Skip to the text

Gradus 15

DE INCORRUPTIBILI CASTITATE ET TEMPERANTIA EX SUDORIBUS ATQUE LABORIBUS ACQUISITA.

AUDIVIMUS insaniam nunc dicentem ejus esse genitum, ad corpora pugnam. Et mirum non est : docet enim hoc et antiquus ille noster progenitor Adam. Nisi enim victus fuisset a ventre, nec conjugem quid erat cognovisset. Igitur primum mandatum servantes secunda transgressione non corruunt, sed manent filii Adam, non cognoscentes quid erat Adam, sed paulo minus ab angelis sunt minorati : et istud, ut malum in posteris non maneret nec esset immortale, ut ait theologiæ nomine nuncupatus.

Castitas est naturæ incorporeæ appropriatio. Castitas est domus amabilis Jesu Christi. Castitas quoque est scutum cordis superterrestre. Castitas est abnegatio naturæ humanæ supernaturalis et supergloriosa, et vere supermirabilis cohortatio corporis corruptibilis ac mortalis ad incorporeos spiritus.

Castus est qui repercutiens exstinguit amorem et concupiscentiam amore et concupiscentia, et ignem igne immateriali. — Continentia est universalis virtutum omnium cognominatio. Continens et castus est qui in ipsis somnis nullum sentit motum aut commutationem præexsistentis consistentiæ in se ipso. Continens et temperatus est qui possidet semper perfectam insensibilitatem super differentia corporum. — Iste est canon perfectæ atque castissimæ castitatis, æque similiter adjacere ad animata et inanimata, rationabilia atque irrationabilia corpora.

Nemo obtinentium castitatem, sibi ipsi imputet ejus possessionem. Nimirum quia quod quis vincat suam naturam, non est utique ex contingentibus, aut suscipientium virtus. Ubi facta est naturæ victoria, ibi cognoscitur adventus ejus qui supernaturalis est: nam absque omni contradictione, quod minus est, a majore benedicitur.1

Principium castitatis, non consentiens cogitatio, et præter idolum ex temporibus respersio; medium castitatis, motus exsistentes ex multitudine alimentorum absque speciebus rerum, qui sunt liberi a respersione colluvionis; finis vero, mortificatio corporis, præmortuis cogitationibus. Beatus vere est qui possidet insensibilitatem perfectam in specie omnis substantiæ, colore, pulchritudine, et temporum vicissitudine.

Non qui lutum absque sorde custodit castus est, sed qui membra corporis perfecte supponit ac subjicit animæ. — Magnus quippe est qui in tactu impassibilis permanet; major vero est qui manet impercussus in adspectu, et invictus vincit adspectu ignis atque intenta meditatione pulchritudinis supernorum.

Qui oratione canem expellit, comparatur certanti cum leone; qui vero hunc contradictionibus retrovertit, persequenti adversarium suum; qui autem ex toto spernit hujus insultum, quamvis in carne degat, attamen ex loculo resurrexit.

Si istud est veræ castitatis argumentum, immobilem esse in phantasmatibus somniorum; ista est penitus terminatio luxuriæ, vigilantem sustinere fluxum in cogitationibus.

Qui cum sudoribus et laboribus pugnat cum adversario isto, comparatur effuganti inimicum suum cum brulla*; qui vero cum abstinentia et vigiliis, comparatur ei qui aggreditur inimicum cum clava;2 qui vero per humilitatem et inirascibilitatem et sitim, comparatur interficienti adversarium pugnatorem, et occultanti eumdem in sabulo. Sabulum humilitatem intellige: non enim est pascua vitiorum, sed est terra et cinis.*

Alius est qui tyrannum tenet ligatum ex agonibus, alius qui ex humilitate, alius qui ex revelatione divina: et primus comparatur lucifero, secundus magnæ lunæ, tertius autem soli fulgenti. Utrique autem conversationem habent in cœlis. Nempe ex splendore auroræ lux, ex luce vero ortus est sol: ita et super præfatis est intelligere ac invenire.

Simulat vulpes somnum, dæmon vero et corpus simulant castitatem; sed illa ut aves seducat, isti vero ut animam perdant. — Ne credas luto carnis in omni vita tua, et non confidas in ea donec obviaveris Christo Jesu. Noli confidere ex abstinentia tua cadere te non posse: nihil enim quis edens, e cœlo projectus est.

