Articulus 19
EXPOSITIO PARTIS PRIMÆ GRADUS HUJUS SEXTIDECIMI: DE AVARITIA.
MULTI sapientium magistrorum, post prædictos tyrannos, id est præinductos vitiosos tyrannicosque excessus, consueverunt in ordine ponere dæmonem philargyriæ multorum capitum, id est spiritum seu vitium avaritiæ, ex qua prodeunt multa vitia magna, quæ etiam sunt capita vitiorum quorumdam ex ipsis manantium. Ne ergo nos non sapientes, commutemus ordinem sapientium, sequamur eamdem regulam et definitionem, id est doctrinam, determinationem ac ordinem a sapientibus introductos. Quare, si videtur, assumamus, id est tractemus, pauca de infirmitate, puta de avaritia, quæ est læsio et infirmitas animæ; deinde brevia conscribamus de sanitate, id est de paupertate spontanea.1
Avaritia est adoratio idolorum. Hoc procurat pecuniam immoderate et sine rationabili causa. idem ait Apostolus;2 et est sensus, quod avaritia est vitium simile idololatriæ: nam sicut idololatra colit statuam, ita avarus pecuniam, et ponit in ea spem suam. Est quoque avaritia mater infidelitatis, quoniam est causa quod homo non confidit in paternali providentia Dei, sed magis in nummis: quod ad infidelitatem certum est pertinere. Est item avaritia infirmitatum causatrix, vel quia avarus non audens uti pecuniis suis, subtrahit sibi accommoda, vel quia timendo de pecuniarum suarum perditione, fit sæpe indispositus corpore; senectutis divinatrix, siccitatis conjecturatrix, famis præexspectatrix, privationis pluviæ præsuppositrix. Ut enim avarus videatur rationabiliter sibi congregare divitias, prophetat et imaginatur se diu victurum, atque in senio exsiccandum; cogitat quoque tempora cara instare, et terram non irrigandam ex pluviarum defectu, ideo sterilitatem esse futuram: propter quæ omnia sibi videtur quod sapientissime agat colligendo aut conservando divitias, nec se posse in hoc ipso excedere, præsertim quia in senio pluribus indigebit.
Avarus est Evangeliorum Christi subsannator et voluntarius prævaricator. Christus namque in Evangelio specialiter reprobat avaritiam sollicitudinemque de crastino, paupertatem quoque commendat, et docet ut cum filiali fiducia speremus in providentia et provisione Patris cœlestis, totaque mente tendamus ad felicitatem futuram, ac spiritualibus virtutum divitiis inhiemus.34 Hæc autem subsannat avarus saltem opere ipso, et sponte agit oppositum. Unde et in Evangelio legitur: Audierunt hæc Scribæ et Pharisæi, qui erant avari, et deridebant eum.5
Qui possidet caritatem, dispergit pecuniam, expendendo eam in pios usus. Qui vero dicit se cum caritate et pecunia vivere, seducit se ipsum et sibi ipsi mentitur. Hoc est arduum verbum: quod tamen oportet intelligi de eo qui conservat et
Qui luget se ipsum, deplorando sua peccata atque pericula ac præsens exsilium, corpus negavit, id est, concupiscentiis et voluptatibus suæ carnis renuntiat, et eam acriter domat ac disciplinat. Ideo subditur: tempore enim vocante, id est opportuno, huic non pepercit.
Ne dicas te congregare temporalia pauperum causa: duo enim minuta comparaverunt regnum, id est, paupercula vidua projiciendo in gazophylacium duo minuta promeruit regnum cœleste:6 idcirco et tu si modicum habes, et de modico illo modicum impertiris pauperibus ac ministris Ecclesiæ, tantum mereris sicut dives qui multa distribuit.
Hospitalitatem diligens, et avarus sibi invicem obviaverunt, id est, unus alterum consideravit, et contrario modo egerunt; et secundus nominavit primum indiscretum, id est, avarus judicavit hospitalitatis amatorem agere imprudenter, expendendo sua liberaliter in pauperum usus.
Qui vicit passionem avaritiæ, recidit sollicitudines, id est, curas superfluas sibimet amputavit; qui vero ligatus est cupiditate, nunquam orabit munde quamdiu manet in vitio isto: nam tempore orationis hinc inde distrahitur cogitationibus, curis ac dispositionibus temporalium rerum.
Principium avaritiæ, suppositio eleemosynæ, id est, per hoc quis primo incipit cupiditatem admittere, quia præsupponit se eleemosynas facturum; finis vero ejusdem avaritiæ, odium ad pauperes. Ad hoc quippe avaritia tandem pertrahit hominem, ut odiat pauperes tanquam eos qui divitiarum suarum sunt minorativi, et a quibus procurare nil potest. Quamdiu congregat ista terrena, fit aliquis misericors; pecuniis aggregatis ad præsens, manus restrinxit, id est, ab erogatione pia pecuniarum retraxit.
Vidi pauperes ditatos pecuniis exhibitis in spiritu, conversatione et alimento pauperum, id est erogatis pro recreatione devotaque conversatione ac sustentatione indigentium; et hi hujusmodi, id est pauperes ita ditati, obliti sunt suæ prioris penuriæ. Imo tales fiunt sæpe aliis superbiores, et vix dignantur cognoscere pauperes, nec attendunt pauperes se fuisse.
Monachus amator pecuniarum, est ab acedia alienus, id est, otiositatem vitat, horisque singulis recordatur verbi apostolici hujus, Qui otiosus est non manducet; et iterum, Manus meæ istæ ministraverunt mihi et his qui mecum sunt.7 Verumtamen monachus pecuniarum amator, utpote proprietarius, piger est ad divinum obsequium. Nunc quoque est sermo de monacho qui non habet pecunias, nisi quas laborando procuret.8 Sunt autem monachi quidam proprietarii quibus datur pecunia, nec indigent laborare pro ea; et tales vacant otiositatibus, loquacitatibus, et carnalitatibus suis.
Lucta est ista, id est, avaritia seu ejus tentatio est res hominem impugnans, quam qui vincit, possidet caritatem aut sollicitudines vitat, imo frequenter consequitur horum utrumque.
Footnotes
Chapter 37 of 100