Skip to the text

Articulus 21

EXPOSITIO HUJUS GRADUS SEPTIMIDECIMI.

INSENSIBILITAS est mortificatio sensus, id est privatio perceptionis salubris eorum quæ Dei sunt atque salutis, utpote duritia et obstinatio quædam habitualis, in corporibus et in spiritibus, id est in spiritualibus corporalibusque substantiis, vel in animabus rationalibus et earum corporibus, ita quod homo nec in anima neque in corpore ad compunctionem movetur, sed in superioribus ac inferioribus animæ viribus permanet durus, nec mollitur ad acquiescendum Deo ac saluti, ex diuturna infirmitate et negligentia in insensibilitatem desinens et relinquens. Oritur enim insensibilitas ista ex hoc quod quis diu passionibus suis succubuit negligenterque vixit; et finitur in insensibilitate, quia ad majorem insensibilitatem perducit, atque in ea relinquit miserum hominem.

Privatio doloris, id est compunctionis sive contritionis, est negligentia qualificata, id est radicata et habituata: quia procedit ex ea; consopita et retardata intentio et deliberatio, id est exstinctio rectæ intentionis et retardatio deliberationis ad bonum; germen audaciæ et præsumptionis: causatur namque ex hoc quod quis temere audax est, non metuens Deum, et de se nimis præsumit; captio promptitudinis spiritualis: ligat quippe et retrahit eum ab omni alacritate virtuose agendi; porta promptitudinis carnis: quia per insensibilitatem fit homo promptus ac alacer ad commoda corporis sui; fortitudinis laqueus: quoniam fortitudinem spiritualem abstrahit et captivat; compunctionis ignorantia; desperationis ostium: valde enim disponit ad desperandum, præsertim in fine vitæ; mater oblivionis omnium pertinentium ad salutem, a quorum consideratione et recordatione impedit insensibilitas hæc; et post partum, matris propriæ mater et propriæ filiæ filia. Quemadmodum enim insensibilitas ex negligentia oritur, sic orta negligentiam parit similem ac majorem, et ita fit « mater » suæ « matris », loquendo in generali: non enim de negligentia eadem numero, sed specie, verum est istud. Juxta quem sensum insensibilitas dicitur « filia filiæ » suæ, quia ex negligentia quam producit, augetur et innovatur. Repulsio timoris: omnem etenim divini judicii atque futuræ damnationis formidinem efficacem insensibilitas abjicit.

Non dolens dolore salubri, est insipiens philosophus, id est stultus inquisitor veritatis, quum negligat suam salutem. Propter quod in Ecclesiastico dicitur: Altiora te ne quæsieris; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper.1 Per se dijudicatus expositor, id est, explanator veritatis propria explanatione se ipsum dijudicabilem ac vitiosum demonstrans: ita quod dicitur ei, Ex ore tuo te judico, serve nequam.2 Locutor per se sibi contrarius: quoniam opera sua non correspondent propriis verbis, nec agit quæ docet. Verbis studere amans. Asserit enim se amare studium sapientiæ, et plurima loquitur inde. Magister cæcus videndi, id est ignarus ad contemplandum.

Disputat de plagæ, id est peccati, sanatione, et non cessat plagam supercutere sibi, adjiciendo vitia vitiis. Contra vitia loquitur, et non quiescit edens lædentia, hoc est, per opera prava se oblectans et corruptum desiderium suum reficiens. Contra se perorat, accusando se ipsum, aut disserendo contra proprias culpas, et mox ad suam operationem consuetam iniquam procedit. Super hac operatione hujus insensibilitatis aut alterius culpæ irascitur contra se ipsum, indignando interdum contra propriam pronitatem peccandi, et contra pessimum suum usum, et erga sua verba non confunditur, id est, paulo post inverecunde agit contra verba quibus redarguebat se ipsum. Ideo subditur: Clamat, O miser ego, male ago; et prompte superapponit, sua peccata augendo.