Quidam scientes, bene definientes abrenuntiationem, dicunt eam esse inimicitiam ad corpus, et pugnam ad ventrem. Et quidem in introducendis, qui sunt corporis lapsus, ut plurimum ex deliciis naturaliter fieri habent; in mediis vero, ex alte sapere seu elatione, sed et hoc similiter in introducendis. In his autem qui propinquaverunt perfectioni contingunt hujusmodi lapsus ex eo termino quod proximum judicent.

Quidam beatificaverunt naturaliter eunuchos natos, tanquam redemptos a tyrannide corporis. At ego beatificavi quotidianos eunuchos: qui tales habent cogitatione tanquam gladio recidere sibi ipsis extremam naturam.

Vidi quosdam non voluntarie cadentes; et vidi quosdam volentes cadere voluntarie, sed nequeuntes: quos dixi miserabiliores cadentibus quotidie, tanquam qui a dissuavitate fœtoris non poterant compesci.

Miserabilis est qui cadit; sed miserabilior est qui hoc alteri conciliat, quoniam sustinet pondus lapsuum et criminum duorum, et delectationis et concupiscentiæ alterius.

Ne velis verborum justificationibus et contradictionibus repercutere et retrovertere dæmonem fornicationis, eo quod ille rationabilia possideat sicut naturaliter nos impugnans. — Qui suam carnem vult expugnare et vincere ex se ipso, currit in vanum: nisi enim Dominus dissolverit et destruxerit domum carnis, et ædificaverit domum animæ, in vanum vigilat et jejunat qui vult dissolvere.3 Repræsenta et pone coram Deo infirmitatem naturæ et carnis tuæ, recognoscendo totaliter impotentiam propriam et donum castitatis insensibiliter esse a Deo.

Est in libidinosis sensus cujusdam concupiscentiæ corporum (quemadmodum mihi narravit quidam ipsorum in experientia factus, post evigilantiam sobriam), et spiritus non erubescens, irreverens, crudelis et inhumanus, insidens sensui cordis irreverenter, qui præparat illum qui impugnatur etiam sentire dolorem corporei cordis in similitudinem fornacis ignis. Nempe Deum non timet, memoriam pœnæ æternæ quasi nihil contemnit, orationem abominatur, ossa mortuorum quasi lapides inanimatos intuetur etiam in ipsa actione fere consummata. Facit amentem hunc patientem et excedentem, esse inebriatum indesinenti concupiscentia rationalis et irrationalis substantiæ. Cujus dies nisi fuissent breviati, non fieret salva omnis caro luto isto complexionata ex sanguine et sordido limo.4 Nec mirum, quoniam omne quod factum est, insatiabiliter concupiscit suam cognationem, sanguis sanguinem, vermis vermem, limus limum; ergo et caro carnem: licet nos qui sumus violentatores naturæ et concupitores regni cœlestis, experiamur seductorem seducere aliquos quibusdam circumventionibus et astutiis.

Non experti pugnam præfatam beati sunt. Nos quoque oremus redimi plene a tali experientia ejus. Qui enim lubricaverunt ruentes in foveam præfatam, longe remoti sunt et prolapsi ab ascendentibus et descendentibus in scala virtutum. Porro ad resurgendum de fovea illa, indigent sudoribus, doloribus, afflictionibus, fame, et penuria supersumma.

Intendamus qualiter in inimicis nostris intellectualibus unusquisque eorum ordiatur exsequi contra nos aliquam propriam commissionem, quemadmodum fit in sensibili prælio, in ipsa acie et bello.

Quod mirum est, supersignans notavi in tentatis et vidi casus casibus crudeliores. Qui habet mentem audiendi, audiat. Dæmon solitus est commovere et exercere omnem impetum suum, festinantiam, industriam, versutiam, circumvenientiam et conspirationem, maxime et agonizantibus et monasticam vitam exsequentibus; magis vero sollicitus est commovere in eis plures motus in his quæ sunt præter naturam, et non in his quæ sunt secundum naturam, et parat ipsos hinc amplius impugnare. Unde et quidam plerumque degentes cum femina, ex hoc non impugnantur concupiscentia, nec inducuntur in cogitationum tentationem: qua ex re ipsi miserabiles beatificaverunt se ipsos, ignorantes quia ubi major interitus, ibi non opus minori custodia. Puto quod istis duabus de causis homicidæ et facinorosi consueverunt impugnare et debellare nos miserandos, in his quæ sunt contra naturam: sicut invenire valentes ubique materiam talis lapsus, et sicut qui suscepturi sumus et possessuri inde majorem punitionem ac pœnam.

