Skip to the text

Gradus 13

DE ACEDIA.

ISTE est unus ramorum multiloquii, et plerumque primogenitus, sicut prætangentes id diximus :1 dico vero de acedia. Propterea distribuimus ei ordinem congruentem in catena maligna.

Acedia est remissio animæ et resolutio mentis, pusillanimitas exercitationis, odium professionis, mundanorum beatificatrix, detractrix Dei, quasi inviscerosi exsistentis et sine benignitate; attonita in psalmodia, infirmans in oratione, ferrea in operatione, in opere manuum non pigra, in obedientia improba.

Vir subditus et obediens, est ignarus acediæ, per sensus intelligibilia dirigens. Cœnobium est luctator contrarius acediæ; at vero solitario conjugalis perpetua, ante mortem ejus non recedet ab ipso, et ante obitum ejus certabit quotidie. Cellam anachoretæ videns acedia subrisit, tetenditque tabernaculum juxta ipsum.

Medicus mane visitat infirmantes, et acedia circa meridiem exercitatores. — Hospitalitas est suggestio et immissio acediæ, et propter eam deprecatur operari eleemosynas ex operibus manuum. Suggerit quoque et hortatur, prompte visitare infirmos, ad memoriam reducens dicentem :2 Infirmus fui, et venistis ad me.3 Exhortatur item acedia accedere ad mœstos et pusillanimes, submittens memoriæ verbum illud : Consolamini pusillanimes. — Stantibus in oratione acedia reducit ad memoriam necessaria negotia exteriora, et omnem machinationem atque industriam denuo movet ipsa irrationalis, ut ab eadem oratione nos subtrahat quasi quodam capistro rationabiliter. — Dæmon acediæ fecit discrasiam, capitisque dolorem, febrem, rigorem, torsionem ventris, ac protensiones, horrorem trium horarum. Nona apprehendente, innuit modicum; porro mensa posita, exsiluit de stratu. Oratione superveniente post refectionem, gravatur iterum corpus; stantem in oratione submersit rursus somno, et importunis apertionibus oris rapuit versum Psalmi ab ore.

Reliqua quidem vitia secundum unumquodque destruuntur per singula virtute aliqua una; acedia autem monacho cohabituata est mors. — Fortitudo animæ mentem morientem resuscitavit; acedia vero et otiositas dispergunt et auferunt universas virtutum divitias.

Uno isto acediæ vitio exsistente graviore octo præfectis malitiæ, faciamus et ipsorum illorum sequentiam. Sed et illud apponam : Non præsente psalmodia, acedia non apparet; et finito canone, aperti sunt oculi. — In tempore acediæ apparent violenti : nihil enim ita aliud conciliat monacho coronas, sicut acedia. — Considera, et invenies acediam impugnantem monachum in statione pedum, et suggerentem monacho ut sedeat in cathedra; et sedentem reclinare te parieti probat; et stantem exhortatur rursus incurvari muro cellæ, ut faciat fragores ac strepitus pedum. — Qui luget se ipsum non novit acediam.

Ligetur et iste tyrannus recordatione propriarum culparum ac delictorum, percutiatur opere manuum, pertrahatur intentione et attenta meditatione futurorum bonorum. Coram stans et præsentatus interrogetur de pertinentibus ad rem: Dic, tu remisse et dissolute, quis est male te pariens? Quales sunt primogeniti tui? At ille violentiam passus, visus est respondere: Ego non habeo ubi caput reclinem apud eos qui sunt vere obedientes; in his vero in quibus habeo, secundum requiem solitariæ remotionis, simul dego cum eis. Genitrices meæ sunt multæ ac differentes: interdum namque me gignit animæ insensibilitas; quandoque vero me gignit oblivio supernorum; aliquando quoque gignit me nimius fatigationum excessus. Primogeniti mei sunt transmutationes locorum. Mecum geniti, sunt inobedientia Patris, oblivio divini judicii; est etiam quandoque derelictio promissionis. Adversarii mei a quibus nunc teneor vinculis ligatus, sunt psalmodia cum opere manuum. Impugnatrix mea est intenta meditatio mortis. Porro causa me perfecte mortificans, est oratio cum firma spe futurorum bonorum. Quis vero sit generans ac pariens orationem, ipsam interrogate.

Footnotes

  1. Grad. xi, p. 213. ↩

  2. Matth. xxv, 36. ↩

  3. 1 Thess. v, 14. ↩

Chapter 30 of 100