Gradus 12
DE MENDACIO.
GENIMEN lapidis et ferri est ignis; mendacium autem est genimen multiloquii et scurrilitatis.
Mendacium est caritatis exterminium; perjurium vero est negatio Dei. — Nemo bene prudentium suspicetur mendacium esse peccatum aliquod minimum. Nam supersanctissimus Spiritus Sanctus contra talem suspicationem usus est sententia super omnia pavenda, dicendo per David:1 Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Quid ergo patientur qui cum perjurio fingunt ac parant mendacium?
Vidi quosdam sibi ipsis blandientes super mendaciis, atque per scurrilitatem et otiosum eloquium contexentes quosdam incongruos risus, et miserabiliter exterminantes ea quæ erant opportuna luctui audientium. — Quum dæmones viderint quod probamus experiri recedere ab auditu urbanorum quasi a pestilentiali infirmitate, cum evacuatione atque destructione narratoris crudelis, tunc conantur nos illudere duabus cogitationibus: aut enim immittunt nobis non contristare narrantem, aut non propalare nos ipsos exsistere Dei amatores magis adstantibus. Resili, ne tardes: alioqui in oratione tua reformabis intentiones meditationesque risuum. Non solum fugias tales fabulatores, sed et malignum consistorium pie dissolvas, cor ponens in medio mortis et commonitione æterni judicii. Melius etenim et utilius est tibi, ex hoc respergi aliquantulum modice vana gloriatione, et reperiri conciliatorem profectus et utilitatis multis hominibus.
Hypocrisis est mater mendacii, et multoties hypocrisis est suppositio et occasio ejus. Quidam enim determinant, hypocrisim nil aliud esse quam meditationem et perpetrationem mendacii, habentem juramentum sibi cohærens et connexum.
Qui timorem Domini possidet, condemnationem mendacii suscipit hospitio, et consiliatores mendacii expellit a se tanquam extraneos, habens propriam conscientiam tanquam implacabilem judicem. — Quemadmodum in omnibus passionibus novimus esse differentiam læsionis, ita et in mendacio. Aliud quidem crimen et judicium est illius qui mentitur timore pœnæ, et aliud illius qui mentitur non imminente neque proposito sibi periculo nisi mentiatur. Nempe alius mentitur propter delicias, alius vero propter delectationis amorem; alius ut procuret adstantibus risum, alter vero ut paret fratri insidias, et hunc lædendo affligat. — Ex cruciatibus principum deletur mendacium, et ex multitudine lacrimarum mendacium dispergitur perfecte usque in finem.
Conqueritur et causatur dispensationes, mendacii suppositor et conciliator ejusdem, et justitias putat frequentius esse animæ perditiones. — Vir fictor mendacii argumentatur se esse imitatorem Achab, et per propriam perditionem dicit se mercari aliorum salutem. — Ait quidam : Quando mendacia purgavimus plene ex toto, tunc cum multo timore subimus ipsum, tempore vocante.
Non novit parvulus mendacia, nec anima malignitate privata. — Vino lætificatus loquitur vera in omnibus non spontanee, et inebriatus compunctione mentiri non poterit.
Footnotes
-
Ps. v, 7. ↩
Chapter 28 of 100