Articulus 14
EXPOSITIO HUJUS GRADUS UNDECIMI.
DIXIMUS compendiose in prætactis, quomodo judicare est valde periculosum et dubium, id est incertum ac discriminosum, et dirum, atque subintrans eos qui religiosi videntur, qui sæpe sunt valde suspiciosi, et ad incauta ac temeraria judicia proni, nisi sint notabiliter timorati ac sapientes. Magis vero judicare, est judicari, hoc est, plus « judicare » de aliquo quam licet, meretur « judicari » ac reprobari a Deo. Judicare quoque magis, est tormentari ac cruciari a linguis, id est affligi ex pravo eloquio seu falsa sententia judicantis inordinate. Vel, « judicare magis, est tormentari a linguis », hoc est, torqueri meretur post vitam hanc et condemnari, propter illicita judicii verba linguis prolata. Dicitur autem judicare sic, « tormentari », quia est causa meritoria pœnæ quæ propter ipsum infligitur. Nunc vero consequens est ordinare, id est ordine decenti inserere, et dicere paucis verbis causam et portam per quam ingreditur: hoc est, restat nunc loqui de multiloquio, per quod quis faciliter incidit incauta judicia.
Multiloquium est vanæ gloriæ cathedra: nam gloriatio vana in multiloquio quasi in solio residet; per quam cathedram vana gloria naturam habet, id est, naturaliter solet, manifestare atque pompatice propalare se ipsam, hoc est excellentiam sui subjecti. Homo enim in se inaniter gloriosus manifestat et jactat se ipsum per multiloquium suum, quo talia loqui conatur per quæ reputetur et glorificetur ab aliis.
Multiloquium est insipientiæ argumentum: ideo ait Scriptura, Stultus verba multiplicat; detractionis porta: detractio namque per multiloquium intrat, et ei se miscet; manuductor scurrilitatis, quam protrahit; minister mendacii, quod multiloquus incidit variis modis de facili; resolutio compunctionis: quia resolvit et tollit eam, mentem infrigidando et vagam atque instabilem faciendo, ita quod incipit abhorrere spiritualia opera; dispersor acuitatis intelligentiæ: quoniam intellectum facit obtusiorem, distractum et variis rebus intentum; acediæ vocator et conditor: inducit enim acediam; præcursor somni, qui ex acedia oritur etiam in divinis; dissipatio mæroris pœnitentialis: inducit namque ad risus et vana solatia; exterminatio custodiæ cordis, quæ per multiloquium tollitur; frigefactio fervoris atque caloris: quoniam ab ardore divini ac fraterni amoris frigeficat; obscuratio orationis, quam efficit indevotam et vagam. Ideo scriptum est in Ecclesiastico:1 Qui multis utitur verbis, lædit animam suam; itemque in Proverbiis:2 Qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala;3 et, Qui custodit os suum, custodit ab angustiis animam suam.
Silentium in scientia, id est discretum silentium, est mater orationis: quanto enim silens minus cum hominibus loquitur, tanto fit aptior ad loquendum cum Deo, orando atque psallendo; revocatio a captivitate, id est reductio mentis a distractione, vitiorumque nexu ac jugo; custodia ignis sanctæ dilectionis, de quo ait Salvator: Ignem veni mittere in terram, etc.;4 episcopus, id est superintentor, cogitationum, quæ in silentio melius considerantur ac discutiuntur; intentio pugnatorum, id est, res quam præliantes contra peccata multum intendunt et quærunt; colligatio luctus, quia continuat fletum; amicitia lacrimarum, quas facit amari; operator memoriæ mortis; pictor æternæ pœnæ: nam facit hominem imaginari et corde suo inscribere pœnas inferni; diligens inquisitor æterni judicii: disponit namque hominem ad hoc ut vigilanter perpendat rigorem divini judicii, quod vocatur æternum, quia ejus effectus, videlicet condemnatio et salvatio, sunt æterni; minister mæstitiæ quæ secundum Deum est; inimica propriæ confidentiæ: silentium enim facit hominem propriam infirmitatem et defectuositatem cognoscere, ita quod detestatur ac odit confidere in se ipso; conjugalis convictus tranquillitatis, hoc est familiaris consocia internæ quietis ac pacis; repugnator amoris docendi per verba, nisi caritas sive necessitas aliud postulet; additamentum scientiæ: anima enim quiescendo, silendo ac meditando, crescit in scientia; conditor verborum Dei, hoc est, reponens ea in corde memoriterque reservans; vel, « conditor verborum Dei », id est, disponens ad hoc ut quando loquendum est, non fiat verbum nisi de Deo et pertinentibus ad salutem; profectus non apparens: quia ad interiorem profectum non mediocriter confert; latens ascensus: quia ad ascensum mentis in Deum specialiter prodest, quemadmodum scriptum est:5 Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se. Itemque Isaias ait: In silentio et spe erit fortitudo vestra.6
Cognoscens delicta, id est, peccata sua condigne intuens ac deplorans, tenuit linguam, hoc est, a verborum excessu eam repressit; qui vero multiloquus est, nondum cognovit se ipsum sicut oportet, id est, peccata et pericula sua efficaciter non advertit.
Amicus silentii Deo appropinquat, et latenter colloquens, id est, secrete orans, psallens ac meditans, illuminatur a Deo.
