Articulus 17
EXPOSITIO HUJUS GRADUS QUARTIDECIMI.
DICTURI de gula et ventre, proponimus quasi in omnibus philosophari contra nos ipsos, hoc est perscrutari ac disputare de vitio a quo nos ipsi non sumus pure immunes. Miror enim si quis est factus liber ab ea, nisi habitans sepulcrum, hoc est, puto quod nemo in hac vita exsistat qui non interdum aliqualiter excedat per gulam, sed qui mortuus est, factus est liber ab ea.
Gula est hypocrisis ventris, hoc est superfluus appetitus cibi ac potus sub colore et simulatione fallaci indigentiæ ventris admissus. Ideo subditur: nam venter saturatus exsistens, id est satis refectus, indigentiam reboat, id est, plus indigere se vociferatur; refectus et semiplenus, famem reclamat, quasi nil accepisset.
Gula est conditrix, hoc est excogitatrix et instigatrix, præparationis delectationem delectantium, hoc est delectabilium et lautorum alimentorum: quia ad talia præparanda ac obtinenda instigat; fons delectationum libidinis: quia ad voluptates et inquinamenta luxuriæ disponit ac introducit.
Evacuasti venam per jejunium et abstinentiam, aliunde refluxit, puta ex gula; et obstruxisti eamdem, te macerando et concupiscentiam edomando, aperuit alteram: hoc est, una appetitione carnali illicita jam repressa quæ circa hoc aut illud objectum versatur, repressio illa facta est occasio alterius sensualis appetitionis illicitæ circa aliud objectum versantis. Exstinxisti flammam, hoc est fervorem hujus desiderii pravi, et aliunde revixit: quia ex alia causa rursus accensa est talis flamma; et istam destruens, altera es devictus, hoc est, unam vitiosam affectionem carnalem superans, ab alia permisisti te superari. Contingit quippe multoties quod is qui temperavit et refrenavit suum affectum circa illam aut illam escam sive personam, protinus impugnetur inordinato affectu alterius alimenti sive suppositi: sicque corruptio unius desiderii sensualis, fuit generatio alterius. Exteriora quippe objecta, et præsertim diabolus, frequenter renovant et accendunt desideria gulæ concupiscentiasque carnales. Ideo dicit S. Augustinus: Hoc est bene vicisse, omnes aditus vitiorum vicisse.
Gula est seductio oculorum, compassionem, temperantiam et humiliationem, accepta simul omnia sub uno suggerens devorare: hoc est, vorax appetitio cibi ac potus est causa seductionis oculorum, id est interioris judicii de cibis ac potibus visis, ita quod gulosus putat se omnia visa posse vorare, vel ea non sufficere sibi. Sicque seductio ista suggerit ut « omnia » alimenta proposita « simul » sub una hora aut una refectione devoret. Quod faciendo devorat « compassionem, temperantiam et humiliationem »: quia facit contra hos actus bonos, et destruit eos in se ipso; et illa gulose consumit ex quibus debuit potius indigentibus subvenire; nec consideravit sua peccata, ex quorum consideratione debuit se humiliare et sobrie manducare.
Gula est ciborum satietas. Interdum enim accipitur gula pro ipsa repletione superflua, interdum pro immoderato affectu ad illam. Est etiam gula pater fornicationis, cui præbet materiam et fomentum; tribulatio autem ventris, videlicet abstinentia, est conciliator, id est procurator et custos, castitatis.
Plerumque aliquis mansuefecit leonem blanditiis; qui vero corpus curans faverit, id est, exquisite nutriverit illud, facit ipsum ex hoc magis silvestre, hoc est magis indomitum ac rebelle.
Gaudet Judæus sabbato, et diem festum facit, sabbatum celebrando; et gulosus monachus, sabbato et die dominica, quia tunc melius habet ad comedendum: sicque instar Judæorum gaudet non ex vera devotione, sed ex sensuali amore.
Pascha computat servus ventris, in quibus cibis faciat dies festos, hoc est, gulosus suo ventri deserviens, considerat quando veniet paschalis festivitas, quam solennizet vacando gulæ magis quam puritati internæ; servus vero Dei attendit in quibus gratiis dives fiat, hoc est, qualiter copiosius compendiosiusque proficere possit.
Peregrino hospite veniente in caritate, id est, caritative visitante Fratrem gulosum, ipse gulosus totus movetur ex gula, Fratrem illum libenter videndo ac recipiendo, ut hac occasione valeat aliquid lautius præparare et abundantius sumere, et suam resolutionem, id est gulosam relaxationem, æstimat fratris devoti consolationem.
