Skip to the text

Articulus 25

EXPOSITIO HUJUS GRADUS VICESIMI PRIMI.

ALIQUI distincto ordine verborum diligunt terminare vanam gloriam præter superbiam, hoc est, quidam in ordine capitalium vitiorum distinguunt inter vanam gloriam atque superbiam, et distincte de eis determinant. Unde dicunt octo esse cogitationes malitiæ quæ præsunt et auctores sunt, id est, isti dicunt esse octo capitalia vitia, quæ eminent aliis et aliorum vitiorum exstant origines. Hujus autem positionis fuit Cassianus, ut patet in libro suo de Institutis Patrum.1 Quamvis autem capitalia vitia non sunt realiter cogitationes, nunc tamen vocat auctor ea « cogitationes » : et est prædicatio per causam, quia ex præconcepta aliqua cogitatione nascuntur. Juxta quem modum ait sanctus Papa Gregorius : Amor ipse notitia est.

Theologus vero Gregorius, utpote Gregorius Nazianzenus, et alii magistrorum, tradiderunt has septem esse, id est, docuerunt esse septem capitalia vitia tantum. Quibus et ego magis obedio, hoc est, eorum doctrinæ in hac parte magis consentio. Istud quoque communiter nunc tenetur. Quis enim vanam gloriam vincens, superbiam possidet? Nullus plane, quum omnis superbus sibi ipsi vane complaceat atque inaniter glorietur in se. Tantam autem differentiam habent ab invicem solum quantam puer natura, id est ætate, habet a viro, et granum a pane. Principium quidem prima est, finis vero secunda, hoc est, vana gloria est inchoatio quædam superbiæ, superbia vero est consummatio gloriæ vanæ : sicque videntur differre ab invicem sicut perfectum et imperfectum in eodem genere, in quo magis et minus non variant speciem.

Igitur de immunda elatione, quæ est principium et consummatio, id est origo et finis, ceterorum vitiorum, dicamus, tempore vocante, hoc est suo loco et tempore, breviter et sub compendio : qui enim perlatius de his philosophari conatur, id est, qui de vana gloria et superbia vult scrutari ac disputare diffusius quam oportet, similis est ei qui frustra inquirit curiose de ventorum libratione : quemadmodum enim talis invenire plene non valet quod investigat, ita nec omnia quæ de elatione et vana gloria enarrari invenirique possunt, potest aliquis perscrutari.

Vana gloria secundum speciem est naturæ immutatio, hoc est, ex ratione sua specifica competit ei ut immutatio sit ordinis naturalis. Qui utique exigit ut omnis honor et gloria Deo finaliter ac principaliter adscribantur, et universa ad Creatoris honorem ac gloriam referantur : quum ergo inaniter gloriosus sibi usurpet honorem et gloriam, constat quod pervertat ordinem naturalem. Est quoque perversio morum, id est corruptio actionum ac apparatuum. Qui enim vanæ gloriæ servus est, ad proprium refert honorem etiam opera quæ ex genere suo sunt bona, et quasi in omnibus intentionem habet corruptam : ideo totum corpus suum est tenebrosum, id est, universa operum suorum congeries est infecta.2 Et observatio querelæ, hoc est, vana gloria est causa observationis querelæ. Qui enim inaniter gloriatur in se et propriam quærit laudem, nititur alios denigrare, et observat in quibus eos valet accusare et conqueri contra ipsos.

Secundum qualitatem vero vana gloria est laborum dispersio, sudorum perditio, insidiatio proditioque thesauri : hoc est, consequenter competit gloriæ vanæ ut privet hominem fructu ac præmio laboriosorum operum ex genere suo bonorum quæ fecit, et tribulationum quas pertulit; sicque maledicta hæc gloria insidiatur spirituali meritorum thesauro, et prodit eum dæmonibus, quibus exponit eum ut perdat ipsum, quia de talibus ait Salvator: Receperunt mercedem suam.3 Infidelitatis proles. Qui enim vane gloriatur, divini rigorem judicii non attendit; nec fidelis minister est, quia usurpat sibi quod Domino suo debetur. Superbiæ præcursatrix: quia disponit ad eam; naufragium in portu: quia per eam periclitatur homo in actibus bonis, in quibus videtur esse securus; formica in area: quemadmodum enim formica aufert granum ab horreo, sic gloria vana tollit opera bona ab animo. Minima quidem exsistens, universæ fatigationi et fructui insidiatur: hoc est, motus gloriæ vanæ quamvis parvus appareat, corruptivus est tamen paulatim omnium meritorum, quæ cum labore et fatigatione sunt acquisita.

