Articulus 24
EXPOSITIO HUJUS GRADUS VICESIMI.
QUI in cœnobiis et congregationibus virtutem exsequitur, id est, virtuose conversatur, non consuevit nimis a formidine impugnari, hoc est, talis non solet valde multum tentari de passione timoris immoderati, quum inter alios degat. Degens autem in quiete et locis magis solitariis, id est, solitariam et quietam agens vitam, laboret in virtutibus crescere, præsertim in humilitate et fortitudine cordis, nequando dominetur ei formido carnalis, quæ est germen gloriæ vanæ et filia infidelitatis : causatur namque ex imperfectione defectuque fidei.
Formido est puerilis mos, id est passio stulta, in anima senescente vane gloriosa, hoc est in homine qui vel tempore vel vitiis inveteratur atque inaniter gloriatur, propter quod meretur huic tam vili subjici passioni, ut instar puerorum formidet.
Formido est aversio fidei, id est passio per quam a fidei perfectione receditur, in exspectatione improvisorum aut displicentium. Quemadmodum enim dolor est de malo præsenti, sic formido seu timor est fuga seu detestatio mali futuri, puta periculorum seu adversitatum improvise aut præscienter seu opinanter proventurorum.
Timor est præmeditatum periculum, id est abominatio præconcepti periculi. Vel iterum timor est contremiscens sensus cordis, id est affectio horrens sensitivi appetitus, de incertis periculis animum frangens, consternans et tristans, hoc est, dejiciens et affligens. Timor enim magis proprie est de malis incertis, quam certitudinaliter futuris : quæ enim pro certo futura sunt, quasi præsentia apprehenduntur, et magis inducunt tristitiam aut dolorem quam timorem.
Timor est certitudinis et securitatis privatio. Jam enim prædictum est, quod est de incertis eventibus : sicque ponit hominem in incerto, et facit eum fluctuare in exspectatione adversitatis de cujus eventu ambiguus est. Timor quoque securitati opponitur, loquendo de bona securitate, quæ ex confidentia divinæ protectionis aut subventionis procedit, et est constantia quædam mentis in Deo. Unde et Salomon loquitur in Proverbiis : Justus quasi leo confidens, absque terrore erit.1 Itaque formido ista carnalis, inordinata, stulta et puerilis, valde impedit devotionem, tranquillitatem et delectationem internam, quum scriptum sit, Secura mens quasi juge convivium.2 Conformiter dici potest: Timida mens quasi juge tormentum. Hinc quoque prædictum est, quod « formido est aversio fidei ». Si enim firmam et plenam quis habeat fidem de providentia, præsentia et adsistentia Dei tanquam piissimi patris et fidelissimi protectoris omnipotentisque domini, sine cujus scitu et permissu nulla potest adversitas evenire, et speret in ipso, nullam admittet jam insipientem formidinem.
Superba anima de se ipsa confidens, est serva formidinis, et fragores et strepitus creaturarum et umbras timet. Quum enim superba sit atque de viribus suis confidens, indignam se facit gratiosa confortatione Omnipotentis; et sicut nunc vane præsumit, ita nunc viliter et minima quæque formidat. Nam lugentes et desperantes formidinem non possident. Qui enim peccata sua deplorant veraciter, sic metuunt Deum et ejus judicium, quod fatuam excludunt a suo corde formidinem. Denique qui vel omnino vitiose desperant, vel de suis viribus nihil præsumunt, abjiciunt hunc timorem. Qui enim omnino desperant, quasi certos se arbitrantur de suis periculis. Qui vero nequaquam præsumunt de se, divino innituntur auxilio: sicque securitatem sortiuntur in Deo, quemadmodum scriptum est Machabæorum primo, Omnes qui sperant in eum non infirmantur.3
Formidolosi vero multoties ecstasim sustinent, hoc est, in tantum quandoque vincuntur passione ista miserrima, quod ratio absorbetur, et præ timore deficiunt ac alienantur a semetipsis: et rationabiliter, id est, juste istud contingit. Justus est enim Deus, qui superbos juste relinquit, permittens eos taliter passionari ut dictum est, ut et nos reliqui corrigamur, hoc est, per aliorum ruinam erudiamur, non extolli, id est, ne similem incidamus formidinem timorisque ecstasim.
Omnes enim formidantes sunt vane gloriosi, id est, quicumque præfatæ succumbunt formidini, nondum a vana gloria sunt purgati; sed non omnes qui non formidant sunt humiles aut humile sapere habentes, hoc est de se ipsis humiliter sentientes, quoniam et latrones et sepulcra perfodientes ut rapiant ea quæ apud defunctorum sunt corpora, non formidant faciliter pro omni contingente, id est pro quacumque adversitate imminente: imo quidam habent quamdam leoninam animositatem, ita quod nec tunc metuunt quando periculum exstat in foribus.