In adventu aliquorum ad ipsum, rem, hoc est consuetam abstinentiam suam, frangens, præmeditatus est admittere vinum, id est, vinum potare decrevit; et opinatus virtutem abscondere, factus est servus passionis, hoc est, ipse gulosus, qui cogitavit abstinentiam suam occultare, victus est a concupiscentia gulæ: nam vinum admittit non ex spirituali visitantium dilectione, sed ex propria carnalitate.
Gula inimicatur plerumque gloriæ vanæ, quia instigat ad manducandum laute atque superflue: per quod quis privatur humana laude et gloria; et simul pugnant in misero monacho, quasi super servo empticio, hoc est, gula et vana gloria præliantur contra se invicem in misero religioso, quæ earum subjiciat sibi illum, sicut pugnatur pro obtinendo servo empticio quem plures emere cupiunt. Illa quidem interrumpere et resolvere violentat, hoc est, gula impetuose instigat ut abstinentia intermittatur jejuniumque frangatur; ista vero virtutem suam triumphare submergit, hoc est, vana gloria cum sui ipsius submersione seu perditione persuadet suam vim prævalere, ut scilicet abstineatur ac jejunetur desiderio laudis humanæ. Sapiens monachus ambas effugiet, in proprio tempore alteram altera repellens ac removens, hoc est, religiosus discretus vincet gulam et gloriam vanam, cum una earum alteram repellendo tempore opportuno. Non quod unquam debeat admittere aliquod vitiorum istorum: sed quando tentatur de gula, potest eam abjicere ex consideratione suæ inhonestatis, et quia scandalizativa est aliorum; et ita quodammodo fugit eam ex consideratione simili considerationi illi ex qua vitat eam vanæ gloriæ servus, qui fugit eam quia inhonesta est coram aliis, et minorativa propriæ laudis atque humani honoris. Conformiter quando tentatur de vana gloria, ut intuitu ejus abstineat, potius comedit, attamen moderate et ex rationabili causa, ut gloriam vanam et inanem confundat.
Increscente igne, hoc est fervore et concupiscentia, carnis, puniamus eamdem per abstinentias, disciplinas, vigilias et labores, atque in omni loco et tempore opportuno abstinentiam observemus. Eodem vero igne carnis sedato et quiescente (quod non credo perfecte fieri ante sepulcrum et mortem), abscondamus nostram operationem, hoc est exercitationem et profectum, quantum ad id quod supererogationis et specialis devotionis in ea est, et quoad intentionem, quia soli Deo finaliter complacere omnes optamus. Vel sensus est, quod « igne » illo « sedato », servemus solitam abstinentiam in secreto; sed propter aliorum adventum possumus aliqualiter relaxare eamdem.
Vidi presbyteros, id est sacerdotes seu seniores, a dæmoniis illusos, et absolventes cum benedictione juvenes eis non subditos, in potationibus vini et reliquorum, hoc est, vidi quod illi presbyteri hortabantur juniores quibus non præfuerunt, ad potandum vinum et ad accipiendum cibaria reliqua, ita quod absolverunt juniores illos cum benedictione a culpa exsistente in talibus. Nempe si ipsi in Domino testimonium habent, hoc est, si presbyteri illi sunt veraciter bonæ famæ, temperate solvamus, hoc est, propter eorum præsentiam atque instantiam cum moderatione relaxemus rigorem abstinentiæ nostræ. Si vero sunt negligentes aperte, nihil curemus de benedictione eorum, ita ut propter eam non acquiescamus indiscretæ ac minus discussæ exhortationi ipsorum; et magis si sumus in pugna ignis, hoc est, si concupiscentiis carnalibus infestemur, tunc rigorem nostrum diligentius majorique cum sollicitudine conservemus.
Probavit a Deo missus Evagrius, sapientium sapientior, hoc est, abbas Evagrius, vir divinus atque doctissimus, approbavit, sive expertus est, promptitudine et sensibus fieri, hoc est omnia bona esse agenda animo prompto ac discreto secundum spiritualem scientiam; sed fraudem passus, hoc est deceptus, mentitus est miser sibi, apparens magis insipiens insipientium in aliis multis, sed et in isto quod nunc subditur. Ait enim: Quum anima concupiscit varios cibos, angustietur, hoc est, parce sustentetur, pane et aqua. Simile vero aliquid dixit puero, qui dixit se velle ascendere scalam in uno passu, hoc est repente velle perfectum fieri, aut subito viam perfectionis apprehendere sive accedere.
