Gradus 16
DE AVARITIA.
MULTI sapientium magistrorum, post prædictos tyrannos consueverunt in ordine ponere dæmonem philargyriæ multorum capitum. Ne ergo nos non sapientes, commutemus ordinem sapientium, sequamur eamdem regulam et definitionem. Quare, si videtur, assumamus pauca de infirmitate; deinde brevia conscribamus de sanitate.
Avaritia est adoratio idolorum, mater infidelitatis, infirmitatum causatrix, senectutis divinatrix, siccitatis conjecturatrix, famis præexspectatrix, privationis pluviæ præsuppositrix. Ephes.v, 5.
Avarus est Evangeliorum Christi subsannator et voluntarius prævaricator. — Qui possidet caritatem, dispergit pecuniam; qui vero dicit se cum caritate et pecunia vivere, seducit se ipsum et sibi ipsi mentitur. — Qui luget se ipsum, corpus negavit: tempore enim vocante huic non pepercit. — Ne dicas te congregare pauperum causa: duo enim minuta comparaverunt regnum. Luc. xxi, 2-4.
Hospitalitatem diligens, et avarus sibi invicem obviaverunt, et secundus nominavit primum indiscretum. — Qui vicit passionem avaritiæ, recidit sollicitudines; qui vero ligatus est, nunquam orabit munde.
Principium avaritiæ, suppositio eleemosynæ; finis vero ejusdem, odium ad pauperes. Quamdiu congregat, fit aliquis misericors; pecuniis aggregatis ad præsens, manus restrinxit. — Vidi pauperes ditatos pecuniis exhibitis in spiritu, conversatione et alimento pauperum; et hi hujusmodi obliti sunt suæ prioris penuriæ.
Monachus amator pecuniarum, est ab acedia alienus, horisque singulis recordatur verbi apostolici hujus, Qui otiosus est non manducet; et iterum, Manus meæ istæ ministraverunt mihi et his qui mecum sunt. II Thess.ii, 10. Act. xx, 34.12
Lucta est ista, quam qui vincit, possidet caritatem aut sollicitudines vitat.
DE PAUPERTATE.
Paupertas est depositio sollicitudinum, privatio curæ vitæ prætereuntis, itineratio sine impedimento, tristitiæ alienatio, fides mandatorum, fundamentum pacis, munditiæ semita.3
Pauper monachus dominus mundi, Deo curam sui credens, omnes possidet servos per fidem. Non loquetur alicui homini de indigentia sua, venientia vero suscipiet quasi de manu Domini. — Ad extremam necessitatem pauper operatur; exsistens filius non habendi affectum ad aliquid vitiose, reputans ea quæ habet et quæ sibi præstantur quasi non sint, arbitratur ea ut stercora superveniente et præanticipante recessu. Si vero in aliquo contristatur, nondum factus est pauper. Philipp.iii, 8.
Pauper vir, in oratione est mundus; amans autem possidere, adorat et veneratur imagines materiæ et delectationes concupiscentiæ.
Qui cum contritione manent in obedientia, alieni sunt ab avaritia: ex quo enim corpus ac propriam voluntatem tradiderunt, quid de reliquo proprium possident? In uno tales lædi solent, quoniam leves et parati sunt ad transmutationes. Vidi materiam generantem monachis patientiam in loco eorum; illos vero magis beatificavi, qui propter Deum appropinquant ad eam.
Qui gustavit superna, faciliter inferiora contemnit; qui vero illa non gustavit, in inferioribus exsultat. — Qui pauper est irrationabiliter et indiscrete, læditur in duobus, quia præsentibus bonis caret, et privatur futuris. Non ergo appareamus infideliores volucribus, o monachi: non enim sollicitæ sunt aves, nec congregant.
- Magnus est qui pecunias abdicat pie; sanctus vero est qui deponit voluntatem suam:4 ille quidem accipiet centuplum aut per pecuniam aut per charismata; iste vero possidebit vitam æternam.
Fluctus non deficiunt mari, sic et avaro non deficiunt ira et tristitia. — Qui contemnit materias, liberatur a contradictione verborum et litigatione; amator vero possidendi pugnat usque ad mortem pro acu. — Fides indeclinabilis recidit curas; memoria vero mortis abnegat corpus. Non erat in Job vestigium avaritiæ, qui omnibus terrenis privatus, mansit imperturbatus.
Avaritia dicitur et est radix omnium malorum:5 generat enim odium, furta, invidias, dissensiones, inimicitias, conturbationes, ultiones, memoriam injuriarum, incompassiones, crudelitates, proditiones, homicidia. Modico igne aliqui combusserunt silvam magnam, et una virtute fugantur omnia vitia prædicta, præterita et præsentia. Ipsa vocatur ἀπροσπάθεια. Eamdem vero parit gustus Dei, et experientia et scientia atque notitia divinorum, et cura satisfactionis exitus.
Sermo matris omnis mali non ignoratur a legente cum attentione: ait enim lapidem insensibilitatis esse primogenitum servi ejus, in maledicta propagatione filiorum ipsius. Serpens vero idololatriæ multorum capitum sortitus tertium ordinem a discretioribus Patrum, nescio quomodo, in octo vitiorum catena prohibuit me distribuere ei proprium ordinem. Quam temperate transvadentes, disponimus de reliquo dicere de insensibilitate, sicut tertia exsistente, in generatione vero secunda. Cum qua dicemus de somno et vigilia; nec solum de hoc, sed etiam de puerili et invirili formidine brevia perstringemus: tales enim infirmitates sunt incitamentum producendorum.
Possidens autem bravium victoriæ hujusmodi, ad cœlum immaterialis itinerat.
Footnotes
Chapter 36 of 100