Articulus 20
EXPOSITIO PARTIS SECUNDÆ GRADUS HUJUS SEXTIDECIMI : DE PAUPERTATE.
PAUPERTAS est depositio sollicitudinum terrenarum et superfluarum, privatio curæ vitæ prætereuntis, id est, spontanea hæc paupertas est abjectio curæ de provisionibus hujus transitoriæ vitæ, itineratio sine impedimento, id est expedita via seu promptus processus ad patriam; tristitiæ alienatio: avertit enim a sæculari tristitia, quæ solet contingere ex temporalium amissione; fides mandatorum: quia per eam fideliter adimplentur mandata. Vel dicitur « fides mandatorum », id est ostensio fidei in observationibus præceptorum: per hoc enim quod homo terrena contemnit, monstratur veraciter fidem habere futurorum bonorum in observantiis jussionum. Fundamentum pacis: fundat namque ac roborat hominem in pace pectoris, quum nihil exstet tranquillius quam nihil hujusmodi appetere.1 Est item munditiæ semita: quemadmodum enim opulentia est mater et causa ad varia mentis et corporis inquinamenta; ita paupertas spontanea, via et causa est sobrietatis, castitatis et puritatis internæ.
Pauper monachus dominus mundi, id est superior rebus mundanis terrenis, quas vilipendit, et quarum affectui dominatur, Deo curam sui credens, omnes possidet servos per fidem: credit enim quod Deo disponente, alii sibi necessaria ministrabunt, si fuerit opportunum. Non loquetur alicui homini de indigentia sua, venientia vero, id est ea quæ caritative donantur, suscipiet quasi de manu Domini, si tamen indiguerit eis, alioqui rogabit ut indigentibus dentur.
Ad extremam necessitatem pauper operatur, id est, egenus operando sibi, procurabit quantum sibi necesse est; exsistens filius non habendi affectum ad aliquid vitiose, reputans ea quæ habet et quæ sibi præstantur quasi non sint, id est, transitoria cuncta despiciens, arbitratur ea ut stercora, superveniente et præanticipante recessu, id est, dum advenit sibi mors, sive dum ante tempus ac subito morte præoccupatur. Potest quoque per recessum intelligi amissio temporalium violenta sive fortuita. Si vero in aliquo contristatur de temporalium amissione, nondum factus est pauper perfecte.
Pauper vir, qui propter Deum sponte est pauper, in oratione est mundus, non distractus imaginationibus divitiarum; amans autem possidere terrena, adorat et veneratur imagines materiæ et delectationes concupiscentiæ, quoniam etiam in divinis magis intentus est eis quam devotioni ac Deo: ideo ita se habet, quasi talia adoret, non verum Deum.
Qui cum contritione manent in obedientia, alieni sunt ab avaritia: ex quo enim corpus ac propriam voluntatem tradiderunt, id est, Deo obtulerunt se totos in holocaustum in manu superiorum suorum tempore professionis, quid de reliquo proprium possident? Nihil; nec cupiunt quidpiam possidere nisi virtutes et actus earum. In uno tales lædi solent, quoniam leves et parati sunt ad transmutationes locorum:2 quum tamen scriptum sit, Non deserentes collectionem nostram;3 itemque, Sicut avis transmigrans de nido suo, ita homo qui relinquit locum suum. Vidi materiam generantem monachis patientiam in loco eorum. Aliqui enim monachi ex timore amittendi ea quæ habent, sine renisu et murmuratione sustinent correptiones, et patienter manent in suo cœnobio. Illos vero monachos magis beatificavi, qui propter Deum appropinquant ad eam, id est, patientiam apprehendunt, atque in loco stabiles manent.
Qui gustavit superna, faciliter inferiora contemnit: sapor enim divinorum spiritualiumque bonorum multo suavior est et præstantior dilectione inferiorum. Qui vero illa non gustavit, in inferioribus exsultat. Homo enim naturaliter appetit delectari: ideo qui spirituales consolationes non exsequitur, nec sapit quam dulcis est Dominus, consolationes quærit in vilibus rebus, in risu, joco, ludo, loquacitate, cibo, potu, somno, rebusque curiosis.
Qui pauper est irrationabiliter et indiscrete, id est, paupertatem suam impatienter tolerat, aut ea abutitur, nec ad spiritualem opulentiam refert eamdem, læditur in duobus, id est, duplex sustinet damnum, quia præsentibus bonis caret, et privatur futuris, et ita est miser in præsenti temporaliter, et in futuro æternaliter. Non ergo appareamus infideliores volucribus, o monachi, habendo sollicitudinem de temporalibus rebus ex diffidentia providentiæ Dei. Non enim sollicitæ sunt aves, nec congregant. Verumtamen formicæ et quædam aves sollicite congregant pro se et pullis suis, non tamen immoderate.4
Magnus est in virtute qui pecunias abdicat pie, id est, recta intentione removet eas a se in pios usus; sanctus vero est qui deponit voluntatem suam, id est, propriam voluntatem in omnibus abnegat.5 Ille quidem qui pecunias pie abdicat, accipiet centuplum aut per pecuniam aut per charismata, id est, centies plus a Deo recipiet, vel in temporalibus, vel spiritualibus, quia spiritualia charismata desuper nunc sortitur, quæ centies præstantiora sunt omni pecunia; iste vero qui propriam deserit voluntatem possidebit vitam æternam: quam utique etiam ille sic abdicans possidebit sicut et iste; sed iste erit gloriosior illo, nisi et ille abneget se perfecte.
