Articulus 18
EXPOSITIO HUJUS GRADUS QUINTIDECIMI.
AUDIVIMUS insaniam, id est insanam et irrationabilem gulam, nunc, in capitulo præcedenti, dicentem ejus esse genitum, ad corpora pugnam, hoc est, quod impugnatio ad corporalem commixtionem seu fornicatio sit filius ejus. Et mirum non est: docet enim hoc et antiquus ille noster progenitor Adam. Nisi enim victus fuisset a ventre, hoc est a gula, nec conjugem quid erat cognovisset, hoc est, non habuisset appetitum libidinosum ac carnis pruritum ad Evam, nec cognovisset per talem effectum, quod ipsa exstitit nuda:1 per originalem enim justitiam præservabatur a tali excessu ante transgressionem divini præcepti.
Igitur primum mandatum servantes, quod est de gula vitanda et sobrietate servanda, secunda transgressione non corruunt, hoc est, fornicationem ex gula nascentem non incidunt, sed manent filii Adam, id est, eum sequuntur quantum ad integritatem virtutum quam habuit ante transgressionem, non cognoscentes per experientiam propriæ culpæ seu concupiscentiæ vitiosæ quid erat Adam, id est, qualis factus est per peccatum: quamvis hoc sciant per nudam notitiam, qua etiam Adam et Eva ante peccatum suum sciverunt se esse nudos; sed paulo minus ab angelis sunt minorati: quia per gratiam magnam et castitatis sinceritatem habent conformitatem grandem cum angelis, ita quod dicere possunt, Nostra conversatio in cœlis est.2 Et istud sic factum est, ut malum culpæ in posteris non maneret nec esset immortale, sed potius deleretur vacando virtutibus quibus Adam fuit ante ruinam suam ornatus, ut ait theologiæ nomine nuncupatus, id est Gregorius Nazianzenus, qui vocatus est Theologus Gregorius, fuitque tantæ auctoritatis, secundum Hieronymum, quod nullus fuit ausus eum unquam negare.
Castitas est naturæ incorporeæ appropriatio, hoc est proprietas angelorum, quibus competit ex natura. Castitas est domus amabilis Jesu Christi.3 Sicut enim in pace, ita in castitate factus est locus ejus.4 In castitate equidem habitat Dominus: omnis namque ponderatio non est digna continentis animæ. Castitas quoque est scutum cordis superterrestre, id est scutum cœleste, per quod anima avertit et repellit a se tela libidinis, concupiscentias carnis, imo et innumeris resistit peccatis, quibus homo non armatus hoc scuto læditur ac succumbit.
Castitas est abnegatio naturæ humanæ, cui naturale est sibi simile generare, supernaturalis et supergloriosa. Dicitur itaque castitas « abnegatio », id est superatio, « naturæ », seu virtus qua negatur naturæ quod ei connaturale est valde. Quæ abnegatio est « supernaturalis », quoniam fit supernaturali adjutorio gratiæ Dei, et castitas ista est virtus infusa; est quoque « supergloriosa », hoc est valde præclara atque supernaturalis beatitudinis meritoria. Et vere est supermirabilis cohortatio corporis corruptibilis ac mortalis ad incorporeos spiritus: hoc est, castitas est virtus qua corpus nostrum supernaturaliter admonemus ut se angelicæ puritati quantum possibile est conformet, quatenus ad participationem cœlestis beatitudinis perducatur, in qua non nubent neque nubentur.5
Castus est qui repercutiens exstinguit amorem et concupiscentiam amore et con- cupiscentia, et ignem igne immateriali. « Amorem » namque carnalem « et concupiscentiam » sensualem repercutit et exstinguit « amore » divino « et concupiscentia » spirituali, de qua fertur, Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini;6 itemque, Concupiscentia sapientiæ deducet ad regnum perpetuum.7 Sed « et ignem » libidinis exstinguit « igne » sanctæ dilectionis, aut etiam consideratione ignis gehennæ.
Continentia est universalis virtutum omnium cognominatio, id est commune nomen omnis virtutis: omnis etenim virtus est continentia quædam qua vitia ei opposita refrenantur, et virtuosus sub Dei voluntate ac lege se continet seu conservat.
Continens et castus est qui in ipsis somnis nullum sentit motum aut commutationem, id est alterationem, præexsistentis consistentiæ in se ipso, hoc est in aliquo actu, cogitatu, affectu aut verbo quæ tempore vigiliæ ante fuerunt in ipso. Hinc in Collationibus Patrum asseritur, quod stimulari aut inquinari in somno, est signum concupiscentiæ nondum ad plenum edomitæ et exstinctæ, castitatisque imperfectæ.8 Continens et temperatus est qui possidet semper perfectam insensibilitatem super differentia corporum, hoc est, qui ad nullum corpus qualitercumque dispositum ab aliisve distinctum, inordinate afficitur sensualiterque movetur.
Iste est canon, id est regula, perfectæ atque castissimæ castitatis, æque similiter adjacere, id est se habere et affici, ad animata et inanimata, rationabilia atque irrationabilia corpora, quantum ad hoc quod nullum eorum ametur inordinate, sed secundum Deum dumtaxat. Verumtamen corpora humana aliter sunt amanda quam inanimata et irrationabilia corpora, quia ex caritate sunt diligenda, in quantum sunt aliquo modo beatitudinis susceptiva, sicut in libro de Doctrina christiana edocet Augustinus.
Nemo obtinentium castitatem, sibi ipsi imputet ejus possessionem, hoc est, nullus veraciter castus castitatem suam adscribat viribus suis, aut principaliter propriis meritis. Nimirum quia quod quis vincat suam naturam, non est utique ex contingentibus, id est, non est de numero fortuitorum effectuum, aut ex naturali potentia evenientium, aut suscipientium virtus, id est, non est industria aut potestas eorum qui castitatem hanc sortiuntur. Ubi facta est naturæ victoria, hoc est, ubi passiones et concupiscentiæ voluntasque propria virtutibus sunt subjectæ, ibi cognoscitur adventus ejus qui supernaturalis est, id est, gratiosa visitatio Spiritus Sancti, qui omnem naturam excedit, agnoscitur advenisse in homine taliter reformato. Nam absque omni contradictione, quod minus est, a majore benedicitur, secundum Apostolum ad Hebræos:9 sic enim et homo, qui est inferior Deo, benedicitur, reformatur et sanctificatur ab eo.
Principium castitatis, non consentiens cogitatio, hoc est, primus castitatis gradus est non consentire suggestioni aut tentationi carnali, et præter idolum ex temporibus respersio, id est pollutio nocturna in somno facta per temporum intervalla absque imagine concupiscibilium rerum; medium, id est secundus gradus, castitatis sunt motus exsistentes ex multitudine alimentorum absque speciebus rerum, videlicet sine prævia inspectione, imaginatione aut cogitatione objectorum, qui motus sunt liberi a respersione colluvionis, hoc est immunes a seminis effusione quacumque; finis vero, id est perfectio et tertius gradus castitatis, est mortificatio corporis a carnalibus motibus, præmortuis cogitationibus, hoc est cogitationibus primo mortificatis ab illicitis affectibus ac ceteris culpis quæ cogitationibus solent misceri.
Beatus vere est qui possidet insensibilitatem perfectam, id est plenam a carnali affectu ac motu immunitatem ac puritatem, in specie omnis substantiæ, colore, pulchritudine, et temporum vicissitudine, id est, quidquid adspexerit, cujuscumque coloris sive decoris sit, et quocumque tempore istud contigerit.
Non qui lutum absque sorde custodit castus est, id est, is qui corpus suum ab inquinamento exteriori præservat dumtaxat, castus non reputatur, sed qui membra corporis perfecte supponit ac subjicit animæ, id est rectæ rationis judicio, juxta illud Apostoli: Exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.10 Talis namque inordinatos concupiscentiæ motus exstirpat.
Magnus quippe est qui in tactu impassibilis permanet, hoc est, ex contactu seu palpatione carnis non stimulatur nec prave afficitur. Major vero est qui manet impercussus in adspectu, id est, ex inspectione carnalis objecti non læditur, et invictus vincit motus inordinatos adspectu ignis, id est consideratione infernalis incendii, atque intenta meditatione pulchritudinis supernorum, hoc est diligenti contemplatione et amore speciositatis regni cœlestis ac civium ejus, præsertim supergloriosissimi et superpulcherrimi Dei, juxta quod scriptum est: Domine, dilexi decorem domus tuæ;11 et, Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.12
Qui oratione canem expellit, id est, carnalia desideria abjicit orando, comparatur certanti cum leone: quemadmodum enim prælians contra leonem vehementer laborat, ita qui virtute assiduæ orationis carnem restringit, grandem habet interiorem conatum. Qui vero hunc contradictionibus retrovertit, hoc est, qui est tantæ castimoniæ ac virtutis, ut solo dissensu ac reprobatione cogitationis et affectionis illicitæ rejiciat suggestiones et motus carnales, comparatur persequenti adversarium suum: nam sicut persequens talis est hoste suo valde robustior, ita et iste virtute castimoniæ suæ dominatur ac prævalet motioni ac concupiscentiæ carnis. Qui autem ex toto spernit hujus insultum, hoc est, motum et suggestionem carnis tam plenarie despicit quod eis nullum locum, immorantiam aut advertentiam præbet, sed protinus se avertit ab eis, ad salutaria se convertens, quamvis in carne degat, attamen ex loculo resurrexit, hoc est, de sepulcro et fovea carnalitatis consurrexit cum Christo, estque unus eorum quibus loquitur Paulus: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu.13
Si (pro Quia) istud est veræ castitatis argumentum, id est perfectæ castimoniæ signum, immobilem esse in phantasmatibus somniorum, hoc est nequaquam alterari aut inquinari in somno ex imaginationibus occurrentium specierum, eo quod tantus sit castimoniæ vigor et efficacia, ut in somno quoque operetur ac reprimat sensualitatem; ista est penitus terminatio, id est consummatio et summa corruptio, luxuriæ, vigilantem sustinere fluxum in cogitationibus, hoc est ex sola apprehensione libidinosa carnalis objecti.
Qui cum sudoribus et laboribus pugnat cum adversario isto, id est, cum exterioribus et fatigationibus conatur carnem domare, comparatur effuganti inimicum suum cum brulla: talis enim magis laborat, et tamen proficit minus.14 Qui vero cum abstinentia et vigiliis contra proprium corpus pugnat, comparatur ei qui aggreditur inimicum cum clava: nam sicut cum clava adversarius graviter vulneratur ac debilitatur, ita per abstinentias et vigilias sacras caro non mediocriter refrenatur, quemadmodum scriptum est, Vigilia honestatis tabefacit corpus.15 Qui vero per humilitatem et inirascibilitatem, id est mansuetudinem plenam, et sitim corporalem, aut spiritualem, quæ est desiderium fervens ad bona, dimicat contra corpus suum et concupiscentias passionesque sensuales, comparatur interficienti adversarium pugnatorem, et occultanti eumdem in sabulo: passiones namque et vitia carnis per humilitatem, mansuetudinem præfatamque sitim prorsus vincuntur. Sabulum humilitatem intellige: non enim est pascua vitiorum directe, sed est terra et cinis, id est, terræ et cineri comparatur humilitas, quærendo jugiter infimum locum, et eum cui inest, facit recognoscere quod sit terra cujusque.
Alius est qui tyrannum, id est impetuosum passionis seu vitii motum, tenet ligatum, hoc est ab effectu vitioso refrenatum et rationi subjectum, ex agonibus, id est per exercitia laboriosa; alius est qui tenet eum ligatum ex humilitate: iste enim est perfectior præcedente; alius quoque qui tenet illum ligatum ex revelatione divina, hoc est ex vigore illuminationis sibi desuper factæ, et ex consolatione atque sapore interno Spiritus Sancti; sive « ex revelatione divina », id est præveniente ac gratiosissima subventione Altissimi. Et primus horum trium comparatur lucifero, qui est stella præsplendida, secundus comparatur magnœ, id est plenæ, lunœ, tertius autem soli fulgenti: nam tertius iste plus habet de luce gratiæ et splendore virtutum quam alii duo; secundus quoque plus habet quam primus. Utrique autem, id est omnes hi tres, præsertim secundus et tertius, conversationem habent in cœlis. Nempe ex splendore aurorœ lux, ex luce vero ortus est sol, hoc est, post splendorem auroræ fulget clarior lux diei, post quam incipit sol videri, et lux meridiana clarissima micat. Ita et super prœfatis est intelligere ac invenire, id est, conformiter intelligendum est quod nunc dictum est de his tribus, quantum ad gradum ac ordinem gratiæ et virtutum in eis: a primo etenim gradu, quo tyrannus tenetur ligatus ex agonibus seu laboribus, pertingitur ad secundum, et a secundo ad tertium.
