Articulus 23
EXPOSITIO HUJUS GRADUS NONIDECIMI.
REGIBUS terrenis quidam adsistunt quasi immateriales et nudi, hoc est sine onere aliquo, liberi, ac proximi regi, habentes ministros sub se; aliqui vero tenent virgas, alii scuta, alii gladios. Multa est differentia primorum, qui nihil portant in manu, ad extremos, qui gladios portant, et incomparabilis est excellentia illorum primorum ad ultimos: hi enim primi solent esse consanguinei proprie atque domestici regis. Et ista quidem ita se habent in his terrenis. Age ergo videamus et nos, qualiter de cetero faciamus adsistentiam nostram ad Deum et Regem nostrum, hoc est, qualiter coram Dei conspectu nos habeamus ac præsentemus, videlicet in adsistentiis et orationibus diurnis et vespertinis atque nocturnis.
Quidam vero in vespertina oratione et pernoctatione, immateriales et nudi ab omni cura, id est abstracti a phantasmatibus et considerationibus corporalium rerum carnaliumque curarum, in prece manus extendunt, orationibus insistendo. Alii vero cum psalmodia in eadem pernoctatione Deo adsistunt. Alii lectioni magis incumbunt. Alii ex infirmitate per opus manuum viriliter contra somnum certant. Si isti « viriliter certant » adversus « somnum », quomodo « ex infirmitate » facere hoc dicuntur? Et respondendum, quia hoc ipsum quod somnum vincere nequeunt nisi per opus manuum, infirmitatis est, id est imperfectionis: nondum enim sunt assuefacti et exercitati in spiritualibus exercitiis atque vigiliis. Alii vero vacant intente meditationi mortis, volentes compunctionem sumere per eamdem. Horum omnium primi et novissimi incumbunt pernoctationi Deo dilectæ; secundi vero incumbunt pernoctationi monasticæ; tertii autem gradiuntur viam magis infirmam.
Jam posuit auctor quinque gradus vigilantium et pernoctantium in actibus bonis; nunc vero resumit et ponit tres gradus. Nam primos et novissimos, utpote exsistentes de primo gradu et quinto, comprehendit sub ordine uno, in quantum in sua pernoctatione vacant occupationi valde salubri: nam primi orationi sinceræ, quinti autem meditationi mortis præcordiali. Idcirco eorum pernoctationem vocat Deo dilectam. Eos vero qui in psalmodia pernoctant, dicit incumbere « pernoctationi monasticæ », id est cœnobiali: quoniam in cœnobiis monachorum, psalmi cantantur in nocte. Porro eos qui lectioni et operi manuali insistunt, dicit incedere viam infirmiorem: quoniam occupationes illæ non sunt ita divinæ, nisi forte quis incumbat lectioni aut studio seu dictationi librorum, aut expositioni Scripturæ, ex caritate ferventi, propter bonum commune. Possunt quoque et alii gradus pernoctantium assignari, et inter illos et eos qui modo sunt positi, dignissimus exstat eorum qui in contemplatione ac mystica theologia aut etiam raptu pernoctant.
Verumtamen Deus suscipit et reputat dona, hoc est opera bona præfatorum, quæ offerunt Deo, et quæ de manu Domini acceperunt, quoniam merita nostra sunt ejus dona: hæc, inquam, opera Deus acceptat ac numerat secundum intentionem et virtutem facientium ea: nam quanto illorum intentio purior est et virtus intensior, tanto plus promerentur per opera sua prætacta.
Vigilans oculus emundavit mentem, id est, corporalis vigilia, quæ per oculorum vigilantiam præcipue demonstratur, confert atque disponit ad interiorem munditiam, dummodo illa vigilia in virtuosis exercitiis expendatur. Si autem intelligatur de oculo interiori, certum est quod ille « vigilans », hoc est, diligenter se observans, mentem, imo se ipsum, expurget. Multitudo somni excæcavit animam, id est, somnus superfluus facit hominem ad opera virtuosa ineptum, gravatque corpus et mentem, atque ut asserit Cato, vitiis alimenta ministrat. In tali quoque somno tempus infructuose consumitur, et multa bona opera negliguntur.
Vigilans monachus, hoc est bonis operibus ac sacris vigiliis diligenter ac discrete intentus, est inimicus fornicationis: quoniam detestatur eamdem, et tentationibus ejus efficaciter reluctatur; somnolentus vero est conjugatus eidem, id est fornicationi familiaris ac junctus: nam et si corporaliter non fornicetur, stimulis tamen, concupiscentiis tentationibusque succumbit.
