Skip to the text

Gradus 14

DICTURI de gula et ventre, proponimus quasi in omnibus philosophari contra nos ipsos : miror enim si quis est factus liber ab ea, nisi habitans sepulcrum. Gula est hypocrisis ventris : nam venter saturatus exsistens, indigentiam reboat; refectus et semiplenus, famem reclamat. — Gula est conditrix præpara- T. 28. 15 tionis delectationem delectantium, fons delectationum libidinis. Evacuasti venam, aliunde refluxit; et obstruxisti eamdem, aperuit alteram. Exstinxisti flammam, et aliunde revixit; et istam destruens, altera es devictus. — Gula est seductio oculorum, compassionem, temperantiam et humiliationem, accepta simul omnia sub uno suggerens devorare. — Gula est ciborum satietas, pater fornicationis; tribulatio autem ventris est conciliator castitatis.

Plerumque aliquis mansuefecit leonem blanditiis; qui vero corpus curans foverit, facit ipsum ex hoc magis silvestre.

Gaudet Judæus sabbato, et diem festum facit; et gulosus monachus, sabbato et die dominica. — Pascha computat servus ventris, in quibus cibis faciat dies festos; servus vero Dei attendit in quibus gratiis dives fiat. Peregrino hospite veniente in caritate, totus movetur ex gula, et suam resolutionem æstimat fratris consolationem. In adventu aliquorum ad ipsum, morem frangens, præmeditatus est admittere vinum; et opinatus virtutem abscondere, factus est servus passionis.

Gula inimicatur plerumque gloriæ vanæ, et simul pugnant in misero monacho, quasi super servo empticio: illa quidem interrumpere et resolvere violentat; ista vero virtutem suam triumphare submergit. Sapiens monachus ambas effugiet, in proprio tempore alteram altera repellens ac removens. — Increscente igne carnis, puniamus eamdem, atque in omni loco et tempore abstinentiam observemus; eodem vero igne carnis sedato et quiescente (quod non credo perfecte fieri ante sepulcrum et mortem), abscondamus nostram operationem. — Vidi presbyteros a dæmoniis illusos, et absolventes cum benedictione juvenes eis non subditos, in potationibus vini et reliquorum. Nempe si ipsi in Domino testimonium habent, temperate solvamus; si vero sunt negligentes, nihil curemus de benedictione eorum, et magis si sumus in pugna ignis.

Probavit a Deo missus Evagrius, sapientium sapientior, promptitudine et sensibus fieri; sed fraudem passus, mentitus est miser sibi, apparens magis insipiens insipientium in aliis multis, sed et in isto. Ait enim: Quum anima concupiscit varios cibos, angustietur pane et aqua. Simile vero aliquid dixit puero, qui dixit se velle ascendere scalam in uno passu. Igitur et nos evertentes definitionem illius, dicimus: Quum anima concupiscit differentes cibos, concupiscit et quærit aliquid proprium naturæ. Quocirca utamur industria adversus machinatricem multimode ingeniosam: alioqui statuet contra nos gravissimum prælium, aut ruinarum obligationes parabit. Recidamus nunc primo impugnantia*, deinde ardentia, adhuc similiter delectantia.1 Si possibile est, da ventri cibum replentem, levem, vilem atque exiguum, ut per repletionem satiemus insatiabilem ejus deliberationem. Per exiguum vero, levem ac vilem cibum, habeamus celerem respirationem, et redimamur a calore et inflammatione, quasi a flagello. Superintendamus, et inveniemus plurimos rerum spirantium cibos, moventes et incitantes calores in nobis.*

Deride dæmonem qui suggerit tibi tardare refectionem usque ad horam cœnæ: nova enim deinceps apprehendente, præanticipantis concordiam abnegavit.

Alia abstinentia congrua exsistit et consonans innocuis, et alia nocivis. Illi quidem motum possident in signum; isti vero usque ad finem vitæ et mortem perseverant et adjacent inconsolabiliter et implacabiliter abstinentes. Primi enim volunt et debent sempiterne custodire contemperantiam et complexionem mentis spontaneæ; isti vero placant Deum per spiritualem tristitiam et mortificationem propriæ sensualitatis ac improbæ voluntatis. — Nimirum tempus consolationis et lætitiæ, et privatio sollicitudinis in universis, viro perfecto; agonizanti vero est tempus certaminis; vitioso vero, festivitas festivitatum et frequentia frequentiarum. — In cordibus gulosorum sunt somnia ciborum et escarum; somnia vero pœnarum et judiciorum sunt in cordibus lugentium.