Novit quod dictum est, primo quidem adducens onagros et convertens, tandem vero ab onagris spiritualibus miserande eversus et illusus; et cœlesti pane nutritus, ultimo est privatus hoc bono. Hoc quoque mirabilius est, quia magister noster Antonius amare dolens dixit post pœnitentiam ejus: Magna columna Ecclesiæ cecidit. Abscondit vero maneriem sapiens: noverat namque fornicationem esse corporaliter, et præter corpus alterius.

Est quædam in nobis mors et perditio lapsus, nobiscum et in nobis semper simul circumlata, et maxime in juventute: quam ego scripto tradere non præsumpsi. Continuit enim manum meam qui dixit:5 Quæ enim in occulto fiunt a quibusdam, turpe est dicere et audire. Meam quidem carnem istam et non meam, et inimicitiam carnis amatricem, Paulus vocavit mortem, dicendo:6 Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Alter vero theologus hanc carnem appellavit libidinosam et servam et nocturnam. Cujus vero gratia usi sunt talibus appellationibus ad ipsam carnem, discere sitiebam. Si caro est mors, quemadmodum dictum est, qui vincit eamdem, penitus non morietur. Et quis utique est homo qui vivet, et non videbit mortem inquinationis carnis suæ?7

Quærendum est, obsecro, quis est major, moriens et resurgens, vel omnino non moriens. Et aliquis quidem secundum beatificans, est fraudatus (Christus enim moriens resurrexit); hic vero primum, apud morientes, magis vero apud cadentes, nullam desperationem voluit esse. — Immanis inimicus, fornicationis præfectus, Deum dicit benignum et conferentem indulgentiam multam huic passioni sicut et naturali. Dolos dæmonum observemus, et post peccatum jam consummatum inveniemus eos dicentes, Deum esse incompassivum et judicem justum. Ibi quidem hoc supponebant, ut exhortarentur nos ad peccandum; nunc autem e contra, ut ad desperationem nos inducant et submergant. Nempe tristitia et desperatione contra nos insurgente, non possumus nos ipsos miseros dicere aut vituperare, aut super lapsu sumere ultionem de nobis; eadem vero exstincta, tyrannus benignitatis ei succedens iterum recipit nos.

In quantum Deus est incorruptibilis et incorporeus, in tantum exsultat et epulatur de castitate et incorruptibilitate corporis nostri. Quidam dixerunt, dæmones in nullo alio ita gaudere sicut in tali fœtore et prava suavitate luxuriæ: ergo neque in alio vitio ita lætantur sicut in corporis inquinamento. — Castitas est proprietas et similitudo Dei secundum quod hominibus possibile est.

Mater dulcedinis est terra et ros; mater vero castitatis est quies solitaria cum obedientia. — Impassibilitas quæ ex solitaria quiete directa est, mundo propinquans, plerumque non mansit inconcussa; castitas autem quæ ex obedientia venit, ubique probata atque immobilis est.

Vidi superbiam humilitatis conciliatricem, et memoratus sum dicentis:8 Quis cognovit sensum Domini? — Lapsus tumoris est latus et paratus; lapsus vero fit sæpe humilitatis occasio in volentibus.

Qui cum gula et satietate vult fornicationis spiritum vincere, similis est volenti exstinguere incendium cum oleo. Qui probat facere cessare prælium istud cum abstinentia sola, similis est ei qui cum una manu natat, et a pelago liberari contendit. Conjunge abstinentiæ humilitatem: præter secundam enim et prior inutilis invenitur.

Qui viderit se ipsum ab aliquo vitio circumventum, ante omnia muniat se contra illud; et maxime contra domesticum inimicum: isto namque non destructo et everso, nihil proficiemus ex victoria reliquorum hostium.9 Et nos ergo percutientes Ægyptium istum, omnino videbimus Dominum in rubo humilitatis. Ego quoque tentatus sensi hunc lupum, qui seductorie faciebat animæ irrationabile gaudium et consolationem et lacrimas, et pueriliter videbatur mihi retinere fructum, et non corruptionem.

Si omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, qui autem fornicatur10, in proprium corpus peccat (quod propterea dicitur, quoniam naturale est nobis inquinare ipsam carnis substantiam fluxu, quod in alio peccato fieri impossibile exstat); quæro ego qualiter homines in omni peccato consuevimus appellare ac dicere peccantes et offendentes, quando vero audimus aliquem fuisse fornicantem, dolentes de ejus peccato et lamentantes dicimus, Cecidit talis.

