atque Jordanem fluvium viderit totum per lacrimas procedentem ex oculis propriis. O quam profundum, salubre et illuminatum verbum est hoc! Ex quo perpendere possumus quam vehementer distemus a condigna et clara vitiorum nostrorum agnitione ac deploratione.

Notavi super luctum, id est, luctus pœnitentialis naturam et actum diligenter perpendi, et non inveni in eo vestigium detractionis, vel condemnationis proximorum, sed sui ipsius.

Dæmones autem exhortantur et suggerunt nobis ut peccemus, aut ut judicemus peccantes ac delinquentes, ut per secundum moliantur et primum, hoc est, quatenus inducendo nos ad judicandum alios, pertrahant nos ad eadem quæ judicamus in aliis, vel majora, sicque homicidæ nos maculent, hoc est, homicidas judicando incaute, inquinemur proprio judicio stolido; vel, « sicque homicidæ », id est dæmones, qui spiritualiter interimunt homines, « maculent nos » :5 diabolus etenim homicida est ab initio.

Cognosce hoc esse argumentum et notionem, id est evidens signum, memorantium et fascinantium mala, id est, recolentium injurias sibi illatas et suspicantium mala de aliis, quia libenter atque faciliter vituperant doctrinas, negotia, res et directiones, id est actiones ac regulationes, proximi, et miserande submersi fluctibus vitiorum suorum, trahuntur spiritu odii.

Vidi quosdam perpetrantes latenter et non publice omnia dira periculosaque crimina, et autumatores suæ munditiæ, id est, reputantes se quasi mundos : hos, inquam, vidi instantes adversus eos qui offendebant in quibusdam minimis et publicis, hoc est in venialibus et apertis levissimis culpis, ut nimis justi, id est, quasi ipsi latenter pessima perpetrantes exsisterent valde perfecti. Istud frequenter contingit, quod quidam simulatores et callidi in secreto gravissime excedentes, et tamen se quasi mundos autumantes, reprehendunt ac persequuntur quosdam se meliores, qui in aliquibus venialibus aperte culpabiles sunt, quasi ipsi essent virtuosiores quam isti. Tales quoque fuerunt Scribæ et Pharisæi intus vitiosissimi, qui Christi discipulos arguebant de hoc quod manibus non lotis edebant.6 Hi pessimi hypocritæ videntes festucam in alio, trabem autem non conspicientes in se ipsis, non timent judicium Dei.7

Judicare, est irreverens rapina dignitatis Dei, id est irreverentialis usurpatio judiciariæ auctoritatis quæ Deo debetur; condemnare vero proximum, est interitus propriæ animæ, hoc est mortale peccatum et condemnatio sui ipsius: quæ omnia intelligenda sunt de judicio et condemnatione usurpatis, temerariis, illegitimis, falsis.

Quemadmodum elatio propriæ reputationis potest hominem eam habentem perdere, id est damnationi æternæ addicere, sine alia passione ei adjuncta, ita judicare existens in nobis, id est illicitus actus judicandi, valet per se ipsum solum perdere nos perfecte, quum sit culpa mortalis; si tamen Pharisæus ille (de quo in Evangelio dicitur, Lucæ octavodecimo, ubi habetur :8 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent, unus Pharisæus, etc.) condemnatur ex hoc quod vitiose judicavit Publicanum. Porro « elatio propriæ reputationis » dicitur qua homo extollit se, reputando se plus quam est, vel id quod habet meritis suis adscribit, aut singulariter id se habere præsumit : quod totum est fatuum.

Bonus racemorum collector manducans racemos maturos, non colliget uvas acerbas super eis, id est de eis vel ultra eos. Et bene prudens, habens mentem prudentem et intendentem, hoc est salubriter considerantem, notabit sollicitus festine, id est, cum spirituali cura ac festinantia diligenti cordi suo memoriter imprimet ac sequetur, quascumque virtutes in aliis viderit : quemadmodum beatissimus pater omnium nostrum Antonius, instar prudentissimæ apis consideravit diversas diversorum Patrum ac Fratrum virtutes, quas in corde suo recondidit exercereque studuit. Insipiens vero per defectum contemplationis divinorum, et imprudens per veræ discretionis carentiam, scrutabitur querelas et defectus, hoc est, ea potius observabit atque memoriæ imprimet, quæ reprehensibilia et defectuosa exstant in proximis. Ex quibus efficit sibi turpissimum nidum in proprio corde, in quo nido per considerationem quiescit : quemadmodum quædam immundæ aves constituunt sibi nidum ex stercoribus bestiarum. De quo et dicitur : Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinia.

Neque tuis oculis videns dijudices, id est, etiam si videris quemquam peccare, non præsumas eum dijudicare, quasi finaliter periturus sit aut emendari non possit.9 Plerumque enim et ipsi oculi seducuntur et errant circa suum objectum, vel circa quædam concernentia ipsum.

De hac autem materia, scilicet, de detractione, quid sit, et quot modis contingat, et de gravitate ipsius, de inordinatis quoque judiciis, et qualiter liceat judicare ac condemnare, et qualiter non, plurima dici hic possent : de quibus brevitati studens pertranseo, quum et in aliis locis quampluribus diffuse inde conscripserim. Sed præinducta vigilantissime consideremus, et detractiones temeraria quoque judicia tanquam diabolica vitia infernaliaque venena, cum summa circumspectione indesinenter vitemus.

Footnotes

  1. Ps. c, 5. ↩

  2. Luc. vi, 37. ↩

  3. Prov. xi, 27. ↩

  4. Luc. vi, 37. ↩

  5. Joann. VIII, 44. ↩

  6. Marc. VI, 2. ↩

  7. Luc. VI, 41. ↩

  8. Luc. xviii, 10-14. ↩

  9. Ps. LXIII, 7. ↩

Chapter 25 of 100