Tene et vince ventrem antequam vincat et teneat te, et tunc futurus es abstinere cum inconfusione. Sciunt quod dictum est qui ceciderunt in foveam non dicendam; viri eunuchi non noverunt experientiam rei istius. — Gulam quippe circumcidit intenta meditatio ignis æterni. Huic quoque quidam præbentes auditum, exsciderunt sua ipsorum membra, et interierunt duplici morte.

Quæramus, et penitus inveniemus hanc gulam per se solam operantem naufragia apud nos. — Mens jejunantis orat vigilanter et sobrie; mens autem non abstinentis repletur immundis idolis. — Ventris satietas exsiccavit fontem; ipso vero siccato, satietas genuit aquas. — Qui suum ventrem nutrit et fovet, et conatur spiritum fornicationis vincere, similis est volenti cum oleo ignem exstinguere. — Tribulato ventre, humiliatur cor; ventre autem consolato, superbit cogitatio. Te ipsum palpa circa primam horam diei, et circa mediam, et circa extremam horam ante cibum; et ex hoc ex te ipso disces utilitatem jejunii. Mane exsultat cogitatio carnis; apprehendente Sexta, deorsum modice inclinatur; ac circa solis occasum humiliatur in finem. — Afflige ventrem, et omnino claudes os tuum: a multitudine namque ciborum lingua enervatur.

Contristans pugna contra ventrem, et vigilans vigila propter eum. Si enim dolueris modicum fatigatus, Dominus confestim cooperabitur tibi. — Mollificati utres supercapiunt ad mensuram; contempti vero et sine cura relicti, non capiunt tantum. Cogens necessitate ventrem, ampliavit interiora; agonizans vero contra ipsum, constrinxit eadem: quibus angustiatis seu constrictis, non opus est multis cibis, atque ex tunc efficimur de cetero naturaliter jejunantes. — Sitis sitim plerumque cessare facit; famem vero circumcidere fame, est impossibile et crudele. Quum te vicerit, in laboribus doma eam; si autem et hoc tibi impossibile est propter infirmitatem, iterum pugna contra eam vigiliis. Oculis aggravatis, opus manuum apprehende; somno autem non instante, orationis tempore non attingas ipsum:2 non enim est possibile servire Deo et mammonæ, hoc est, non expedit mentem exhibere et repræsentare operi manuum quum Deo adsistis.

Cognosce quia plerumque dæmon super stomachum sedet, et præparat ac disponit hominem satiari non posse, etiam si comederet universam Ægyptum, et biberet Nilum. — Immundus hic dæmon recedit post cibum, et fornicationis spiritum mittit nobis, annuntians ei quod factum est; et ait: Apprehende, apprehende atque conturba ipsum; ventre enim repleto et gravato, non multo labore mactabis. Qui quum venisset, subrisit; et ligans manus nostras ac pedes somno, omnia de cetero quæcumque voluit fecit in nobis, et corpus ac animam fœdavit et sordidavit phantasiis et inquinationibus et colluvionibus. — Mirum est mentem incorpoream a corpore sordidatam et tenebratam videre, et iterum repurgatam ac subtiliatam per luctum immaterialem.

Si spopondisti Christo ambulare per viam angustam et arctam, reprime ventrem: isto enim curato et ampliato irritasti compositiones et fœdera. Excogita et intende et audi dicentem: Ampla et spatiosa est via ventris, quæ ducit ad fornicationis perditionem, et multi vadunt per eam;3 angusta est porta et arcta abstinentiæ via, quæ ducit in castimoniæ vitam, et pauci ingrediuntur per eam.

Lucifer qui ruit, est princeps dæmoniorum; et princeps vitiorum est gula et ingluvies ventris.