Exspectat formica granum perfici, id est excuti et purgari, ut tunc auferat illud, et vana gloria exspectat divitias congregari. Quum enim quis fecit opera bona multa aut magna, magis tentatur a gloria vana: ideo spiritus vanæ gloriæ præstolatur quousque spirituales divitiæ acquirantur, quatenus tunc eas privet mercede, inducendo ad consensum gloriæ vanæ. Verumtamen interim tentat: imo et incipientes sæpe impugnat. Et formica gaudet, viso grano, ut illud furetur: portat enim granum ad suam cavernam, ut in hieme sustentetur ex illo; ista vero, videlicet vana gloria, gaudet ex apprehensione opulentiæ spiritualis, ut dispergat eamdem, id est, auferat et a mercede evacuet.

Spiritus desperationis gaudet videns multiplicatam malitiam, hoc est, diabolus de desperatione tentans lætatur quum videt quempiam multipliciter enormiterque peccasse, quia præsumit se tunc posse peccatorem ad desperationem pertrahere; spiritus vero vanæ gloriæ jucundatur videns multiplicatam virtutem, id est, dum inspicit aliquem virtutibus earumque actibus abundare: non quod de bonis absolute lætetur, sed in quantum sunt materia atque occasio inaniter gloriandi. Porta prioris, multitudo vulnerum, id est, spiritus desperationis ingreditur ad tentandum ubi invenit multitudinem magnitudinemque culparum; porta vero secundæ, utpote vanæ gloriæ, est multitudo fatigationum et laborum in Dei obsequio virtuosisque actibus: per hanc quippe multitudinem intrat vana gloria ad tentandum.

Vigilanter observa, et florentem usque ad monumentum immundum invenies, hoc est, sordidum spiritum seu motum vanæ gloriæ reperies in te vigere ac renovari usque ad mortem tuam. Vel sensus est, quod peccatorem ac reprobum invenies prosperari usque ad terminum suæ vitæ: hoc enim frequenter contingit, sicut in libro Job plenius edocetur.

In vestimentis, unguentis, processu pompatico, aromatibus et aliis universis copiose refulget sol, id est, claritatem suam omnibus his abundanter infundit:4 lucet etenim bonis et malis, et inferioribus cunctis suæ claritatis capacibus. Et vana gloria gaudet, id est, formaliter facit gaudere, super adinventionibus universis, hoc est de omni opere excogitato, tam bono quam malo. Quale aliquid dicam: jejunans, vane glorior de ipso jejunio meo; et frangens jejunium ut non cognoscar nec innotescam jejunans, rursus inaniter glorior quasi prudens, hoc est, tanquam discrete hoc agens. Præclare vestitus, vincor ab eadem gloria vana, de ornatu et curiositate vestium inaniter gloriando; vilia commutans, hoc est, pro vestimentis præclaris parum valentia grossaque induens, iterum glorior vane quasi multum humiliter agens. Loquens, vincor, id est, loquendo inaniter glorior, quasi sapienter aut facunde fructuoseve loquens; et tacens, rursus succumbo eodem peccato, glorians in me, quasi humilitate et taciturnitatis virtute ornatus. Quocumque projeceris tribulum istum, stat erecto aculeo, id est, qualitercumque vanam gloriam tribulo similem a te ipso repuleris, erigit se et insurgit adversus te, quia de ipsa ejus repulsione inaniter gloriari pulsaris.

Vane gloriosus, est cultor idolorum fidelis, hoc est, similis est idololatræ, qui Deum verum contemnit et idola colit ex corde. Ideo subditur : colens Deum secundum apparens, id est, apparenter venerans Deum faciendo opera bona ex genere, hominibus vero placere desiderans, et non Deo. — Omnis ostentator et ostentationis amator, hoc est, omnis qui jactat se ipsum apparereque cupit ob propriam laudem, est vane gloriosus.

Jejunium inaniter gloriosi caret mercede felicitatis æternæ, et oratio ejus est importuna, id est inepta, et loco ac tempore inconvenienti fit sæpe. Modus quoque ipsius est inordinatus, quia in præsentia hominum fieri solet, tunc potissime quando putat qui talis est magis posse adipisci laudem humanam. Unde et in præsentia hominum orat prolixe cum quibusdam signis præcipuæ devotionis, quemadmodum Christus in Evangelio de Scribis Pharisæisque loquitur.5 Propter laudem enim hominum facit ambo, id est utrumque, puta orationem atque jejunium.

