Skip to the text

Gradus 21

DE VANA GLORIA.

ALIQUI distincto ordine verborum diligunt terminare vanam gloriam præter superbiam.1 Unde dicunt octo esse cogitationes malitiæ quæ præsunt et actores sunt. Theologus vero Gregorius et alii magistrorum tradiderunt has septem esse : quibus et ego magis obedio. Quis enim vanam gloriam vincens, superbiam possidet? Tantam autem differentiam habent ab invicem quantam puer natura habet a viro, et granum a pane : principium quidem prima est, finis vero secunda. Igitur de immunda elatione, quæ est principium et consummatio vitiorum, dicamus, tempore vocante, breviter et sub compendio : qui enim perlatius de his philosophari conatur, similis est ei qui frustra inquirit curiose de ventorum libratione.

Vana gloria secundum speciem est naturæ immutatio, perversio morum, et observatio querelæ. Secundum qualitatem vero est laborum dispersio, sudorum perditio, insidiatio proditioque thesauri, infidelitatis proles, superbiæ præcursatrix, naufragium in portu, formica in area : minima quidem exsistens, universæ fatigationi et fructui insidiatur. Exspectat formica granum perfici, et vana gloria exspectat divitias congregari ; et formica gaudet ut furetur, ista vero ut dispergat.

Spiritus desperationis gaudet videns multiplicatam malitiam ; spiritus vero vanæ gloriæ, videns multiplicatam virtutem. Porta prioris, multitudo vulnerum ; porta vero secundæ, multitudo fatigationum et laborum.

Vigilanter observa, et florentem usque ad monumentum immundum invenies. In vestimentis, unguentis, processu pompatico, aromatibus et aliis universis copiose refulget sol ; et vana gloria gaudet super adinventionibus universis. Quale aliquid dicam : jejunans, vane glorior ; et frangens jejunium ut non cognoscar nec innotescam, rursus inaniter glorior quasi prudens. Præclare vestitus, vincor ab eadem gloria ; vilia commutans, iterum glorior vane. Loquens, vincor ; et tacens, rursus succumbo. Quocumque projeceris tribulum istum, stat erecto aculeo.

Vane gloriosus, est cultor idolorum fidelis, colens Deum secundum apparens, hominibus vero placere desiderans, et non Deo. — Omnis ostentator et ostentationis amator, est vane gloriosus.

Jejunium inaniter gloriosi caret mercede, et oratio ejus est importuna : propter laudem enim hominum facit ambo. — Exercitator vane gloriosus dupliciter læditur : nam corpus suum contabescere facit, et mercedem non accipit. — Quis non deridebit operatorem gloriæ vanæ stantem in psalmodia, et motum ab eadem modo ridentem, modo flentem coram omnibus ?

Abscondit Deus multoties ab oculis nostris bona virtutum quæ possidemus; vir autem laudator, magis autem seductor, per laudes aperuit oculos nostros: porro oculis nostris ita apertis, divitiæ disparuerunt a nobis. — Adulator est dæmonum minister, superbiæ manuductor, compunctionis dispersor, bonorum operum exterminator, viæ seductor. Beatificantes enim vos, ait, seducunt vos.2

Sublimium quippe est supportare injurias libenter ac generose; sanctorum autem et dignorum virorum est laudes sine læsione transire. Vidi lugentes laudatos, et ex hoc ira succensos, et quasi in foro commutantes passionem passione.3 — Nemo cognoscit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in ipso. Confundantur igitur et obmutescant qui beatificare in faciem annituntur.

Quum audieris quia proximus tuus et amicus tuus maledicit te absentem sive præsentem, tunc ostende caritatem laudando ipsum. — Magnum est laudes hominum amovere ab anima, majus vero est dæmonum laudes avertere. — Humilitatem ostendit non qui se ipsum vilificat (quomodo enim non supportabit se ipsum?), sed ab alio improperatus, et caritatem ad ipsum non minuens.

Notavi dæmonem vanæ gloriæ immittentem cogitationes alicui Fratri, et revelantem has alteri, et præparantem dicere quæ latebant in corde ipsius, et beatificantem hunc de cetero quasi præcognitorem. — Et hic spiritus immundus iterum habet naturam contrectare et tangere corporis membra, et facere in eo quasdam saltationes et motus. — Non suscipias eum quum tibi submittit episcopatum, et Fratrum ducatum aut magisterium, sed omnem ambitionem abhorre: labor est enim hunc canem a mensa macelli repellere. — Quando conspexerit aliquem habentem hic modicum quid institutionis pacificæ atque constantiæ, confestim exhortatur eum ex deserto ire ad mundum. Vade, inquit, ad salutem pereuntium animarum.