Consequenter commendat et quasi describit vigiliam, non utique qualemcumque, sed vigiliam fructuosis exercitiis occupatam. Vigilia est confractrix ignitionis corporis : frangit etenim et exstinguit, excludit et aufert corporis inflammationem ac stimulum; redemptrix somniorum : quia per eam somnia, quæ somnolentis accidunt, evitantur; devotus et humens oculus, hoc est, ad lacrimosam devotionem disponens; luctans cor : quia inducit ad hoc ut cor vitiis renitatur; cogitationum custodia; fornax escarum, consumendo easdem, vel quoniam in vigilia præparantur cibaria animæ, quemadmodum panes in fornace; domatio vitiorum, restrictio linguæ, effugatio quoque phantasmatum : per vigiliam namque acquiritur incrementum gratiæ ac virtutum, per quas vitia compescuntur, lingua frenatur, distractiones vitantur. Monachus vigil, cogitationum piscator, id est propriarum cogitationum inquisitor, captor et dijudicator, valet super eas intendere, considerando qualitatem earum, et capere eas ad judicandum in noctis tranquillitate, hoc est in tempore noctis quieto.
Monachus amator Dei, tuba orationis signum dante dicit, Euge, euge : id est, qui fervide diligit Deum, gaudet et signa sanctæ jucunditatis effundit, dum audit pulsum ad divinum obsequium. Servit etenim Domino corde vero atque promptissimo, et intime delectatur in laudibus ac honorificentia ejus. Negligens vero dicit, Heu, heu! Mallet enim manere in lecto, et loquacitati vacare, imo et operi manuali insistere, quam ad Matutinas consurgere, sive ad ceteras Horas persolvendas accedere.
Præparatio mensæ probavit gulosos, hoc est, manifestavit eosdem. Quum enim objecta moveant suas potentias, gulosus visa mensa laute parata, carnaliter et delectabiliter ad eam afficitur ac festinat : per quod propriam gulositatem ostendit. Operatio, id est exsecutio, orationis probavit amatores Dei. Si enim quis insistat orationi ferventer, pure ac diuturne, signum est quod diligat Deum. In oratione quippe alloquimur eum quem exoramus : qui autem amat Deum sincere, cum ipso libenter confabulatur. Sed primus videns eam, id est, gulosus mensam conspiciens, exsultavit; secundus vero contristatus est mensam inspiciendo, quoniam timet in comedendo excedere, et mallet spiritualibus occupari.
Somnus multus est conciliator, id est adductor et causa, oblivionis rerum spectantium ad salutem; vigilia vero purgat memoriam : imo ornat et perficit eam.
Divitiæ congregantur agricultoribus in area atque canalibus, hoc est in horreis et repositoriis ceteris in quibus reponuntur fructus ac ceteræ possessiones. Monachis vero divitiæ et scientia, id est spiritualis profectus et salutaris scientia, acquiruntur et colliguntur in adsistentiis, id est vigiliis, quibus repræsentant se Deo : adsistentiis, inquam, vespertinis et matutinis, et operationibus mentis, hoc est exercitationibus interioribus, per quas potissime crescunt.
Somnus multus est conjux injusta, id est mala contoralis : quia per somnum superfluum non fit homo fecundus, sed sterilis corde. Mediam vitam negligentiis rapit, hoc est, medietatem temporis quo vivit, infructuose consumit, quamvis et amplius noceat quam tantum.
Improbus monachus in collocutionibus hominum vigil est : delectatur namque in fabulando; et hora orationis apprehendente, id est adveniente, oculos aggravavit : quoniam in divino obsequio piger, fastidiosus ac somnolentus efficitur. — Monachus vacuus, hoc est mente inanis, in multiloquiis probus, in quibus conatur prudentiam suam monstrare; lectione sacræ Scripturæ illata, præ somno videre non potuit : attædiatur enim et cito lassatur de ea, et dormit præ tædio. — Tuba novissima insonante et vocante, id est, dicente, Surgite, mortui, venite ad judicium, erit resurrectio mortuorum; et otiosa verbositate superveniente, somnolenti evigilant, qui in bonis sermonibus obdormierunt.
