Articulus 16
EXPOSITIO HUJUS GRADUS TERTIIDECIMI.
ISTE est unus ramorum multiloquii, utpote acedia, et plerumque primogenitus, hoc est primus multiloquii ramus, videlicet peccatum primo procedens ex illo, sicut prætangentes id diximus: dico vero de acedia. Propterea distribuimus ei ordinem congruentem in catena maligna, hoc est in vitiorum istorum connexione, loquendo de ea in præsenti capitulo.
Acedia est remissio, id est tepefactio, animæ, et resolutio mentis ab interiori custodia, pusillanimitas exercitationis, hoc est formido seu parvitas animi ad aggrediendum exercitia virtuosa, utpote torpor et tædium talium; odium professionis: quoniam acedia tandem causatur detestatio seu odium monasticæ professionis assumptæ aut assumendæ; mundanorum beatificatrix: quia perducit hominem ad hoc ut in corde suo beatificet carnales divitias, delicias ac honores, mundanosque homines qui abundant in talibus, juxta illud Psalmistæ, Beatum dixerunt populum cui hæc sunt;1 detractrix Dei, quasi inviscerosi exsistentis et sine benignitate. Acedia quippe interdum sic crescit, invalescit dominaturque homini, quod Dei aut religionis præcepta et instituta videntur ei tam dura et ardua, ut quodammodo sentiat, aut forsan aliqualiter dicere audeat, Deum non esse viscerosum seu pium, sed nimis austerum, et quasi impossibilia ab hominibus exigentem.
Est quoque acedia attonita in psalmodia, id est, psailentem hebetante stupore percutiens, ac stolida admiratione dejiciens, ut stet quasi emortuus, et a semetipso quodammodo alienatus, non instar heroicorum virorum ex vigore et altitudine contemplationis, sed ex prædominantia passionis rationem a vigore suæ agilitatis impedientis, infirmans in oratione, id est, orantem reddens indevotum ac debilem, tardum ac negligentem ad resistendum suo torpori atque distractioni, ferrea in operatione virtutum, quas facit cum cordis duritia, sine gustu interno, in opere manuum non pigra, id est fervida, sed importune, videlicet loco ac tempore indebito: tunc enim est ad opera manuum prompta, quando interesse deberet qui eam habet, divino obsequio; in obedientia improba: quia ad ea quæ injunguntur est tarda, ad ea vero quæ sunt propriæ voluntatis, parata.
Vir subditus et obediens, est ignarus acediæ, hoc est, eam non approbat nec admittit, per sensus intelligibilia dirigens, hoc est, per exteriora et sensibilia ad interiora ac spiritualia se sustollens et ad divina se elevans. Cœnobium est luctator contrarius acediæ, id est, conventus religiosus mutuo se exercens, exhortans, increpans et inflammans, impugnat ac vincit acediam; at vero solitario conjugalis perpetua, hoc est, ipsa acedia non cessat solitario adhærere eum tentando. Ideo subditur: ante mortem ejus non recedet ab ipso, et ante obitum ejus certabit, id est, impugnabit eum, quotidie.2 Unde ut in Collationibus Patrum habetur: Acedia acrius solitarios tentat, quoniam non excitantur nec increpantur, neque notari verentur ab homine, et majoris sunt libertatis quam in congregatione viventes. Hinc metaphorice sequitur: Cellam anachoretæ videns acedia subrisit, quasi præsumens de victoria contra illum, tetenditque tabernaculum juxta ipsum, hoc est, ei cohærere atque insistere sine cessatione decrevit. Hinc quoque Cartusienses et ceteri soli degentes, acediam jugiter abhorrere et prorsus abjicere debent, omneque tempus fructuose expendere, et in divinæ majestatis præsentia se reverentius habere.
Medicus mane visitat infirmantes, et acedia circa meridiem specialiter visitat et impugnat exercitatores, hoc est virtutum operatores, videlicet refectione instante, seu peracta, quia tunc minus delectat spiritualibus actibus et exercitiis immorari.
Hospitalitas est suggestio et immissio acediæ. Hospitalitas in se quidem bona est, sed ideo dicitur « suggestio et immissio acediæ », quia sub colore et occasione hospitalitatis frequenter admittitur et miscetur ac intrat acedia. Et propter eam deprecatur operari eleemosynas ex operibus manuum, hoc est, acedia sub specie boni hortatur hominem spiritualem a spiritualibus actibus se abstrahere atque labori insistere manuali, ut procuret necessaria ad exhibendam hospitalitatem atque ad dandum eleemosynas indigentibus.