Simulat vulpes somnum, dæmon vero et corpus simulant castitatem: hoc est, vulpis se fingit dormire, diabolus quoque suggerit homini ut arbitretur se castum, imo et cessat quandoque hominem impugnare de stimulo carnis, ut homo existimet se stimulum istum vicisse; corpus vero quando ad tempus non stimulatur neque in somno polluitur, materialiter istud suadet ac simulat. Sed illa, utpote vulpis, simulat somnum ut aves seducat. Aves quippe vulpem mortuam esse aut dormire putantes, super eam descendunt, ac capiuntur ac devorantur a vulpe. Isti vero ut animam perdant, id est, dæmon et corpus simulant castitatem ut animam trahant ad falsam æstimationem præfatam, atque ad periculosam securitatem.
Ne credas luto carnis, id est carni tuæ lutosæ, immundæ, in omni vita tua, et non confidas in ea, quod scilicet habeat castitatem plenariam, nec amplius contra spiritum concupiscere queat, donec obviaveris Christo Jesu: quod erit in die judicii tui, quo ex divina sententia scies certissime qualis fuisti. Noli confidere ex abstinentia tua cadere te non posse: nihil enim quis edens, hoc est diabolus nunquam manducans, e cœlo projectus est, et ita corruit elatione ac loco.
Quidam scientes, id est eruditi, bene definientes abrenuntiationem, dicunt eam esse inimicitiam ad corpus, et pugnam ad ventrem. Abrenuntiatio namque requirit ut homo in exercitiis pœnitentiæ observantiisque regularibus corpus suum affligat assidue, et concupiscentiis ventris acriter prælietur: sicque abrenuntiatio inimica est desideriis carnis. Et quidem in introducendis, qui sunt corporis lapsus, ut plurimum ex deliciis naturaliter fieri habent, hoc est, lapsus seu vitia carnis quæ contingunt in incipientibus, communiter oriuntur et naturaliter fieri solent ex refectionibus delicatis, vel ex deliciarum amore impuro, quo cupiunt delectabilia carni. In mediis vero, ex alte sapere seu elatione, hoc est, in proficientibus oriuntur ex spirituali superbia, qua sublimiter ac fallaciter sentiunt de se ipsis: cujus demerito relinquuntur a Deo, ita ut corruant in aperta ac fœda peccata, sicque propriam infirmitatem et vitiositatem agnoscant; sed et hoc similiter in introducendis, id est, incipientes quoque ex tali elatione aliquando corruunt ad peccata carnalia. In his autem qui propinquaverunt perfectioni contingunt hujusmodi lapsus ex eo termino, id est, quia devenerunt ad hoc, quod proximum judicent temerarie et injuste.
Quidam beatificaverunt naturaliter eunuchos natos, tanquam redemptos a tyrannide corporis, id est stimulo carnis. At ego beatificavi quotidianos eunuchos, eos videlicet qui quotidie concupiscentiam et pruritum carnis impugnant, abscindunt et vincunt; qui tales habent, hoc est, quibus incumbit, cogitatione tanquam gladio recidere sibi ipsis extremam naturam, id est genitalia, quæ sunt quasi totius corporis cauda, secundum Albertum. Quæ debent sibi spiritualiter amputare per bonas cogitationes, meditationes, orationes, exstirpando cogitationes immundas, affectus lascivos, et usum membrorum illorum illicitum, ut sint de quibus in Evangelio legitur: Sunt eunuchi qui castraverunt se ipsos propter regnum Dei.16
Vidi quosdam non voluntarie cadentes. Non voluntarie cadere perhibentur qui ex ignorantia aut passionis seu concupiscentiæ vehementia peccant. In quibus tamen est aliquid de voluntario mixtum: alioqui non peccarent, quum omne peccatum sit aliquo modo voluntarium. Et vidi quosdam volentes cadere voluntarie, sed nequeuntes. Tales sunt qui cupiunt se ulcisci aut fornicari, sed nequeunt opere adimplere ex defectu potentiæ seu materiæ. Quos dixi miserabiliores cadentibus quotidie, hoc est pejores his qui peccant omni die non voluntarie: primo, quoniam gravior est culpa ipsorum et inexcusabiliores exsistunt, quoniam ex deliberatione ac certa scientia optant peccare, et talis voluntas reputatur pro opere; secundo, quoniam absque opere ac reali delectatione incidunt in reatum et pœnam operis ac pravæ delectationis. Tanquam qui a dissuavitate fœtoris non poterant compesci, id est, a mala suavitate actus obsceni non volebant nec facili conatu valebant se refrenare. Vel si legatur, ut aliqui textus habent, tanquam qui a dissuavitate fœtoris non poterant concupisci, sensus est, quod ipsi non valebant, imo potius non volebant, concupiscere dissuavitatem fœtoris, id est amaritudinem fœtori vitiorum contrariam, utpote acerbitatem contritionis, pœnitentiæ quoque rigorem.
Miserabilis est qui cadit: peccando enim fit miser, et condolendum est ei, quum lædat se ipsum; sed miserabilior est, id est infelicior atque deterior, qui hoc alteri conciliat, id est, alium ad peccandum inducit, quoniam sustinet pondus lapsuum et criminum duorum, et delectationis et concupiscentiæ alterius, hoc est, tam proprium quam alterius peccatum ei imputatur.
Ne velis verborum justificationibus et contradictionibus repercutere et retrovertere dœmonem fornicationis, hoc est, noli putare quod spiritum fornicationis vincere et rejicere possis contra ipsum argumentando, eumque verbis solummodo reprobando, eo quod ille rationabilia possideat, hoc est, motiva et argumenta quæ rationabilia esse videntur habeat ac proponat, sicut naturaliter nos impugnans, id est, tanquam nos tentans de his ad quæ naturaliter proni sumus: idcirco ex tali argumentatione et ex justificatione tuæ partis, concupiscentia magis accenderetur considerando venerea, et naturam, proprietatem ac voluptatem eorum. Melius ergo vincitur spiritus fornicationis per hoc quod homo omnino avertit se a suggestione, consideratione ac memoria venereorum, et convertit se ad considerationem eorum quæ compunctionem timoremque pariunt.
Qui suam carnem vult expugnare et vincere ex se ipso, id est propriis viribus, currit in vanum:17 nisi enim Dominus dissolverit et destruxerit domum carnis, id est carnalium desideriorum congeriem et machinam actuum malignorum, et ædificaverit domum animæ, hoc est virtutum structuram in mente, in vanum vigilat et jejunat qui vult dissolvere domum vitiorum propria potestate. Repræsenta et pone coram Deo infirmitatem naturæ et carnis tuæ, recognoscendo totaliter impotentiam propriam et donum castitatis insensibiliter esse a Deo, juxta quod scriptum est : Nemo potest esse continens nisi Deus det.
Est in libidinosis sensus cujusdam concupiscentiæ corporum, hoc est sensibilis perceptio concupiscentiæ sensualis et pruritus carnalis, quemadmodum mihi narravit quidam ipsorum in experientia factus, post evigilantiam sobriam, hoc est, quidam qui fuit hujus rei veritatem in se ipso expertus, qui postquam ab illa passione ac tentatione perductus est ad mentis sobrietatem evigilantiamque prudentem, retulit mihi hæc ; et spiritus non erubescens, videlicet dæmon fornicationis, irreverens, id est Deum inhonorans, cujus templum incendit, animam fidelem male inflammans, crudelis et inhumanus, insidens sensui cordis, id est interiori cogitationi seu perceptioni immundæ ac lubricæ, irreverenter, qui præparat illum qui impugnatur etiam sentire dolorem corporei cordis in similitudinem fornacis ignis, hoc est, dæmon iste conatur eum quem tentat tanto ardore libidinis inflammare, ut sensibiliter affligatur hac concupiscentiæ flamma, quasi ab igne fornacis ardentis. Porro cor quandoque accipitur pro intellectiva parte animæ, utpote pro intellectu aut voluntate : et hoc est incorporeum. Interdum vero accipitur pro certa corporis parte quæ est fons caloris et vitæ sensibilis : de quo ait Philosophus, quod sit primum vivens in animali, et ultimum moriens. Quod utique præ amoris carnalis et concupiscentiæ ac ardoris magnitudine graviter in libidinosis quibusdam torquetur. Nempe Deum non timet qui tam vehementissime est accensus libidine, memoriam pœnæ æternæ quasi nihil contemnit, orationem abominatur, ossa mortuorum quasi lapides inanimatos intuetur, ita quod eorum adspectu nequaquam compungitur, in tantum ratio absorbetur vehementia passionum et importunitate tentationum, etiam in ipsa actione carnali fere consummata, hoc est quasi ad opus perducta.
Facit amentem hunc patientem et exedentem, id est hominem passione qua devictum, qui impugnationem hanc sustinet, et præ ea quasi a se ipso alienatur atque excedit : « hunc », inquam, diabolus « facit » esse inebriatum indesinenti concupiscentia rationalis et irrationalis substantiæ, hoc est animæ et corporis. Si enim tentavit diabolus etiam quosdam innocentes ac Sanctos, et beatissimum patrem Benedictum in adolescentia sua, adeo quod pene decrevit relinquere eremum. Potest enim diabolus, quando permittitur, sanguinem excitare, lumbos et latera inflammare, suggestiones et imaginationes fœdas proponere et augere. Cujus dies si fuissent breviati, non fieret salva omnis caro, hoc est, nisi Deus talem tentationem cito relevaret ac tolleret, qui sustinent eam deficerent, luto isto complexionata, id est, eo quod caro nostra complexionata sit ac vestita, ex sanguine et sordido limo. Nec mirum, quoniam omne quod factum est, insatiabiliter, id est jugiter ex sua natura, concupiscit actu vel potentia suam cognationem, id est simile sibi in natura, utpote, sanguis sanguinem, vermis vermem, limus limum ; ergo et caro carnem, quemadmodum scriptum est : Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum suum ; omnis caro ad sibi similem conjungetur, et omnis homo simili sibi sociabitur. Licet nos qui sumus violentatores naturæ, id est propriæ sensualitatis victores quodammodo violenti, et concupitores regni cœlestis, quod vim patitur atque a violentis diripitur, experimur seductorem, puta diabolum, seducere aliquos quibusdam circumventionibus et astutiis. Quos enim seducere nequit per evidentia mala, conatur dejicere per apparentia bona; et per talia, quæ sub specie boni proponit, multos evertit.
Non experti pugnam præfatam beati sunt quantum ad hoc, et ceteris paribus, beatiores quam experti eamdem. Nos quoque oremus redimi plene a tali experientia ejus, videlicet ab experientia propria dectionis et ruinæ per ipsam: attamen eam experiri sine consensu non est ita horrendum. Qui enim lubricaverunt ruens in foveam præfatam, hoc est in consensum aut opus prædictæ tentationis carnalis ardentissime et quasi totaliter prædominantis, longe remoti sunt et prolapsi ab ascendentibus et descendentibus in scala virtutum, in qua per actus virtutum theologicarum ascenditur ad Dei intuitum ac amorem, atque per actus caritatis fraternæ et pietatis ac obedientiæ, ad proximorum subventionem descenditur. Porro ad resurgendum de fovea illa, indigent sudoribus, doloribus, afflictionibus, fame, et penuria supersumma, id est maxima paupertate, saltem per aversionem mentis a rebus carnalibus ac terrenis, ne si rursus se delicate nutriverint tententur ut prius. Verumtamen Deus interdum misericordissime prævenit et compungit ac relevat tales a fovea tantæ ruinæ.
Attendamus qualiter in inimicis nostris intellectualibus, puta dæmonibus, unusquisque eorum ordiatur, id est incipiat, exsequi contra nos aliquam propriam commissionem, id est impugnationem per quam ipse specialiter tentat, quemadmodum fit in sensibili prælio, in ipsa acie et bello, in quo unusquisque visibilium hostium conatur lædere adversarium propriis armis specialive modo juxta artem sive industriam suam. Unde quilibet dæmonum juxta suam malevolentiam, versutiam, commissionem aut deputationem sibi factam a principe suo, impugnat et lædere nos molitur, et diversi de diversis vitiis tentant nam et ordo quidam in dæmonibus mans.
Quid mirum est, supersignans, hoc est, diligentissime intuens, notavi in tentatis et vidi casus casibus crudeliores, ita quod de vitiis minoribus ad enormiora dilapsi sunt, quia de prioribus vitiis statim non pœniterunt. Qui habet mentem audiendi, audiat, id est, sapienter ista advertat, et ad suam instructionem ea convertat.
Dæmon solitus est commovere et exercere omnem impetum suum, festinantiam, industriam, versutiam, circumvenientiam et conspirationem, maxime et agonizantibus, id est virtuose contra peccata pugnantibus, et monasticam vitam exsequentibus; magis vero sollicitus est commovere in eis plures motus in his quæ sunt præter naturam, et non in his quæ sunt secundum naturam, hoc est in vitiis innaturalibus ac ignominiosis, et parat, id est, disponit ac nititur, ipsos hinc, hoc est de vitiis istis innaturalibus, amplius impugnare. Unde et quidam plerumque degentes cum femina, ex hoc non impugnantur concupiscentia vitiosa, nec inducuntur in cogitationum tentationem, ita quod nec turpiter de femina cogitant. Qua ex re ipsi miserabiles beatificaverunt se ipsos, se extollendo atque de suis quasi viribus inaniter gloriando, ignorantes quia ubi major interitus, utpote ruina in peccata præter naturam, ibi non opus minori custodia, id est, necesse non est ut homo talibus gravioribus vitiis implicatus, custodiat se a minoribus culpis quæ sunt secundum naturam, quia de illis diabolus eum non tentat, ut in majoribus eum detineat captum.