Alia forma Æthiopum, et alia forma simulacrorum: ita et alius est modus vanæ gloriæ degentium in cœnobio, a modo vanæ gloriæ eorum qui in desertis morantur.

Vana gloria præanticipat adventum sæcularium hominum, et leviores monachos exhortatur exire in occursum advenientium; ante pedes illorum festinat procidere, et repleta superbia, festinat ad humilitatem, morem et vocem extenuans subtrahit; atque ad manus peregrinantium intuetur, ut accipiat aliquid: nam peregrinantes et visitantes vocat dominos et præfectos, et vitam donantes post Deum. Ad mensam recumbentes hortatur abstinere; hortatur quoque eos redarguere inferiores sine misericordia. Stantes negligenter in psalmodia fecit viriles, et eos qui non habent bonas voces fecit habere pulchras voces, et dormitantes fecit vigiles. Eum qui est super canonem demulcet blanditiis, et rogat sibi donari priora; patrem et magistrum vocat eum usque ad recessum ab hospitio. Præhonoratos superbos constituit, et contemptos demonstravit memores malitiæ.

Vana gloria sæpe facta est conciliatrix ignominiæ vice honoris : discipulis enim suis irascentibus magnam attulit confusionem. — Vana gloria veloces ad iram, fecit coram hominibus mites. — Naturalibus donis magnifice prosilit, et per hoc dejicit frequentius miseros.

Vidi dæmonem contristantem fratrem suum et persequentem. Nempe Fratre quandoque irascente, procuravit diabolus interim sæcularium adventus, et miser Frater ex ira mercatus vanam gloriam, vendidit : simul enim ambabus unanimiter servire non potuit.

Qui vanitatem lucrando mercatur, duplicem possidet vitam : nam inter monachos habitu et figura moratur; in mundo autem versatur mente, cogitatione et prudentia. — Si vero acceleramus currere ad supernam beneplacentiam, festinemus gustare gloriam superiorem. Illam enim gustans, omnem terrenam est contemnens : miror enim si aliquis stravit secundam, nisi ante gustaverit priorem.

Nos sustinentes multoties deprædationem a vana gloria, conversi fuimus, gloriosius ipsam deprædati. Vidi operationes quasdam spirituales ex gloria vana inceptas, et vituperabili principio supposito et jactato, finis est factus laudabilis, eo quod intentio fuerit traducta in bonum.

Qui de naturalibus bonis ac divitiis, dico autem de acumine intellectus, docilitate ingenii, lectione, prolatione, promptitudine ad agendum, ingenuitate, et universis talibus quæ sine labore nostro exsistunt in nobis, extollitur, nunquam participabit vera bona supernaturalia. Qui enim in modico infidelis est, et in multo infidelis erit, utpote inaniter gloriosus.4

Propter summam impassibilitatem, et divitias charismatum, et miraculorum operationem, et præcognitionis virtutem, multi supervacue conterunt corpora sua : latet etenim miserabiles eos quomodo non labores et dolores, sed humilitas magis exsistat talium mater. — Qui dona pro laboribus requirit, fallax subtus jecit fundamentum; qui vero se ipsum reputat debitorem, inexspectatas divitias repente accipiet.

Non obedias exterminatori qui suggerit tibi propalare virtutes tuas sub specie utilitatis audientium. Quid enim proficit homo, si universum mundum ædificet, se ipsum vero damnificet?5 Nihil enim ita ædificare potest videntes et etiam audientes, ut humiles mores et sine segnitie, et verbum non fictum.6 Fit enim aliis viaticum ac itinerarium nunquam superbiendi : quo utique nil majus exsistit ad utilitatis rationem.

