Gradus 22
DE SUPERBIA SINE CAPITE EXSISTENTE.
SUPERBIA est Dei negatio, inventio dæmonum, despectio hominum, mater condemnationis atque judicii, laudum proles, infructificationis argumentum, effugatio adjutorii Dei, præcursor ecstasis et amentiæ, conciliator lapsuum et ruinarum, occasio defectionis, fons furoris, firmamentum dæmonum, custos vitiorum, inviscerositatis adductor, ignorantia compassionis, amarus positor et exquisitor rationis, exactor crudelis et inhumanus, luctator Deo contrarius, radix blasphemiæ.1
Initium superbiæ, finis vanæ gloriæ; medium superbiæ, contemptus proximorum, inverecunda quoque manifestatio propriorum laborum et dolorum, cordialis etiam amor propriæ laudis, et odium correptionis ac redargutionis; finis autem superbiæ, negatio adjutorii Dei, et extollentia propriæ festinantiæ ac sollicitudinis, mos dæmoniacus.
Omnes volentes effugere foveam hanc, audiamus. Passio hæc diligit frequentius paululum accipere: non enim supponit ac suggerit ab exordio sui Deum negare irreverenter et sine rubore. Vidi referentem Deo gratiarum actiones ore, et extollentem et magnificantem se ipsum ex propria prudentia.2 Testatur hoc Pharisæus ille ironice dicens : O Deus, gratias ago tibi.
Ubi ruina pertingit et advenit, ibi ante superbia tentorium fixit : diminutio enim prioris esse secundum doceatur aut supponatur.
Audivi quemdam memoria dignum et honorandum, dicentem esse duodecim passiones ignominiæ. Si unam illarum (dico autem elationem) dilexeris voluntate, illa elatio complebit locum undecimum.
Monachus altum sapiens contradicit vehementer; monachus vero humiliter sapiens contradicere nescit. — Cypressus dedignatur pergere super terram, et arrogans monachus superbus corde, dedignatur obedientiam possidere. — Vir altus corde desiderat principari : aliter enim non potest (magis vero non vult) perdi in finem, ut congruit.
Deus resistit superbis : quis autem valet misereri eorum ?34 Immundus est coram Domino omnis arrogans corde : et quis de cetero valebit eos mundare ?5
Correctio et disciplina superborum, est ruina et lapsus; stimulus vero, dæmon; derelictio autem, ecstasis atque amentia. — Nempe de primis homines ab hominibus sunt curati, novissimum vero ab hominibus insanabile.
Qui amovet a se redargutionem, passionem significavit; accedens vero, solvitur a vinculo. — Si absque alia passione, propter hanc solam cecidit quis de cœlo, quærendum est ne quando possibile sit ex sola humilitate sine alia virtute in cœlos ascendere.
Superbia est perditio spiritualium divitiarum et sudorum.6 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret : quia cum superbia clamaverunt. Clamaverunt ad Dominum, nec exaudivit eos : penitus ideo quia non absciderunt causas contra quas orabant.
Senex quidam cognitione et scientia plenus, spiritualiter admonuit Fratrem superbientem. Ille vero excæcatus respondit : Indulge, Pater, non sum superbus. Sapientissimus autem senex dixit ad Fratrem : Qualem evidentiorem ostensionem superbiæ poteris nobis exhibere, o fili, quam ut dicas, Superbus non sum ? — Obedientia et subjectio omnino decet et convenit talibus, et constitutio magis crassa, vilis et ignominiosa, et lectio directionum Patrum super naturam. Forte sic saltem erit quædam parva spes salutis infirmantibus.
Confusio est super alieno ornatu extolli, extrema vero insipientia est super charismatibus Dei phantasticari. Quæcumque directiones tibi fuerunt ante tuam generationem, super his solis extolle te : quæ enim sunt post generationem, donavit tibi Deus, sicut et ipsam generationem. Quascumque præter mentem virtutes direxisti, hæ solæ tuæ sunt : mentem enim Deus donavit. Quæcumque certamina victoriæ ostendisti sine corpore, facta sunt ex sola festinantia tua : corpus enim non est tuum, sed est factura Dei.
Ne confidas usquequo sententiam acceperis, videns illum manibus et pedibus vinctum, esse in tenebras exteriores projectum post vocationem et inter recumbentiam adsistentium sponso.7 Noli arrogans altum sapere, quum sis terrenus : multi enim de cœlo ejecti sunt, quum fuissent immateriales et sancti.
