Skip to the text

Gradus 19

DE CORPORALI VIGILIA, ET QUALITER PER EAM ADVENIAT SPIRITUS SANCTUS, ET QUOMODO EXSEQUI EAM OPORTEAT.

REGIBUS terrenis quidam adsistunt quasi immateriales et nudi;1 aliqui vero tenent virgas, alii scuta, alii gladios. Multa est differentia primorum ad extremos, et incomparabilis est excellentia illorum primorum ad ultimos: hi enim solent esse consanguinei proprie atque domestici regis. Et ista quidem ita se habent in his terrenis. Age ergo videamus et nos, qualiter de cetero faciamus adsistentiam nostram ad Deum et Regem nostrum in adsistentiis et orationibus diurnis et vespertinis atque nocturnis.

Quidam vero in vespertina oratione et pernoctatione, immateriales et nudi ab omni cura in prece manus extendunt; alii vero cum psalmodia in eadem adsistunt; alii lectioni magis incumbunt; alii ex infirmitate per opus manuum viriliter contra somnum certant; alii vero vacant intente meditationi mortis, volentes compunctionem sumere per eamdem. Horum omnium primi et novissimi incumbunt pernoctationi Deo dilectæ, secundi vero monasticæ; tertii autem gradiuntur viam magis infirmam. Verumtamen Deus suscipit et reputat dona secundum intentionem et virtutem facientium ea.

Vigilans oculus emundavit mentem; multitudo somni excæcavit animam. — Vigilans monachus est inimicus fornicationis, somnolentus vero est conjugatus eidem.

Vigilia est confractrix ignitionis corporis, redemptrix somniorum, devotus et humens oculus, luctans cor, cogitationum custodia, fornax escarum, domatio vitiorum, restrictio linguæ, effugatio quoque phantasmatum. Monachus vigil, cogitationum piscator, valet super eas intendere et capere eas in noctis tranquillitate.

Monachus amator Dei, tuba orationis signum dante dicit, Euge, euge; negligens vero dicit, Heu, heu! — Præparatio mensæ probavit gulosos, operatio orationis amatores Dei. Sed primus videns eam, exsultavit; secundus vero contristatus est.

Somnus multus est conciliator oblivionis; vigilia vero purgat memoriam. — Divitiæ congregantur agricultoribus in area atque canalibus; monachis vero divitiæ et scientia in adsistentiis vespertinis et matutinis, et operationibus mentis. — Somnus multus est conjux injusta: mediam vitam negligentiis rapit, quamvis et amplius.

Improbus monachus in collocutionibus hominum vigil est; et hora orationis apprehendente, oculos aggravavit. — Monachus vacuus, in multiloquiis probus; lectione illata, præ somno videre non potuit. — Tuba novissima insonante et vocante, erit resurrectio mortuorum; et otiosa verbositate superveniente, somnolenti evigilant.

Dolosus amicus somni cedit plerumque saturitati, et in fame et siti fortiter pugnat, opus manuum in orationibus portare supponens: aliter enim exterminare non valet orationem vigilantium. Iste subingreditur primus impugnare initiantes ac introducendos, ut faciat eos negligere atque pigrescere ex proœmiis, vel ut ante faciens, paret viam dæmoni fornicationis. Non devitemus psallere cum multitudine quousque liberemur ab isto: sæpe enim erubescentes non dormitamus. Canis inimicatur lepusculis, et dæmon vanæ gloriæ somno.

Venditor computat lucrum suum post diem, post psalmodiam vero operator. — Exspecta et persevera in oratione vigilanter, et tunc videbis impetus dæmonum tanquam impugnatos a nobis. Post orationem inhonestis phantasiis nos configere probant.

Residens observa, et videbis eos qui consueverunt animæ primitias rapere. Est quidem ex attenta frequentatione meditari in somnis psalmorum eloquia; est vero quando et dæmones eadem nobis supponunt et ingerunt, ut ad superbiam nos extollant. Tertium vero dicere nolui, sed vim mihi aliquis intulit.

Anima quæ verba Dei indesinenter meditatur in die, habet naturam ex amore degere in eisdem etiam in somno: nam remuneratio proprie prioris mercedis est secundum adversionem spirituum atque phantasmatum.

Footnotes

  1. GRADUS XX sec. Græcum. ↩

Chapter 43 of 100