Articulus 22
EXPOSITIO HUJUS GRADUS OCTAVIDECIMI.
SOMNUS est adunatio et collectio naturæ particulariter. In somno enim cessat dispersio sensuum exteriorum circa diversa, et ita natura recolligitur in se. Somnus est imago mortis : quia in multis convenientiam habet cum morte, et dormiens mortuo assimilatur. Est quoque somnus otium sensuum, id est vacatio sensuum exteriorum ab actibus.
Unus est somnus in generali, sicut concupiscentia est una in genere; sed somnus habet plures suppositiones, id est causas, et occasiones. Dico vero: ex natura, ex corporibus, ex cibis, ex dæmoniis, hoc est, somnus aliquando oritur ex indigentia seu inclinatione naturali, quandoque ex corporum dispositione, interdum ex cibis superfluis, vicissim ex dæmonum operatione, qui multipliciter faciliterque possunt provocare ad somnum; aut ex summo et quasi superextento jejunio, id est, somnus quandoque causatur ex abstinentia seu jejunio vehementi, quod quasi extenditur super vires naturæ, a quo caro extenuata et debilitata cupit deinde restaurare se ipsam per somnum, qui quiescentem refocillat, et contra tristitiam valet, et famis pœnam facit non sentire ad tempus.
Sicut multa potatio consuetudine tollitur, ita et multa dormitio: hoc est, quemadmodum potator paulatim superat consuetudinem ac inclinationem multum potandi, imo et assuefactione potandi quotidie parum (quæ assuefactio est in principio laboriosa) vincit usum potandi multum, ita quod postea leve est ei abstinere a potu multo; ita potest quis vincere consuetudinem et inclinationem dormiendi diutius. Qua ex re maxime laboremus contra eam, videlicet multam dormitionem, imo et contra multam potationem, in principiis abrenuntiationis: crudele enim, id est difficile ac molestum, est curare ægritudinem longam, hoc est inveteratam passionem et consuetudinem vitiosam.
Observemus, et inveniemus spirituali tuba sonante ac signum dante, puta campana, quæ dicitur spiritualis tuba, quoniam ad spirituale ac divinum vocat Officium: tunc itaque « inveniemus » Fratres visibiliter congregatos in ecclesia, inimicos vero, videlicet dæmones, invisibiliter congregatos similiter cum Fratribus ut eos impugnent. Propterea alii ipsorum, id est quidam dæmonum, instant cubiculo, et postquam erexerimus nos de stratu, violentant, hoc est, importune suggerunt ac disponunt, ut reclinemus nos iterum super eumdem lectum. Dicunt, hoc est, unicuique suggerunt: Mane in lectulo usque ad complementum hymnorum qui in proæmiis Officii matutinalis dicuntur, et tunc deinde ad ecclesiam ibis.
Alii dæmones immergunt somno eos qui orationi incumbunt; alii torquent ventrem doloribus inordinate præter consuetudinem; alii suggerunt et exhortantur fieri collocutiones in sancto loco et tempore orationis; alii trahunt mentem in turpes cogitationes; alii confortant, id est, fortiter incitant, nos reclinare parieti in divino Officio, quasi extenuatos ac debiles. Est vero quando nos circumvallant, hoc est, aliquando contingit quod nos tentant, plurimis apertionibus et protensionibus oris, id est assiduis et continuatis oscitationibus. Sed et quidam eorum ad risum movent tempore orationis, ut per illum suscitent Deum contra nos ad indignationem, eo quod in suo cultu habeamus nos irreverenter ac leviter. Alii compellunt, id est, importune inclinant, festinare nos in prolatione versuum ex negligentia; alii exhortantur psallere morosius, amore et concupiscentia vanæ delectationis, id est, non ex devotione, sed desiderio laudis humanæ, sive ex complacentia vana. Quandoque etiam assident ori, et faciunt illud clausum atque ad aperiendum difficile. Qui putat adaptare se Deo in sensu cordis, id est, cum gustu interno et mentali attentione confidenter disponit et applicat se Deo, invenitur in oratione columna immobilis, utpote fixus ac stabilis instar columnæ, a nullo prædictorum dæmoniorum illusus, imo superat eos.