Quando dæmon capit locum in operariis suis, tunc superapparens eis per somnia, aut etiam manifeste in visione, in figura cujuscumque angeli sancti aut martyris, tradit eis revelationem mysteriorum sive dona charismatum, ut miserabiles seducti falsis, excidant perfecte a sensibus.
Licet mille mortes sustinuerimus pro Christo, nondum tamen quod est congruum persolvemus : aliud enim est sanguis Dei, et aliud sanguis servorum, secundum dignitatem, non secundum essentiam. — Non cessemus nos ipsos semper inquirere, examinare et dijudicare per comparationem ad Patres et luminaria qui fuerunt ante nos ; et tunc inveniemus nos ipsos nondum calcasse vestigium diligentis conversationis, sed adhuc commorantes ac positos in institutione aut consistentia sæculari.
Monachus proprie est oculus non elatus, humilis animæ intuitus, et immotus corporis sensus. Monachus est qui impugnatores instar bestiarum advocat et irritat quum fugiunt ab eo. Monachus est incessabilis excessus, et tristitia vitæ. Monachus est qui ita afficitur et qualificatur virtutibus, sicut alius delectationibus vitiosis et concupiscentiis. Monachus est incessabile lumen in oculo cordis. Monachus est abyssus humilitatis ex toto præcipitans et suffocans omnem spiritum alienum.
Tumor operatur peccatorum oblivionem; sed conciliatio humilitatis, peccatorum memoriam. — Superbia est novissima animæ penuria, divitias phantasticans, et lumen in tenebris videre se arbitrans. Non solum non progredi inquinata non sinit, sed et longe projicit ab altitudine.
Superbus est sanies intus putrescens, extrinsecus vero visione nitescens. — Monachus superbus non indiget dæmone : ipse enim sibi ipsi de cetero factus est dæmon et impugnator.
Tenebræ sunt alienæ et extraneæ a lumine, et superbus ab omni virtute exstat extraneus. — In cordibus superborum concipiuntur verba blasphemiæ ; in animabus vero humilium oriuntur ex Deo verba cœlestia. — Abominatur fur solem ; qui autem superbus est, vilipendit mites.
Plurimi superborum latent se ipsos, nescio qualiter ; et arbitrantes se esse sine vitio et impassibiles, propriam penuriam in exitu cognoverunt. — Qui captus est ab ea, non obsecrabit Dominum : vana est enim apud illum salus hominum.
Apprehendi alicubi errorem et seductionem superbiæ, quæ est sine capite, in corde meo repentem cum labore remigii, vectam super humeros propriæ matris : quas illaqueans obedientiæ vinculo flagellansque vilitatis flagello, per tormenta exquisivi dicere introitum earum in me.
Quocirca flagellatæ dixerunt : Non nos habemus principium neque genituram, sed nos sumus principatrices et genitrices universarum passionum. Porro contritio cordis genita in obedientia non modice nos impugnat ; et non sustinemus ut aliquis dominetur nobis : propterea et in cœlis principantes factæ, apostatavimus inde. Et ut summatim dicatur, nos sumus genitrices omnium vitiorum contra humilitatem agentium; universa vero cooperantia humilitati, apposita sunt nobis contrarie. Sed in cœlo vicimus, et tu quo a facie nostra fugies? Nos naturaliter habemus ignominias frequentius consequi obedientiam et inirascibilitatem et oblivionem injuriæ et ministrationem. Nostræ progenies sunt: ruinæ et lapsus spiritualium, ira, detractio, amaritudo, furor, clamor, blasphemia, hypocrisis, odium, invidia, contradictio, complacentia et regulatio propriæ voluntatis, impersuasibilitas et inobedientia. Unum est solum in quo non habemus virtutem superconari, et hoc tibi dicimus flagellatæ: si coram Deo persistas te ipsum integre vituperare et inculpare, reputabis nos quasi araneam. Ut vides, vana gloria est equus superbiæ, super quam ascendi. Sancta vero humilitas se ipsam inculpans atque vituperans, deridebit equum et ascensorem ipsius, delectabiliter canens in melodia laudem ac canticum super victoria:8 Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est; equum et ascensorem dejecit in mare, et in abyssum humilitatis.
Footnotes
Chapter 49 of 100