Puto quod istis duabus de causis homicidæ et facinorosi, hoc est indurati diaboli animarum interfectores, consueverunt impugnare et debellare nos miserandos, in his quæ sunt contra naturam. Primo, quia ubique inveniunt materiam talis facinoris: ideo subditur, sicut invenire valentes ubique materiam talis lapsus, qui exercetur in propriam alienamque carnem. Secundo, quoniam vitia illa sunt graviora: idcirco subjungitur, et sicut qui suscepturi sumus et possessuri inde majorem punitionem ac pœnam.
Novit quod dictum est, per experientiam proprii casus, primo quidem adducens onagros et convertens, tandem vero ab onagris spiritualibus miserande eversus et illusus. Hic breviter tangitur quod in quinto libro Vitaspatrum plenius recitatur, de quodam juvene monacho tam virtuoso quod ad ejus imperium onagri veniebant et Fratribus ministrabant. Quod quum beatissimus pater Antonius audisset, locutus est: Videtur mihi monachus iste similis esse navi omni bono onustæ, de qua incertum est ad quem finem deveniet. Nam et monachus ille post modicum tempus in grave corruit crimen, et sicut hic insinuari videtur, in vitium contra naturam. Itaque monachus iste primo adduxit onagros, præcipiendo eis ut venirent, deinde eos convertit, id est, præcipiendo abire fecit. Et cœlesti pane nutritus, ultimo est privatus hoc bono. Certum est autem quod monachus ille tempore suæ perfectionis reficiebatur spiritualiter pane cœlesti, an vero etiam corporaliter, latet me: non enim de ipso hoc legitur libro præallegato.
Hoc quoque mirabilius est, quia magister noster Antonius amare dolens de lapsu monachi memorati, dixit post pœnitentiam ejus: Magna columna Ecclesiæ cecidit. Quum enim quidam Fratres ad gloriosum patrem nostrum Antonium transeuntes vidissent monachum jam præfatum super mattam suam sedentem, et peccatum suum graviter deplorantem, dixit ad Fratres illos: Dicite seni (puta Antonio) ut oret pro me, quatenus decem dies concedantur mihi ad pœnitendum. Quibus auditis, luxit sanctus pater Antonius, extrahens proprios crines, et præinducta proferens verba. Porro monachus ille post quinque dies defunctus est. Abscondit vero maneriem sapiens, hoc est, abbas Antonius omni sapientia decoratus, non expressit modum aut speciem peccati monachi ante dicti. Noverat namque sanctus, innocens virgineusque Antonius, fornicationem esse corporaliter, et præter corpus alterius, hoc est contra naturam et secundum naturam aliquando fieri.
Est quædam in nobis mors et perditio lapsus, nobiscum et in nobis semper simul circumlata, et maxime in juventute: quam ego scripto tradere non præsumpsi. Continuit enim manum meam a descriptione et nominatione vitii hujus, qui dixit, vi- delicet Paulus apostolus: Quæ enim in occulto fiunt a quibusdam, turpe est discere et audire.18 Si ergo auctor scelus non exprimit propter verbum Apostoli, nec ego illud exprimere debeo. Verumtamen verba textus istius sunt sane intelligenda. Non enim vult dicere, quod mors seu perditio hujus ruinæ insit actualiter atque realiter omnibus nobis; sed asserit ista in persona eorum quibus inhæret, et qui eam semper circumferunt secum, præsertim in juventute. Vel omnibus inest quodammodo radicaliter, ex fomitis corruptione.
Meam quidem carnem istam et non meam, et inimicitiam carnis amatricem, hoc est, carnem mortalem, quæ est nostra in quantum est substantialis pars hominis et materia corpusque animæ, et quæ etiam non est nostra in quantum contra spiritum concupiscit et animæ contrariatur, « et inimicitiam carnis amatricem », id est concupiscentiam sensualem ac pravam, quæ inimica est animæ, et appetit carni uniri:19 hanc, inquam, carnem et inimicitiam, Paulus vocavit mortem, dicendo: Quis me liberabit de corpore mortis hujus?20 Alter vero theologus, utpote Gregorius Nazianzenus, hanc carnem appellavit libidinosam et servam, id est sub peccato venundatam et vitiorum servituti subactam, et nocturnam, hoc est variis concupiscentiis ac fœditatibus obscuratam.21 Cujus vero gratia, id est ex qua causa, usi sunt Paulus apostolus Gregoriusque præfatus talibus appellationibus ad ipsam carnem significandam, discere sitiebam, et modo id tactum est.
Si caro est mors, quemadmodum dictum est eam esse mortem animæ, quoniam multipliciter inficit eam ac sæpius perimit eam, qui vincit eamdem carnem, penitus non morietur morte peccati, dicente Apostolo: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.22 Et quis utique est homo qui vivet, et non videbit mortem inquinationis carnis suæ, id est, qui propriæ carnis concupiscentias et stimulos interdum expertus non est?23
Quærendum est, obsecro, quis est major, moriens et resurgens, vel omnino non moriens. Si hæc quæstio intelligatur de morte corporali et resurrectione hujusmodi, sic est aliquis qui obiit et resurrexit, et major est angelo quocumque, qui ex sua natura est immortalis; sicque auctor intelligit quæstionem propositam. Nam subditur: Et aliquis quidem secundum beatificans, est fraudatus, hoc est, quidam affirmans eum qui omnino non moritur, esse majorem moriente ac resurgente, deceptus est; Christus enim moriens resurrexit. Verumtamen loquendo de morte spirituali, videlicet de peccato, ille qui nunquam mortuus est, utpote innocens, major est, loquendo in generali ac ceteris paribus, eo qui mortuus est peccando et per pœnitentiam resurrexit. Hic vero primum, apud morientes, magis vero apud cadentes, nullam desperationem voluit esse. Forsan hoc dicit de Origene, qui dixit de nullo moriente aut cadente seu in damnatione manente, esse desperandum, qualitercumque moreretur, quoniam pœnas inferni dixit finire.
Immanis inimicus, fornicationis præfectus, hoc est præfatus assertor, qui est enormis adversarius fidei rectæ, et princeps hæreticæ pravitatis, quæ est fornicatio spiritualis, Deum dicit benignum et conferentem indulgentiam multam huic passioni innaturali et ignominiosæ, sicut et naturali, ita quod etiam post vitam pœna ejus finitur in inferis, quum tamen Apostolus dicat: Neque molles, neque fornicarii, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt.24 Vel « conferentem indulgentiam huic passioni sicut naturali », id est tanquam naturali, seu quia naturalis est, loquendo de fornicatione quæ est secundum naturam.
Dolos dæmonum observemus, et post peccatum jam consummatum inveniemus eos dicentes, Deum esse incompassivum et judicem justum, ut tali suggestione ad desperationem nos pertrahant. Ibi quidem, id est, antequam peccaremus, hoc supponebant, id est, Deum esse justum, inflexibilem, incompassivum subticuerunt, imo eum esse piissimum suggesserunt, ut exhortarentur nos ad peccandum; nunc autem e contra, id est, postquam peccavimus suadent oppositum, utpote Deum esse incompassivum, inflexibilem, justum, ut ad desperationem nos inducant et submergant in profundum inferni.
Nempe tristitia sæculari inordinata et desperatione contra nos insurgente, id est prædominante, ita quod eis consentimus, non possumus nos ipsos miseros dicere aut vituperare, aut super lapsu sumere ultionem de nobis, hoc est, non valemus nos ipsos humiliter accusare aut pœnitentialiter dijudicare, nec propria peccata vindicare in nobis ex zelo justitiæ per pœnitentiæ opera; eadem vero exstincta, id est desperatione victa et ablata, tyrannus benignitatis ei succedens iterum recipit nos, hoc est, dæmon qui immoderate fallaciterque suadet Deum esse benignum, rursus invadit nos, ut tali suasione faciat nos pœnitentiam veram differre, atque ad peccandum esse audaces, contra id quod scriptum est: Non adjicias peccatum super peccatum, et ne dicas, Miseratio Domini magna est.25
In quantum Deus est incorruptibilis et incorporeus, in tantum exsultat et epulatur de castitate et incorruptibilitate corporis nostri. Quidam dixerunt, dæmones in nullo alio ita gaudere sicut in tali fœtore et prava suavitate luxuriæ: ergo neque in alio vitio ita lætantur sicut in corporis inquinamento. Quod potissime verum est de spiritibus fornicationis, et propter diversa mala fornicationi annexa et eam concomitantia. Verumtamen quum dæmones sint spirituales et incorporales substantiæ, non delectantur in ipsa luxuria secundum se, quemadmodum nec in comedendo sive bibendo, sed in quantum luxuria est immunditia quædam et Dei offensio, et spiritualium operum inducens fastidium.
Castitas est proprietas et similitudo Dei secundum quod hominibus possibile est, id est, castitas perfecta est virtus præclara per quam homines Deo assimilantur et consignantur, carendo omni motu et actu libidinis instar Dei et angelorum, quantum humanæ naturæ exstat possibile in hac vita.
Mater dulcedinis est terra et ros, quoniam fructus dulces nascuntur ex terra, rore cooperante; mater vero castitatis est quies solitaria cum obedientia. Conversatio etenim solitaria caret objectis variisque incitamentis et occasionibus turpitudinis carnalis: sicque ad castitatem disponit et confert, præcipue quando conversatio ista fit secundum Patrum decreta.
Impassibilitas, id est castimonia corporis, quæ ex solitaria quiete directa est, id est exercita seu adepta, mundo propinquans, plerumque non mansit inconcussa, id est, frequenter periclitata est et amissa inter homines, propter inexperientiam et incircumspectionem eorum qui eam habebant, qui pericula suæ castitatis non satis præintendebant. Castitas autem quæ ex obedientia venit, ubique probata atque immobilis est. Castitas de qua nunc sermo, est virtus infusa; sed ex humilitate seu obedientia generari ac descendere dicitur, in quantum solitudo et obedientia ad eam disponunt et ejus incrementum ac roborationem merentur. Porro castitas ex obedientia nascens, « ubique probata atque immobilis » asseritur, quoniam qui sub obedientia vivunt, a spirituali Patre de omnibus plenius informantur, et de periculis castitatis vitandis præavisantur. Interdum tamen et talium castitas mota est et amissa: ideo non præsumant. Dicitur ergo « immobilis », quoniam difficulter aufertur.
Vidi superbiam humilitatis conciliatricem, id est procuratricem. Quidam enim, Deo illuminante, propriam superbiam advertentes ac abhorrentes, tanto profundius se ipsos humiliant quanto superbiores fuerunt: qualis fuit et Paulus, qui ante suam conversionem erat contumeliosus, postmodum vero humillimus est effectus.
Et memoratus sum dicentis: Quis cognovit sensum Domini? Ex tali etenim mutatione dexteræ Dei, constat quam incomprehensibilia sint judicia Omnipotentis, qui interdum permittit cadere suos electos in aliqua gravia crimina, ut postea humiliores et cautiores consistant: imo et ubi abundavit iniquitas, superabundare gratiam facit.2627
Lapsus tumoris est latus et paratus, hoc est, ruina seu culpa superbiæ undique se extendit et regnat in multis, ac evidens est, homines quoque sunt proni ad eam;28 lapsus vero fit sæpe humilitatis occasio in volentibus lapsum suum pensare ac pœnitere, sicut jam dictum est.
Qui cum gula et satietate vult fornicationis spiritum vincere, similis est volenti exstinguere incendium cum oleo.29 Hoc quoque superius habitum est atque expositum. Qui probat facere cessare prælium istud, hoc est, qui conatur tentationem concupiscentiæ carnalis convincere, cum abstinentia sola, similis est ei qui cum una manu natat, et a pelago liberari contendit: nam sicut talis cito submergitur, sic et ille nil proficit. Conjunge abstinentiæ humilitatem: præter secundam enim et prior inutilis invenitur, hoc est, præter humilitatem abstinentia nihil meretur, imo elationem parit et gloriam vanam. Oportet ergo humiliare se ipsum, et in solo Deo confidere, ac recognoscere quod propria exercitatio nequaquam sufficiens sit ad prævalendum tentationibus, passionibus et peccatis.