Recumbens ad refectionem in mensa alimentorum, affer in medium memoriam mortis atque judicii, et etiam sic vix impedies modicum vitium. Poculum bibens, non cesses memorari fellis et aceti Christi Regis ac Domini, et penitus abstinebis a potu, aut suspirabis, aut sapere magis humile facies. — Ne seducaris. Non enim utique liberaberis a Pharaone, nec supernum Pascha videbis, nisi semper comedas lactucas agrestes et azyma. Lactucæ agrestes sunt, violentia jejunii, labor, dolor et sufferentia malorum;4 azyma vero, est sapere non elatum aut inflatum. — Tuæ inspirationi cohæreat verbum dicentis: Ego autem quum mihi molesti essent, induebar cilicio, et humiliavi in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.5

Jejunium est violentia naturæ, decisio delectationis gutturis, recisio caloris concupiscentiæ, succisio cogitationum et intentionum malarum, libertas somniorum, munditia orationis, animæ luminare, mentis custodia, solutio cæcitatis, porta compunctionis, suspirium humile, contritio hilaris, restrictio multiloquii, occasio tranquillitatis, obedientiæ custos, evacuatio et alleviatio somni, sanitas corporis, conciliatio atque adductio impassibilitatis, remissio peccatorum, porta et deliciæ paradisi.

Hunc quippe tyrannum, qui est præceptor malorum nostrorum impugnatorum, porta vitiorum, lapsus Adæ, perditio Esau, interitus Israelitarum, Noe inhonestas, proditor Gomorrhæorum, Lot querela, exterminium filiorum Heli sacerdotis, manuductor inquinationum et cogitationum malarum, ante omnia magis investigemus unde6 gignatur, et qui et quales sint geniti ex eadem gula, quisve sit conterens eam, et quis sit perdens eam in finem.789 Dic nobis, o tyranne omnium mortalium, qui omnes emisti auro insatiabilitatis: Unde possedisti in nobis ingressum? Et quid naturaliter habes parere post ingressum? Et quis est egressus tuus ex nobis et liberatio?

Ipsa vero super injuriis dolens, tyrannice furiosa ac feralis, respondit ad nos:

Quid me dejicitis improperiis, exsistentes mihi obnoxii debito? Et quomodo festinatis separari a me? Ego quoque naturæ sum colligata. Porta mea est natura ciborum; consuetudo vero est causa meæ insatiabilitatis; occasio autem passionis est esus præanticipatus, et carentia doloris, atque oblivio mortis. Quoniam vero quæritis discere quæ sint nomina filiorum meorum, dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.10 Attamen audite qui ita appellantur dilecti et primogeniti mei. Primogenitus filius meus est fornicationis minister; cui secundus est duritia cordis; tertius est somnus. Ex me procedunt mare cogitationum, fluctus et undæ inquinationum, profundum quoque ignotarum et indicibilium immunditiarum. Filiæ meæ sunt, otiositas, multiloquium, confidentia, risus patratio, scurrilitas, contradictio, cervicosa durities, inaudientia, insensibilitas, captivatio, magnificentia, gloriatio, audacia, amor mundi: quem consequitur oratio sordida, et incurvationes cogitationum, plerumque vero eventus non exspectati et insperati, quos rursus sequitur desperatio crudelior. Porro memoria offensionum et criminum impugnat me, non tamen vincit; intenta autem meditatio mortis et ultimi exitus inimicatur mihi ex toto; nihil vero est me evacuans et perfecte in omnibus destruens. Qui possidet Paracletum, interpellat contra me, et ille exoratus non sinit me vitiose operari: qui enim sunt sine gustu illius, quærunt penitus delectari per meam dulcedinem.

Footnotes

  1. * impinguantia ↩

  2. Matth. vi, 24. ↩

  3. Matth. vii, 13, 14. ↩

  4. Exod. xii, 8. ↩

  5. Ps. xxxiv, 13. ↩

  6. Gen. xiii, 6-24; xxv, 29-34; ↩

  7. Num. xi, 4, 33; ↩

  8. Gen. ix, 21; xviii, 20; xix, 33-35; ↩

  9. 1 Reg. ii, 12 et seq.; iv, 11. ↩

  10. Ps. cxxxviii, 18. ↩

Chapter 32 of 100