Piscis velox fugit hamum, et anima amatrix concupiscentiarum ac delectationum aversatur solitariam quietem ac vitam. — Quando diabolus vult aliquos simul ligare vinculo turpi, probat alterutras partes, et inde initiat ignem. — Lubricantes circa concupiscentiarum amorem, naturam habent esse compassivi, misericordes, contriti atque devoti; qui vero gerunt curam ac studium castitatis, non sic possident talia.

Vir cognitione plenus interrogavit me de propositione terribili, dicens: Quale peccatum est gravius vitiis universis, negatione Dei homicidioque exclusis? Et me dicente quod hoc sit in hæresim cadere, ille dixit: Quomodo Ecclesia catholica hæreticos suscipiens ad veniam quando pœnitent, post integram et sinceram anathematizationem propriæ hæresis dignatur eos assumptione mysteriorum, eum vero qui fornicatur, confessum et a peccato cessantem, suscipiens ad veniam, segregat eum ad tempus ab immaculatis mysteriis, quemadmodum apostolicis sancitum est regulis? Me quoque hæsitatione stupente super quæstione, quæsitum mansit insolutum ac dubium.

Scrutemur, mensuremus et observemus, quæ et qualis est delectatio et concupiscentia quæ in nobis efficitur in psalmodia ex dæmone fornicationis, quæ adveniens ex cogitationibus Spiritus, et ex gratia ac virtute exsistente in eis. — O tu qui juvenis es, non lateat te quod dico. Vidi enim quosdam orantes pro suis familiaribus ac dilectis, ex spiritu et anima, qui moti ex fornicatione, putabant se per talem memoriam implere atque perficere decretum ac legem caritatis.

Est per tactum corporaliter inquinari: nihil enim eodem gravius sensu. Memento complectentis et theristrum manui involventis, et habe manum consopitam super naturalibus et non naturalibus, et super proprio corpore ac alieno. — Arbitror neminem dici sanctum vere nomine illativo, nisi prius transformaverit terram hanc in sanctificationem, si tamen inest transformari.

In stratu jacentes, tunc vigilemus, eo quod mens certat tunc cum dæmonibus sine opere, et si invenitur amatrix concupiscentiæ, fit libenter proditrix sui ipsius. — Memoria mortis dormiat penitus tecum, et tecum resurgat, et soliloqua Jesu oratio: nulla enim invenies adjutoria ut ista.

Quidam docent ex escis tantum fieri pugnas et fluxus; ego vero vidi infirmantes usque ad extremum et ad summum jejunantes, fortiter inquinatos in somno. Interrogavi de his nocturnis illusionibus aliquando monachum quemdam ex probatissimis Patribus discretiorem, et docuit me ille beatus valde maxime prudenter. Ait enim hic perpetuus: Est in somnis fluxus ex multitudine escarum et quietis; alter ex superbia, quando ex influxibilitate nostra longa ac diuturna inflamur; et rursus eo quod proximum temerarie judicamus. Quarum colluvionum duæ primæ possunt accidere et supervenire infirmis, æque vero et tres. Si vero aliquis viderit et contrectaverit se expurgatum ab omnibus causis colluvionum prædictis, beatus est hic operator talis impassibilitatis, patiens solum ex invidia dæmonum id quod evenit ei in somno, permittente Deo fieri hoc in ipso ad tempus, ut possideat humilitatem altissimam per eventum fluxus qui est sine peccato.

Nemo per diem ad se ipsum reversus post somnum, recogitet phantasmata somniorum: intentio enim est dæmonum ut inquinent nos vigilantes ex somniis. — Audiamus et aliam inimicorum nostrorum astutiam. Quemadmodum alimenta corpus lædentia consuetudinem habent facere in nobis infirmitatem corporalem post tempus aut diem, ita plerumque fit in causis inquinantibus animam.

Vidi quoque comedentes et commorantes cum mulieribus, non habentes ad præsens aliquam meditationem aut intentionem malignam; et hinc ipsi seducti confidentes, et exsistentes absque cura ac vigilantia sui ipsorum, passi sunt repentine exterminium atque interitum, quando putabant pacem esse et in cellis suis quietem et securitatem habere. Porro, quod exterminium et quis interitus spiritualis sit ingenitus et contingens corporaliter ac spiritualiter nobis degentibus solis, singulariter ac solitario modo, expertus novit, inexpertus nosse non indiget. In tempore illo bonum auxilium sunt, saccus et cinis, statio totius noctis in vigiliis, desiderium panis, lingua ardens et adusta, et temperate irrorata, habitatio loculorum, et præ omnibus humilitas cordis; et si possibile est, Pater aut Frater sollicitus, senex prudentia, in adjutorium. Miror enim si aliquis solus salvare potuerit navem ex pelago. — Iste lapsus ab altero actus, judicium centuplum possidet ex modo quo fit, ex loco, ex profectu, et ex aliis multis.