Fluctus non deficiunt mari, sic et avaro non deficiunt ira et tristitia. Irascitur namque de facili, et inordinate tristatur, si adversum aliquid accidat sibi circa ea quæ possidet vel affectat.
Qui contemnit materias istas terrenas, liberatur a contradictione verborum et litigatione, quia non ita impetitur nec rixatur propter transitoria ista sicut avari; amator vero possidendi pugnat usque ad mortem pro acu, id est, pro rebus vilissimis inverecunde contendit. Sic et quidam religiosi qui gloriantur se nihil proprium possidere, tam immoderanter afficiuntur ad ea quibus utuntur, ut pro rebus parvissimis, si auferantur aut deteriorentur ab aliis, vehementer turbentur, irascantur ac litigent, prout hoc in Collationibus Patrum plenarie continetur.6
Fides indeclinabilis recidit curas. Qui enim firmiter credit Evangelio Christi, certus est de providentia Dei, nec immoderate sollicitatur de crastino, sciens verum esse quod ait Salvator:7 Quærite primo regnum Dei, etc., et hæc omnia adjicientur vobis. Memoria vero mortis abnegat corpus, id est, voluptates corporis facit vitari et carnem salubriter mortificari. Non erat in Job vestigium, id est aliquod signum, pars, sive affectus, avaritiæ, qui omnibus terrenis privatus, mansit imperturbatus. Nam dixit:8 Dominus dedit, Dominus abstulit; sit nomen Domini benedictum.
Avaritia dicitur et est radix omnium malorum:9 generat enim odium, furta, invidias, dissensiones, inimicitias, conturbationes, ultiones, memoriam injuriarum, incompassiones, crudelitates, proditiones, homicidia, imo et alia multa, videlicet dolos, mendacia, perjuria et rapinas. Modico igne aliqui combusserunt silvam magnam, et una virtute fugantur omnia vitia prædicta, præterita et præsentia. Ipsa quoque virtus fugans omnia mala hæc ex avaritia procedentia vocatur ἀπροσπάθεια, quod est non diligere aliquid vitiose: per quod nunc designatur virtus seu actio virtuosa directe contraria avaritiæ. Eamdem vero virtutem, quæ est non affici ad aliquid vitiose, parit gustus Dei, id est sapor internus divinæ bonitatis atque dulcedinis, quo percepto desipit omnis caro et effugatur inordinata affectio ad caduca, et experientia et scientia, id est exercitatio experimentalis, atque notitia divinorum formata ac salutaris, gignunt præfatam virtutem, et cura satisfactionis exitus, hoc est cura satisfaciendi Deo in hora mortis.
Sermo matris omnis mali, id est verbum avaritiæ, quæ est mater seu radix omnis peccati, non ignoratur a legente cum attentione: ait enim sermo ille lapidem insensibilitatis esse primogenitum servi ejus, id est avari, qui est avaritiæ servus, in maledicta propagatione filiorum ipsius, hoc est in reproba generatione vitiorum quæ ex avaritia oriuntur. Per « lapidem insensibilitatis » intelligenda est insensibilitas ipsa, instar lapidis dura. Avarus itaque primo sic induratur seu insensibilis redditur propria cupiditate, quod ad ea quæ Dei sunt durus et quasi mortuus exstat.
Serpens vero idololatriæ, id est avaritia, quæ est servitus idolorum, multorum capitum, sicut expositum est, sortitus tertium ordinem a discretioribus Patrum, nescio quomodo, id est, avaritia, cui discretissimi Patres dederunt tertium locum, in octo vitiorum catena, id est in numero octo principalium vitiorum, prohibuit me distribuere ei proprium ordinem in processu tractandi de istis.1011 Quam catenam vitiorum temperate transvadentes, id est, moderate pertranseuntes, loquendo de vitiis non nimis prolixe, disponimus de reliquo dicere de insensibilitate, sicut tertia exsistente, id est, tanquam de ea quæ est tertia in ordine pertractandi (jam enim primum dictum est de avaritia, deinde de paupertate, et mox in sequenti capitulo sequetur tractatus de insensibilitate), in generatione vero secunda, id est, insensibilitas ista, quantum ad ordinem suæ propagationis, mox post avaritiam sequitur. Cum qua dicemus de somno et vigilia; nec solum de hoc, sed etiam de puerili et invirili formidine brevia perstringemus: tales enim infirmitates, id est passiones et culpæ, sunt incitamentum producendum, id est eorum qui incipiunt Deo servire, et edocendi ac perducendi sunt ad profectum majorem.
Possidens autem bravium victoriæ hujusmodi, id est, qui infirmitates illas perfecte vicit, et virtutem constantiæ ac fortitudinem mentis adeptus est, ad cœlum immaterialis itinerat, id est, ad futuram beatitudinem per spiritualia exercitia ipse jam spiritualis effectus procedit, estque de numero horum de quibus ait Apostolus: Vos in carne non estis, sed in spiritu.12
Footnotes
Chapter 38 of 100