Exercitator vane gloriosus dupliciter læditur : nam corpus suum contabescere facit, hoc est, per jejunium et consimilia opera laboriosa affligit, et mercedem non accipit.

Quis non deridebit operatorem, id est servum et conceptorem, gloriæ vanæ stantem in psalmodia, et motum ab eadem gloria vana modo ridentem in Dei præsentia, modo flentem coram omnibus? quasi dicat : Talis est valde miser, inanis, ac merito ex zelo justitiæ deridendus.

Abscondit Deus multoties ab oculis nostris interioribus bona virtutum quæ possidemus, ne extollamur aut inaniter gloriemur de eis. Vir autem laudator, magis autem seductor, per laudes aperuit oculos nostros : hoc est, qui incaute nos laudat, imo laudando seducit, suis laudibus incitat nos ad considerandum ac magnificandum bona quæ egimus. Porro oculis nostris ita apertis, divitiæ disparuerunt a nobis, id est, privati sumus mercede, et mortificata sunt opera bona per gloriam vanam et elationem atque ingratitudinem.

Adulator est dæmonum minister, quia cooperatur et subservit diabolo ad interficiendum animas eorum quibus blanditur per vana præconia, superbiæ manuductor, quia ad elationem inducit, eam conservat ac auget, compunctionis dispersor, bonorum operum exterminator, viæ seductor, quia abducit ab arcta via salutis ad latum iter perditionis. Beatificantes enim vos, ait, seducunt vos. Deus ait per Isaiam : Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant.6 Merito itaque ait Psalmista :7 Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Vitemus igitur pestiferam adulationem, quum in Ecclesiastico scriptum sit : Ne laudes hominem in vita sua.8

Sublimium quippe est, id est excellenter virtuosorum, supportare injurias libenter ac generose; sanctorum autem et dignorum virorum est laudes sine læsione transire, hoc est proprias laudes absque inani complacentia et peccato audire et dissimulare. Vidi lugentes laudatos ab hominibus, et ex hoc ira succensos contra suos laudatores, et quasi in foro commutantes passionem passione, hoc est, post contritionem admittentes iracundiam pro gloria vana vitanda, sicut in foro unum pro alio commutatur seu venditur.

Nemo cognoscit quæ sunt hominis, utpote interiores actus, cogitationes, affectiones, intentiones ipsius, nisi spiritus hominis qui est in ipso :9 hoc enim ait Apostolus. Confundantur igitur et obmutescant qui beatificare in faciem annituntur, id est, qui se ipsos non cohibent ab incauta aliorum commendatione in ipsorum præsentia : quoniam graviter peccant, et aliis præbent multiplicis ruinæ occasionem. — Quum audieris quia proximus tuus et amicus tuus maledicit te absentem sive præsentem, tunc ostende caritatem laudando ipsum, ut reddas bonum pro malo.

Magnum est laudes hominum amovere ab anima, hoc est propriam animam taliter custodire ut laudes hominum non affectet neque recipiat, sed potius spernat; majus vero est dæmonum laudes avertere, id est suggestiones dæmonum callidissimas et secretas quibus incitant nos ut magnificemus nos ipsos, abjicere.

Humilitatem ostendit non qui se ipsum vilificat (quomodo enim non supportabit se ipsum?); sed ab alio improperatus, et caritatem ad ipsum non minuens, ostendit veraciter humilitatem, imo et patientiam. Verumtamen qui ita se ipsum parvi pendit quod dispositus est æquanimiter sustinere si vilipendatur ab aliis, ostendit humilitatem; sed qui ita se ipsum vilificat ut indignetur si contemnatur ac vituperetur ab aliis, nondum factus est sinceriter humilis.

Notavi dæmonem vanæ gloriæ immittentem cogitationes alicui Fratri, et revelantem has alteri, et præparantem, id est, instigantem illum cui revelavit cogitationes alterius, dicere quæ latebant in corde ipsius cujus cogitationes cognovit ex revelatione diaboli, et beatificantem hunc de cetero quasi præcognitorem: hoc est, notavi quod Frater cujus cogitationes sic patefactæ fuerunt per alium, reputabat de cetero alium illum quasi inspectorem secretorum ac prævisorem futurorum; vel sensus est, quod diabolus instigavit alium illum ut talem præcognitorem reputaret se ipsum.