Super opinionem et super summam castitatis definitionem aliquis mihi narravit: Pulchritudinem quis (ait) intuitus, ex illa magnifice glorificavit factorem; et motus solo adspectu, fontem lacrimarum effluebat, et in caritatem Dei sursum actus ferebatur: stuporque erat, videre alterius foveam factam alteri occasionem coronæ super naturam. Si iste talis possidet talem operationem et sensum ubique et semper atque in omnibus, ante communem resurrectionem resurrexit, in corruptibili incorruptus. — Eodem canone utemur in melodiis et hymnis ac canticis: nimirum quia amatores Dei habent naturam moveri in hilaritatem et caritatem et excessum, et ad divinum ineffabile gaudium ac lacrimas, ex his quæ extra sunt, et ex laudibus Dei et canticis et verbis spiritualibus; amatores vero concupiscentiarum et delectationum carnalium patiuntur contrarium.

Secundum quod prætangentes diximus, quidam in locis solitariis et quietis multo amplius impugnati sunt.11 Et non est mirum: dæmones enim diligunt inibi habitare, exsulati in desertis et in abyssis a Jesu Christo salutem nostram zelante. Ipsi magistri malignitatis et dæmones fornicationis impugnant crudelius viros in solitudine quiescentes, ut reducant illos ex solitudine ad mundum, quasi ex deserto nihil proficientes. Recedunt a nobis in mundo morantibus, ut quasi non impugnati ibi, demoremur libentius cum mundanis hominibus. Ubi enim impugnamur a dæmonibus, ibi penitus impugnamus dure et crudeliter inimicum; et ipse non impugnatus a nobis, invenitur amicus noster. — Degentes in mundo secundum aliquam necessitatem, protegimur manu Dei, æque vero ex oratione Patris spiritualis ut plurimum, ne et Dominus noster blasphemetur propter nos. Quandoque vero non sentimus pugnas tentationum ex privatione doloris, et ex eo quod sumus in multa satietate et experientia eorum quæ dicuntur, aguntur et inspiciuntur, vel etiam quia dæmones voluntarie recedunt a nobis, ut relinquant in nobis locum elationis complentem vitia universa.

Alteram audite machinationem et astutiam seductoris istius, et custodite, omnes qui præelegistis exercitare et colere castitatem. Enarravit mihi quidam in experientia doli factus, quoniam dæmon corporum plerumque subtrahit se perfecte in finem, et submittit ac ingerit monacho supersummam religiositatem, reverentiam et honestatem, imo et fontem lacrimarum ad tempus; tum vero suggerit ei familiariter loqui ac residere cum mulieribus, easque admonere et exhortari de castitatis honestate et continentia, de memoria mortis et æterni judicii, ut propter sermonem et fictam religiositatem miserabiles præoccurrant lupo ut pastori, sicque de cetero consuetudine ac familiaritate contracta, et securitate et confidentia facta, tunc ipse miserrimus lapsum sustineat ac ruinam. Fugientes fugiamus, ut non videamus nec audiamus fructum de quo nunquam gustare ordinati et constituti sumus. Miror enim si reputamus nos ipsos fortiores David propheta: quod vere impossibile est.

Gloriosa laudatio castitatis est tam alta et magna, quod quidam Patrum ausi sunt ipsam castitatem vocare impassibilitatem. Quidam vero dixerunt impossibile esse aliquem de cetero nominari veraciter castum post gustum peccati. Ego autem hos avertens ac respuens, determino possibile, rectum et leve esse volenti oleastrum in bonam olivam inserere. Si enim claves supernorum sunt creditæ ac traditæ virgini corpore, prædicti docuerunt forsitan justa; si vero non, confundat eos socrum Luc. IV, 38. possidens, et castus factus et ferens claves castitatis et regni.