Silentium Jesu Christi avertit et inflexit Pilatum, id est, ab austeritate induxit eum ad quamdam compassionem.78 Mirabatur enim Pilatus vehementer quod Christus non respondebat: Mihi (inquiens) non loqueris? Et tranquillitas vocis evacuat vanam gloriam viri ita loquentis. Quemadmodum enim vox sonora et clamorosa incitat quandoque loquentem ad gloriam vanam et elationem, ita locutio bassa, modesta, tranquilla, evacuat vitia illa, et humilitatis amica est.
Verbum dicens Petrus Christum negando, flevit amare, non memorans dicentis:9 Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea;10 et alterius qui ait, Melius est cadere in terram ab altitudine, quam a lingua, hoc est, minus malum est corporaliter cadere a loco aliquo sublimi, et lædere corpus, quam in verbis excedere, et lædere animam:11 quoniam malum culpæ incomparabiliter pejus ac fugibilius est malo pœnæ.
Ego vero nolo de his scribere multa, quamvis vitiorum astutiæ me exhortentur hoc facere, hoc est, quamvis vana gloria et spiritualis elatio « exhortentur » et pulsent « me » ut de his plura conscribam, quatenus ex hoc doctior ac sanctior reputer. Nam et vir perfectus potest interdum pulsari hujuscemodi motu, sed faciliter vincit eumdem. Vel sensus est, quod versutiæ istæ movebant eum ad istud ut non scriberet multa de his, quatenus ex hoc videretur humilior, et vanæ gloriæ laudisque fugacior.
Verum audivi a quodam quem aliquando diligenter et amicabiliter interrogavi de oris custodia et quiete. Qui dixit, multiloquium penitus generari ex uno horum, hoc est ex aliquo eorum quæ subsequuntur, videlicet: aut ex educatione, hoc est superflua et delicata nimis refectione, et conversatione, hoc est ex convictu et societate loquacium, et ex consuetudine maligna non valenti contineri, hoc est, quæ non potest faciliter refrenari ac cohiberi. Dixit enim: Quum lingua sit corporis membrum, quemadmodum fuerit disciplinata, hoc est per disciplinam atque prudentiam firmiter coercita et probe ac laudabiliter gubernata, requiret illud, hoc est, silentium diliget et servabit, ex con- suetudine bona : ita, supple, quum fuerit indisciplinata, multipliciter excedet in verbis. Aut iterum in agonizantibus, hoc est laborantibus ac præliantibus, multiloquium oritur ex certamine quod habent contra adversarios suos : de qua re quam libentissime loquuntur, et interdum se jactant; quandoque vero de modo pugnandi ac resistendi abundanter ac copiose interrogant. Aut maxime oritur ex vana gloria. Interdum quoque procedit ex gula seu ventris ingluvie. Quocirca multi plerumque frenantes ventrem a gula, vi ac vehementia quadam : quod competit imperfectis, quibus adhuc laboriosum est abstinere; et cum debilitate corporis, quam incurrunt ex ventris refrenatione, secundum illud Psalmistæ eloquium, Genua mea infirmata sunt a jejunio;12 concludunt et linguam et multiloquium quod est ex ea, reprimendo utrumque.
Sollicitus de exitu, circumcidit sermones, hoc est, anxius de hora mortis, curamque gerens qualiter felicem habeat exitum, verba sua ab immoderantia et excessu præscindit, ac amputat omne quod verbosum est a suo eloquio; et qui luctum animæ possidet, avertit a se multiloquium quasi ignem. — Qui quietem solitudinis diligit, os suum recludit; gaudens vero in processibus et actibus hominum, hoc est, qui delectatur inter homines obambulare ac occupari, seu hominum actus ac processus conspicere, expellitur de cella, persecutus a passione vitii, hoc est a propria concupiscentia mundana passioneque vitiosa impugnatus ac victus, juxta illud quod S. Jacobus apostolus in sua scribit Canonica : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus.13
Qui novit odorem ignis altissimi, hoc est, qui expertus est fervorem illum ardentissimum atque dulcedinem Spiritus Sancti, qui est ignis summus et consumens, fugit homines, quantum rationabiliter potest, quemadmodum apis fumum, ne scilicet ex conversatione et collocutione humana incurrat sui fervoris et internæ dulcedinis detrimentum. Illam quidem, videlicet apem, fumus persequitur et expellit, a domo scilicet; hunc vero, qui novit suavem illum odorem ignis altissimi, molestat et pellit adunatio, hoc est congregatio seu multitudo, hominum multiloquorum, quos fugit, nisi ex caritate aut debito justitiæ eos accedat pro conversatione eorum aut alia pia causa. Qui vero multiloquus est, quœrit consortia similium sibi : quum enim ipsa loquacitate lætetur, potest cum illis abundantius delectari in fabulando ac fabulas audiendo.
Valde paucorum est aquam fluentem non obstrusam, id est aggere, ripa seu littore non conclusam, prohibere a suo fluxu; pauciorum vero est domare os incontinens, id est propriam seu alterius linguam loquacem cohibere a verborum excessu. Unde et Jacobus apostolus in sua Canonica ait : Linguam nullus domare potest;14 et, Si quis non offendit in verbo, hic perfectus est vir.15
Ecce sanctus vir iste quam vehementer detestatur ac vituperat multiloquium. Idcirco qui istud non vitat, ostendit se nomine et habitu religiosi indignum, præsertim quum scriptum sit : Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, hujus vana est religio.16 Qui ergo veraciter cupit proficere, quieti et silentio cum omni diligentia vacet.
Footnotes
Chapter 27 of 100