Articulus 26
EXPOSITIO HUJUS GRADUS VICESIMI SECUNDI.
SUPERBIA est Dei negatio. Superbus namque se ipsum sic erigit, et de donis Dei ita extollit se ipsum, quasi ea habeat a se ipso: per quod æquivalenter abnegat Deum, et sequitur Pharaonem, cui Dominus ait per Ezechielem:1 Audi, Pharao, draco magne, qui dicis, Meus est fluvius, et ego feci me ipsum.
Est quoque superbia inventio dæmonum: nam et primus ille apostata primus superbivit in cœlo, aliosque ad elationem induxit; despectio hominum: quia per eam unus despicit alium; mater condemnationis atque judicii: superbi enim alios temerarie judicant, reprobant et condemnant; laudum proles: quoniam sæpe oritur ex laudibus aliorum, ut dictum est;2 infructificationis argumentum, id est signum interioris sterilitatis, et quod superbus non proficit in gratia et virtute; effugatio adjutorii Dei: facit equidem hominem adjutorio Dei indignum; præcursor ecstasis et amentiæ, id est dispositio ad tantam infatuationem et deceptionem, ut homo alienetur a se ipso, et usu rationis privetur, fiatque phantasticus; conciliator, id est procuratio, lapsuum et ruinarum: quia ad varia trahit peccata; occasio defectionis, id est debilitatis cordis ac capitis; fons furoris: superbi enim faciliter et vehementissime irascuntur, quoniam parvam injuriam reputant maximam, quum sint in oculis propriis magni; firmamentum dæmonum, custos vitiorum: per superbiam quippe homo meretur in peccatis suis relinqui, et jugo dæmonum firmiter subjici; inviscerositatis adductor, ignorantia compassionis: nam reddit hominem crudelem et incompassivum; amarus positor et exquisitor rationis: superbus namque cum exacerbatione et rigore judicat alios, et satisfieri sibi expostulat: ideo subditur, exactor crudelis et inhumanus; luctator Deo contrarius, cui rebellis est; radix blasphemiæ, ad quam tandem perducit superbum quum ei contingunt adversa, in quibus fit repente valde impatiens.
Initium superbiæ est finis vanæ gloriæ: quia ut patuit præcedenti articulo, vana gloria ad superbiam introducit, et ubi ipsa terminatur, superbia inchoatur.3 Medium superbiæ est contemptus proximorum, inverecunda quoque manifestatio propriorum laborum et dolorum, ex quibus potest quis excellentior apparere, cordialis etiam amor propriæ laudis, et odium correptionis ac redargutionis. Finis autem superbiæ est negatio adjutorii Dei, et extollentia propriæ festinantiæ ac sollicitudinis. Ad hoc namque superbia finaliter ducit superbum, ut putet se propriis viribus quæ bona sunt operari, nec indigere gratioso Dei auxilio, sicque extollat propriam alacritatem et curam qua festinavit ac studuit bona efficere, secundum quod æstimat: quod totum est mos dæmoniacus, id est actus et apparatus dæmonem sequens.
Omnes volentes effugere foveam hanc, audiamus. Passio hæc, puta superbia, diligit frequentius paululum accipere, id est, communiter oritur partim ex gratiarum actione. Non enim supponit ac suggerit, id est, non præsumit nec instigat, ab exordio sui Deum negare irreverenter et sine rubore. Vidi referentem Deo gratiarum actiones ore, et extollentem et magnificantem se ipsum ex propria prudentia qua scit Deo esse regratiandum tanquam fonti omnium bonorum. Testatur hoc verum esse Pharisæus ille ironice dicens: O Deus, gratias ago tibi.4 Quam gratiarum actionem dicitur ille Pharisæus Deo obtulisse « ironice », quia non egit hoc ex vera devotione et humilitate, sed ex superba cognitione.
Ubi ruina pertingit et advenit, ibi ante superbia tentorium fixit. Cetera enim peccata ex superbia oriuntur: ideo eam aliquo modo præsupponunt. Diminutio enim prioris esse secundum doceatur aut supponatur. Hoc interrogative et negative legendum videtur, ut sit sensus: Quis dicat aut præsupponat quod minoratio superbiæ, quæ est prima iniquitas, sit secundum, id est alius casus? Quod quum dici non possit, constat quod ipsa superbia sit causa ruinæ sequentis.
