Skip to the text

Gradus 11

DE MULTILOQUIO.

DIXIMUS compendiose in prætactis, quomodo judicare est valde periculosum et dubium et dirum, atque subintrans eos qui religiosi videntur. Magis vero judicare, est judicari. Judicare quoque magis, est tormentari ac cruciari a linguis. Nunc vero consequens est ordinare et dicere paucis causam et portam per quam ingreditur.

Multiloquium est vanæ gloriæ cathedra, per quam naturam habet manifestare atque pompatice propalare se ipsam. Multiloquium est insipientiæ argumentum, detractionis porta, manuductor scurrilitatis, minister mendacii, resolutio compunctionis, dispersor acuitatis intelligentiæ, acediæ vocator et conditor, præcursor somni, dissipatio mœroris, exterminatio custodiæ cordis, frigefactio fervoris atque caloris, obscuratio orationis.

Silentium in scientia est mater orationis, revocatio a captivitate, custodia ignis, episcopus cogitationum, intentio pugnatorum, colligatio luctus, amicitia lacrimarum, operator memoriæ mortis, pictor æternæ pœnæ, diligens inquisitor æterni judicii, minister mœstitiæ, inimica propriæ confidentiæ, conjugalis convictus tranquillitatis, repugnator amoris docendi, additamentum scientiæ, conditor verborum Dei, profectus non apparens, latens ascensus.

Cognoscens delicta tenuit linguam; qui vero multiloquus est, nondum cognovit se ipsum sicut oportet. — Amicus silentii Deo appropinquat, et latenter colloquens illuminatur a Deo. — Silentium Jesu Christi avertit et inflexit Pilatum; et tranquillitas vocis evacuat vanam gloriam viri. — Verbum dicens Petrus flevit amare, non memorans dicentis: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; et alterius qui ait, Melius est cadere in terram ab altitudine, quam a lingua.

Ego vero nolo de his scribere multa, quamvis vitiorum astutiæ me exhortentur hoc facere. Verum audivi a quodam quem aliquando diligenter et amicabiliter interrogavi de oris custodia et quiete. Qui dixit, multiloquium penitus generari ex uno horum: aut ex educatione et conversatione, et ex consuetudine maligna non valenti contineri (dixit enim: Quum lingua sit corporis membrum, quemadmodum fuerit disciplinata, requiret illud ex consuetudine bona); aut iterum in agonizantibus, ex certamine; aut maxime oritur ex vana gloria. Interdum quoque procedit ex gula seu ventris ingluvie. Quocirca multi plerumque frenantes ventrem a gula, vi ac vehementia quadam et cum debilitate corporis, concludunt et linguam et multiloquium quod est ex ea.

Sollicitus de exitu, circumcidit sermones; et qui luctum animæ possidet, avertit a se multiloquium quasi ignem. — Qui quietem solitudinis diligit, os suum recludit; gaudens vero in processibus et actibus hominum, expellitur de cella, persecutus a passione vitii. — Qui novit odorem ignis altissimi, fugit homines quemadmodum apis fumum: illam quidem fumus persequitur et expellit, hunc vero adunatio hominum multiloquorum. Qui vero multiloquus est, quærit consortia similium sibi.

Valde paucorum est aquam fluentem non obstrusam prohibere; pauciorum vero est domare os incontinens.

Matth. xxvii, 14.

Ibid. xxvi, 69-75.

Ps. xxxviii, 2.

Eccl. xx, 20, juxta LXX.1

Footnotes

  1. Eccli. xx, 20, juxta LXX. ↩

Chapter 26 of 100