Et hic spiritus immundus iterum habet naturam contrectare et tangere corporis membra, et facere in eo quasdam saltationes et motus. Diabolus namque quando permittitur, diversimode alterat et concitat corpus ac membra ipsius, sive ab intus sive ab extra, et facit in eo varios motus, horripilationes ac stimulos.

Non suscipias eum per consensum quum tibi submittit episcopatum, et Fratrum ducatum aut magisterium, hoc est, quum te movet ad appetitum istorum, sed omnem ambitionem abhorre: labor est enim hunc canem a mensa macelli repellere, id est, difficile est impudicum ac rabidum spiritum ambitionis a corde et appetitu sensitivo repellere. — Quando conspexerit aliquem habentem hic modicum quid institutionis pacificæ atque constantiæ, confestim exhortatur eum ex deserto, id est ex claustro, ire ad mundum. Vade, inquit, ad salutem et conversionem pereuntium animarum.

Alia forma Æthiopum, et alia forma simulacrorum. In Æthiopibus etenim est forma naturalis, et nigredo foris apparens ab intrinseco causata principio; in simulacris autem est forma artificialis, et nigredo aut alius color ab extra inductus. Ita et alius est modus vanæ gloriæ degentium in cœnobio, a modo vanæ gloriæ eorum qui in desertis morantur. Cœnobitæ enim tanguntur vana gloria sæpe ex occasione realis præsentiæ aliorum, solitarii vero frequenter ex apprehensione phantastica. Iterum, cœnobitæ interdum inaniter gloriantur, putantes facta sua ab hominibus magnificari; solitarii vero, dum æstimant conversationem suam a Deo ac angelis hominibusque absentibus reputari.

Vana gloria præanticipat adventum sæcularium hominum, id est, præcogitat et exspectat aut cupit, aut prævenit corporaliter obviando venientibus, sicut subjungitur: et leviores monachos exhortatur exire in occursum advenientium; ante pedes illorum festinat procidere ex ficta humilitate, ut magis glorificetur ab illis, et repleta superbia, festinat ad humilitatem fictam, morem et vocem extenuans subtrahit, hoc est, ultra modum quamdam religiositatem assumit in verbis ac moribus, vocem parvificando et mores subtiliando; atque ad manus peregrinantium intuetur, ut accipiat aliquid, sicque ad avaritiam pertrahit, imo et ad adulationem: nam peregrinantes et visitantes vocat dominos et præfectos, et vitam donantes, hoc est necessaria vitæ præstantes, post Deum.

Ad mensam recumbentes hortatur abstinere, id est, vana gloria eos quibus inest incitat ad sobrie manducandum, ut commendentur; hortatur quoque eos redarguere inferiores sine misericordia, id est aspere, ut per hoc justior et inculpabilior videatur.

Stantes negligenter in psalmodia fecit viriles, id est, fortiter cantare fecit desiderio laudis humanæ, et eos qui non habent bonas voces fecit habere pulchras voces, ita quod per industrias et conatus profecerunt in vocis sonoritate, et dormitantes fecit vigiles.

Eum qui est super canonem, id est præpositum regulæ seu canonicæ institutioni, demulcet blanditiis, et rogat sibi donari priora, hoc est majora seu potiora, quum quærat commoda propria; patrem et magistrum vocat eum usque ad recessum ab hospitio: quia tamdiu honorat eum præcipue, quamdiu ab ipso reficitur aut dotatur.

Præhonoratos superbos constituit, id est, vana gloria inducit ad superbiam eos qui præhonorantur, in quibus honores mutant mores: qui non implent quod in Ecclesiastico dicitur, In die honoris tui non extollaris;10 et contemptos demonstravit memores malitiæ. Dum enim vane gloriosi spernuntur, ægre ferunt, et memores sunt injuriæ sibi factæ, quam et dum prævalent ulciscuntur.

Vana gloria sæpe facta est conciliatrix ignominiæ vice honoris, hoc est, vanæ gloriationi subjectus frequenter acquirit sibi ipsi aspernationem, dum obtinere conatur honorem: nam et qui vanitatem ejus considerant, eum frequenter despiciunt. Discipulis enim suis irascentibus magnam attulit confusionem. Discipuli vanæ gloriæ sunt qui eam addiscunt et assequuntur: qui dum irascuntur his a quibus inhonorantur, ostendunt se ipsos esse passionibus vitiisque subjectos, utpote vanæ gloriæ, iræ, indignationi, impotentiæ, elationi. Propter quod magnam confusionem incurrunt coram Deo et ejus ministris.