Multiformis est corporum serpens: intus seminans inexpertis, in experientia tantum fieri et cessare; expertos vero provocans, rursus ad experientiam ejus ex memoria incitat infelix. Multi priorum non sunt impugnati, ex ignorantia mali; secundi vero, facti in experientia odii hujus, exinde molestias ac prælia sustinent: verum et contrarium sæpius est.

Quando ex somnis surgimus boni, suaves et pacifici, hoc occulte accipimus ab angelis sanctis, et consolamur ab eis maxime quando post multam orationem vigiliamque dormivimus. Quandoque autem contingit quod a somno surgimus suaves et boni, et patimur hoc a somniis visionibusque malignis. — Vidi impium superexaltatum et elevatum et conturbatum et furentem in me sicut cedros Libani;12 et transivi per abstinentiam, humilians cogitationem meam, et non est inventus locus aut vestigium ejus in me.

Quicumque corpus vicit, iste naturam vicit; naturam vero vincens, factus est super naturam, paulo minus ab angelis minoratus, pene, ut non dicam nihil.13 Non est mirum, cum immateriali immateriale certare; vere autem mirabile est, materiale certans cum inimicitia ista et insidiante materia, immateriales inimicos debellare. — Dominus multum bonus, gerens et habens de nobis curam ac providentiam, obstruxit atque repressit feminam erubescentiæ freno: si enim audens illa ad masculum præcurreret, non fuisset salva omnis caro.

Hi qui sunt inter Patres discretiores determinant quod aliud sit insultus aliudque immorantia, aliud quoque consensus et aliud captivatio, et aliud certamen ac aliud quod in anima dicitur passio. Insultum quippe beati Patres illi dicunt esse tenue verbum vel imaginem cujuscumque evenientis in corde importati, noviter apparentis. Immorantiam vero dicunt, cum apparente pariter loqui secundum passionem vel impassibiliter. Porro consensum dicunt nutum et concupiscibilem animæ inclinationem ad factum apparens. Captivationem dicunt vehementem et involuntariam animæ eversionem, aut perseverantem conjunctionem ad contingens, et virtuosæ nostræ constitutionis atque constantiæ exterminativam. Certamen esse determinant virtutem æque fortem ad pugnandum, voluntarie autem vincentem aut sustinentem debellationem. Passionem proprie dicunt quod longo tempore in anima nidificat et fructificat, passibiliter et vitiose ducens eam consuetudine quasi habitu ad se ipsum, tanquam spontanee familiariterque currentem ad illud. Horum omnium primum est sine peccato; secundum vero non omnino; tertium vero, secundum agonizantis constantiam et consistentiam; certamen vero causativum est coronarum sive pœnarum; captivatio autem aliter judicatur in tempore orationis, et aliter in non tempore, et aliter in mediis aliterque in malignis cogitationibus; passio in omnibus absque dubitatione aut purgatur pœnitentia contra eam æque librata, aut pœnæ supponitur. Igitur qui primum impassibilitatem meditatur, omnia extrema sub uno recidit.

Apud sublimissimos Patrum disciplinatorum est et altera quædam inventa meditatio subtilior his quæ prædixi, quam aliqui dicunt nominari præreptionem, quæ habet naturam significare aliquid patienti passionem, sine tempore, acutius verbo et imagine. Nihil enim invenitur in spiritibus acutius, aut celerius, aut magis inapparens, hac memoratione subtili, quæ est sine mora et tempore, atque impræventa et ignota, manifestans adventum suum in anima. Si quis ergo talem ipsius subtilitatem per luctum comprehendere potuit, iste nos valet docere quomodo est animam vitiose fornicari solo oculo exilique visione, et tactu manus ac melodiæ auditu, absque omni meditatione et intentione.

Quidam dixerunt ex cogitationibus cordis corpus pervenire in passionem fornicationis; quidam vero dixerunt rursus contrarium, malignas cogitationes gigni ex sensibus corporis. Et priores dixerunt quod nisi mens præcurrat, non utique corpus sequetur. Secundi vero malam operationem corporalis passionis ferunt in propriam allegationem, dicentes quod cogitationes sumunt ingressum in cor plerumque ex speciosa facie, vel tactu manus, aut ex fragrantia suavis odoris, seu auditu delectabilis vocis. De his qui potest, in Domino doceat. Ista enim sunt multum necessaria et utilia ad sciendum exsequentibus vitam activam, et adjuvantia. Exsistentibus namque in simplicitate et rectitudine cordis, de his sermo nullus:14 non enim omnium est scientia; neque omnium est beata simplicitas, quæ lorica est contra dolos malignorum. Quædam namque passionum, ex his quæ intus sunt ad corpus proveniunt; aliquæ vero passiones faciunt ingressum ad animam ex his quæ sunt extra: et apud eos qui sunt in mundo, secundum; apud eos vero qui vitam monasticam exsequuntur, primum, propter penuriam atque abstinentiam materiarum. Ego autem de hoc illud dico: Quæres prudentiam et intellectum apud malignos, et non invenies.