Iste videtur fuisse abbas Evagrius, cujus præconia in secundo Vitaspatrum volumine describuntur. Denique, sicut ex his quæ continentur ibidem probatur, ipse B. Evagrius erat vir mirabili sapientia, eloquentia, abstinentia sanctitateque vitæ sublimiter decoratus. Unde et reprobatio tanti viri hoc loco introducta, immoderatior esse censetur, nec tanta laudatio tantæ vituperationi consona reputatur: præsertim quia et error qui ei ab auctore imponitur, non est adeo gravis aut periculosus ut tantam talemque reprobationem meruerit; neque in aliis tantum errat, sed erat vir valde catholicus, hæreticis quoque vehementissime restitit adhuc in sæculo constitutus. Quid autem locutus sit puero de quo facta est mentio, non est hoc loco expressum. Insuper, salva per omnia reverentia hujus auctoris, rationabilior videtur esse doctrina ista sancti abbatis Evagrii de abstinentia observanda, quam quod auctor hic edocet contra illum, subdendo:
Igitur et nos evertentes definitionem illius, hoc est doctrinam Evagrii, dicimus: Quum anima concupiscit differentes, hoc est distinctos ac varios, cibos, concupiscit et quærit aliquid proprium naturæ, hoc est quoddam conveniens naturæ humanæ aut appetitui naturali. Quocirca utamur industria, utpote bona cautela aut arte, adversus machinatricem multimode ingeniosam, hoc est contra gulam varias et acutas practicas suggerentem ad prosequendum quod appetit. Alioqui statuet contra nos gravissimum prœlium, hoc est, fortissime nos tentabit, aut ruinarum obligationes parabit, hoc est, conabitur nos tam artificiose ac valide impugnare, ut non aut vix possimus evadere. Recidamus nunc primo impugnantia, deinde ardentia, adhuc similiter delectantia. Per « primo impugnantia », possunt intelligi tentationes et pravæ affectiones quæ ingeruntur ab extra exterioribusve objectis, quæ primo sunt abscindendæ ac repellendæ. Porro per « ardentia », intelligi possunt ignita desideria mala ab interiori causa exorta, videlicet a propria sensualitate, voluntate, aut corporis dispositione, quæ « deinde » sunt expugnanda. « Adhuc » quoque « similiter » sunt expugnanda « delectantia », hoc est, quæcumque inordinate complacent aut delectant, quantum ad id quod faciunt hoc, puta in quantum scandalizant, sicut ait Salvator:1 Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te. Si possibile est, da ventri cibum replentem, levem, vilem atque exiguum, ut per repletionem satiemus insatiabilem ejus deliberationem, hoc est voracitatem intentam, cui videtur quod saturari non valeat. Per exiguum vero, levem ac vilem cibum, habeamus celerem respirationem, hoc est, velociter alleviemur a satietate præfata, et redimamur a calore naturæ et inflammatione concupiscentiæ, quasi a flagello: nam calor hujusmodi et inflammatio talis valde molesta sunt ac displicent homini bono. Superintendamus, id est, diligentissime consideremus, et inveniemus plurimos rerum spirantium cibos, videlicet carnes, moventes et incitantes calores in nobis, hoc est sanguinis fervorem, et concupiscentiam quæ inde causatur.
Nunc breviter consideremus quæ doctrina sit aptior, istane, an prætacta doctrina abbatis Evagrii. Quocirca, quantum intelligere queo, melior est doctrina Evagrii, præsertim pro loco et tempore et personis unde loquebatur, quando videlicet consuetum fuit monachis in eremo demorari, atque ibidem pane et aqua permodicis contentari. Itaque dum anima cibos varios concupiscit, si tunc pane angustietur et aqua, plenior exstat victoria. Refrenatio quoque concupiscentiæ acrior est, si angustietur pane et aqua, quam si ei aliquantulum consentiatur, præbendo ei gustum eorum quæ concupiscit:2 ex quorum etiam experientia et sapore posset concupiscentia magis augeri et gravius impugnare, quam si penitus refrenaretur a talibus; siquidem abstrahere se a voluptate experta, difficilius perhibetur. Præterea, dare « ventri cibum replentem », quamvis « levem, vilem » et « exiguum », non videtur perfecto jejunio seu abstinentiæ consonare, sed corpus ad tempus aliqualiter onerare, atque ad spiritualia opera indispositum reddere. Iterum, « per repletionem » satiare « insatiabilem » ventris « deliberationem », non videtur sonare in bonum, nec esse perfectionis, nec dispositivum ad eam. Hæc vero pro captu meo brevissime tango, non præjudicans melius sentienti aut profundius penetranti.
