Articulus 15
EXPOSITIO HUJUS GRADUS DUODECIMI.
GENIMEN, id est effectus, lapidis et ferri est ignis, qui generatur ex concussione illorum; mendacium autem est genimen multiloquii et scurrilitatis.
Mendacium est caritatis exterminium, id est expulsio. Jam enim est sermo de mendacio pernicioso : quod quum sit culpa mortalis, cum caritate stare non valet. Perjurium vero est negatio Dei æquivalenter, quia perjurans accipit Deum in suæ falsitatis attestatorem.
Nemo bene prudentium suspicetur mendacium esse peccatum aliquod minimum. Nam supersanctissimus Spiritus Sanctus, qui est essentialiter et incircumscriptibiliter sanctus, contra talem suspicationem usus est sententia super omnia pavenda, dicendo per David : Perdes omnes qui loquuntur mendacium, nisi pœniteant.1 Quid ergo patientur qui cum perjurio fingunt ac parant mendacium?
Vidi quosdam sibi ipsis blandientes, id est complacentes, super mendaciis quæ dixerunt, atque per scurrilitatem et otiosum eloquium contexentes, id est, provocantes et continuantes, præsertim in aliis, quosdam incongruos risus, et miserabiliter exterminantes, hoc est eradicantes, ea quæ erant opportuna luctui audientium : de quorum cordibus expellebant compunctionem, et divinorum verborum memoriam ex quibus poterant excitari ad luctum salubrem.
Quum dæmones viderint quod probamus experiri, id est, realiter attentamus, recedere ab auditu urbanorum, id est curiosorum sæculariumque verborum, quasi a pestilentiali infirmitate, quæ inficit alios, sicut et verba hujusmodi inficiunt audientes. Corrumpunt enim (ut ad Corinthios Apostolus scribit) bonos mores colloquia prava.2 Itaque dum ita « probamus recedere » cum evacuatione atque destructione narratoris crudelis, hoc est, ipsum talium verborum prolatorem se ipsum aliosque lædentem dimittendo in sua vanitate et corruptione; tunc dæmones conantur nos illudere duabus cogitationibus : aut enim immittunt nobis non contristare narrantem, hoc est, suggerunt nobis ne avertamus nos ab auditu verborum inanium, ne contristemus et offendamus eum qui profert hujusmodi verba, aut non propalare nos ipsos exsistere Dei amatores magis adstantibus, hoc est, suggerunt nobis non recedere a verborum illorum auditu, ne recedendo ostendamus nos esse meliores et in Dei amore ferventiores aliis qui adsistunt et audiunt, nec recedunt. Porro hæ persuasiones sunt frivolæ. Non enim debemus aliquem inducere ad inordinatam et sæcularem tristitiam, sed ad tristitiam pœnitentialem, ut ait Apostolus : Gaudeo non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam.3 Insuper non debemus nos ostendere aliis meliores, faciendo in aliorum præsentia opera singularis devotionis ad quæ non tenemur, quæ in secreto potius sunt agenda; sed si alii agunt illicita, non debemus nos eis conformare in talibus, neque omittere ad quæ tenemur.
Resili, id est, cito recede a talibus verbis, ne tardes: alioqui in oratione tua reformabis intentiones meditationesque risuum, id est, tempore orationis ac divini Officii occurrent memoriæ tuæ verba audita et res significatæ per ea, ex quibus rursus ad risum moveberis, vel ex quibus ante risisti.
Non solum fugias tales fabulatores, sed et malignum consistorium pie dissolvas, hoc est, consortium et collectionem eorum ab invicem bona intentione disjungas, cor ponens in medio mortis et commonitione æterni judicii, id est, mentem tuam defigens in profunda meditatione de morte, et admonens eam de metuendo Dei judicio: imo et ista propones loquacibus illis, ut cessent a verbis inanibus. Melius etenim et utilius est tibi, ex hoc, hoc est ex practicatione talis divisionis, respergi, hoc est pulsari, aliquantulum modice vana gloriatione, tamen absque consensu, et reperiri conciliatorem, hoc est procuratorem, profectus et utilitatis multis hominibus, quos sic retrahis a peccatis, quam cessare a tali divisione et procuratione profectus proximorum. Verumtamen homo non debet committere peccatum minus, ut præservet alium a graviori peccato: imo nec veniale, ut præservet alium a mortali, ut asserit S. Thomas.
Hypocrisis est mater mendacii, et multoties hypocrisis est suppositio et occasio ejus. Hypocrita namque factis et verbis prætendit se esse quod non est, in verbis quoque et factis suis præsupponit multoties falsa, et sua hypocrisis est sibi occasio falsitatum multarum, ita quod directe et indirecte inducit ad falsitates. Quidam enim determinant, hypocrisim nil aliud esse quam meditationem et perpetrationem mendacii, id est excogitatam simulationem aut prolationem mendosam seu deceptivam, habentem juramentum sibi cohærens et connexum: non quod in omni hypocrisi sit juramentum actualiter atque formaliter, sed quia hypocrita potius vult suam simulationem et falsitatem juramento firmare, quam nudam veritatem fateri aut demonstrare.