Quum multa agonizantes contra conjugalem dæmonem luti, cruciantes et resolventes eum ex corde nostro per lapidem jejunii et gladium humilitatis, extra fuerimus persecuti; tunc jam in corpore quemadmodum vermis quidam insidens, ipse miserabiliter gargarizans, molitur nos inquinare in quosdam motus irrationabiles, importunos atque ineptos. Hoc autem maxime pati solent præbentes auditum dæmoni superbiæ, qui ex eo quod nequaquam meditentur frequenter ulterius in corde fornicarias cogitationes, appropinquaverunt frequenter illi passioni ac vanitati. Et quia dictum hoc sine mendacio est, quando isti suscipiunt aliquam quietem, judicent et scrutentur prudenter se ipsos, et penitus invenient in profundo cordis sui quasi serpentem in stercore absconditum, quamdam cogitationem particulariter supponentem eos direxisse directionem cordialis castitatis ex propria festinantia, promptitudine et sollicitudine: non intelligentes, miseri, verbum quod ait, Quid habes quod non acceperis gratis aut ex Deo, aut ex cooperatione et oratione alterius?15 Intendant ergo in omni festinantia, et expellant prædictum serpentem de corde suo per nimiam humilitatem, mortificantes carnalem sensualitatem, ut et isti alienati ab ipso, possint æque particulariter exspoliare pelliceas tunicas, et triumphalem castitatis hymnum Domino decantare super victoria, sicut aliquando parvuli casti fecerunt; si tamen spoliati non inveniantur nudi.

Observat et ipse iste dæmon multo amplius aliis temporum vices, et tunc iste immundus spiritus conatur nos maxime impugnare, quando non possumus corporiter contra eum orare. Annisus qui est in corporali oratione, dico vero extensio manuum, tunsio pectoris, jugis intuitus sursum in cœlum, conturbatio suspiriorum, frequentes genuum flexiones, convenit maxime his qui necdum possident veram cordis orationem. Quæ adminicula non valentibus nobis facere plerumque propter præsentes, tunc dæmones permaxime nos impugnant; et nos non valentes adhuc inimicis istis resistere fortitudine mentis, infusione divina, et invisibili virtute orationis, quasi ex necessitate cedimus eis. Resili quam citius, si est possibile; incognite abscondere modicum. Si hoc potes, sursum adspice oculo spirituali; si vero non potes, saltem exteriori oculo. Crucifige immobiliter manus, ut per crucis figuram confundas et vincas Amalec. Clama ad eum qui salvare te potest, non in humanæ sapientiæ verbis, sed in omnibus proœmians in humilibus elocutionibus:16 Miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum. Tunc accenderis virtute Altissimi, et per invisibile adjutorium invisibiliter persequeris invisibiles hostes. Iste qui assuetus est ita pugnare, poterit cito et sola anima persequi inimicos: donum enim secundum largitum est operatoribus a Deo pro primo; et juste fit.

Inventus alicubi in Fratrum collegio, notavi Fratrem sollicitum et festinum a malignis cogitationibus molestatum, qui non invento loco congruo ad orandum, simulavit se ire ad requisita naturæ, quasi victus necessitate ventris; et oraturus intravit latrinas, et concertavit ibidem per vehementem orationem contra impugnatorem suum diabolum. Me vero appetente hunc Fratrem querelis de inconvenientia et ineptitudine loci, ait: In loco immundo oravi a sorde mundari, pro persecutione immundarum cogitationum.

Universi quidem dæmones agonizant obtenebrare nostram mentem intellectualem, ita deinde ipsis amica submittunt: nisi enim mens cæca claudatur, non poterit thesaurus auferri. Fornicationis vero dæmon plus omnibus obtenebrat mentem. Iste obtenebrans plerumque intellectum ducativum, hortatur et præparat hominem facere illa etiam coram hominibus, quæ soli insanientes tantummodo operantur. Unde mente post tempus evigilante et resipiscente, erubescimus non solum videntes, sed et nos ipsos, atque confundimur super impudicis actibus, collocutionibus et moribus nostris, et formidamus, nostram primam cæcitatem expavescendo: nam plerumque quidam ex tali discretione cessaverunt a malo.