Ore contra vitium orat, et pro ipso corpore agonizat, id est, opere quærit ea quæ carnis sunt. De morte philosophatur, loquendo scholastice de brevitate vitæ præsentis et amaritudine mortis, et sicut immortalis persistit: quia in vitiis perseverat, quasi moriturus non esset. De separatione suspirat, id est, aliquando gemit, quoniam moriturum se noscit, et sicut æternus dormitat, hoc est, in sui corporis ignavia permanet quasi nunquam recessurus sit ab hac vita. De abstinentia disceptat quam magna virtus sit, et pro gula concertat : nam opere nititur ad vivendum gulose. De vana gloria meditatur, cogitando de ea dum legit aut audit seu recordatur de ipsa, et in ipsa meditatione lectionis vane gloriatur, id est, in meditatione quam habet legendo, gaudet inaniter. De judicio Dei metuendissimo legit, et ridere incipit, id est, ad vanam exsultationem resolvitur, quia quod legit non penetrat mentem suam. De vigilia disserit quam fructuosum sit sacris insudare vigiliis, et mox se ipsum somno immergit. Orationem laudibus effert, et tamen recedit ab ea quasi a flagello. Obedientiam beatificat, et primus ipse obedientiam frangit. Laudat non amantes aliquid vitiose, et propter acum aut vilem pannum rixatur, memor injuriæ sibi factæ, et non confunditur quod ipse tam vitiose ad parva afficitur.

Irascens amaricatur, id est, de se ipso et contra se ipsum fit amarus eo quod iram admisit, et rursus irascitur super amaritudine, id est de propria amaricatione, quod per eam ita affligit se ipsum; et addens diminutionem diminutioni, id est culpam culpæ, per quam facit se ipsum spiritualiter magis ac magis minorem seu viliorem, et succumbentiam succumbentiæ, quia propriis passionibus magis ac magis dejicitur ac succumbit, non sentit proprias læsiones. Saturatus, pœnitentiam habet, id est, dolet quod comedit tam excessive; modicumque progrediens, apponit iterum saturari. Silentium dicit beatum, et per multiloquium ipsum extollit, id est, in commendatione silentii excedit per verbositatem, imo et sæpe frangit silentium. De mititate docet, et in ipsa doctrina frequenter irascitur.

Sursum adspiciens, suspiravit ad Deum ac patriam illam cœlestem, compunctione quadam repentina volatili; et caput movens, id est, ad alia intuenda inclinans, iterum vitio appropinquat. Risum vituperat, et subridens, id est cum risu, de luctu docet. Se ipsum vituperat in quibusdam quasi captum gloria vana, et per vituperium illud mercatur gloriam sibi, hoc est, inanem gloriationem sibimet parit, vel honorem et laudem acquirit ab aliis quasi sit humilis. Vitiose in faciem intuetur, id est, vultum alterius inspicit libidinose, sensualiter seu morose, et de castitate et continentia disputat. Laudat solitarie quiescentes ipse in mundo degens, et se ipsum confundens non considerat quanta sit excæcatio et perversitas sua. Misericordes glorificat, et pauperibus improperat paupertatem eorum. Semper fit accusator sui ipsius, quia conscius est sibi evidenter de malis, et non vult venire in sui ipsius sensibilitatem, id est ad formatam et practicam sui notitiam, ad veram contritionem, ad efficacem suæ pravitatis attentionem, ut non dicam non potest : nam utique potest ad eam pertingere, et si quod in se est faceret, statim pertingeret.

Vidi multos tales audientes de exitu mortis et ponendis judiciis Dei, et flentes ex quadam compunctione; atque exsistentibus adhuc lacrimis in oculis eorum, festinantes ibant ad mensam, cito obliti suæ compunctionis. Et admiratus sum quomodo ipsa insensibilitas roborata ex multa privatione doloris, potuit triumphare de ipso luctu absque deliberatione domina vitæ, quia per deliberationem regitur vita : sicque deliberatio domina vitæ appellatur. Vel « admiratus sum quomodo ipsa domina vitæ », id est gula seu insensibilitas ista dominans animæ, et loculus ejus, in quo ipsa per appetitionem quiescit, « potuit triumphare de luctu absque deliberatione », hoc est tam repente et improvise.

Juxta exilem virtutem et cognitionem in me præexsistentem antequam scripsi hæc, denudavi fraudes et dolos et cicatrices hujus insensibilitatis lapideæ, duræ, vesanæ ac fatuæ. Non autem sustineo, id est, non permitto me, plus docere contra ipsam verbis quam doceo in hoc loco.