Deride dœmonem qui suggerit tibi tardare refectionem usque ad horam cœnæ: quia refectio tam diu dilata, efficit hominem ad devotionem ineptum in matutinali Officio, prout de hoc in Collationibus Patrum plenius scribitur.3 Nova enim deinceps apprehendente, præanticipantis concordiam abnegavit, hoc est, dæmon hoc suggerens aufert concordiam ei qui ita non differt refectionem, ita quod ille fit discors a differente eamdem, refectione « nova », id est insolita hora facta, « deinceps apprehendente », id est, invalescente ac permanente in uno. Eadem ergo hora reficiantur Fratres qui pariter commorantur, nisi rationabilis causa aliud exigat aut permittat.
Alia abstinentia congrua exsistit et consonans innocuis, id est perfectis, innocentibus seu reformatis hominibus, et alia nocivis, hoc est passionatis adhuc et imperfectis. Illi quidem, puta innocui, motum possident in signum, id est, concupiscentiæ stimulum, saltem naturalem, patiuntur interdum « in signum » quod vere sint homines fragili carne circumdati. Isti vero, videlicet nocivi, usque ad finem vitæ et mortem perseverant et adjacent inconsolabiliter et implacabiliter abstinentes, hoc est, incessabiliter indigent corpus suum domare cum duritia et rigore, nec consolationem contra hoc debent requirere, sed adjacere seu inhærere actibus pœnitentiæ salutaris quamdiu sunt tales. Primi enim, puta innocui, volunt et debent sempiterne, seu jugiter, custodire contemperantiam et complexionem mentis spontaneæ, hoc est bonam habitudinem, sinceritatem et tranquillitatem cordis sui in bonis actibus prompti ac fervidi, ut sint quasi religio cœlestium corporum, ad quam meteorologicæ impressiones quæ fiant in aere, non pertingunt. Isti vero, videlicet nocivi, placant Deum per spiritualem tristitiam quam habent de suis defectuositatibus et peccatis, et mortificationem propriæ sensualitatis ac improbæ voluntatis.
Nimirum tempus consolationis et lætitiæ spiritualis, et privatio sollicitudinis in universis, id est immunitas ab omni sæculari inordinataque cura, conveniunt et sunt viro perfecto. Talia enim ei debentur ac desuper conceduntur, qui est quasi emeritus miles, et quem non contristat quidquid ei acciderit.4 Agonizanti vero, id est, laboranti contra passiones, tentationes et vitia, est tempus certaminis contra diabolum, mundum, et contra se ipsum; vitioso vero, festivitas festivitatum et frequentia frequentiarum, hoc est, homo impœnitens, obstinatus et libidini subditus, deletatur quotidie in voluptatibus, vanitatibus, jocis et risibus suis, inter alios se commiscens, et illos sibi alliciens: sicque in bonis fallacibus ducens dies suos, descendit in puncto ad inferos.5
In cordibus gulosorum sunt somnia ciborum et escarum. Quod enim in vigilia optant, tractant et cogitant, et imaginantur in somno. Somnia vero pœnarum et judiciorum sunt in cordibus lugentium, hoc est, pœnitentes ac lugubres etiam in somno habent imagines et cogitationes de pœnis inferni et de judiciis Dei.
Tene et vince ventrem, id est, gulam refrena ac supera, antequam vincat et teneat te; et tunc futurus es abstinere cum inconfusione, id est, inconfusibiliter abstinebis si non a ventre fueris victus, si tamen veraciter pœnitere volueris, utpote cum condigno pudore, de turpitudine intemperantiæ tuæ. Sciunt quod dictum est qui ceciderunt in foveam non dicendam, hoc est, qui lapsi sunt in ignominiosam carnalitatem, agnoscunt quod victi a ventre pœnitent cum confusione; viri eunuchi, videlicet penitus casti et concupiscentiarum conculcatores, non noverunt experientiam rei istius, qualiter scilicet indigent abstinere qui lapsi sunt modo prætacto: possunt tamen hoc scire speculative.
Gulam quippe circumcidit intenta meditatio ignis æterni. Huic quoque quidam præbentes auditum, exsciderunt sua ipsorum membra, hoc est, aliqui diligenter considerantes inferni supplicia, ex illorum timore absciderunt propria membra, ne peccarent per ea, et interierunt duplici morte, id est corporali ac spirituali, vel morte culpæ in præsenti, et morte damnationis perpetuæ in futuro.
Quæramus, et penitus inveniemus hanc gulam per se solam operantem naufragia apud nos: quoniam gula inducit nos ad diversa pericula et peccata.