Qui timorem Domini possidet, condemnationem mendacii suscipit hospitio, id est, in thalamo cordis sui ex pleno affectu detestatur ac vitat mendacium, et consiliatores, id est persuasores seu affirmatores, mendacii expellit a se tanquam extraneos a Deo et a se, habens propriam conscientiam tanquam implacabilem judicem, id est, omne mendacium inflexibiliter reprobantem sine personarum acceptione.
Quemadmodum in omnibus passionibus novimus esse differentiam læsionis, id est diversos gradus culparum, secundum quod passiones sunt magis et minus intensæ, continuatæ, et ad opus perductæ, et prout eis magis aut minus ratio præbet consensum, ita et in mendacio est differentia læsionis, ita quod unum mendacium est deterius alio. Aliud quidem crimen et judicium est illius qui mentitur timore pœnæ, id est, minus vitiosum est tale mendacium, et minus supplicium imminet ei, et aliud, id est gravius, est illius mendacium qui mentitur non imminente neque proposito sibi periculo nisi mentiatur: nam timor pœnæ minuit rationem voluntarii, et per consequens rationem peccati. Nempe alius mentitur propter delicias gustus aut tactus acquirendas aut conservandas, ut faciunt gulosi ac lubrici; alius vero mentitur propter delectationis amorem: quam delectationem habet in mentiendo. Quemadmodum enim garruli delectantur in fabulando, sic quidam mendaces ita corrupti sunt mente, ut delectentur in ipso mendacio. Alius quoque mentitur ut procuret adstantibus risum; alter vero ut paret fratri insidias, et hunc lædendo affligat.
Ex cruciatibus principum deletur men- dacium, hoc est, timore pœnarum quas principes inferunt quibusdam mendosis, præsertim perjuris, aliqui vitant mendacium; et ex multitudine lacrimarum pœnitentialium mendacium dispergitur perfecte usque in finem, hoc est, qui peccata sua copiose deplangit, vitat mendacium plene usque ad mortem.
Conqueritur et causatur dispensationes, mendacii suppositor et conciliator ejusdem, hoc est, is qui præsupponit mendacium, et procurat seu fingit illud, frequenter cum querimonia reprehendit ea quæ etiam juste fiunt veraciterque dicuntur: nam talia odit et impedire conatur. Et justitias putat frequentius esse animæ perditiones, hoc est injustitias seu peccata. De quibus loquitur Spiritus Sanctus per prophetam Isaiam:4 Væ qui dicitis bonum malum, et malum bonum, etc.; et per Amos prophetam, Væ qui convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.5
Vir fictor mendacii argumentatur se esse imitatorem Achab regis Israel: qui quamvis idololatra pessimus fuerit, tamen videtur aliquando pie mentitus, pro communi bono populi sui falsa quædam insinuando regi Syriæ;6 atque in hoc is qui fingit mendacia, perhibet se imitari regem nunc præfatum. Hinc subditur: et per propriam perditionem, utpote per mendacium quo perdit semetipsum, dicit se mercari aliorum salutem, hoc est procurare ea quæ aliis ad salutem exstant utilia. Quod injustum et fatuum est, et vana est palliatio ista mendacii. Quid enim prodest homini (inquit Christus) si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat et detrimentum sui faciat?78 Omne quoque mendacium in se ipso culpabile est, quum sit quidam recessus a summa veritate.
Ait quidam: Quando mendacia purgavimus plene ex toto, id est, nosmetipsos ab omni mendacio perfecte mundavimus, tunc cum multo timore subimus ipsum, tempore vocante, hoc est, causa rationabili id exigente pro loco et tempore, dicimus aut facimus aliqua quæ falsa sunt secundum apparentiam exteriorem et prout accipiuntur seu intelliguntur ab aliis, cum magno Dei timore. Quamvis enim sciamus quod illa secundum aliquem pium intellectum aut designationem sint vera, sicut quum Abraham et Isaac dixerunt suas conjuges esse suas sorores, formidamus tamen ne forte in talibus excedendo aliquantulum, Deum inhonoremus.9
Non novit pàrvulus mendacia, id est, mentiri nescit, quum nondum habeat usum rationis, nec anima malignitate privata, hoc est, homo ab omni pravitate purgatus, cujus cor in veritatis et æquitatis affectum exstat conversum, mentiri ignorat.
Vino lætificatus loquitur vera in omnibus non spontanee, hoc est, non pure voluntarie, sed partim ex naturali operatione quam vinum facit in eo; et inebriatus, id est repletus, compunctione salubri mentiri non poterit: non quod nullatenus possit hoc, quum non sit confirmatus in gratia, sed quia vix potest hoc, præsertim durante compunctione in eo.
Ecce vir iste illuminatus quam terribiliter scribit contra mendacium atque perjurium. Hæc ergo tanquam venena æternæ mortis inflictiva purissime devitemus, et culpas nostras publice ac privatim sincerissime fateamur, nec ex aliquo metu, rubore, aut alia causa, eas negemus, palliemus aut defendamus.
Footnotes
Chapter 29 of 100