Gradus 18
DE SOMNO, ET ORATIONE, ET PSALMODIA IN CONGREGATIONE.
SOMNUS est adunatio et collectio naturæ particulariter.1 Somnus est imago mortis, otium sensuum. — Unus est somnus, sicut concupiscentia; sed habet plures suppositiones et occasiones: dico vero, ex natura, ex corporibus, ex cibis, ex dæmoniis, aut ex summo et quasi superextento jejunio, a quo caro extenuata et debilitata cupit deinde restaurare se ipsam per somnum. — Sicut multa potatio consuetudine tollitur, ita et multa dormitio. Qua ex re maxime laboremus contra eam in principiis abrenuntiationis: crudele enim est curare ægritudinem longam.
Observemus, et inveniemus spirituali tuba sonante ac signum dante, Fratres visibiliter congregatos, inimicos vero invisibiliter congregatos similiter cum Fratribus. Propterea alii ipsorum instant cubiculo, et postquam erexerimus nos de stratu, violentant ut reclinemus nos iterum super eumdem lectum. Dicunt: Mane in lectulo usque ad complementum hymnorum qui in proœmiis Officii dicuntur, et tunc deinde ad ecclesiam ibis. Alii immergunt somno eos qui orationi incumbunt; alii torquent ventrem doloribus inordinate præter consuetudinem; alii suggerunt et exhortantur fieri collocutiones in sancto loco et tempore orationis; alii trahunt mentem in turpes cogitationes; alii confortant nos reclinare parieti, quasi extenuatos ac debiles. Est vero quando nos circumvallant plurimis apertionibus et protensionibus oris. Sed et quidam eorum ad risum movent tempore orationis, ut per illum suscitent Deum contra nos ad indignationem. Alii compellunt festinare nos in prolatione versuum ex negligentia; alii exhortantur psallere morosius, amore et concupiscentia vanæ delectationis. Quandoque etiam assident ori, et faciunt illud clausum atque ad aperiendum difficile. Qui putat adaptare se Deo in sensu cordis, invenitur in oratione columna immobilis, a nullo prædictorum dæmoniorum illusus.
Qui est vere obediens, stans in oratione fit plerumque totus exsultans et illuminosus: nam ante orationem erat præparatus ut pugil, et præignitus fuit per legitimam ministrationem.
Universis possibile est cum multitudine orare; multis autem congruum est cum unanimi solo: nam valde paucorum est oratio solitaria ac singularis. Cum multitudine hymnos cantans, non poteris immaterialiter orare. Est vero tibi ad operationem mentis, contemplatio cantatorum hymnorum, aut iterum oratio definita, intellectualiter et fixe meditando in mora proximi versus.
Nulli convenit in oratione tenere prævaricationem operis, magis vero destructionem : hoc enim sapiens angelus disciplinavit, secundum magnum Antonium. — Caminus probat et examinat aurum; orationis vero adsistentia probat ac monstrat caritatem, sollicitudinem et festinantiam monachorum ad Deum.2
Footnotes
Chapter 41 of 100