Suggerit quoque et hortatur, prompte visitare infirmos, ad memoriam reducens dicentem: Infirmus fui, et venistis ad me. Exhortatur item acedia accedere ad mœstos et pusillanimes, submittens memoriæ verbum illud Apostoli ad Thessalonicenses dicentis:3 Consolamini pusillanimes. Hæc omnia suggerit, ut a quiete cellæ et spirituali occupatione ac profectu assiduo religiosum expellat, prædictaque faciat importune aut ex prava radice, quæ utique fieri possunt loco et tempore apto, ex vera caritate et pietate.4
Stantibus in oratione acedia reducit ad memoriam necessaria negotia exteriora, et omnem machinationem atque industriam denuo movet ipsa irrationalis acedia, agens hæc ut ab eadem oratione nos subtrahat quasi quodam capistro rationabiliter, hoc est, sub specie virtuosæ occupationis ac rationabilis causæ.
Dæmon acediæ fecit discrasiam, capitisque dolorem, febrem, rigorem, hoc est corporis constrictionem, torsionem ventris, ac protensiones, id est operum protractiones: hæc, inquam, fecit horrorem trium horarum, hoc est, per ista convertit nobis tres horas diei in horrorem ac tædium, illas videlicet horas in quibus hæc magis accidere solent, utpote primam, tertiam et sextam, juxta nonnullos. Nona apprehendente, innuit modicum, hoc est, nona hora instante, aliqualiter pandit se; porro mensa posita, exsiluit de stratu, hoc est a loco in quo præ tepore quasi infirma decubuit, sed ad corporalia commoda et fomenta vivax invenitur ac valida. Oratione superveniente post refectionem, gravatur iterum corpus; stantem in oratione submersit acedia rursus somno, et importunis apertionibus oris, id est oscitationibus, rapuit versum Psalmi ab ore.
Reliqua quidem vitia secundum unumquodque destruuntur per singula virtute aliqua una, hoc est, quodlibet aliud vitium superatur et expellitur virtute una sibi directe contraria, sicut elatio humilitate; acedia autem monacho cohabituata est mors, id est, firmiter radicata in religioso est mors animæ ejus, omne spirituale bonum impediens.
Fortitudo animæ mentem morientem, id est peccato quasi consentientem aut succumbentem et victam, resuscitavit, hoc est, surgere fecit ac agilem reddidit: quod intelligi potest de fortitudine prout est virtus cardinalis et cooperatur ad hoc, et item de fortitudine quæ est unum septem donorum Spiritus Sancti, de fortitudine quoque prout est virtus communis, hoc est de vigore seu constantia mentis.5 Acedia vero et otiositas dispergunt et auferunt universas virtutum divitias.
Uno isto acediæ vitio exsistente graviore octo præfectis malitiæ, id est octo principalibus et capitalibus vitiis: inter quæ tamen acediæ vitium unum est; idcirco quod dicitur gravior illis octo, intelligendum est inter octo illa, utpote ceteris omnibus præter se. Juxta quem modum ait Apostolus: Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc;6 major autem horum est caritas. Sed circa hoc quæritur, qualiter acedia sit gravior ceteris illis, præsertim quum superbia dicatur regina et caput vitiorum; nec acedia est gravior culpa quam odium. Et respondendum, quod secundum diversas considerationes et proprietates, diversis peccatis attribuitur esse gravissimum inter cetera peccata: sicque acedia dicitur esse gravior ceteris, in quantum contrariatur universarum virtutum idoneæ exsecutioni atque profectui, et pravissimos gignit effectus, ut paulo superius tactum est. Faciamus et ipsorum illorum sequentiam, hoc est, proportionabiliter ita tractemus de acediæ vitio, sicut de ceteris aliis sumus locuti.
Sed et illud apponam quod nunc subditur. Non præsente psalmodia, acedia non apparet, hoc est, extra horam divini Officii acedia non tam evidenter ac manifeste semetipsam monstrat; et finito canone, hoc est canonico ac legitimo psalmorum orationumque numero, aperti sunt oculi, qui tempore orationis ac psalmodiæ somno deprimebantur.