Audivi quemdam memoria dignum et honorandum, dicentem esse duodecim passiones ignominiæ. Sic et philosophi et theologi quidam dicunt esse duodecim passiones animæ, loquendo in genere; quidam vero asserunt quod undecim sint. Quæ dicuntur « passiones ignominiæ », id est sensualitatis, quia rationi irreverenter resistunt, atque ad ignominiosa opera pertrahunt hominem. Si unam illarum, dico autem elationem, quæ est appetitus temporalis excellentiæ aut humani honoris, dilexeris voluntate, utpote cum pleno consensu, illa elatio complebit locum undecimum, id est, undecima erit in ordine, forsan secundum aliquam considerationem.
Monachus altum sapiens, id est, magnum et sapientem se reputans, contradicit vehementer superiori ac aliis, præferens judicium suum judicio eorumdem; monachus vero humiliter sapiens contradicere nescit. — Cypressus dedignatur pergere super terram, id est, ex sua natura inclinatur ad hoc ut crescat seque extendat in aere et in alto; et arrogans monachus superbus corde, dedignatur obedientiam possidere.
Vir altus corde desiderat principari: aliter enim non potest (magis vero non vult) perdi in finem, ut congruit, id est, aliter non valet (imo nec vult) finaliter condemnari tamque horribiliter et extreme perire, sicut decet eum perire propter suam elationem: idcirco justo Dei judicio permittitur ad ambitionem corruere, imo et interdum ad majorem suam damnationem obtinere optatam prælationem.
Deus resistit superbis: quis autem valet misereri, id est auxiliari, eorum, nisi omnipotens Deus? Immundus est coram Domino omnis arrogans corde:5 et quis de cetero valebit eos mundare?
Correctio et disciplina superborum, est ruina et lapsus: dum enim corripiuntur et castigantur, per impatientiam et indignationem suam gravius peccant et cadunt;67 stimulus vero, dæmon, id est, diabolus pungit et incitat eos ad mala, deinde puniet eos in sempiternum; derelictio autem, ecstasis atque amentia, id est, præcipua derelictio superborum a Deo, est quod elationis suæ demerito cadere permittuntur ad alienationem et infatuationem præfatas.
Nempe de primis homines ab hominibus sunt curati, id est, unus homo interdum curat alium ministerialiter de vitiis pertinentibus ad principium ac medium superbiæ, de quibus jam dictum est; novissimum vero ab hominibus insanabile, id est, hoc quod pertinet ad finem ac consummationem superbiæ, de quo nunc mentio facta est, non potest ab ullo homine viatore curari. Hoc enim est negatio adjutorii Dei: quæ fuit hæresis Pelagii, asserentis nos posse mereri sine gratia Dei. Unde Apostolus:8 Hæreticum hominem, inquit, post unam et secundam correptionem devita, etc.
Qui amovet a se redargutionem, id est, qui increpari dedignatur, passionem significavit, id est, superbum, impatientem et passionibus subditum se esse monstravit; accedens vero ad correptionem spontanee, solvitur a vinculo suæ culpæ.
Si absque alia passione, propter hanc solam cecidit quis de cælo, id est, quoniam primus ille apostata de cælo dejectus est propter solam suam superbiam, quærendum est ne quando, hoc est anne aliquando, possibile sit ex sola humilitate sine alia virtute in cælos ascendere. Ad quod breviter respondendum, quod per solam humilitatem homo potest ascendere et salvari, si humilitas accipiatur cum inclusione virtutum ei inseparabiliter annexarum; aliter non: nec enim possibile est hominem quemquam salvari sine caritate, imo nec sine fide, sine qua impossibile est Deo placere.9
Superbia est perditio spiritualium divitiarum et sudorum, sicut jam habitum est.10 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret:11 quia cum superbia clamaverunt. Clamaverunt ad Dominum, nec exaudivit eos: penitus ideo quia non absciderunt causas contra quas orabant, id est, de suis peccatis non pœnituerunt veraciter.