Ad loca in quibus consuevisti expavescere, non negligas accedere ad pernoctandum: quia si relaxaveris paulisper, hoc est, si fueris aliqualiter laxus in resistendo huic formidini et eam paulisper admiseris, consenescet, id est, usque ad finem vitæ tuæ tecum manebit, puerilis hæc passio atque derisio, quæ vocatur « derisio », quia per eam diabolus illudit homini, ita quod timet ubi non est timendum. Accedens ad loca præfata, oratione te arma, Deum fiducialiter invocando, et ei plena fide te committendo. Apprehende armaturam spiritualem, et manus ad Jesum extendens, Jesu nomine flagella impugnatores, hoc est, Jesum amorose ac dulciter nominando, laudando et exorando, afflige dæmonia; non enim est fortior armatura in cœlo et in terra. Liberatus ab infirmitate, id est a præfata vili debilique formidine, lauda redemptorem, agens gratias ei, et in sæculum proteget te: qui enim de acceptis muneribus gratus est, meretur majora.
Nunquam poteris ventrem sub uno, id est repente, seu uno momento, satiare, quemadmodum neque formidinem vincere, sed sicut venter paulatim reficitur et impletur, ita formido per assiduas orationes, compunctiones et virtutum profectus successive eradicatur. Secundum mensuram luctus celeriter victa recedit: hoc est, quanto plus in gratia lacrimarum proficimus, tanto velocius hanc formidinem superamus; et secundum illius diminutionem et defectum formidolosi formidamus: id est, quanto luctus salubris magis decrescit in nobis, tanto amplius manet in nobis passio ista.
Inhorruerunt pili mei et caro, ait Eliphaz, dæmonis versutiam monstrans. Hic breviter tangitur quod in libro Job plenius continetur. Ibi quippe Eliphaz loquitur: In horrore visionis nocturnæ pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt;4 et quum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. Sed quomodo auctor hic asserit, quod Eliphaz narrat ibi « versutiam dæmonis », quum Eliphaz ipse affirmet visionem illam sibi divinitus factam, ut patet ex verbis quæ ibi sequuntur? Naturale est quoque fragilitati humanæ in talibus apparitionibus vehementer timere. Quocirca sciendum, quod quidam expositores dicunt ipsum Eliphaz visionem illam finxisse: quod etiam S. Thomas sentit ibidem. Alii dicunt, quod habuit visionem illam a Deo ministerio angeli sancti. Sed auctor iste videtur sentire, quod visio illa fuit de dæmone, qui se in angelum lucis aliquando transfigurat, et vera quædam versute denuntiat, ut tandem sibi credentem gravissime fallat.5
Aliquando anima, aliquando corpus formidat. Formido ista quum sit passio, est subjective in appetitu sensitivo: et ita per eam corpus formidat, quum appetitus ille sit potentia materialis organica. Porro dum ratio passioni illi renititur nec consentit, tunc anima dicitur non timere. Et alteri passionem tradidit, hoc est, corpus seu anima timens, quandoque transfundit passionem suam in alium.
Quando formidante carne formido non pertransit in animam, propinqua est infirmitatis liberatio, hoc est reformatio passionis istius: tunc etenim ratio reprimit hunc timorem. Quum autem ex cordis contritione exspectamus prompte cuncta improvisa ac displicentia, id est, dum tantum dolemus de nostris peccatis quod parati sumus pro eis tolerare quæcumque adversa et gravia, tunc vere a formidine liberamur: non enim locorum tenebræ et solitudo faciunt dæmones invalescere contra nos, sed sterilitas animæ, id est propria defectuositas a plenitudine fidei, spei, caritatis, et pœnitentiæ fortitudinisque internæ. Caligo tamen et solitudo dispositive et occasionaliter timorem incutiunt imperfectis. Est vero quando disciplina seu correctio dispensativa hoc facit, hoc est, vicissim contingit ut propter aliqua nostra peccata Deus dispensative permittat nos hac formidine concuti, ita nos puniens ut magis humiliemur.
Qui factus est servus Domini, propter Dominum et solum timebit, id est, qui Deo sinceriter servit servitute filialis timoris, nihil veretur nisi Deum propter se solum, et alia propter ipsum, et prout complacet Deo et sicut ipse requirit. Propter quod scriptum est:6 Qui timet Dominum, nihil trepidabit. Qui vero hunc nondum timet, propriam umbram multoties pertimescit.
Adstante invisibili spiritu, timet corpus; adstante autem angelo, exsultat humilis anima. De quo invisibili spiritu auctor hoc dicat, non exprimit: tamen ex eo quod subditur, « adstante autem angelo », etc., videtur loqui de invisibili spiritu malo. Constat autem quod non solum ex visibili apparitione diaboli in sua natura invisibilis, sed item ex visibili apparitione angeli sancti, corpus, imo totus homo, etiam vir perfectus, formidat, secundum quod Daniel recitat de se ipso, et idem patet de David atque de Zacharia;7 sed angelus statim confortat consolaturque hominem, dæmon vero auget sui horrorem.8 Unde subjungitur: Quapropter intelligentes adventum ejus, videlicet angeli sancti, ex efficacia et operatione ipsius jam tacta, ad orationem secedamus, id est, seorsum eamus ad orandum fervide ac secreto.9 Bonus enim custos noster, scilicet angelus, advenit orare nobiscum, hoc est, ut incitet nos ad orandum, imo etiam ut sua oratione suppleat insufficientiam defectuositatemque nostram. Postremo, quæ dicta sunt de adstante spiritu invisibili et angelo adstante, possunt etiam accipi de invisibili et spirituali eorum adstantia seu præsentia : quia et dæmon per talem suam adstantiam incutit interdum timorem, angelus vero lætitiam.
Footnotes
Chapter 46 of 100