Vana gloria veloces ad iram, fecit coram hominibus mites, id est exteriorem commotionem et ultionem reprimentes, ne irascendo et vindicando redderentur contemptibiles. — Naturalibus donis magnifice prosilit, hoc est, ex eminentia naturalium donorum vana gloria fortiter oritur et exsurgit, et per hoc dejicit frequentius miseros, id est homines vanos in naturalibus præfulgentes, videlicet eloquentes, ingeniosos, pulchros, ac similes.

Vidi dæmonem contristantem fratrem suum et persequentem, hoc est, consideravi quod unus dæmon alium dæmonem contristavit et expulit. Nempe Fratre quandoque irascente, procuravit diabolus interim sæcularium adventus, et miser Frater ex ira, id est post iram suam, mercatus, hoc est sortitus, vanam gloriam ex sæcularium visitatione, vendidit, hoc est, unum vitium commutavit pro alio, admittendo unum post aliud; simul enim ambabus, utpote iræ et vanæ gloriæ, unanimiter servire non potuit: sicque dæmon vanæ gloriæ contristavit et persecutus est dæmonem iræ.

Qui vanitatem lucrando mercatur, hoc est, qui temporalia per suos labores acquirendo incitatur ex hoc ad vanitates et complacentias stultas, duplicem possidet vitam, id est partim mundanam et partim claustralem. Nam inter monachos habitu et figura moratur; in mundo autem versatur mente, cogitatione et prudentia sua carnali.

Si vero acceleramus currere ad supernam beneplacentiam, hoc est, si Deo complacere ardenter optamus, festinemus gustare gloriam superiorem, id est spiritualem jucunditatem, consolationem divinam, atque futuram beatitudinem prælibare. Illam enim, videlicet spiritualem dulcedinem, gustans, omnem terrenam gloriam est contemnens. Miror enim si aliquis stravit secundam, nisi ante gustaverit priorem, hoc est, mirum reor, aut non credo, quod aliquis superavit ac sprevit gloriam vanam, qui non gustavit spiritualem lætitiam dulcedinemque divinam.

Nos sustinentes multoties deprædationem a vana gloria, hoc est privationem gratiæ ac virtutum et meritorum propter vanam gloriam a qua fuimus victi, conversi fuimus, gloriosius ipsam deprædati, id est, pristina nostra dejectione pœnitentes, præclarius vicimus gloriam vanam, considerando ejus fatuitatem ac damna, quam eramus superati ab ea. Vidi operationes quasdam spirituales ex gloria vana inceptas, et vituperabili principio supposito et jactato, finis est factus laudabilis. Hoc contingit dum aliquis incipit aliquem actum cultus divini vana intentione, atque in prosecutione sui actus advertit suæ intentionis ac vanitatis stultitiam, damnum, et vitiositatem : propter quod pœnitet, et quod perverse incepit, virtuose prosequitur. Propter quod subditur : eo quod intentio fuerit traducta in bonum. Quemadmodum etiam sæpe contingit oppositum, ut scilicet actio bene incepta vitiose prosequatur ac finiatur, vana gloria aut alia tentationis pravitate aut negligentia incidente. Porro qualiter hujusmodi actio sit una vel plures, quum una et eadem actio nequeat esse bona ac mala moraliter, alibi discuti habet.11

Qui de naturalibus bonis ac divitiis, dico autem de acumine intellectus, docilitate ingenii, lectione, prolatione, id est facundia, promptitudine ad agendum, ingenuitate, et universis talibus quæ sine labore nostro exsistunt in nobis, extollitur, nunquam participabit vera bona supernaturalia gratiæ gratum facientis, nec in futuro dona gloriæ æternalis, nisi de extollentia sua pœniteat. Qui enim in modico infidelis est, id est, bonis naturæ ac fortunæ abutitur, et in multo infidelis erit, id est in supernaturalibus donis gratiæ ac virtutum, se extollendo de eis, utpote inaniter gloriosus.