Qui vero potens est in Domino afferre ex propria experientia antidota cicatricibus, id est remedia vitiis seu eorum reliquiis, non pigritet vel retardet ad hæc exsequendum: ad quod multum confert experientia propria. Non enim erubesco et ego impotentiam allegans, hoc est, insufficientem me recognoscens, sicut ab eadem fortiter detentus, id est tanquam dire ligatus ab insensibilitate. Neque enim valui apprehendere, id est cognoscere, a me ipso dolos et industrias ejus, nisi quia ipsam in quodam capiens loco, cum violentia tenui eam. Loquitur autem auctor hoc loco metaphorice de captione, tentione, afflictione, percussione, extortione et repressione insensibilitatis, quasi de captione, tentione et afflictione visibilis inimici: itaque captio violentaque tentio insensibilitatis, est diligens et distincta consideratio ejus. Et crucians eam flagello timoris Dei, et incessabili oratione cædens eamdem, feci eam confiteri præfata quæ de ea nunc scripsi: hoc est, me ipsum affligens Dei timore quasi flagello, et orando assidue me fatigans, induxi me ad considerandum prædicta de insensibilitate, quæ ipsa me docuit materialiter, imo et occasionaliter.

Quocirca ipsa, quæ est tyrannus atque malefica, visa est dicere: Mei confæderati, id est, hi qui me familiariter admiserunt et mihi concordes effecti sunt, videntes mortuos, rident, nec cogitant se mortuos, cum interna compunctione ex tali spectaculo; stantes quoque in oratione, sunt toti lapidei, duri et obtenebrati; quum vident sanctam mensam, id est altare aut sacram communionem, et sacris intersunt obsequiis, irreverentes sunt circa divina et insensibiles insensibilitate præmissa; sumentes Eucharistiam, afficiuntur quasi gustu vilis panis. Ego insensibilitas videns compunctos, subsanno eos, præsumens quod cito dejiciam eos; universa autem bona quæ fiunt ex fortitudine animi et desiderio cordis, interficere didici ab eo qui me genuit patre, puta diabolo vel negligentia. Ego sum mater risus, auctriæ somni, amica saturitatis ac satietatis. Ego redarguta non doleo, id est, eum cui insum facio impœnitentem etiam tunc dum juste corripitur. Ego fictæ reverentiæ et fictæ religiositati connector, id est, concomitor eas et eis me socio.

Miser ego stupens et pavens in verbis furentis vesaniæ, id est irrationabilis insensibilitatis istius, interrogavi, volens discere nomen gignentis eam. Quæ ait: Ego non habeo unam genituram, id est unicam generationem dumtaxat, sed generatio mea est mixta, varia et quodammodo instabilis: hoc est, interdum gignor ex una causa, quandoque ex pluribus, nec certa est regula super hoc. Saturitas roborat me; tempus facit me crescere, quia paulatim prævaleo. Maligna consuetudo me fixit, id est, stabilivit in homine negligentioso; quam consuetudinem qui retinet, nunquam erit liber a me. Persevera cogitans in vigilia multa æternum judicium, hoc est, perseveranter cum diuturna vigilia considera Dei judicium, cujus retributio manet semper. Forte relaxabor paululum a te: quia ex tali meditatione incipies emolliri atque compungi; sicque partim recedam a te. Vide causam meam ex qua in te gignor, et contra matrem meam, utpote causam illam, fortiter agoniza, id est labora: nam causa evulsa cessabit effectus. Non enim in omnibus habeo causam unam. Ora plurimum in loculis mortuorum, id est foveis factis pro defunctorum sepelitione, depingens in corde tuo imaginem horum, videlicet defunctorum, continuo indelebilem et indeficientem: nisi enim imago istorum fuerit in corde tuo depicta stilo jejunii et penna vigiliæ, id est jejunio ac vigiliarum protractione tanquam penna et graphio, nunquam me vinces.

A lapidea insensibilitate, videlicet prava mortificatione animæ et morte mentis, hoc est superiorum inferiorumque virium hominis, ante mortem corporis naturalem liberet nos Deus Jesus Christus sua passione, per quam redemptus ab hac insensibilitate obtinet gradum et ascensum virtutis in sanctificationem vitæ.

Footnotes

  1. Eccli. III, 22. ↩

  2. Luc. XIX, 22. ↩

Chapter 40 of 100