Qui viderit se ipsum ab aliquo vitio circumventum, id est repente seductum aut fraudulenter devictum, ante omnia muniat se contra illud, ut non solvatur ab illo:30 hoc est, de vitio illo confestim pœniteat, et in virtute peccato illi contraria se condigne firmiterque exerceat; et maxime contra domesticum inimicum se muniat, utpote contra propriam carnem et concupiscentias ejus: contra quem nos munire debemus sobrietate, castitate, discretione ac fortitudine, imo et devotionis fervore.31 Isto namque non destructo et everso, id est non victo nec rationi subjecto, nihil proficiemus ex victoria reliquorum hostium animæ nostræ. Qui enim in uno offendit, fit omnium reus. Et qui ab uno adversario superatur, sic victus est et sic perit, sicut qui superatur a multis. Et nos ergo percutientes Ægyptium istum, videlicet domesticum hostem vincentes, sicut Moyses trucidavit Ægyptium, omnino videbimus Dominum in rubo humilitatis, hoc est, merito fervidæ humilitatis, quæ rubo comparatur, contemplabimur Deum. Rubus quippe non crescit in altum, nec humilitas se extollit.
Ego quoque tentatus sensi hunc lupum, puta domesticum hostem fornicationisque spiritum, qui seductorie faciebat animæ irrationabile gaudium et consolationem et lacrimas, et pueriliter videbatur mihi retinere fructum, et non corruptionem.32 Istud contingit quando quis, procurante hoste antiquo aut alia causa, non sentit impugnationem nec inquinationem ex carne, atque ex hoc putat se corpus suum plenarie subjugasse : sicque irrationabiliter gaudet se aliquid esse, et consolationem inanem sortitur, ex qua blandiens sibi, movetur ad lacrimas, et pueriliter sibi apparet quod fructum possideat ex corporis subjugatione.
Si (pro Quia) omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, qui autem fornicatur33, in proprium corpus peccat, ut ait Apostolus, quod propterea dicitur, quoniam naturale est nobis inquinare ipsam carnis substantiam fluxu seminis, quod in alio peccato fieri impossibile exstat; quæro ego qualiter homines in omni peccato consuevimus appellare ac dicere peccantes et offendentes, quando vero audimus aliquem fuisse fornicantem, dolentes de ejus peccato et lamentantes dicimus, Cecidit talis. Hanc quæstionem auctor non solvit, cur scilicet eos qui in aliis culpis delinquunt, appellamus communiter peccantes seu offendentes, fornicantem vero vocamus cadentem. Cujus rei ratio potest hæc assignari. Summum enim et proprium hominis est inter essentiales gradus perfectionum esse rationalem. Quum ergo in fornicatione ratio totaliter absorbeatur vehementia delectationis, ita quod fornicans durante hoc actu non vivit nisi vita brutali, constat quod in ea specialissime cadit et maxime ruit ab eo quod in ipso est summum ac proprium : ideo dicitur cadens. In fornicatione quoque est evidentior turpitudo et inverecundior inhonestas : propter quod specialiter dicitur casus.
Piscis velox fugit hamum, et anima amatrix concupiscentiarum ac delectationum aversatur et fugit solitariam quietem ac vitam.
Quando diabolus vult aliquos simul ligare vinculo turpi, id est carnali amore, sive ad fœdam commixtionem perducere, probat alterutras partes, hoc est, amborum naturam, complexionem, inclinationem, consuetudinem moresque discutit ac perpendit, et inde initiat ignem, hoc est, ex ea parte seu causa incipit eos carnali affectu accendere, unde invenit in eis majorem aptitudinem suscipiendi concupiscentiam sensualem ad invicem.
Lubricantes circa concupiscentiarum amorem, hoc est lubrici seu lascivi, qui vacillant a via salutis concupiscentias amplectendo, naturam habent esse, id est, naturaliter (ut in pluribus) sunt, ex quadam naturali dispositione seu promptitudine, compassivi, misericordes, contriti atque devoti : non quod vere et virtuose sint misericordes, devoti et contriti, sed dispositive, et simile aliquid habent ad hujusmodi actus virtutum. Tales namque lascivi frequenter sunt homines molles ac teneri, imo et indolis bonæ multoties. Qui vero gerunt curam ac studium castitatis, non sic possident talia. Sunt enim frequenter rigorosi ac seriosi, circa corporis domationem ac cordis custodiam multum solliciti.
Vir cognitione plenus, id est valde do- ctus et illustratus, interrogavit me de propositione terribili, dicens: Quale peccatum est gravius vitiis universis, negatione Dei homicidioque exclusis? Et me dicente quod hoc sit in hæresim cadere, ille dixit: Quomodo Ecclesia catholica hæreticos suscipiens ad veniam quando pœnitent, post integram et sinceram anathematizationem propriæ hæresis dignatur eos assumptione mysteriorum, id est, dignanter eos admittit dignosque arbitratur ad accipiendum Eucharistiæ sacramentum, eum vero qui fornicatur, confessum et à peccato cessantem, suscipiens ad veniam, segregat eum ad tempus ab immaculatis mysteriis, id est dominicis sacramentis, quemadmodum apostolicis sancitum est regulis? Me quoque hæsitatione stupente super quæstione, hoc est, me admirante ac hæsitante propter difficultatem quæstionis et objectionis istius, quæsitum mansit insolutum ac dubium, id est, quæstionem istam dimisimus insolutam ac dubiosam. Verumtamen agnoscendum, quod peccata in Spiritum Sanctum, vitia contra naturam, et alia quædam, sunt absolute loquendo graviora quam fornicatio ipsa. Apostoli tamen instituerunt quod tactum est, propter evidentiorem atque præcipuam fœditatem luxuriæ, quæ puritati ac dignitati sacerdotii evangelicæ legis et Eucharistiæ multum repugnat.
Scrutemur, mensuremus et observemus, quæ et qualis est delectatio et concupiscentia quæ in nobis efficitur in psalmodia ex dæmone fornicationis. Tales enim delectationes et concupiscentiæ sunt carnales ac fœdæ, imo et culpabiliores quam si extra divinum Officium sacrumque locum acciderent. Oriuntur quoque ex inspectione, cogitatione seu apprehensione sensuali incauta. Scrutemur quoque quæ et qualis est delectatio et concupiscentia in divinis adveniens ex cogitationibus Spiritus, id est spiritualibus meditationibus inspirationibusque Spiritus Sancti, et ex gratia ac virtute exsistente in eis, utpote, ex gratia gratum faciente, quæ est primum et generale principium formale omnis meritorii actus, et ex latria, fide, spe, caritate ac sapientia salutari. Talis delectatio et concupiscentia sunt intellectuales, virtuosæ ac puræ.
O tu qui juvenis es, non lateat te quod dico. Vidi enim quosdam orantes pro suis familiaribus ac dilectis, ex spiritu et anima, hoc est ex corde et multum ferventer, qui moti ex fornicatione, hoc est ex carnali amore ex pristina fornicatione seu aliunde concepto, putabant se per talem memoriam implere atque perficere decretum ac legem caritatis. Quod enim fecerunt ex sensuali affectione, putabant se facere ex spirituali caritatis affectu.
Est per tactum corporaliter inquinari, hoc est, ex tactu interdum incurrit quis corporis alterationem ac motum, in tantum ut maculetur turpi affectu, aut (quod gravius esset) etiam obsceni humoris aliquanta resolutione. Nihil enim eodem gravius sensu, id est, tactu nihil est periculosius nisi custodiatur ac reprimatur. Memento complectentis et theristrum manui involventis, id est, considera et sectare Fratrem de quo in Vitaspatrum habetur, qui ex necessaria causa portaturus per aquam propriam matrem jam vetulam, manus suas panno involvit ne tangeret corpus matris, et habe manum consopitam super naturalibus et non naturalibus, et super proprio corpore ac alieno, hoc est, manum tuam omnino custodi mortificatamque exhibe ab universis contactibus corporum cum quibus vel naturaliter vel innaturaliter quis potest peccare; nec minus vitanda sunt amplexus et oscula periculosa.
Arbitror neminem dici sanctum vere nomine illativo, hoc est, appellatione reali condigna, ex qua infertur sic esse ut dicitur, apud sanctissimum utpote Deum, qui solus est Sanctus Sanctorum et essentialiter sanctus, nisi prius transformaverit terram hanc in sanctificationem, id est, proprium corpus perfecte subjecerit rationi atque spiritui, si tamen inest transformari, hoc est, si talis transformatio competere corpori potest, cui in hac vita non potest tam perfecte competere et inesse quemadmodum in futuro, quando plenissime erit subjectum et obediens animæ sanctæ, ad cujus imperium movebitur prorsus promptissime, nec resistet ei in aliquo.
In stratu jacentes, tunc vigilemus: non quod debeamus tunc nos a somno avertere propter quem reclinavimus nos in stratu; sed « vigilemus », hoc est, cogitationes inutiles imaginationesque turpes cum diligentia omni vitemus, atque in devotis meditationibus obdormire curemus; eo quod mens certat tunc cum dæmonibus sine opere exteriori: dæmones enim tunc moliuntur menti inserere cogitationes immundas, ex quibus ad illicitas ruat affectiones. Et si invenitur amatrix concupiscentiæ, fit libenter proditrix sui ipsius. Si enim concupiscentias amat, prodit se ipsam turpes cogitationes faciliter admittendo, et eis diutius immorando, atque ex eis stimulos sentiendo, aut etiam illusiones in somno.
Memoria mortis dormiat penitus tecum, et tecum resurgat, hoc est, in actuali memoria mortis obdormias, et ipsa tecum quiescat, et quando evigilas aut consurgis, illam mox reassumas, et soliloqua Jesu oratio, id est secreta invocatio Christi, qua cum eo solo loquaris; vel « soliloqua Jesu oratio », est oratio illa dominica, Pater noster, qua cum solo Patre cœlesti Deo uno ac trino suppliciter loquimur.34 Hæc ergo Jesu oratio debet nobiscum dormire ac surgere. Nulla enim invenies adjutoria tam accommoda in somno ut ista, quæ quiescentibus in lecto sunt valde salubria: similiter memoria dominicæ passionis, infernalis purgatoriique supplicii, ac divini judicii.
Quidam docent ex escis tantum fieri pugnas et fluxus, hoc est, carnales tentationes et pollutiones in somno asserunt solummodo generari ex superfluitate alimentorum; ego vero vidi infirmantes usque ad extremum, id est mortaliter seu usque ad mortem ægros, et ad summum, id est rigorosissime, jejunantes, fortiter inquinatos in somno. Interrogavi de his nocturnis illusionibus aliquando monachum quemdam ex probatissimis Patribus discretiorem, hoc est ingenti discretione ornatum, et docuit me ille beatus valde maxime prudenter. Ait enim hic perpetuus, id est æterna memoria dignus: Est in somnis fluxus ex multitudine escarum et quietis, id est, resolutio seminis fit in somno interdum ex superfluo cibo et potu, aut etiam ex nimio somno, qui disponit ad somnia, ex quibus illusiones et inquinationes causantur; alter ex superbia, quando ex influxibilitate nostra longa ac diuturna inflamur, hoc est, fluxus iste ex demerito nostræ elationis quandoque causatur, quando videlicet Deus permittit nos illudi ac pollui, quia superbivimus et gloriati inaniter sumus de hoc quod longo tempore non sumus fluxum istum perpessi, quasi propter merita nostra hoc ipsum contigerit nobis. Et rursus oritur fluxus iste eo quod proximum temerarie judicamus. Quarum colluvionum, id est pollutionum, duæ primæ possunt accidere et supervenire infirmis, id est corpore ægris, seu omnino imperfectis, æque vero et tres, id est, omnes colluviones præfatæ, quæ tres sunt, possunt evenire infirmis, itemque pusillis.
Si vero aliquis viderit et contrectaverit, id est, diligenter pensando invenerit, se expurgatum ab omnibus causis colluvionum prædictis, beatus est hic operator talis impassibilitatis, qui scilicet per exercitia virtuosa pervenit ad immunitatem istam ab illusionibus et fluxibus somniorum, patiens solum ex invidia dæmonum id quod evenit ei in somno, permittente Deo fieri hoc in ipso ad tempus, ut possidat humilitatem altissimam per eventum fluxus qui est sine peccato ex sola dæmonis illusione. Verumtamen fluxus ille potest causari in somno ex causa pure naturali et sine peccato: nam quamvis quis sobriissime vivat, generatur tamen in eo semen, quod dum receptacula sua impleverit, petit egressum. Interdum quoque contingit hic fluxus sine peccato ex nimia abstinentia, exinanitione vel debilitate naturæ, ita quod apertis meatibus, retinere semen non valet.
Nemo per diem ad se ipsum reversus post somnum, recogitet phantasmata somniorum: intentio enim est dœmonum ut inquinent nos vigilantes ex somniis, hoc est ex recordatione somniorum, nisi forte essent somnia vere significativa ac mystica.
Audiamus et aliam inimicorum nostrorum, videlicet dæmoniorum, astutiam. Quemadmodum alimenta corpus lœdentia, id est nociva eidem, consuetudinem habent facere in nobis infirmitatem corporalem post tempus aut diem, quando videlicet mali humores in corpore remanent alimentis illis digestis; ita plerumque fit in causis inquinantibus animam, utpote, ex superfluitate gulosa, inflatione superba aut temeraria aliorum dijudicatione patimur fluxum non statim proxima nocte sequente, sed post longius tempus. Denique fluxus iste aliquando nascitur ex cogitationibus inspectionibusque incautis in vigilia præhabitis, sive ex tactibus, osculis, amplexibus aliisve carnalitatibus aut colloquiis in vigilando commissis aut certe admissis. De hac autem materia in Collationibus Patrum plenius continetur.