Propter summam impassibilitatem, et divitias charismatum, id est desiderio acquirendi plenam passionum reformationem atque virtutum perfectionem, et miraculorum operationem, et præcognitionis virtutem, id est gratiam prophetiæ, multi supervacue conterunt corpora sua per discretas abstinentias, vigilias, disciplinas. Latet etenim miserabiles eos quomodo non labores et dolores corporales, sed humilitas magis exsistat talium mater. Hoc est, ideo tam indiscrete in exercitiis corporalibus se affligunt, quia ignorant qualiter supernaturalia dona illa gratiæ gratum facientis et gratiæ gratis datæ facilius et expeditius obtinentur per exercitationem virtutum, præsertim humilitatis internæ, quam per exercitia corporis laboriosa : quæ tamen conferunt ad hoc quando discrete fiunt, quemadmodum Daniel et socii ejus meruerunt sapientiam et intelligentiam per abstinentiam suam.12

Qui dona pro laboribus requirit, hoc est, qui per exercitia sua exteriora laboriosa intendit adipisci dona gratiæ, quasi de condigno ac debito, fallax subtus jecit fundamentum, id est, in erroneo fundamento ac falsa opinione se figit; qui vero se ipsum reputat debitorem, hoc est, qui sentit se Deo debere se ipsum et quidquid potest, quia omne quod habet ac potest, a Deo sortitus est, inexspectatas divitias repente accipiet, id est, inopinate ac subito copiosiusque quam speravit, replebitur charismatibus Spiritus Sancti. Propter quod admonet Christus : Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus.1314

Non obedias exterminatori, hoc est, nequaquam consentias tentatori, qui suggerit tibi propalare virtutes tuas sub specie utilitatis audientium.1516 Quid enim proficit homo, si universum mundum ædificet, se ipsum vero damnificet? Nihil enim ita ædificare potest videntes et etiam audientes, ut humiles mores et sine segnitie, id est mores et actus alacres, torpore carentes, et verbum non fictum. Fit enim aliis, id est, tale verbum seu ædificatio talis efficitur videntibus ac audientibus, viaticum ac itinerarium nunquam superbiendi, id est spiritualis refectio et confortatio, et medium vitandi omnem superbiam. Quo utique nil majus exsistit ad utilitatis rationem, id est ad spiritualem ædificationem.

Quidam contemplativorum signanter notavit et visum narravit, dicens: Sedente me in congregatione, venientes dæmones vanæ gloriæ et superbiæ, sederunt juxta me, unus ex una parte, alter ex altera. Et unus, videlicet dæmon vanæ gloriæ, hinc pungens latus meum digito suo inaniter glorioso, id est, animam meam pulsans suggestione gloriationis inanis, exhortabatur me dicere, hoc est præsentibus recitare, quamdam theoriam et operationem quam feceram in deserto, id est quamdam contemplationem et actionem præcipuam quam in solitudine habui. Quum autem amovissem hunc dæmonem, dicens, Convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant mihi mala;17 adstans celeriter qui erat a sinistris, videlicet dæmon superbiæ, ad aurem meam, videlicet interiori auditui meo, dixit: Euge, euge, bene fecisti et magnus effectus es, vincens irreverentissimam matrem meam, videlicet inhonestissimam gloriam vanam, quæ parit ac introducit superbiam. Ad quem dæmonem ego directe intuens, recteque jaciens sagittam verbi cœlestis, resumens quod sequebatur de versu, id est post versum prætactum, dixi:18 Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi, Euge, euge, bene fecisti.

Interrogante me Climaco hunc eumdem contemplativum quomodo vana gloria mater esset superbiæ, dixit: Nimirum quia laudes exaltant et inflant animam quæ laudatur, quæ nondum perfecta est; qua taliter exaltata, sumens eam superbia effert eam sursum usque ad cœlos, et subtus defert eamdem usque ad abyssos: nam eo ipso quo homo se ipsum vane extollit et quasi angelicum reputat, cadit, et vincitur dæmonibusque subjicitur.