Mens jejunantis orat vigilanter et sobrie, dummodo in diebus jejunii sui non inveniatur voluntas sua in eo; mens autem non abstinentis repletur immundis idolis, id est turpibus phantasiis.
Ventris satietas exsiccavit fontem, id est, gratiam abstulit lacrimarum: quoniam vera compunctio non invenitur in guloso. Ipso vero fonte lacrimarum siccato, satietas genuit aquas concupiscentiæ, atque carnalium desideriorum profluvia.
Qui suum ventrem nutrit et fovet gulose, et conatur spiritum fornicationis vincere, similis est volenti cum oleo ignem exstinguere: nam sicut ignem exstinguere volens cum oleo, præbet igni materiam et augmentum; sic delicate aut immoderate se nutriens, fornicationi ministrat materiam ac incitamentum. Quod si ab actu refrenetur obsceno, imaginationibus tamen, affectionibus stimulisque fœdatur.
Tribulato ventre per famem et abstinentiam, humiliatur cor: quum ratio quippe humilitatis merito hujusmodi tribulationis confertur a Deo, tribulatio quoque corporis ad sui ipsius humilem recognitionem disponit. Ventre autem per saturationem consolato, superbit cogitatio.
Te ipsum palpa, id est, per considerationem prudentem tange ac discute, circa primam horam diei, et circa mediam, et circa extremam horam ante cibum; et ex hoc ex te ipso disces utilitatem jejunii per modum qui subditur. Mane exsultat cogitatio carnis, hoc est, carnalis cogitatio, ex qua stimulatio oritur, hora Primæ plus viget, ventre nondum evacuato; apprehendente Sexta, deorsum modice inclinatur, hoc est, hora Sextæ instante, cogitatio talis aliqualiter deficit; ac circa solis occasum humiliatur in finem, id est, omnino dejicitur ab usque tunc jejunante.
Afflige ventrem, et omnino claudes os tuum, id est, facilius servabis silentium. A multitudine namque ciborum lingua enervatur, id est, ex gula loquacitas generatur.
Contristans, id est, te ipsum affligens, pugna contra ventrem, et vigilans vigila propter eum, id est, ut te ipsum refrenes adhibe diligentiam omnem. Si enim dolueris modicum fatigatus, id est, aliquid pœnæ pertuleris ex abstinentia, Dominus confestim cooperabitur tibi, confortando et consolando te per gratiam suam.
Mollificati utres supercapiunt ad mensuram, id est, plus capiunt quam siccati; contempti vero et sine cura relicti, hoc est ex negligentia duri effecti, non capiunt tantum. Cogens necessitate ventrem, utpote non ex virtute sed ex parcitate aut inopia abstinens, ampliavit interiora: quia ex desiderio alimentorum invalescente et crescente, quasi hiant et dilatantur ad horam. Agonizans vero contra ipsum, id est, ex virtute et gratia laborans ventrem restringere ab immoderata appetitione ac sumptione escarum ac potuum, constrinxit eadem interiora. Quibus angustiatis seu constrictis, non opus est multis cibis; atque ex tunc efficimur de cetero naturaliter jejunantes, hoc est faciliter et ex usu, qui est quasi altera natura.
Sitis sitim plerumque cessare facit. Hoc experientia verum esse testatur: siquidem multi patienter sustinendo sitim post prandium aut alia hora, paulatim liberantur a siti in talibus horis. Vel sensus est, quod «sitis» spiritualium aufert aut minuit «sitim» corporalem. Famem vero circumcidere, hoc est auferre, fame, est impossibile et crudele. Quum te vicerit fames, trahendo te ad reprehensibilem appetitionem sumptionemve cibi aut potus, in laboribus doma eam, hoc est, per labores famem castiga, atque a tali pravo affectu refrena; si autem et hoc tibi impossibile est propter infirmitatem corporis tui, iterum pugna contra eam vigiliis, insistendo orationibus diuturnis pro virtute et gratia refrenandi hanc famem modo prætacto. Qui autem cum tanta puritate, voluptate ac fervore internis insistit spiritualibus actibus, ut desiderium cibi reprimatur seu exstinguatur in eo, salubriter vicit famem.
Oculis aggravatis somnolentia, opus manuum apprehende. Somno autem non instante, orationis tempore non attingas ipsum manuum opus: quia orationis tempore vitandum est hoc opus, loquendo de orationibus quæ ex debito persolvuntur. Ideo subditur: non enim est possibile servire Deo et mammonæ, hoc est, non expedit mentem exhibere et reprœsentare, hoc est corde intendere, operi manuum, quum Deo adsistis in divino Officio, seu persolvendo orationes aut horas canonicas.6
Cognosce quia plerumque dœmon super stomachum sedet, et prœparat ac disponit, hoc est, suggerit et suadet, hominem satiari non posse, etiam si comederet universam Ægyptum, et biberet Nilum, qui est flumen Ægypti: tanta enim voracitate seu gula inflammat aliquando hominem.
