Skip to the text

Gradus 20

DE INVIRILI ET PUERILI FORMIDINE.

QUI in cœnobiis et congregationibus virtutem exsequitur, non consuevit nimis a formidine impugnari;1 degens autem in quiete et locis magis solitariis, laboret nequando dominetur ei formido germen gloriæ vanæ et filia infidelitatis.

Formido est puerilis mos in anima senescente vane gloriosa. Formido est aversio fidei in exspectatione improvisorum aut displicentium. — Timor est præmeditatum periculum; vel iterum timor est contremiscens sensus cordis, de incertis periculis animum frangens, consternans et tristans. Timor est certitudinis et securitatis privatio.

Superba anima de se ipsa confidens, est serva formidinis, et fragores et strepitus creaturarum et umbras timet. Nam lugentes et desperantes formidinem non possident. Formidolosi vero multoties ecstasim sustinent: et rationabiliter. Justus est enim Deus, qui superbos relinquit ut et nos reliqui corrigamur non extolli.

Omnes enim formidantes sunt vane gloriosi; sed non omnes qui non formidant sunt humiles aut humile sapere habentes: quoniam et latrones et sepulcra perfodientes non formidant faciliter pro omni contingente.

Ad loca in quibus consuevisti expavescere, non negligas accedere ad pernoctandum: quia si relaxaveris paulisper, consenescet puerilis hæc passio atque derisio. Accedens, oratione te arma; apprehende armaturam, et manus ad Jesum extendens, Jesu nomine flagella impugnatores: non enim est fortior armatura in cœlo et in terra. Liberatus ab infirmitate, lauda redemptorem, agens gratias ei, et in sæculum proteget te.

Nunquam poteris ventrem sub uno satiare, quemadmodum neque formidinem vincere. Secundum mensuram luctus celeriter victa recedit, et secundum illius diminutionem et defectum formidolosi formidamus.

Inhorruerunt pili mei et caro, ait Eliphaz, dæmonis versutiam monstrans. — Aliquando anima, aliquando corpus formidat, et alteri passionem tradidit.2 Quando formidante carne formido non pertransit in animam, propinqua est infirmitatis liberatio. Quum autem ex cordis contritione exspectamus prompte cuncta improvisa ac displicentia, tunc vere a formidine liberamur : non enim locorum tenebræ et solitudo faciunt dæmones invalescere contra nos, sed sterilitas animæ. Est vero quando disciplina seu correctio dispensativa hoc facit.

Qui factus est servus Domini, propter Dominum et solum timebit; qui vero hunc nondum timet, propriam umbram multoties pertimescit.

Adstante invisibili spiritu, timet corpus; adstante autem angelo, exsultat humilis anima. Quapropter intelligentes adventum ejus ex efficacia et operatione ipsius, ad orationem secedamus : bonus enim custos noster advenit orare nobiscum.

Footnotes

  1. GRADUS XXI sec.Græcum. ↩

  2. Job IV, 15. ↩

Chapter 45 of 100