Senex quidam cognitione et scientia plenus, spiritualiter admonuit Fratrem superbientem, ut elationem omnem abjiceret. Ille vero excæcatus respondit: Indulge, Pater, non sum superbus. Sapientissimus autem senex dixit ad Fratrem: Qualem evidentiorem ostensionem superbiæ poteris nobis exhibere, o fili, quam ut dicas, Superbus non sum?
Obedientia et subjectio omnino decet et convenit talibus, puta superbis, et constitutio magis crassa, vilis et ignominiosa, id est contrectatio, collocatio et humiliatio grossa, dejectiva, et quasi injuriosa, ut acriter exercitentur, et frangere se addiscant omnibus obsequendo et infima loca tenendo, et lectio directionum Patrum super naturam, id est prælectio exercitiorum et operum sanctorum Patrum quæ supernaturaliter impleverunt, ut illorum exemplis ædificentur, seque humiliare et mortificare conentur. Forte sic saltem erit quædam parva spes salutis infirmantibus, id est Fratribus tam superbis.
Confusio est super alieno ornatu extolli, id est de aliorum perfectione superbire, quemadmodum quidam inflantur, quia in Ordine eorum fuerunt multi sapientes sanctique viri, quum tamen illorum non sectentur vestigia; extrema vero insipientia est super charismatibus Dei phantasticari, id est dona gratiæ Dei sibi ipsi, non divinæ pietati adscribere: quod est illusio prorsus phantastica.
Quæcumque directiones tibi fuerunt ante tuam generationem, id est, quæcumque opera bona fecisti antequam natus fuisti, aut regeneratus in Christo, super his solis extolle te: quæ utique nulla sunt. Quæ enim sunt post generationem, id est, bona quæ fecisti postquam natus es, donavit tibi Deus, sicut et ipsam generationem: idcirco non licet tibi superbire de illis. Quascumque præter mentem virtutes direxisti, id est, actus virtuosos quos fecisti absque intellectu et usu rationis, hæ solæ tuæ sunt, id est, tibi adscribi possunt: quæ nullæ sunt, quum sine rationis judicio nulla sit actio virtuosa. Mentem enim Deus donavit: ideo omnis actio mentis est Deo attribuenda. Quæcumque certamina victoriæ ostendisti sine corpore, id est extra corpus exsistens, aut sine corporis tui concursu, facta sunt ex sola festinantia (id est agilitate) tua: corpus enim non est tuum, id est, a te ipso illud non habes, sed est factura Dei.
Ne confidas usquequo sententiam acceperis, id est, noli præsumere aut sine Dei formidine esse, antequam fueris judicatus a Deo, videns illum manibus et pedibus vinctum, esse in tenebras exteriores projectum post vocationem et inter recumbentiam adsistentium sponso. Unde in Evangelio legitur: Intravit rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali, etc.12
Noli arrogans altum sapere, quum sis terrenus: multi enim de cælo ejecti sunt, quum fuissent immateriales et sancti, videlicet angeli qui cum Lucifero peccaverunt: qui sancti fuisse dicuntur, non quod Deo unquam beatifice fruebantur, sed quia in sanctitate quadam creati sunt, præsertim secundum eos qui asserunt eos esse creatos in gratia gratum faciente et caritate.13
Quando dæmon capit locum in operariis suis, tunc superapparens eis per somnia, aut etiam manifeste in visione, in figura cujuscumque angeli sancti aut martyris, tradit eis revelationem mysteriorum sive dona charismatum, id est, secreta aliqua eis revelat, aut quædam similia divinis charismatibus eis largitur, ut miserabiles seducti falsis, id est deceptionibus et talibus fallaciis, excidant perfecte a sensibus, id est, amentiam incurrant, aut errores catholicæ veritati contrarios. Istud operatur diabolus in quibusdam quos videt ad tales illusiones magis dispositos, et qui sua singularitate ac pravitate merentur ita relinqui a Deo ac subdi dæmonio.