Vidi quoque comedentes et commorantes cum mulieribus, non habentes ad præsens aliquam meditationem aut intentionem malignam; et hinc ipsi seducti confidentes de sua virtute, et exsistentes absque cura ac vigilantia sui ipsorum, passi sunt repentine exterminium atque interitum, hoc est amissionem gratiæ ac virtutum per mortale peccatum, quando putabant pacem esse et in cellis suis quietem et securitatem habere. Tunc enim ex præteritorum memoria multipliciter sunt tentati et victi.
Porro, quod exterminium et quis interitus spiritualis sit ingenitus et contingens corporaliter ac spiritualiter nobis degentibus solis, singulariter ac solitario modo, videlicet secundum quod moris est habitare solitariis eremitis, expertus hunc lapsum novit, inexpertus nosse non indiget: idcirco auctor non specificat lapsum hunc et excessum. Nec me condecet ipsum exprimere: imo nec certo cognosco eumdem. Sed hinc admonendi sumus ut in omnibus timorati, custoditi ac summe solliciti exsistamus, eo quod et anachoretis possit tam enormis accidere lapsus. Et juxta Apostolum, Qui stat, videat ne cadat.
In tempore illo quo de tali lapsu tentamur aut eum incidimus, bonum auxilium ad eum vitandum, vel ad satisfaciendum pro eo, sunt:35 saccus, id est aspera vestis, et cinis, id est humilis in terram prostratio, aut superjectio cineris super caput in signum pœnitentiæ ac humiliationis præcipuæ: unde et sanctus Job ait, Ago pœnitentiam in sacco et cinere;36 statio totius noctis in vigiliis, nec dubium quin et in orationibus, desiderium panis, id est abstinentia in pane et aqua, lingua ardens et adusta præ magnitudine sitis, et temperate irrorata, hoc est modico aquæ poculo humefacta, habitatio loculorum, id est mansio in sepulcris ac foveis, et præ omnibus his humilitas cordis, qua ex recognitione propriæ infirmitatis aut impietatis vilipendamus et dejiciamus nos coram Altissimo dejectione profundissima et vilipensione immensa; et si possibile est, Pater aut Frater sollicitus, senex prudentia, hoc est, qui senex sit non tantum ætate, sed potius discretione ac sapientia37, in adjutorium, ita quod consilio et auxilio valeat nobis in tali angustia subvenire. Miror enim si aliquis solus salvare potuerit navem ex pelago, hoc est, mirabile reor ut aliquis taliter lapsus sive tentatus, sine humano subsidio queat se ipsum de periculo tanto educere: quod tamen per Dei omnipotentis gratiam fieri potest.
Iste lapsus ab altero actus, ad quem scilicet instigavit diabolus, vel quem solitarius a communi hominum vita aliena-
C D tus, differens ac distinctus, commisit, judicium centuplum possidet, id est, multo gravior est atque majoribus dignus tormentis, ex modo quo fit, qui rationi et ordini naturali prorsus contrariatur, ex loco, quum fiat in cella aut solitudine, ubi insistendum est tantum actibus sanctis, ex profectu ad quem talis sic lapsus obligatur, vel quem jam ante hunc lapsum obtinuit, sicque peccando tam dire, factus est Deo valde ingratus, nec per ignorantiam excusatur. Propter quod ait Apostolus :
Voluntarie nobis peccantibus post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia;38 itemque : Impossibile (inquit) est eos qui semel illuminati sunt, etc., renovari ad pœnitentiam, etc. Et ex aliis multis, puta ex professione, Ordine sacro, et consimilibus quæ aggravant culpam.
Super opinionem et super summam castitatis definitionem aliquis mihi narravit, hoc est, quidam retulit mihi rem quæ æstimationem excedit, et altior est summo castimoniæ gradu qui communiter assignatur. Quæ autem sit res hæc subditur.
Pulchritudinem quis (ait) intuitus, ex illa magnifice glorificavit factorem : hoc est, ille qui mihi hæc recitavit, ait, Quidam inspiciens pulchritudinem formosissimæ mulieris, ex consideratione tam pulchræ creaturæ laudavit sublimiter Creatorem; et motus solo adspectu mulieris illius, fontem lacrimarum effluebat, et in caritatem Dei sursum actus ferebatur, id est, copiosissime flevit, et Creatoris amore succensus elevabatur mente ad ipsum.
Stuporque erat, videre alterius foveam factam alteri occasionem coronæ super naturam, hoc est, stupendum fuit spectaculum istud, quod scilicet pulchritudo mulieris adspecta, quæ solet esse aliis incitamentum ruinæ perditionisque lacus (juxta quod Salomon ait :39 Fovea profunda meretrix), quod, inquam, hæc pulchritudo sic visa, facta est huic viro incitamentum glorificandi ac ferventius diligendi summum factorem.
Denique de quo viro istud narretur, certum non habeo, sed videtur posse intelligi de beatissimo Nonno episcopo, qui visa S. Pelagia adhuc in meretricio atque in admirabili pulchritudine constituta, diligentissime fixis oculis eam inspexit, et delectatum se dixit in pulchritudine ejus; deinde amarissime flevit tam de vanitate illius, quam de hoc quod ipse non fuit tam studiosus ad complacendum Creatori altissimo, sicut meretrix illa ad complacendum amatoribus suis : prout istud in
B Legenda S. Pelagiæ plenius, imo et devotissime recitatur. Hinc quoque dicunt doctores, quod inspicere feminam, et delectari in pulchritudine ejus in quantum est pulchra creatura, non sit culpa. Verumtamen non expedit sub hoc colore admittere talem intuitum ac delectationem, nisi forte quis esset valde perfectus.
Si iste talis, id est vir præfatus, possidet talem operationem et sensum ubique et semper atque in omnibus, id est, si in omni loco et tempore vitæ suæ tam spiritualiter et perfecte, tam caste et pure se habuit, ante communem resurrectionem resurrexit, in corruptibili incorruptus, id est, jam adhuc in carne mortali degens ad tantam devenit munditiam, ut multum assimiletur Sanctis in corpore glorificandis, et factus est « incorruptus », hoc est integer mente et inviolabiliter castus, « in » corpore « corruptibili » ac mortali.
Eodem canone, id est eadem consideratione, doctrina et regula, utemur in melodiis et hymnis ac canticis. Nimirum quia amatores Dei habent naturam moveri, id est, naturaliter et gratiose moventur, in hilaritatem, id est ad spiritualem lætitiam, et caritatem et excessum, et ad divinum ineffabile gaudium ac lacrimas devotionis ex jucunditatis internæ abundantia profluentes, ex his quæ extra sunt, id est ab exterioribus creaturis sensibilibusque objectis, et ex laudibus Dei et canticis et verbis spiritualibus, ex quibus excitamur ad contemplationem, admirationem fervidumque amorem sapientiæ, bo- nitatis ac omnipotentiæ Creatoris, imo quandoque ad raptum et ad sincerissimam ac intensissimam delectationem in ipso. Si enim supergloriosissimus Conditor tantam pulchritudinem, amabilitatem et suavitatem posuit in facie et corpore hominis, in carnea massa, in terrea gleba, in materia parva lutosa mox in putredinem redigenda, ut quidam præ ejus amore insaniant erotosque amore languescant, in sonis quoque et symphoniis ac cantibus; qualis et quanta est superbenedicti hujus artificis pulchritudo, amabilitas et dulcedo in semetipso? Et quam ardentissime ac incomparabiliter amandus, desiderandus ac considerandus est ipse? Amatores vero concupiscentiarum et delectationum carnalium patiuntur contrarium, quoniam ex intuitu et auditu rerum sensibilium prædictarum inflammantur carnali amore et delectatione inani.
Secundum quod prætangentes diximus, quidam in locis solitariis et quietis multo amplius impugnati sunt.40 Et non est mirum: dæmones enim diligunt inibi habitare, exsulati in desertis et in abyssis a Jesu Christo salutem nostram zelante. Ipsi magistri malignitatis et dæmones fornicationis impugnant crudelius viros in solitudine quiescentes, ut ipsi dæmones reducant illos ex solitudine ad mundum, quasi ex deserto nihil proficientes, id est, per hoc quod solitarii illi in solitudine tam acriter tentati, æstimant solitudinem sibi magis obesse quam prodesse ad spiritualem profectum. Recedunt a nobis in mundo morantibus, non tentando nos ibi ad tempus, ut quasi non impugnati ibi, demoremur libentius cum mundanis hominibus. Ubi enim impugnamur a dæmonibus, ibi penitus impugnamus dure et crudeliter inimicum. Dum enim videt nos tentator, perpetuus inimicus noster diabolus, studere virtutibus, tunc gravius nos impugnat. Porro virtutibus insistendo, « impugnamus » diabolum « dure et crudeliter », ut ei apparet. Et ipse non impugnatus a nobis, id est non afflictus neque offensus, eo quod non insistamus virtuosis operibus, invenitur amicus noster, id est, consentit nobis, simulatque se nos amare, quum tamen sit invidiosissimus contra nos.
Degentes in mundo secundum aliquam necessitatem, protegimur manu Dei, id est, quando manemus in sæculo inter homines ex necessaria et rationabili causa, tunc Deus per misericordiam suam a tentationibus nos defendit, œque vero ex oratione Patris spiritualis ut plurimum, hoc est, etiam meritis et precibus præsidentis protegimur valde frequenter, ne et Dominus noster blasphemetur propter nos, id est, ne homines sæculares nostra vitia intuendo, graviter scandalizentur, et contra Deum irreverenter loquantur. Unde per Isaiam Deus testatur: Propter me ego faciam, ut non blasphemer.41 Quandoque vero non sentimus pugnas tentationum ex privatione doloris, id est, ob id quod dæmones vident nos esse absque omni salubri compunctione, et ex eo quod sumus in multa satietate et experientia eorum quæ dicuntur, aguntur et inspiciuntur, id est, quando exterarum rerum sæcularium quoque verborum et operum iniquorum amore, consensu et exsecutione replemus nos, et sine timore ac renisu peccamus: ideo opus non est ut a dæmonibus impellamur ad ista, quoniam sicut abbas Pastor disseruit, cogitationes nostræ perversæ, factæ sunt dæmones; vel etiam quia dæmones voluntarie recedunt a nobis, ut relinquant in nobis locum elationis complentem vitia universa, id est, quatenus extollamur de hoc quod non tentamur, et reputemus nos aliquid esse, atque ex pompa hac incidamus in omnia mala.
Alteram audite machinationem et astutiam seductoris istius, puta diaboli, et custodite vos ab ea, omnes qui præelegistis exercitare et colere castitatem. Enarravit mihi quidam in experientia doli factus, id est fraudem istam expertus in se ipso sive in alio, quoniam dæmon corporum, id est est spiritus carnalium fornicationum, plerumque subtrahit se perfecte in finem, id est, valde diu cessat a monachi impugnatione, et submittit ac ingerit monacho supersummam, id est quasi permaximam, religiositatem, reverentiam et honestatem, imo et fontem lacrimarum ad tempus, secundum quod suæ intentioni dolosæ conspicit opportunum. Sed si dæmon recedit a monacho, quomodo immittit hæc ei? Et respondendum, quod recedit in quantum non tentat eum de evidenti aliquo malo, immittitque ista inclinando monachum ad honestatem exteriorem et fictam religiositatem. Tum vero suggerit ei familiariter loqui ac residere cum mulieribus, easque admonere et exhortari de castitatis honestate et continentia, de memoria mortis et æterni judicii, ut propter sermonem et fictam religiositatem miserabiles mulieres præoccurrant lupo ut pastori, id est, festinanter accedant hujusmodi monachum apparenter devotum et sanctum, sed intus lupum rapacem, sicque de cetero consuetudine ac familiaritate contracta, et securitate de obtinendo consensu ad invicem et confidentia perpetrandi optatum facta, tunc ipse miserrimus monachus lapsum sustineat ac ruinam, utpote interiorem exterioremve casum.
Fugientes fugiamus hunc dolum ac laqueum, ut non videamus nec audiamus fructum de quo nunquam gustare ordinati et constituti sumus, id est, ut non experiamur in nobis, nec videamus in aliis, neque de aliis audiamus hanc carnalem ruinam, quæ est fructus mortis, ad quem nunquam gustandum seu experiendum creavit ac ordinavit nos Deus. Miror enim si reputamus nos ipsos fortiores, id est virtuosiores, David propheta: quod vere impossibile est, id est valde difficile: non enim est absolute impossibile, neque ex parte Dei, neque ex parte nostri.