Immundus hic dœmon recedit post cibum a nobis superflue sumptum, et fornicationis spiritum mittit nobis, annuntians ei quod factum est, qualiter scilicet crapulose comedimus; et ait spiritui fornicationis: Apprehende, apprehende atque conturba ipsum, hoc est, tenta, impugna ac dejice istum gulose repletum; ventre enim repleto et gravato, non multo labore mactabis, hoc est, faciliter eum ad alia vitia pertrahes spiritualiterque occides. Qui quum venisset, subrisit, hoc est, spiritus fornicationis adveniens, gulosum derisit, quasi certus quod eum de facili vincet; et ligans manus nostras ac pedes somno, hoc est, a bonis operibus nos per somnum impediens, omnia de cetero quæcumque voluit fecit in nobis, et corpus ac animam fœdavit et sordidavit phantasiis et inquinationibus et colluvionibus.
Mirum est mentem incorpoream a corpore sordidatam et tenebratam, hoc est concupiscentiis et operibus carnis fœdatam et obtenebratam, videre, et iterum repurgatam ac subtiliatam, hoc est ad divina erectam, per luctum immaterialem, hoc est compunctionem et contritionem internam.
Si spopondisti Christo ambulare per viam angustam et arctam, reprime ventrem: isto enim curato et ampliato, hoc est concupiscentia et edacitate ventris non refrenata sed aucta, irritasti compositiones et fœdera, hoc est, initum fœdus cum Deo et promissionem de rigorose vivendo violasti. Hinc S. Benedictus ait in Regula: Ante omnia removeatur crapula, ut nunquam subrepat monacho indigeries, quia nihil sic contrarium est omni Christiano ut crapula, sicut ait Dominus noster:7 Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate. Excogita et intende et audi dicentem: Ampla et spatiosa est via ventris, id est immoderantia gulæ, quæ ducit ad fornicationis perditionem, et multi vadunt per eam; angusta est porta, hoc est observatio jejunii, et arcta abstinentiæ via, quæ ducit in castimoniæ vitam, et pauci ingrediuntur per eam.8
Lucifer qui ruit, est princeps dœmoniorum; et princeps vitiorum est gula et ingluvies ventris.—Recumbens, id est sedens, ad refectionem in mensa alimentorum, affer in medium memoriam mortis atque judicii, et etiam sic vix impedies modicum vitium, id est, ita agendo vix evades venialem culpam, quæ refectioni communiter admiscetur. Poculum corporeum bibens, non cesses memorari fellis et aceti Christi Regis ac Domini, hoc est suæ felleæ et acetosæ potationis pro nobis in cruce; et penitus abstinebis a potu, saltem superfluo, aut suspirabis ex compassione passionis dominicæ et de propria calamitate, aut sapere magis humile facies, id est, profundius te ipsum humiliabis, tuamque abstinentiam et pœnitentiam pro nihilo reputabis.
Ne seducaris periculosa securitate. Non enim utique liberaberis a Pharaone, id est jugo peccati et servitute diaboli, nec supernum Pascha, videlicet Christum, qui immolatus est pascha nostrum, seu transitum tuum ad regnum cœlorum, videbis clare per speciem, nisi semper comedas interim, scilicet omni tempore opportuno, lactucas agrestes et azyma. Lactucæ agrestes sunt, violentia (id est magnus rigor) jejunii, labor exterior, dolor contritionis interior, et sufferentia malorum, id est adversitatum, tentationum et tribulationum; azyma vero, est sapere non elatum aut inflatum, id est humiliter sentire de se ipso.