Est gloria ex Deo proveniens, id est, quædam est gloriatio, exaltatio ac honorificentia hominis bona, ordinata ac salutaris, qua gloriatur in Domino et exaltatur ab ipso. Nam Dominus ait:19 Glorificantes me ego glorificabo. Et est gloria prosequens ex diabolica præparatione, id est inductione proveniens, utpote gloria vana animam lædens. Unde Dominus ait in Evangelio: Væ quum benedixerint vobis omnes homines.20 Sapienter cognosces priorem gloriam, id est, tunc scies quod gloria seu honoratio quæ tibi ab aliis exhibetur, tibi sinceriter debeatur pro tua humilitate, ac Deo agente impendatur, quando averteris eam ex omni industria, reputans eam tanquam nocumentum, id est, quando hanc tui ipsius honorationem ac laudem cum molestia ac tædio toleras, arbitrans eam esse periculosam, et quantum in te est mallens vilipendi quam in vita hac honorari. Secundam vero, utpote gloriam vanam, sic cognosces: quando videlicet contingit nos operari vel agere quodcumque quod etiam ad rem pertinet, hoc est aliquod salutare ac debitum, et gloria ista seu dæmon gloriæ hujus, persuadet nos facere istud ut ab hominibus videamur, et persuadet quoque nos configurare, id est, ut disponamus nos, aut aliis conformemus nos, ad ostendendum virtutem non exsistentem in nobis:21 quod est detestanda ac duplex hypocrisis; aut inquietat aut supponit exsistentem, id est, moleste nos tentat ut ostendamus et proponamus aliis virtutem quæ exstat in nobis, et suggerit hoc auctoritate Scripturæ. Sic enim ait:22 Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona: quod intelligendum est de operibus ad quæ tenemur.

Deus frequenter restituit, id est reduxit, vane gloriosos in odium vanæ gloriæ per ignominiam eis supervenientem. Dum enim experiuntur se despici propter suas vanitates et ambitiones ac complacentias vacuas, tandem Deo moderante avertunt, ac deflent suæ gloriæ fatuitatem, vexatione eis intellectum præstante.

Custodia oris et amor ignominiæ, id est injuriæ seu vituperationis, est principium privationis, id est exstirpationis, vanæ gloriæ, quæ frequenter prorumpit in verba jactantiæ, et per ea se ipsam ostendit ac fovet.23 Medium vero, id est profectus in exstirpatione vanæ gloriæ, est abscisio omnium interiorum vitiosarum adinventionum gloriæ vanæ, utpote singularitatum et superstitionum ac simulationum ac duplicitatum. Finis autem, id est consummata aspernatio et exstirpatio vanæ gloriæ, si tamen finis est abysso, id est vanæ gloriæ, quæ sine termino se extendit, et super se ipsam ac suam exstirpationem reflectitur: propter quod Oceano comparatur. Itaque « finis » ejus, est insensibiliter, id est intellectualiter, adinvenire ea quæ ad ignominiam conferunt et eam consummant coram multitudine, hoc est excogitare ac demonstrare coram aliis quosdam gestus per quos maxime contemnaris et humilieris ab illis, sic tamen ut gestus illi non sint in se illiciti. Sed quia posset quis dicere, istud non esse agendum, ne quis alios scandalizet, idcirco subjungitur :

Noli occultare tuam confusionem, id est tuam confusibilitatem aut propriam « confusionem » qua in te ipso de tuis peccatis confunderis, aut « confusionem » qua ab aliis meruisti confundi, sub intentione et respectu non dandi reliquis hominibus impedimentum salutis et offensam, id est scandalum.24 Prætacti enim gestus, per quos quis ab aliis maxime inhonoratur ac spernitur, sæpe sunt aliorum scandalizativi, utpote, amentiam fingere, culpam non commissam a se sibimet imputare, abusiva quædam peragere: ideo posset quis opinari nullum debere talia facere ut magis vilipendatur. Et docet hic auctor, quod talia non sunt vitanda istis ex causis. Et de hoc leguntur in Vitaspatrum quædam exempla. Verumtamen multi doctores affirmant talia non esse agenda de lege communi, quum dicat Apostolus, Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum;25 itemque, Ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum;26 et rursus, Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis:27 imo quum dicat Salvator, Videte ne scandalizetis unum de pusillis istis;28 et, Væ homini per quem scandalum venit. Porro, quod aliqui Sancti talia laudabiliter egisse dicuntur, salvant dicendo, quod ex speciali instinctu Spiritus Sancti fecerunt hujusmodi opera:29 quod ad imitationem trahendum non est.