Averte expugnatorem impedientem te post actionem peccati orare, aut Deum colere, aut vigilare, memorans dicentis: Quoniam anima mea infert mihi labores et est mihi molesta, a præsumptionibus tyrannizata, vindicabo eam de omnibus inimicis suis.

Quis est qui proprium corpus vicit? Quicumque cor suum contrivit. Quis cor contrivit? Qui se ipsum perfecte negavit. Quomodo enim non est contritus, qui est voluntati propriæ mortuus?

Unus vitiosus est vitiosior alio, et confessionem inquinationum suarum facit in concupiscentia cum vitiosa delectatione.

Turpes et immundæ cogitationes quæ oriuntur in corde, naturam habent fieri ex seductore cordis dæmone fornicationis: quas humilis abstinentia medetur et sanat, facitque eas penitus reputari pro nihilo.

Ego exquirens quali more et modo ligans hunc meum amicum, condemnem eum secundum convenientiam cum reliquis, nescio hoc: nam solvitur antequam ligem eum; et antequam eum condemnem, reconcilior ei; et antequam puniam eum, subrecurvor. Quomodo vinciam hunc amicum, quem (ut constat) natura diligit? Quomodo liberabor ab eo, cui colligatus sum in æternum? Quomodo destruam eum, qui mecum mihi resistit? Quomodo ostendam incorruptibile, quod corruptibilem accepit naturam? Quid rationabile dicam possidenti irrationabilia per naturam? Si hunc amicum per abstinentiam ligavero, iterum illi trador proximum judicando; et si proximum judicare cessans, vicero hunc, elatus corde, subactus per hanc pompam deorsum ducor. Et cooperator mihi in isto est et impugnator, et adjutor et adversarius, et susceptor et insidiator. Amicus iste curatus et fotus, pugnat; et domitus et afflictus, fit tabescens et attonitus; quietatus insolescit, et oppressus et fatigatus non sustinet. Si contristavero, periclitor; si plagavero, non habeo per quem virtutes possideam. Eumdem averto et amplector.

Quid est hoc? Quid mysterii est circa me? Quæ est ratio meæ complexionis? Quomodo mihi ipsi amicus et inimicus sum constitutus? Dic mihi, tu dic mihi, o meus collega, o mea natura: non enim indigeo ab alio discere de te. Quomodo ex te sine vulnere maneam? Quomodo valeam naturale periculum fugere, quoniam ex hoc Christo taxavi et spopondi non inimicari adversus te? Quomodo vincam tuam tyrannidem, quoniam præelegi esse tuus violentator?

Ipsa vero caro ad animam suam respondens, sic dicere visa est: Non habeo quid tibi dicam quod tu ipsa non noscas, sed quod ambæ simul tenemus cognitione atque scientia. Ego in me ipsa habeo amorem patrem exterioris inflammationis; habeo quoque generalem genitricem nutricis meæ, ipsam in deliciis requiem et quietem. Occasiones intrinsecæ flammæ et motionis cogitationum oriuntur et pariuntur ex præcapta quiete et actionis exsecutione.17 Ego concepta in utero, iniquas pario ruinas ac lapsus; illi vero geniti, per desperationem generant mortem. Nempe si cognoveris meam et tuam profundam infirmitatem, manus meas ligasti; si cruciaveris gulam, ligasti pedes meos ut non vadant ad corpus; si jungaris obedientiæ, disjuncta es a me; si possideas humilitatem, caput meum abscidisti.

Footnotes

  1. Hebr. vu, 7. ↩

  2. * βρυλλίῳ ↩

  3. Ps. cxxvi, 1. ↩

  4. Matth. xxiv, 22. ↩

  5. Ephes. v, 12. ↩

  6. Rom. vi, 24. ↩

  7. Ps. lxxxviii, 49. ↩

  8. 1 Cor. 11, 16. ↩

  9. Exod. 11, 12; 11, 2. ↩

  10. 1 Cor. vi, 18. ↩

  11. Cf. p. 240 in fine. ↩

  12. Ps. XXXVI, 35, 36. ↩

  13. Ps. VIII, 6. ↩

  14. 1 Cor. vii, 7. ↩

  15. I Cor. IV, 7. ↩

  16. Ps. VI, 3. ↩

  17. * concipiens ↩

Chapter 34 of 100