Qui est vere obediens, stans in oratione fit plerumque totus exsultans et illuminosus: nam ante orationem erat præparatus ut pugil ad orandum stabiliter ac devote, ad resistendum quoque præfatis dæmonibus, et præignitus fuit, id est igne amoris accensus, per legitimam ministrationem qua Deo ac præsidentibus ac Fratribus ministravit prout obedientiam decet: idcirco in oratione confortatur et copiosissime illustratur a Spiritu Sancto. Unde in Ecclesiastico dicitur:1 Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse sicut homo tentans Deum.
Universis possibile est cum multitudine orare, cantare et psallere; multis autem congruum est cum unanimi solo, id est, magis convenit multis orare seu divinum Officium solvere cum uno solo secum concorde. Nam valde paucorum est oratio solitaria ac singularis, id est, paucissimis convenit seorsum et private orare ac psallere cum interna devotione sicut oportet. Cum multitudine hymnos, id est psalmos ac laudes Dei, cantans, non poteris immaterialiter orare, hoc est pure, abstracte ac irreflexe Deum laudare ac invocare. Est vero tibi ad operationem mentis, contemplatio cantatorum hymnorum, id est, dum cantas cum aliis, consideras qui psalmi cantati sunt: quod cogitas ultra mentis tuæ devotionem; aut iterum est tibi oratio definita, id est determinata, intellectualiter et fixe meditando in mora proximi versus, id est infra horulam moræ illius quæ est inter finem versus quem cantasti et inter inchoationem versus sequentis quem cantabis. Vel « in mora proximi versus », hoc est infra horulam qua alius chorus cantat versum proxime subsequentem; et redit in idem. Nam infra tempus quo alius chorus psallit, potes orare ac meditari interne, sed breviter: sic tamen ut versum alterius chori advertas, aut sensum ejus concipias, nisi forte aliquid altius contempleris. Itaque psallentem cum aliis oportet multa advertere quæ eum impediunt ab immateriali, pura et irreflexa ad Deum elevatione.
Nulli convenit in oratione tenere prævaricationem operis, hoc est exsecutionem sive memoriam exterioris occupationis: per quod Deus offenderetur; magis vero convenit tenere destructionem, id est oblivionem interruptionemque operis usque ad finem orationis. Hoc enim sapiens angelus disciplinavit, hoc est edocuit, secundum magnum Antonium. Hic tangitur quædam historia quæ in quinto Vitaspatrum narratur. Quum enim quadam vice beatissimus pater Antonius in solitudine residens, Deo permittente quodam tædio aliquantulum tangeretur et cogitationum confusione, adspiciens vidit quemdam in specie sua sedentem et manibus operantem, deinde ab operatione illa cessantem atque orantem, et rursus post orationem ad opus manuum redeuntem, ac denuo postposito opere deprecantem, et ita frequenter agentem. Erat autem angelus Dei, missus ad instructionem ac consolationem gloriosi Antonii; moxque disparuit angelus. Antonius quoque audivit vocem sibi dicentem: Antoni, sic fac, et salvus eris. Quibus visis et auditis, sacratissimus vir fuit magnifice consolatus; et fecit sic, aliosque instruxit sic agere.
Caminus probat et examinat aurum;2 orationis vero adsistentia, id est oratio Deo oblata, per quam homo Deo adsistit et ei se repræsentat, probat ac monstrat caritatem, sollicitudinem, et festinantiam, hoc est ferventem tendentiam, monachorum ad Deum. Si enim assiduas, puras ac fervidas orationes offerunt Deo, et coram ipso se habent timorate ac custodite, signum est quod in Dei amore sinceri spiritualiterque solliciti sunt, ne Creatorem suum in aliquo inhonorent, et item ut coram ipso condigne et fructuose se habeant; si autem in orationibus suis sint vagi, frigidi, pigri, et absque gustu mentali, malum est signum et pessimum valde.
Footnotes
Chapter 42 of 100