Ceterum non convenit uti eodem emplastro juxta speciem offensionis culpæ, id est, juxta diversitatem vitiorum uti oportet diversis remediis contra ea. Quandocumque gloriam nobis advocamus, id est, quando nos ipsi acquirimus nobis gloriam seu honorem, et quando venit ad nos præmissa ab aliis, non vocata, id est, quando sponte exhibetur nobis ab aliis absque procuratione et practica nostra, et quando nitimur facere aliquas adinventiones, id est aliquos gestus seu mores aut singularitates monstrare, ad vanam gloriam provocandam seu obtinendam, reminiscamur luctus nostri, qualiter scilicet peccata et pericula nostra consuevimus deplorare, et timentis coram Deo adsistentiæ solitæ immorari in nobis tempore orationis, id est, recolamus etiam qualiter consuevimus nos habere timorate et immorari timori in Dei præsentia, præsertim quando oravimus eum, et penitus avertemus a nobis et erubescere faciemus procacem, id est gloriam vanam, ita quod ex recordatione pristinæ nostræ compunctionis, humilitatis atque timoris, ipsam abjiciemus, et nos ipsi de ea erubescemus; si tamen habemus curam et studium veræ orationis, hoc est, si solliciti et intenti sumus ut cum devotione decenti Deo orationes fundamus. Si vero non sumus ad hoc solliciti, capiamus celeriter memoriam exitus nostri; sin autem, timeamus saltem illam confusionem quæ consequitur gloriam vanam: qui enim se ipsum exaltat, humiliabitur, non solummodo in futuro, sed etiam nunc ad tempus.

Quum seductores, hoc est adulatores, incipiunt nos laudare, festinemus memoriter considerare multitudinem iniquitatum nostrarum, et inveniemus nos ipsos indignos his quæ dicuntur vel aguntur ad nostrum præconium et honorem.

Sunt penitus gloriosi inaniter qui debent exaudiri a Deo in aliquibus petitionibus suis, id est, quidam vani gloriosi tales sunt, idque merentur, ut exaudiantur a Deo in quibusdam quæ petunt, quæ tamen ad salutem eorum nequaquam sufficiunt; quorum orationes et obsecrationes solet Dominus anticipare, id est præveniendo celeriter exaudire, vel antequam orent dare quod fuerant petituri, ut accipientes quod optant non per orationem, id est absque diuturna petitione, aut etiam non orando, addant elationem suæ elationi, extollendo se ipsos tanquam multum devotos, quibus ad manum sit devotione et fervore perfundi, ac taliter præveniri et exaudiri. Tales igitur orent sibi desuper dari veram humilitatem, patientiam, ac mortificationem salubrem. Et in verbis his, « ut addant », etc., « ut » tenetur concomitanter, non causaliter. Qui sunt omnino simpliciores columbina simplicitate, non consueverunt corruere isto veneno, id est decipi per hunc modum, qui eis venenum est. Nam vana gloria est simplicitatis abjectio, et institutio et conversatio ficta.

Vermis quum creverit, alas naturaliter mittens, plerumque in altum extollitur, sursum volando; et vana gloria consummata per consensum illicitum parit superbiam, quæ est complementum et auctrix omnium vitiorum. Qui vero non capitur a gloria vana, non corruet in superbiam Deo inimicam et adversantem, et sine capite exsistentem, quum ipsa sit caput, origo et radix malorum.

Footnotes

  1. Cf. t. XXVII, p. 54 A et s. ↩

  2. Matth. VI, 23. ↩

  3. Matth. vi, 2, 5, 16. ↩

  4. Job xxi, 7 et seq. ↩

  5. Matth. vi, 5. ↩

  6. Is. III, 12. ↩

  7. Ps. CXL, 5. ↩

  8. Eccli. XI, 30. ↩

  9. I Cor. II, 11. ↩

  10. Eccl. xi, 4. ↩

  11. Cf. t. XXII, p. 544 D'ets. ↩

  12. Dan. 1, 8 et seq. ↩

  13. Luc. XVII, 10. ↩

  14. Luc. XVII, 10. ↩

  15. Luc. IX, 25. ↩

  16. Matth. XVI, 26; ↩

  17. Ps. XXXIX, 15; LXIX, 4. ↩

  18. Ps. XXXIX, 16; LXIX, 4. ↩

  19. 1 Reg. II, 30. ↩

  20. Luc. VI, 26. ↩

  21. Matth. VI, 1; XXIII, 5. ↩

  22. Matth. V, 16. ↩

  23. Ibid. 7. ↩

  24. Is. xxviii, 19. ↩

  25. II Cor. vi, 3. ↩

  26. Rom. xiv, 13. ↩

  27. I Cor. xiv, 40. ↩

  28. Matth. xviii, 6, 10. ↩

  29. Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩

Chapter 48 of 100