Gloriosa laudatio castitatis est tam alta et magna, quod quidam Patrum ausi sunt ipsam castitatem vocare impassibilitatem. Quidam vero dixerunt impossibile esse aliquem de cetero nominari veraciter castum post gustum, id est perpetrationem, peccati mortalis. Ego autem hos avertens a me ac respuens, determino possibile, rectum et leve esse volenti oleastrum in bonam olivam inserere, id est, ego affirmo, quod volenti se emendare, possibile, justum ac facile exstet cum adjutorio Dei, se per contritionem a corpore diaboli et statu perditionis abstrahere, et Christo se incorporare, sicque de arbore sterili in arborem fructuosam mutari.
Si enim claves supernorum, id est regni cœlorum, sunt creditæ ac traditæ virgini corpore, id est viro carnalem copulam nunquam experto, prædicti docuerunt forsitan justa, id est vera, dicendo neminem posse castum vocari post gustum peccati; si vero non, id est, quia claves non sunt a Christo commissæ Joanni apostolo virgini, nec alteri tali, confundat eos socrum possidens, et castus factus et ferens claves castitatis et regni, videlicet Petrus, qui exstitit uxoratus, nec hoc obstante castitatem habuit conjugalem, imo post susceptionem Spiritus Sancti in signo visibili, nunquam cognovit uxorem, sed castissimus est effectus. Ecce in verbis istis insinuat auctor, beatissimi Petri eminentiam ac primatum, et quod claves regni cœlestis ei specialiter sint commissæ: quæ dicuntur « claves castitatis », eo quod castitas specialissime spectet ad eos quibus datæ sunt claves.
Multiformis est corporum serpens, id est, spiritus fornicationis variis modis dolosus est et multipliciter decipit homines: intus seminans inexpertis, in experientia tantum fieri et cessare, id est, virginibus corpore incorruptis occulte suadens ut saltem semel experiantur quid sit copula illa carnalis, quia hoc facto poterunt inde cessare omnino: solent enim virgines ex quadam curiositate tentari ut velint experiri quid sit commixtio illa; expertos vero hanc copulam provocans, rursus ad experientiam ejus ex memoria prioris commixtionis ac voluptatis incitat infelix ser- pens prædictus. Multi priorum, scilicet virginum, non sunt impugnati de fornicatione, ex ignorantia mali, id est, ob hoc quod per experientiam non noverunt voluptatem vitii hujus; secundi vero, facti in experientia odii hujus, id est experti vitium istud odibile, exinde molestias ac prælia sustinent, id est, gravius impugnantur de immunditia ista, quia experti sunt eam. Verum et contrarium sæpius est, id est, valde sæpe contingit oppositum, videlicet quod virgines gravius impugnantur ex curiositate et suggestione prætacta.
Quando ex somnis surgimus boni, suaves et pacifici, id est tranquilli et bene dispositi, hoc occulte accipimus ab angelis sanctis, et consolamur ab eis maxime quando post multam orationem vigiliamque dormivimus. Quandoque autem contingit quod a somno surgimus suaves et boni, id est cum devotione quodammodo, et patimur hoc a somniis visionibusque malignis, id est ex operatione diaboli, qui somnia quædam et visiones imaginarias ac fallaces formavit in nobis, ut evigilantes putemus ea esse a Deo, sicque inflemur ac inaniter gloriemur quasi amici Dei quibus ipse ostendit sua secreta, et quasi gratiam visionum ac prophetiæ habentes. Quum itaque isti effectus angeli boni et angeli mali sint ita consimiles, necessaria est gratia discretionis spirituum; nec facile est credendum somniis et visionibus aut suavitatibus et tranquillitatibus illis, imo discernendum est pretiosum a vili, et invocandus est Deus ne nos falli permittat; pensandum est quoque quid in vera humilitate fundetur, quid item ad spiritualem profectum, et quid ad vanitatem, præsumptionem pertinaciamque deducat.
Vidi impium superexaltatum et elevatum et conturbatum et furentem in me sicut cedros Libani.42 Per impium istum intelligitur hoc loco diabolus: qui superexaltatur in homine, dum suis tentationibus pertrahit hominem ad aliquam passionem prædominantem, aut culpam mortalem, vel quando superbe præsumit se superaturum quem tentat; elevatur quoque in homine, dum eum inducit ad culpam et negligentiam venialem; conturbatur vero, dum fortiter ei resistitur; et furit, quum vincitur. Et transivi per abstinentiam, id est, abstinendo et jejunando restiti ei, humilians cogitationem meam, id est, humiliter cogitans me posse contra eum prævalere non viribus meis, sed ope et gratia Salvatoris, et non est inventus locus aut vestigium ejus in me ad tempus: verumtamen cito redit, præsertim quum de Christo dicat Lucas evangelista, quod consummata omni tentatione, diabolus recessit ad tempus ab eo.43
Quicumque corpus vicit, redigendo carnem suam in animæ servitutem, iste naturam vicit, id est naturales motus et inclinationes sensitivæ partis, reformando easdem. Naturam vero vincens, factus est super naturam, id est altior semetipso quantum ad sensualitatem, imo per dona gratiæ sublimior est se ipso quantum ad naturalia sua, paulo minus ab angelis minoratus, pene, inquam, ut non dicam nihil:44 id est, valde assimilatus est angelis sanctis et non multum inferior eis quantum ad charismata supernaturalia sibi collata; et dico « pene », hoc est, quasi coæquatus est eis, « ut non dicam » quod « nihil » distet ab eis. Et istud verum est comparative loquendo, et quantum ad merita relata ac præmia. Etenim comparatione hominis carnalis incontinentis, castus et virtuosus videtur paulo minus ab angelis minoratus.
Non est mirum, cum immateriali immateriale certare, id est unam incorporalem substantiam contra aliam incorporalem pugnare, videlicet angelum contra diabolum, juxta illud: Factum est prælium in cœlo, Michael et angeli ejus præliabantur cum dracone.45 Vere autem mirabile est, materiale certans cum inimicitia ista et insidiante materia, immateriales inimicos debellare: id est, multum mirabile est ut homo materialis ac fragilis pugnans contra invisibiles hostes « cum inimicia » quæ est ex amore virtutum contra vitia, vel cum inimica « et insidiante materia », id est cum carne propria, quæ adversatur spiritui, et aperte ac clam contra spiritum concupiscit :46 mirum est, inquam, ut talis substantia materialis superet dæmones. Ideo adscribendum est hoc gratioso adjutorio Dei.
Dominus multum bonus, gerens et habens de nobis curam ac providentiam, obstruxit atque repressit feminam erubescentiæ freno; si enim audens illa ad masculum præcurreret, non fuisset salva omnis caro : id est, Deus fecit feminas naturaliter verecundas ac timidas; si enim audaces essent et inverecunde præcurrentes ad viros, sicut econtra viri currunt post eas, vix aliquis evaderet lubricum carnis.
Hi qui sunt inter Patres discretiores determinant quod aliud sit insultus aliudque immorantia, aliud quoque consensus et aliud captivatio, et aliud certamen ac aliud quod in anima dicitur passio. Insultum quippe beati Patres illi dicunt esse tenue verbum vel imaginem cujuscumque evenientis in corde importati, noviter apparentis, id est, insultus est repentinus conceptus seu subita imaginatio cujuscumque rei concupiscibilis animo occurrentis, illatæ seu « noviter apparentis » in eo. Immorantiam vero dicunt, cum apparente pariter loqui secundum passionem vel impassibiliter, id est, spiritualiter aut corporaliter fabulari cum re concupiscibili apprehensa realiterve præsente, sive confabulatio illa sit cum sensuali affectione, sive non. Porro consensum dicunt nutum et concupiscibilem animæ inclinationem ad factum apparens, id est ad opus imaginatum sive propositum apparatum, ita quod inclinationi additur nutus, quo consensio designatur. Captivationem dicunt vehementem et involuntariam animæ eversionem, id est dejectionem hominis, qua vincitur magnitudine passionis, aut tentationis tam impetuosæ ut videatur quasi involuntarie superatus, aut perseverantem conjunctionem ad contingens, id est fixam adhæsionem cum objecto occurrente cui vitiose cohæret, ita quod captivus tenetur a diabolo ad voluntatem ipsius :47 propter quod subditur, et virtuosæ nostræ constitutionis atque constantiæ exterminativam. Hæc namque interior captivatio, incarceratio, sive conjunctio, quum sit mortale peccatum, aufert omnem structuram, fundationem constantiamque virtutum. Certamen esse determinant virtutem æque fortem ad pugnandum, voluntarie autem vincentem aut sustinentem debellationem, id est, certamen vocatur conflictus inter eos qui æque fortes consistunt, quorum unus alterum debellare exoptat : nam et homo heroicus ac perfectus per supernaturalia sua auxilia æque fortis est et interdum fortior quam invisibilis hostis. Passionem proprie dicunt quod longo tempore in anima nidificat, id est manet, et fructificat, passibiliter et vitiose ducens eam consuetudine quasi habitu ad se ipsum, id est ad vitium ipsum, tanquam spontanee familiariterque currentem ad illud, ita quod talis peccat ex malitia aut habitu vitioso, atque proposito.
Horum omnium primum, puta insultus, est sine peccato : non enim in nostra est potestate talem conceptum primumque motum vitare; secundum vero non omnino, id est, immorantia est aliquo modo culpabilis, præsertim quando est secundum passionem, quia vitari potest et subito abjici; tertium vero, secundum agonizantis constantiam et consistentiam, id est, consensus exstat culpabilis magis aut minus, secundum quod is qui tentatur est majoris aut minoris stabilitatis et perfectionis. Certamen vero causativum est coronarum sive pœnarum. Qui enim contra vitia certat, si prævalet, coronari meretur; si succumbit, punitione fit dignus. Captivatio autem aliter judicatur in tempore orationis, et aliter in non tempore: est enim reprehensibilior tempore divinorum suavis odoris, seu auditu delectabilis vocis. Isti habent pro se quod ait apostolus Paulus, Caro concupiscit adversus spiritum;48 alii vero quod asserit Christus, De corde exeunt cogitationes malæ, furta, adulteria, etc.49
De his qui potest, in Domino doceat, quæ scilicet harum opinionum sit verior. Ista enim sunt multum necessaria et utilia ad sciendum exsequentibus vitam activam, et adjuvantia eos qui adhuc dimicant contra passiones et vitia, quibus expedit scire quid ex quo nascatur. Exsistentibus namque in simplicitate et rectitudine cordis, de his sermo nullus, id est, justi et simplices non indigent perscrutari aut informari de istis: quum enim sint columbina simplicitate atque justitia decorati, dominantur passionibus suis; et sua simplicitate contenti, occupant se circa spiritualia ac divina.50 Non enim omnium est scientia; neque omnium est beata simplicitas, quæ lorica est contra dolos malignorum, quum Salomon protestetur, Sapientia protegit gradientes simpliciter;51 itemque, Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter.52 Imo, sicut comparative loquendo perpauci sunt in caritate, ita et donum scientiæ et bona ista simplicitas insunt perpaucis, utpote solis caritatem habentibus.
Deinde auctor aliqualiter instruit nos de veritate prætactarum opinionum. Quædam namque passionum, ex his quæ intus sunt ad corpus proveniunt, id est, aliquæ passiones seu concupiscentiæ procedunt ad corpus ac opus seu exsecutionem ex cogitationibus cordis et appetitionibus voluntatis. Vel sensus est, quod aliquæ passiones ex interiori inclinatione ad ea quæ carnis sunt seu fomite oriuntur. Aliquæ vero passiones faciunt ingressum ad animam ex his quæ sunt extra, id est, ex sensatione et apprehensione præsentiali objectorum exteriorum oriuntur, et mentem ingrediuntur pariuntque cogitationes et appetitiones quasdam in ea. Et apud eos qui sunt in mundo, secundum, id est, in sæcularibus hominibus magis contingit quod passiones oriuntur ab extra: ambulant enim inter objecta sua; apud eos vero qui vitam monasticam exsequuntur, primum istorum magis accidere solet, propter penuriam atque abstinentiam materiarum, id est, ob hoc quod abstracti sunt a sensitiva perceptione exteriorum sensibilium concupiscibilium objectorum, videlicet mulierum, pecuniarum, ciborum potuumque lautorum, et consimilium.
Interea, circa prætactas opiniones sciendum, quod ambæ aliquid continent veritatis. Interdum namque contingit quod ex cogitationibus cordis aliquis corruat in passionem corporalis fornicationis; vicissim vero accidit quod pravæ cogitationes nascuntur ex sensibus corporis. Quum enim omnis cognitio intellectiva procedat ex prævia aliqua cognitione sensitiva exteriori, videlicet originaliter, et etiam interiori consequenter (propter quod ait Boetius, quod ex sensatis et imaginatis procedunt intellecta), constat quod ex sensitiva apprehensione gignantur cogitationes bonæ ac malæ in anima: unde unus ædificatur vel scandalizatur ex his quæ videt in alio. Sed quia mens in absentia exteriorum, et sensibus exterioribus clausis, potest cogitare ac recordari de rebus et actibus exterioribus, et recordando ac cogitando eadem velle, seu per voluntatem, quæ est superior appetitus, affectare; potest et inferiorem animæ partem, videlicet sensitivam, post se trahere: sicque ex cogitationibus cordis corpus pervenit ad passionem fornicationis. Rursus accidere potest ut homo exteriora sentiendo et imaginando, non afficiatur inordinate ad ea, sed per intellectum ea acutius considerando, incipiat ea appetere. Unde in his qui peccant ex deliberatione et habitu pravo, passiones corporis sæpius oriuntur ex cogitationibus cordis; qui autem peccant ex infirmitate, in eis frequentius evenit quod ex sensibus corporis malæ cogitationes gignantur.