Quidam contemplativorum signanter notavit et visum narravit, dicens : Sedente me in congregatione, venientes dæmones vanæ gloriæ et superbiæ, sederunt juxta me, unus ex una parte, alter ex altera. Et unus hinc pungens latus meum digito suo inaniter glorioso, exhortabatur me dicere quamdam theoriam et operationem quam feceram in deserto. Quum autem amovissem hunc, dicens, Convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant mihi mala;7 adstans celeriter qui erat a sinistris, ad aurem meam dixit : Euge, euge, bene fecisti et magnus effectus es, vincens irreverentissimam matrem meam. Ad quem ego directe intuens, recteque jaciens sagittam verbi cœlestis, resumens quod sequebatur de versu, dixi :8 Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi, Euge, euge, bene fecisti. — Interrogante me hunc eumdem quomodo vana gloria mater esset superbiæ, dixit : Nimirum quia laudes exaltant et inflant animam quæ laudatur : qua taliter exaltata, sumens eam superbia effert eam sursum usque ad cœlos, et subtus defert eamdem usque ad abyssos.

Est gloria ex Deo proveniens : nam Dominus ait, Glorificantes me ego glorificabo.9 Et est gloria prosequens ex diabolica præparatione : unde Dominus ait, Væ quum benedixerint vobis omnes homines.10 Sapienter cognosces priorem gloriam quando averteris eam ex omni industria, reputans eam tanquam nocumentum. Secundam vero sic cognosces : quando videlicet contingit nos operari vel agere quodcumque quod etiam ad rem pertinet, et gloria ista persuadet nos facere istud ut ab hominibus videamur, et configurare ad ostendendum virtutem non exsistentem in nobis, aut inquietat aut supponit exsistentem, et suggerit hoc :11 sic enim ait, Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona.12

Deus frequenter restituit vane gloriosos in odium vanæ gloriæ per ignominiam eis supervenientem. — Custodia oris et amor ignominiæ est principium privationis vanæ gloriæ; medium vero, abscisio omnium interiorum vitiosarum adinventionum gloriæ vanæ; finis autem (si tamen finis est abysso), insensibiliter adinvenire ea quæ ad ignominiam conferunt et eam consummant coram multitudine. Noli occultare tuam confusionem sub intentione et respectu non dandi reliquis impedimentum et offensam.

Ceterum non convenit uti eodem emplastro juxta speciem offensionis culpæ. Quandocumque gloriam nobis advocamus, et quando venit ad nos præmissa ab aliis, non vocata, et quando nitimur facere aliquas adinventiones ad vanam gloriam, reminiscamur luctus nostri, et timentis coram Deo adsistentiæ solitæ immorari in nobis tempore orationis, et penitus avertemus a nobis et erubescere faciemus procacem, si tamen habemus curam et studium veræ orationis; si vero non, capiamus celeriter memoriam exitus nostri; sin autem, timeamus saltem illam confusionem quæ consequitur gloriam vanam :13 qui enim se ipsum exaltat, humiliabitur, non solummodo in futuro, sed etiam nunc. — Quum seductores incipiunt nos laudare, festinemus memoriter considerare multitudinem iniquitatum nostrarum, et inveniemus nos ipsos indignos his quæ dicuntur vel aguntur ad nostrum præconium et honorem.

Sunt penitus gloriosi inaniter qui debent exaudiri a Deo in aliquibus petitionibus suis, quorum orationes et obsecrationes solet Dominus anticipare, ut accipientes quod optant non per orationem, addant elationem suæ elationi. Qui sunt omnino simpliciores, non consueverunt corruere isto veneno : nam vana gloria est simplicitatis abjectio, et institutio et conversatio ficta.

Vermis quum creverit, alas naturaliter mittens, plerumque in altum extollitur; et vana gloria consummata parit superbiam, quæ est complementum et auctrix omnium vitiorum. Qui vero non capitur a gloria vana, non corruet in superbiam Deo inimicam et adversantem, et sine capite exsistentem.

Footnotes

  1. GRADUS XXII sec. Græcum. ↩

  2. Is. III, 12. ↩

  3. 1 Cor. II, 11. ↩

  4. Luc. XVI, 10. ↩

  5. Matth. XVI, 26; ↩

  6. Luc. IX, 25. ↩

  7. Ps. XXXIX, 15; LXIX, 4. ↩

  8. Ps. XXXIX, 16; LXIX, 4. ↩

  9. I Reg. II, 30. ↩

  10. Luc. VI, 26. ↩

  11. Matth. VI, 1; XXIII, 5. ↩

  12. Matth. V, 16. ↩

  13. Luc. XIV, 11; XVIII, 14. ↩

Chapter 47 of 100