Tuæ inspirationi, id est interiori suggestioni et cogitationi, cohæreat verbum Psalmistæ dicentis: Ego autem quum mihi molesti essent, videlicet dæmones, induebar cilicio, et humiliavi in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
Jejunium est violentia, id est afflictio dura et conculcatio quædam, naturæ, cui per jejunium subtrahitur quod naturaliter affectatur; decisio delectationis gutturis: quum enim abscidat cibum, abscidit et delectationem quæ in cibi sumptione consistit; recisio caloris concupiscentiæ: quem calorem diminuit, sicut et sanguinem, qui generatur ex alimento; succisio cogitationum et intentionum malarum, quas succidit tripliciter: primo, quoniam subtrahit ventri repletionem, ex qua frequenter gignuntur cogitationes intentionesque malæ; secundo, quia meretur gratiam resistendi eisdem; tertio, quoniam rationem efficit aptam et expeditam ad cogitationes sinceras ac rectas intentiones; libertas somniorum: quia præservat ac liberat a somniis fœdis ac gravibus, quæ oriuntur ex gula; munditia orationis, ad quam disponit ac confert; animæ luminare: eam namque illuminat, et illuminationem meretur supernam; mentis custodia; solutio cæcitatis: quia ab interiori excæcatione dissolvit; porta compunctionis, quæ per jejunium impetratur et intrat; suspirium humile: nam parit humilem gemitum et non fictum ad Dominum; contritio hilaris: quia per jejunium corpus conteritur, cor quoque compungitur pœnitentiali dolore, et utrique contritioni admiscetur consolatio spiritualis; restrictio multiloquii: quemadmodum enim ex gula generatur loquacitas, ita ex jejunio taciturnitas moderata; occasio tranquillitatis: disponit namque ad pectoris pacem; obedientiæ custos; evacuatio et alleviatio somni, qui per sobrietatem minuitur ac levior redditur; sanitas corporis; conciliatio atque adductio impassibilitatis: quia ad reformationem passionum plenariam non mediocriter cooperatur; remissio peccatorum: est enim magna pars satisfactionis; porta et deliciæ paradisi: quoniam ad cœlestis paradisi delicias introducit, sicut et gula a terrestri paradiso ejecit.
Hunc quippe tyrannum, videlicet ventris ingluviem seu gulam, qui tyrannus est præceptor malorum nostrorum impugnatorum, hoc est vitiorum, quæ sunt nostri impugnatores, porta vitiorum, quæ ingrediuntur per gulam, lapsus Adæ, qui manducando de fructu prohibito cecidit, perditio Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita9 sua, interitus Israelitarum, qui desiderando esum carnium divinitus sunt plagati, Noe inhonestas, qui ex vino inebriatus, nudatus est in tabernaculo10 suo, proditor Gomorrhæorum, qui ex satietate corruerunt ad ignominiosa facinora, Lot querela, id est culpa ipsius Lot, qui ex vini inebriatione devolutus est ad incestum, exterminium filiorum Heli sacerdotis, qui interfecti fuerunt, quoniam carnes Deo oblatas, contra Dei præceptum usurpaverunt in usum suum, ut legitur primo Regum, manuductor inquinationum et cogitationum malarum, quas continuando prosequitur:1112131415 hunc, inquam, tyrannum ante omnia magis investigemus unde gignatur, et qui et quales excessus sint geniti ex eadem gula, quisve sit conterens, id est destruens, eam, et quis sit perdens eam in finem, eradicando eam totaliter.
Dic nobis, o tyranne omnium mortalium, id est tu gula, quæ irrationabiliter impugnas ac lædis homines universos, qui omnes emisti auro insatiabilitatis, id est, tuæ culpæ jugo et tuæ servitutis obsequio subjugasti cunctos tuæ insaturabilitatis demerito: Unde, id est ex qua causa, sive per quem modum, possedisti in nobis ingressum? Et quid naturaliter habes parere post ingressum? id est, quæ vitia generas in nobis quum introieris nos? Et quis est egressus tuus ex nobis et liberatio? id est, qualiter valeamus expellere te et liberari a te?
Ipsa vero super injuriis dolens, id est, gula de inquisitione hac increpatoria, quæ ei videbatur admodum injuriosa, indignans, tyrannice furiosa ac feralis, respondit ad nos: Quid me dejicitis improperiis, hoc est, cur adeo vituperose contemnitis me vos, exsistentes mihi obnoxii debito, hoc est, qui per propriam culpam servi mei estis effecti et sponte subjecistis vos meo dominio?16 A quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Et quomodo festinatis separari a me quæ radicaliter vobis inclusa sum? Ideo subditur: Ego quoque naturæ sum colligata, hoc est, inseparabiliter adhæreo naturæ per originale peccatum corruptæ quantum ad originem radicalem seu fomitem. Naturalis quippe est alimentorum appetitus, et idem ex originali per fomitem est corruptus. Porta mea est natura ciborum, id est, appetibilitas seu delectabilitas alimentorum me introducit ac provocat, et ipsa alimenta sunt materia per quam intro. Consuetudo vero est causa meæ insatiabilitatis. Certum est quod gulosus ad horam satiatur, saturatusque manet ad tempus; sed consuetudo ac repetitio comedendi, insatiabilitatem inducit. Occasio autem passionis, hoc est concupiscentiæ et immoderantiæ meæ, est esus præanticipatus, id est manducatio ante congruum tempus præsumpta, et carentia doloris, id est salubris compunctionis contritionisque animæ, atque oblivio mortis, cujus memoria actualis reprimit gulam.