Dolosus amicus somni, qui scilicet somnum sic diligit ut alios a fructuosa vigilia male vigilando impediat, cedit plerumque saturitati, id est, eam aliquando vitat, et in fame et siti fortiter pugnat, hoc est, famem ac sitim æquanimiter tolerat, opus manuum in orationibus portare supponens, id est, præsupponens et affirmans se posse simul exercere opus manuum et orationes persolvere, seu tempore orationis esse laborandum; aliter enim exterminare, id est impedire sive abrumpere, non valet orationem vigilantium, quos suo exemplo et documento perverso conatur ad exteriorem occupationem inducere, quando spiritualibus actibus est vacandum. Iste dolosus subingreditur primus impugnare initiantes ac introducendos, id est, præ aliis nititur a spirituali impedire profectu noviter conversos, qui ad meliora sunt instruendi, ut faciat eos negligere atque pigrescere ex proœmiis, hoc est ab exordio conversionis ipsorum, vel ut ante faciens, id est, malum exemplum præmonstrans, paret viam dæmoni fornicationis, præparando ei ingressum ad incipientes pigrescentes seque negligenter habentes.
Non devitemus psallere cum multitudine Fratrum quousque liberemur ab isto, hoc est a machinationibus istius dolosi, seu spiritus fornicationis; sæpe enim erubescentes non dormitamus, id est, ex verecundia sæpe vitamus somnum in divino Officio propter adstantes. Canis inimicatur lepusculis, et dæmon vanæ gloriæ inimicatur somno. Dæmon enim qui instigat ad gloriam vanam, facit ea vitari per quæ fit homo aliis evidenter contemptibilis: inter quæ est somnolentia in divinis, et somnus aperte superfluus. Unde vanæ gloriæ dæmon excitat multoties hominem ad vigilandum, cantandum ac laborandum vivaciter.
Venditor computat lucrum suum post diem, puta de vespere, venditione diei cessante; post psalmodiam vero operator, id est, monachus agilis ac devotus finito divino obsequio discutit conscientiam suam, qualiter se habuerit et quantum profecerit in divinis.
Exspecta et persevera in oratione vigilanter, et tunc videbis impetus dæmonum tanquam impugnatos a nobis, id est, per experientiam in te ipso cognosces quod vehementiæ diabolicarum tentationum debilitentur in nobis virtute ferventis et assiduæ orationis. Post orationem inhonestis phantasiis nos configere probant, hoc est, quando ab oratione cessamus et animum relaxamus ab actuali elevatione ad Deum, tunc dæmones student nobis immittere cogitationes vanas et fœdas, ut per eas nos vulnerent. Ideo dum ab oratione cessamus, custoditi ac timorati permaneamus.
Residens observa, id est, quieta mente considera pertinentia ad salutem, et videbis eos qui consueverunt animæ primitias rapere, hoc est, dolos ac machinas dæmonum in te ipso intelliges, qui solent animas incustoditas spoliare præcipuis fructibus devotionum suarum, ita quod animæ tales una hora amittunt quod alias congregant, et instar cancrorum nunc procedunt, nunc retrocedunt.
Est quidem ex attenta frequentatione, hoc est, vicissim contingit ex devota frequenti occupatione in decantatione et prolatione psalmorum tempore vigiliarum, meditari in somnis psalmorum eloquia. Quod enim in vigilando quis attentius diuturniusque exercet, hoc solet sibi in somno occurrere: imo interdum vir devotus in somno devotissime meditatur, imo et aliquando profert verba psalmorum; limpidius quoque intelligit sensum eorum, quam in vigilia intellexit. Est vero quando et dæmones eadem nobis supponunt et ingerunt, id est, dæmones interdum in somno immittunt ac ingerunt nobis psalmorum et aliorum divinorum memoriam, ut ad superbiam nos extollant, hoc est, ut arbitremur nos esse alicujus perfectionis, et meritis nostris talia fieri in nobis a Deo. Tertium vero dicere nolui, sed vim mihi aliquis intulit. Quid intelligat per tertium istud, et cur noluit illud exprimere, certitudinaliter non cognosco; sed forte per tertium innuit quod quandoque meditamur psalmorum verba in somno ex illuminatione divina aut inspiratione angelica: quod ex humilitate non expressit, ne videretur notare se ipsum, quum tamen aliquis importune petierit ut istud exprimeret.
Anima quæ verba Dei indesinenter meditatur in die, habet naturam ex amore degere in eisdem etiam in somno, hoc est, connaturale est ei ex divina dilectione, ut et in somno quiescat in meditatione actuali verborum hujusmodi. Nam remuneratio proprie prioris mercedis est secundum adversionem spirituum atque phantasmatum, hoc est, juxta diversum occursum considerationum et imaginationum in somno occurrentium, attenditur retributio quædam actuum in vigilia habitorum: nam juxta merita sive demerita actionum priorum contingunt dispensanturque somnia.
Chapter 44 of 100