Ego autem de hoc illud dico, id est, circa quam aliis horis; et aliter in mediis aliterque in malignis cogitationibus, id est, pejor est quando fit ex cogitationibus in se vitiosis, quam dum fit ex cogitationibus quæ sunt de rebus indifferentibus, vel quæ in se ipsis sunt indifferentes seu modo medio se habentes, videlicet nec meritorie neque demeritorie. Passio in omnibus absque dubitatione aut purgatur pœnitentia contra eam æque librata, id est per contritionem condignam et proportionatam multitudini magnitudinique culparum: oportet enim, ut sanctus ait Hieronymus, quod contritio culpam adæquet. Contritioni quoque sunt adjiciendæ confessio oris et satisfactio operis. Aut pœnæ supponitur, id est, damnationem incurrit.
Igitur qui primum impassibilitatem meditatur, id est, qui cogitationem suam in primis custodit, ne inordinata aut sensualis exsistat, omnia extrema sub uno recidit, id est, cetera mala jam tacta ex prima cogitatione provenientia, abscidit et vitat, custodiendo immaculate cogitationem illam primævam.
Apud sublimissimos Patrum disciplinatorum est et altera quædam inventa meditatio subtilior his quæ prædixi, id est, summi Patres exercitati ac sapientes invenerunt seu consideraverunt quamdam cogitationem prædictis agiliorem seu velociorem, quam aliqui dicunt nominari præreptionem, nos autem vocamus eam communiter subreptionem, quæ habet naturam significare aliquid patienti passionem, sine tempore, acutius verbo et imagine. Hæc enim præreptio est celerrima quædam conceptio maxime improvisa, insinuans aliquid; et ei qui patitur eam, pandit mobilitatem propriæ mentis. Ideo subditur: Nihil enim invenitur in spiritibus, id est mentibus creatis, acutius, aut celerius, aut magis inapparens, id est secretius, hac memoratione subtili, quæ est sine mora et tempore: est enim instantanea; atque impræventa et ignota: non enim prævenitur aliqua deliberatione, nec faciliter perscrutabilis est; manifestans adventum suum in anima: quoniam per se ipsam aut per aliquid eam concomitans ostendit se ortam esse in anima, quæ ejus adventum prævidere et vitare nequivit.
Si quis ergo talem ipsius subtilitatem per luctum comprehendere potuit, id est, propriam imperfectionem seu instabilitatem deflendo ita illustratus est desuper, quod potest cognoscere et scrutari naturam subreptionis istius, iste nos valet docere quomodo est, id est, qualiter contingit, animam vitiose fornicari, hoc est culpabiliter et sensualiter affici, solo oculo exilique visione et tactu manus ac melodiæ auditu, id est ex sola apprehensione sensitiva exteriori sensibilium objectorum, absque omni meditatione et intentione, id est absque intellectiva apprehensione atque proposito. Ex apprehensione namque exteriori sensitiva procedit imaginatio, et ex imaginatione sensualis appetitio. Exterior quoque apprehensio seu cognitio sensitiva superflue immorans et inordinate delectans in suo objecto, est fornicatio spiritualis, utpote quædam abusio. Ex hujusmodi autem sensitiva apprehensione, subrepit frequenter præfata cogitatio subita.
Quidam dixerunt ex cogitationibus cordis corpus pervenire in passionem, id est in concupiscentiam seu affectum, fornicationis; quidam vero dixerunt rursus contrarium, scilicet malignas cogitationes gigni ex sensibus corporis. Et priores, videlicet illi de prima opinione, dixerunt quod nisi mens præcurrat, aliquid præconcipiendo aut appetendo, non utique corpus sequetur, id est, non movebitur ad illud. Secundi vero, qui scilicet sunt de secunda opinione, malam operationem corporalis passionis, videlicet carnalis concupiscentiæ, ferunt in propriam allegationem, id est, referunt ad carnem, et ei, utpote sensui aut sensualitati, imputant eam, dicentes quod cogitationes sumunt ingressum in cor plerumque ex speciosa facie, id est corporali intuitu vultus formosi, vel tactu manus, aut ex fragrantia prædicta affirmo: Quæres prudentiam et intellectum apud malignos, et non invenies: non enim habent veram prudentiam quæ est virtus, nec intellectum qui est unum de septem donis Spiritus Sancti, nec sapientiam salutarem;5354 sed obscuratum est insipiens cor eorum.
Quum multa agonizantes contra conjugalem dæmonem luti, id est, quando per varia exercitia laborantes contra spiritum fornicationis, qui luto seu carni familiaris et conjugalis est, cruciantes et resolventes, id est, affligentes et expellentes, eum ex corde nostro per lapidem jejunii et gladium humilitatis, id est, per jejunium, quod grave et durum est dæmoni quasi lapis, et per humilitatem, quæ eum abscindit a corde ut ensis, extra fuerimus persecuti, id est, persequendo ejecerimus eum de corde nostro, excludendo suggestionem ipsius et consensum eidem; tunc jam in corpore quemadmodum vermis quidam insidens, id est, carnem nostram interius alterans, ipse miserabiliter gargarizans, hoc est, instar garrientium interius clamitans, molitur nos inquinare, id est inquinando inducere, in quosdam motus irrationabiles, importunos atque ineptos, videlicet in corporis stimulos impudicos, sive in motus præsumptionis et gloriationis inanis.
Hoc autem maxime pati solent præbentes auditum dæmoni superbiæ, utpote inaniter gloriosi, qui spiritui superbiæ acquiescunt, qui ex eo quod nequaquam meditentur frequenter ulterius in corde fornicarias cogitationes, saltem ad tempus, appropinquaverunt frequenter illi passioni ac vanitati, id est, quoniam adscripserunt meritis aut industriis suis, quod non cogitaverunt fœda ac turpia, propter hoc meruerunt illudi, et ad prætactos motus ac vanitates induci.
Et quia dictum hoc sine mendacio est, quando isti suscipiunt aliquam quietem, ita quod ad tempus non sentiunt cogitationes immundas, judicent et scrutentur prudenter se ipsos, et penitus invenient in profundo cordis sui quasi serpentem in stercore absconditum, utpote quamdam cogitationem particulariter supponentem, hoc est, distincte seu specialiter de eis tanquam pro certo affirmantem, eos direxisse directionem cordialis castitatis, id est promeruisse et conservasse et recte exercuisse virtutem et actus castitatis internæ, ex propria festinantia, hoc est fervore et agilitate, promptitudine et sollicitudine: non intelligentes, miseri, verbum quod ait, Quid habes quod non acceperis gratis aut ex Deo, aut ex cooperatione et oratione alterius, scilicet angeli sancti aut hominis boni ?55
Intendant ergo in omni festinantia, et expellant prædictum serpentem de corde suo per nimiam humilitatem, qua omne bonum Deo, et omnem defectuositatem et culpam atque miseriam sibi ipsis adscribant, mortificantes carnalem sensualitatem, videlicet sensum et motum illum carnalem, ut et isti alienati ab ipso, id est a prædicto serpente liberati, possint æque particulariter exspoliare pelliceas tunicas, hoc est carnales mollities et ceteros passionum motus ac involutiones prorsus abjicere, et triumphalem castitatis hymnum Domino decantare super victoria, id est Deo humiliter regratiari et laudes offerre pro victoria quam eis contra carnalitates largitus est, sicut aliquando parvuli casti fecerunt, videlicet pueri Hebræorum, qui Christum laudaverunt in die Palmarum, aut alii quique humiles ac purgati;56 si tamen spoliati pelliceis tunicis non inveniantur nudi, id est carentes innocentia et naturali humilitate parvulorum illorum, qui ex naturali dispositione quamdam habent humilitatem, seu dispositionem ad eam.
Observat et ipse iste dæmon multo amplius aliis temporum vices, hoc est, spiritus iste superbiæ præ ceteris dæmonibus observat multo callidius quibus temporibus valeat efficacius impugnare ac prævalere, et tunc iste immundus spiritus conatur nos maxime impugnare, quando non possumus corporaliter contra eum orare, hoc est vocales fundere preces.
Annisus qui est in corporali oratione, hoc est conatus exterior ad compunctionem, devotionem ac lacrimas provocans, dico vero extensio manuum, tunsio pectoris, jugis intuitus sursum in cœlum, conturbatio, id est vehementia, suspiriorum, frequentes genuum flexiones: hic (inquam) annisus, convenit maxime his qui necdum possident veram cordis orationem, id est orationem internam ferventem ac promptam, quam qui habent ad manum, non indigent exterioribus excitationibus ac adminiculis illis, nisi fortassis ad tempus fervor devotionis subtrahatur eis dispensative a Domino. Quæ adminicula non valentibus nobis facere plerumque propter præsentes, tunc dæmones permaxime nos impugnant; et nos non valentes adhuc inimicis istis resistere fortitudine mentis, id est interiori perfectione, infusione divina, id est adjutorio Dei repente infuso, et invisibili virtute orationis internæ, quasi ex necessitate cedimus, id est succumbimus, eis: non tamen simpliciter ex necessitate, quoniam non permittit nos Deus ultra vires tentari;57 sed « quasi ex necessitate », quia difficulter et vix valemus eis resistere.
Resili quam citius, si est possibile, id est, valde velociter recede a loco publico dum ita tentaris, si potes; incognite abscondere modicum, id est, te ipsum absconde nullo sciente. Si hoc potes, sursum adspice oculo spirituali, mentem elevando ad Deum, ut tibi succurrat; si vero non potes id facere, eo quod imperfectus sis, et indispositus corde ex vehementi tentatione, saltem exteriori oculo respice sursum, ut per hoc ad Dei memoriam revoceris, atque ad ipsum adspires, et novissima tua recogites. Crucifige immobiliter manus, id est, brachia tua tene extenta in forma crucis, ut per crucis figuram confundas et vincas Amalec, id est diabolum, quemadmodum Josue prævaluit contra Amalecitas Moyse manus suas extendente ad Deum.58
Clama ad eum qui salvare te potest, non in humanæ sapientiæ verbis, sed in omnibus proœmians, id est, orare incipiens, in humilibus elocutionibus, dicendo:59 Miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum, et consimilia verba. Tunc accenderis virtute Altissimi, et per invisibile, id est secretum ac internum, adjutorium Dei invisibiliter persequeris invisibiles hostes. Porro invisibile adjutorium Dei, est illuminatio mentis in fide, confortatio in spe, inflammatio in caritate, humiliatio sui ipsius, inspiratio ad ferventes orationes, consideratio passionis dominicæ, novissimorum prævisio.
Iste qui assuetus est ita pugnare contra diabolum, poterit cito et sola anima, id est sola interiori oratione ac consideratione, fide, spe ac caritate, persequi inimicos, quemadmodum scriptum est: Persequar inimicos meos, et comprehendam eos. Donum enim secundum largitum est operatoribus a Deo pro primo:60 hoc est, operarii boni et repugnantes peccatis, per unam idoneam resistentiam contra diabolum atque per unum actum virtuosum ferventem meruerunt a Deo augmentum gratiæ ac virtutum et fortiorem triumphum, quum tamen omnia opera nostra bona sint Dei dona; et juste fit istud:61 habenti enim dabitur, et abundabit.
Inventus, id est exsistens, alicubi in Fratrum collegio, notavi Fratrem sollicitum et festinum, id est ferventem ac agilem, a malignis cogitationibus molestatum, qui non invento loco congruo ad orandum, simulavit se ire ad requisita naturæ, quasi victus necessitate ventris; et oraturus intravit latrinas, et concertavit ibidem per vehementem orationem contra impugnatorem suum diabolum. Me vero appetente hunc Fratrem querelis, id est, conquerente et accusante eumdem, de inconvenientia et ineptitudine loci, ait: In loco immundo oravi a sorde mundari, pro persecutione immundarum cogitationum, hoc est, ut cogitationes turpes persequerer ac vitarem.
Deinde sequuntur verba auctoris. Universi quidem dæmones agonizant, id est student, obtenebrare nostram mentem intellectualem, ita deinde ipsis amica submittunt, hoc est, mentibus nostris obtenebratis per tentationes ac passiones dæmones suggerunt quædam eis placentia aut quasi convenientia; vel, « deinde ipsis amica », id est, mente nostra per obtenebrationem dæmonibus amica seu concorde effecta, suggerunt ei prava. Nisi enim mens cæca claudatur, id est, nisi mens per vitium et negligentiam obtenebretur, et lumine salutaris considerationis privetur, non poterit thesaurus auferri, id est, sua spirituali opulentia spoliari non valet. Fornicationis vero dæmon plus omnibus obtenebrat mentem: quod utique verum est durante actu obsceno, in quo ratio penitus absorbetur; et propter carnalitates et vitiositates fornicationi conjunctas, ipsa valde specialiter mentem excæcat, quanquam hæresis et alia quædam eam absolute loquendo magis obnubilent.