Quoniam vero quæritis discere quæ sint nomina filiorum meorum, dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur, hoc est, plene dinumerari nequibunt. Attamen audite qui ita appellantur dilecti et primogeniti mei. Primogenitus filius meus est fornicationis minister, id est venereorum cupido; cui secundus est duritia cordis; tertius est somnus extraordinarius atque superfluus. Ex me procedunt mare, id est copiosissima multitudo, cogitationum carnalium, ac turpium imaginationum, fluctus et undæ inquinationum, hoc est abundantia culpabilium fœditatum in osculis, amplexibus, contactibus et commixtionibus lubricis, naturalibus tamen, profundum quoque ignotarum et indicibilium immunitiarum, hoc est vorago ac scelus vitiorum contra naturam.
Filiæ meæ sunt, otiositas, multiloquium, confidentia de propriis viribus, risus patratio, id est provocatio aliorum ad risum, ac proprius risus ex levitate et vanitate procedens, scurrilitas, contradictio, cervicosa durities, hoc est contumax obduratio cordis, inaudientia, insensibilitas, qua animalis et gulosus homo non sapit ea quæ Dei sunt, captivatio, id est distractio mentis, seu ejus redactio in servitutem vitiorum ac dæmonis, magnificentia sui ipsius, seu apparatus magnificus in cibis ac poculis, gloriatio vana, audacia, quæ in ebriis sæpe regnat, quoniam sua pericula, ratione jam obscurata, non pensant, amor mundi: quem consequitur oratio sordida, id est distractionibus plena et cogitationibus affectionibusque mundanis coinquinata, et incurvationes cogitationum, hoc est reflexiones earum ad propria oblectamenta ac commoda, plerumque vero eventus non exspectati et insperati, videlicet læsiones, ruinæ, damna rerum, offensio amicorum et cognatorum, diffortunia quoque diversa ac improvisa. Propter quod Salomon loquitur Proverbiorum vicesimo tertio: Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino?17 etc. Quos rursus sequitur18 desperatio crudelior omnibus jam præfatis.
Porro memoria offensionum et criminum, id est vitiorum quæ quis incurrit per omissionem vel commissionem, impugnat me, non tamen vincit. Recordatio etenim propriarum culparum gulam impugnat ac minuit, sed non penitus superat eam. Intenta autem meditatio mortis et ultimi exitus inimicatur mihi ex toto, id est, valde me dejicit, similiter intenta meditatio divini judicii ac futuri supplicii. Nihil vero est me evacuans et perfecte in omnibus destruens : quamvis enim ad tempus actualiter superetur, tamen radicaliter manet.
Qui possidet Paracletum, id est, Spiritum Sanctum habet, interpellat contra me, deprecans sibi dari virtutem adversum me, et ille, videlicet Spiritus Sanctus, exoratus devote a viro virtuoso, non sinit me vitiose operari, sed per gratiam suam me tenet ligatam, ita quod hominem talem superare non valeo, saltem ad mortale peccatum trahendo, quamvis interdum venialiter excedat in cibo ac potu. Qui enim sunt sine gustu illius, hoc est, qui spirituali consolatione et gustu interno divinæ dulcedinis carent, quærunt penitus delectari per meam dulcedinem, id est, consolationem quærunt carnalem in cibo et potu. Homo quippe naturaliter appetit delectari : ideo qui in spiritualibus non lætatur, in carnalibus oblectari conatur.
Footnotes
-
Matth. XVIII, 9. ↩
-
* impinguantia ↩
-
Cf l. XXVII, p. 162 B'. ↩
-
Prov. xii, 21. ↩
-
Job xxi, 13. ↩
-
Matth. vi, 24. ↩
-
Luc. xxi, 34. ↩
-
Matth. vii, 13, 14. ↩
-
Gen. XXV, 29-34. ↩
-
Gen. IX, 21. ↩
-
I Reg. II, 12 et seq.; IV, 11. ↩
-
I Reg. XIX, 33-35. ↩
-
I Reg. XVIII, 20. ↩
-
Num. XI, 4, 33. ↩
-
Gen. III, 6-24. ↩
-
II Petr. u. 19. ↩
-
Prov. xxiii, 29, 30. ↩
-
I Cor. ii, 14. ↩
Chapter 33 of 100