In tempore acediæ apparent violenti, hoc est, acedia homines impugnante, monstrantur qui efficaciter et condigne pugnant contra se ipsos et propriam vincunt naturam, expugnando acediam et ejus effectus. De quibus violentis ait Salvator:7 Violenti rapiunt regnum cœlorum. Nihil enim ita aliud conciliat monacho coronas, sicut acedia, hoc est, per nullam rem meretur monachus tam gloriose coronari a Deo, quemadmodum per expugnationem acediæ, quam exstirpando crescit in omni virtute, et aptus efficitur ad proficiendum in caritate, sapientia ac omni perfectione.
Considera, et invenies acediam impugnantem monachum in statione pedum, ita quod inducet eum ad sedendum in choro pedibus cancellatis seu supra se invicem positis, et suggerentem monacho ut sedeat in cathedra, id est in suo sedili, quando potius standum est coram Deo; et sedentem reclinare te parieti probat, id est, dum sedes conatur te inducere ad reclinandum dorsum tuum ad parietem. Et stantem exhortatur rursus incurvari, id est se ipsum applicare et reclinare, muro, id est parieti, cellæ; ut faciat fragores, id est sonos, ac strepitus pedum, qui sequuntur ex reclinatione hujusmodi, propter quos faciendos concomitanter reclinat se, non directe.
Qui luget se ipsum, id est incolatum præsentis exsilii et propria peccata atque pericula, non novit acediam.
Ligetur et iste tyrannus, id est, tyrannica ista acedia refrenetur, recordatione propriarum culparum ac delictorum : ex qua recordatione condigna oritur timor Dei et diligentia et pœnitentia salutaris; percutiatur opere manuum, pertrahatur intentione et attenta meditatione futurorum bonorum, id est, intuitu ac desiderio felicitatis futuræ ejiciatur : consideratio etenim præmii provocat ad conandum, et minuit vim laboris. Coram stans et præsentatus, id est judicio rationis propositus, interrogetur iste tyrannus de pertinentibus ad rem : Dic, tu remisse et dissolute, id est tu piger ac torpens tyranne, quis est male te pariens? id est, quis vitiose producit te? Quales sunt primogeniti tui, id est excessus tui præcipui et primo emanantes ex te?
At ille violentiam passus, id est coactus, visus est respondere : Ego non habeo ubi caput reclinem apud eos qui sunt vere obedientes; in his vero in quibus habeo ubi caput meum reclinem, secundum requiem solitariæ remotionis, id est, prout moris est me reclinari in solitariis remotis ab aliis, simul dego cum eis, id est, in solitariis negligentibus caput meum repauso et perseveranter permaneo. Genitrices (id est matres) meæ, utpote culpæ ex quibus nascor, sunt multæ ac differentes. Interdum namque me gignit animæ insensibilitas, id est duritia seu insipiditas, seu carentia consolationis internæ : nam sicut delectatio conservat operantem in opere, sic delectationis privatio parit tædium operandi retrahitque ab opere. Quandoque vero me gignit oblivio supernorum : nam sicut memoria seu consideratio cœlestium præmiorum incitat et inflammat ad bene agendum, ita oblivio seu inconsideratio bonorum illorum parit acediam. Aliquando quoque gignit me nimius fatigationum excessus, id est vehementia tentationum, tribulationum, aut laborum lassantium.
Primogeniti mei sunt transmutationes locorum. Mecum geniti, id est peccata quæ simul mecum oriuntur ex vitiosa radice, sunt inobedientia Patris, hoc est non obedire Patri spirituali, oblivio divini judicii; est etiam quandoque derelictio promissionis, hoc est, violatio sive omnimoda desertio professionis interdum oritur simul mecum aut ex me. Adversarii mei a quibus nunc teneor vinculis ligatus, sunt psalmodia cum opere manuum, id est, nunc insistere psalmodiæ, nunc operi manuali, nec in opere tali a psalmodia cessare. Impugnatrix mea est intenta meditatio mortis. Porro causa me perfecte mortificans, est oratio cum firma spe futurorum bonorum : talis namque oratio sapientiam impetrat ac fervorem. Quis vero sit generans ac pariens orationem, id est pater ac mater orationis, ipsam interrogate, hoc est, infra hoc considerate, videlicet capitulo de oratione.8
Footnotes
Chapter 31 of 100