Iste, videlicet dæmon fornicationis, obtenebrans plerumque intellectum ducativum, id est aliarum virium directivum, hortatur et præparat hominem facere illa etiam coram hominibus, quæ soli insanientes tantummodo operantur. Unde mente post tempus evigilante et resipiscente, id est, post talem inebriationem passionum ac vitiorum redeunte ad sobrietatem, erubescimus non solum videntes, id est alios qui opera nostra tam inhonesta viderunt et audierunt, sed et nos ipsos, atque confundimur intra nos ex remorsu conscientiæ ac renisu synderesis super impudicis actibus, collocutionibus et moribus nostris, et formidamus, nostram primam cæcitatem expavescendo, id est obstupescendo quod sic excæcari potuimus ante perpetrationem operis inhonesti ut talia publice faceremus. Nam plerumque quidam ex tali discretione, id est tali judicio conscientiæ atque synderesis, cessaverunt a malo.
Averte expugnatorem impedientem te post actionem peccati orare, aut Deum colere, aut vigilare, hoc est, repelle a te diabolum qui expugnavit te, inducendo te ad peccatum, qui post peccatum nititur te ad desperationem pertrahere, ut sic cesses ab orationibus, vigiliis, obsequiisque divinis: repelle, inquam, memorans dicentis: Quoniam anima mea infert mihi labores et est mihi molesta, a præsumptionibus tyrannizata, hoc est tyrannice tribulata præsumptuosis cogitationibus quas ei adversarius suggerit, per quas etiam me affligit, vindicabo eam de omnibus inimicis suis: hoc est, tanto ferventius incessabiliusque ero intentus actibus virtuosis, quanto acrius tentabor; per quod hostes animæ meæ summe affligam, et ejus ulciscar injurias. Hæc est saluberrima ultio, magnanimitas optima, virilitas sancta.
Quis est qui proprium corpus vicit? Respondet: Quicumque cor suum contrivit. Quis cor contrivit? Qui se ipsum perfecte negavit, id est, abnegavit, reliquit, vicit, mortificavit. Quomodo enim non est contritus, qui est voluntati propriæ mortuus? Quemadmodum autem in corporalibus id dicitur conteri quod in minutissimas frangitur partes, ita in spiritualibus aliquis dicitur conteri, quando ex dolore vitiorum suorum, aut ex devotione, caritate seu obedientia, deserit prorsus se ipsum, nec aliquid sui relinquit sibi, sed est resignatus in omnibus, vivendo in omnibus juxta Dei et superiorum suorum præcepta.
Unus vitiosus est vitiosior alio, et confessionem inquinationum suarum facit in concupiscentia cum vitiosa delectatione. Talis autem confitetur ex sola consuetudine aut fictione, estque sacrilegus, utpote sacramento Confessionis tam prave abutens.
Turpes et immundæ cogitationes quæ oriuntur in corde, naturam habent fieri ex seductore cordis, videlicet dæmone fornicationis: quas humilis abstinentia medetur et sanat, facitque eas penitus reputari pro nihilo.
Ego exquirens quali more et modo ligans hunc meum amicum, id est proprium corpus, quod nemo odit, sed fovet (nam quantum ad suam substantiam est amicus, et ex caritate diligitur) :62 qualiter, inquam, condemnem eum secundum convenientiam, id est apte et convenienter, cum reliquis, nescio hoc : nam solvitur antequam ligem eum; et antequam eum condemnem, reconcilior ei, acquiescendo desideriis ejus aliquo modo; et antequam puniam eum, subrecurvor, id est, rursus ei subjicior. Quomodo vinciam hunc amicum, quem (ut constat) natura diligit? Quomodo liberabor ab eo, cui colligatus sum in æternum, hoc est per totum tempus vitæ meæ in sæculo isto? Quomodo destruam eum, qui mecum mihi resistit? Caro enim contra spiritum concupiscit.63 Quomodo ostendam incorruptibile, id est, qualiter corpus meum exhibebo inviolabiliter castum ac integrum, quod corruptibilem accepit naturam, utpote carnem redigendam in pulverem? Quid rationabile dicam possidenti irrationabilia per naturam? id est, quid rationabile potest esse in corpore, quod naturaliter possidet in se vires vegetativas ac sensitivas, per quas cum plantis et brutis communicat?
Si hunc amicum per abstinentiam ligavero, iterum illi trador proximum judicando. Abstinentes namque solent eos qui non abstinent judicare incaute, et ita ubi ex una parte evadunt corporis tentationes, ex alia parte incidunt eas. Et si proximum judicare cessans, vicero hunc amicum, elatus corde, id est, me extollens de hoc ipso quod judicare alios cesso, subactus per hanc pompam deorsum ducor. Et cooperator mihi in isto est et impugnator, id est, amicus iste, videlicet corpus, in isto certamine juvat me, et etiam impugnat ac impedit me. In aliquibus enim bonis operibus prosequendis cooperatur, servit obeditque animæ; et ex alia parte impugnat ac impedit, in quantum inclinat et movet ad multa saluti contraria. Sic quoque est et adjutor et adversarius hominis seu animæ, et susceptor et insidiator ipsius, quia obedit atque recalcitrat etiam in occulto.
Amicus iste curatus et fotus, pugnat : quoniam si ei de necessariis provideatur et nutriatur, nihilo minus contra salutem animæ plurima cupit; et domitus et afflictus, id est, si refrenetur ac castigetur, fit tabescens et attonitus, id est deficiens et quodammodo admirans cur taliter affligatur. Quietatus, id est somno aut aliter repausatus, insolescit, ad lascivias inclinando; et oppressus et fatigatus per labores et pœnitentiæ actus, non sustinet, sed conqueritur et reclamat, aut deficit. Si contristavero hunc amicum, necessaria victui detrahendo, aut sæcularem tristitiam admittendo, periclitor, quoniam pecco; si plagavero, id est, amicum hunc læsero et nimis debilitavero, non habeo per quem virtutes possideam, hoc est, adjutorem mihi conjunctum non habeo, per quem tanquam per instrumentum valeam exercere opera abstinentiæ, pœnitentiæ, obedientiæ, consimiliumque virtutum. Eumdem averto et amplector, hoc est, idem corpus meum in aliquibus tanquam rebelle et inimicum retundo, in aliquibus quoque tanquam in bonis cooperans, approbo et accepto.
Quid est hoc? Quid mysterii est circa me? id est, quam mirabilis creatura exsisto! et cur institutus et creatus sum taliter? Quæ est ratio meæ complexionis, id est compositionis et harmoniæ? Quomodo mihi ipsi amicus et inimicus sum constitutus, ita quod quantum ad sensualitatem saluti meæ contraria appeto, et quantum ad rationem ad bona inclinor? Dic mihi, tu dic mihi, o meus collega, o mea natura, id est tu caro mihi naturaliter sociata; non enim indigeo ab alio discere de te, id est, non est necessarium mihi ut alter informet me de te, quum tu sis mihi tam proxime juncta, si tamen volueris et potueris me docere. Quomodo ex te sine vulnere maneam? id est, qualiter ita te regere possim ut non lædar a te? Quomodo valeam naturale periculum fugere, id est naturalibus et carnalibus concupiscentiis non consentire, quoniam ex hoc Christo taxavi et spopondi non inimicari adversus te, id est tuæ saluti non adversari nec necessaria tibi negare, ut evadam omne periculum? Quomodo vincam tuam tyrannidem, id est duram et irrationabilem resistentiam qua in multis meæ saluti resistis, quoniam præelegi esse tuus violentator, id est refrenator desideriorum tuorum carnalium?
Ipsa vero caro ad animam suam respondens, sic dicere visa est: Non habeo quid tibi dicam quod tu ipsa non noscas, sed quod ambæ simul tenemus cognitione atque scientia, id tibi valeo respondere. Ego in me ipsa habeo amorem patrem exterioris inflammationis: hoc est, carnis inflammatio oritur ex amore quo naturaliter ad humanam carnem afficior, qui amor concupiscentialis ac libidinosus exsistens in me, est quasi pater inflammationis carnalis; habeo quoque generalem genitricem nutricis meæ, ipsam in deliciis requiem et quietem, hoc est, quies seu repausatio « in deliciis » gulæ est communis mater « meæ nutricis », id est materiæ seu delectationis me foventis. Occasiones intrinsecæ flammæ, hoc est interioris inflammationis lascivæ, et motionis cogitationum, hoc est cogitationum inquietarum ac tumultuantium, oriuntur et pariuntur ex præcapta quiete et actionis exsecutione, hoc est ex recordatione voluptatis præteritæ et actionis ante completæ.64 Ego concepta in utero, iniquas pario ruinas ac lapsus, quia ex infectione originalis peccati, quod quasi materialiter et radicaliter in me est ac mecum traducitur, inclino ad varias concupiscentias, affectiones, corruptiones et actiones culpabiles; illi vero geniti, id est vitia illa ex me orta, per desperationem generant mortem æternæ damnationis in his qui non sperant se posse per Dei gratiam superare concupiscentias et vitia sua.
Nempe si cognoveris meam et tuam profundam infirmitatem, id est originalem infectionem tibi et mihi communem, quam tu contraxisti a me, et pronitatem nostram ad omne malum, debilitatem quoque resistendi tentationibus et peccatis, manus meas ligasti, hoc est, multum me repressisti ac debilitasti: ex hac quippe cognitione potes te valde humiliare, et Dei auxilium fervide invocare, sicque contra me prævalere. Si cruciaveris, id est, refrenaveris et abstinendo privaveris, gulam, ligasti pedes meos ut non vadant ad corpus, hoc est, ab actu venereorum me revocas. Si jungaris obedientiæ, id est, in omnibus sub obedientia vixeris, disjuncta es a me, hoc est, repulisti concupiscentias et tentationes meas a te: quoniam obediendo promereris gratiam contra eas, et ipsæ minus adversus te insurgunt. Si posideas humilitatem, caput meum abscidisti, hoc est, me prorsus vicisti, seu impugnationum mearum principia primosque motus vincere meruisti, et meam superbiam seu rebellionem annihilas.
Footnotes
-
Gen. III, 7. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
Ps. LXXV, 3. ↩
-
Eccl. XXVI, 20. ↩
-
Matth. XXV, 30. ↩
-
Ps. LXXXIII, 3. ↩
-
Sap. VI, 21. ↩
-
C f. t. XXVII, p. 286 B et s. ↩
-
Hebr. v. 7. ↩
-
Rom.vi, 19. ↩
-
Ps. xxv, 8. ↩
-
Ps. xli, 2. ↩
-
Rom.viii, 9. ↩
-
*βρυλλίῳ* ↩
-
Eccl.xxxi, 1. ↩
-
Matth. xix, 12. ↩
-
Ps. cxxvi, 1. ↩
-
Ephes. v, 12. ↩
-
Galat. v, 17. ↩
-
Rom. vii, 24. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Rom. viii, 13. ↩
-
Ps. lxxxviii, 49. ↩
-
I Cor. vi, 9, 10. ↩
-
Eccli. v, 5, 6. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
-
I Cor. ii, 16. ↩
-
I Cor. v, 20. ↩
-
Cf. p. 150 D et s. ↩
-
p. 234 B. ↩
-
I Tim. i, 13. ↩
-
Exod. II, 12; III, 2. ↩
-
I Cor. VI, 18. ↩
-
Matth. vi, 9-13. ↩
-
I Cor. x, 12. ↩
-
Job xlii, 6; xvi, 16. ↩
-
I Cor. vi, 4-6. ↩
-
Hebr. x, 26. ↩
-
Prov. xxiii, 27. ↩
-
Cf. p. 255 A' et s. ↩
-
Is. XLVIII, 11. ↩
-
Ps. xxxvi, 35, 36. ↩
-
Luc. IV, 13. ↩
-
Ps. VIII, 6. ↩
-
Apoc. XII, 7. ↩
-
Galat.v,17. ↩
-
II Tim. II, 26. ↩
-
Galat. v, 17. ↩
-
Matth. xv, 19. ↩
-
1 Cor. viii, 7. ↩
-
Prov. ii, 7. ↩
-
Prov. x, 9. ↩
-
Rom. i, 21. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
I Cor. IV, 7. ↩
-
Matth. xxi, 9, 15. ↩
-
1 Cor. x, 13. ↩
-
Exod. xvii, 8-13. ↩
-
Ps. vi, 3. ↩
-
Ps. xvii, 38. ↩
-
Matth. xxv, 29. ↩
-
Ephes. v, 29. ↩
-
Galat. v, 17. ↩
-
* concipiens ↩
Chapter 35 of 100