Licet mille mortes sustinuerimus pro Christo, nondum tamen quod est congruum persolvemus, id est, nil condignum ei rependemus, nec vicem æqualem. Aliud enim est sanguis Dei, et aliud sanguis servorum: aliud, inquam, secundum dignitatem, non secundum essentiam specificam: id est, sanguis Christi, qui est Deus verus veraciter incarnatus, est incomparabiliter dignior sanguine nostro; idcirco passioni Christi nihil æquale aut dignum rependere possumus, quidquid et quotiescumque pro illo perpessi fuerimus. Quid ergo eveniet illis qui nec modicum verbum, nec parvam injuriam, nec pœnitentiæ afflictionem volunt pati pro Christo?
Non cessemus nos ipsos semper inquirere, examinare et dijudicare per comparationem ad Patres et luminaria, id est splendidissimos atque illuminatissimos viros, qui fuerunt ante nos; et tunc inveniemus nos ipsos nondum calcasse vestigium diligentis, id est sollicitæ ac timoratæ, conversationis, sed adhuc commorantes ac positos in institutione aut consistentia sæculari, id est in vita et gradu hominum mundanorum respectu sanctorum Patrum.
Deinde ponuntur quædam descriptiones monachi: quæ qualiter intelligendæ sunt, patet ex dictis gradu primo, De inanis vitæ fuga.14
Monachus proprie est oculus non elatus, humilis animæ intuitus, et immotus corporis sensus. Ista descriptio datur de monacho per partem et per actum præcipue pertinentem ad ipsum. Potissime quippe spectat ad monachum oculum habere non elatum, sed exteriorem et interiorem intuitum humilem, in omnibus quoque sensibus esse custoditum, refrenatum ac fixum. Monachus est qui impugnatores instar bestiarum advocat et irritat quum fugiunt ab eo. Monachus namque debet esse tam fortis in fide, tam fixus in spe divini auxilii, tam fervens in caritate, et tantæ constantiæ, ut invisibiles hostes, Deo agente, prompte prosternat, et victos ad prælium contra se provocet: quod tamen agere non competit nisi perfectis, qui et cum omni humilitate et indesinenti confidentia auxilii divini id facere debent. Monachus est incessabilis excessus, et tristitia vitæ: id est, ad monachum spectat ad vitam beatam futuram jugiter adspirare, præsentia cuncta transcendere, et hujus exsilii incolatum deflere.
Monachus est qui ita afficitur et qualificatur virtutibus, sicut alius delectationibus vitiosis et concupiscentiis. Pertinet namque ad monachum ut totis præcordiis afficiatur circa bonum honestum, et semper esuriat sitiatque justitiam, spiritualem profectum, consummationem virtutum, ita ut viscera animæ suæ convertantur ac transformentur in bonitatis ac pietatis affectum, quemadmodum libidinosus totis præcordiis ad carnalia delectatur atque in turpitudinis affectum convertitur. Monachus est incessabile lumen in oculo cordis, id est lumine discretionis et dono sapientiæ jugiter decoratus in ratione. Monachus est abyssus humilitatis, id est profundissima humilitate ornatus, ex toto præcipitans et suffocans omnem spiritum alienum, videlicet spiritum elationis, fornicationis, iræ, impatientiæ, gulæ, et quidquid humilitatis est expulsivum.
Tumor operatur peccatorum oblivionem, hoc est, elatio facit hominem peccatorum suorum immemorem; sed conciliatio humilitatis, id est consideratio humilis sui ipsius, parit peccatorum memoriam.
Superbia est novissima, id est extrema et maxima, animæ penuria, divitias phantasticans, id est, faciens hominem imaginari quod sit virtuosus ac dives, juxta illud in Apocalypsi: Dicis quia dives sum et nullius egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis;15 et lumen in tenebris videre se arbitrans: facit enim hominem præsumptuosum, ita ut quum sit in caligine vitiorum, putet se ad contemplandum sublimia ac divina idoneum. Non solum non progredi inquinata non sinit, id est, vitiosa ista superbia non tantum impedit hominem a processu virtutum, sed et longe projicit eum ab altitudine, id est, maxime facit distare ab arce perfectionis, et quo superbus se erigit altius, eo propria animositate ruit profundius.
Superbus est sanies intus putrescens, extrinsecus vero visione nitescens. Superbus namque quanto plus extra ornatur, prosperatur et aliquid esse videtur, tanto interius fœdior abominabiliorque consistit, quemadmodum Christus de Scribis et Pharisæis superbis disseruit: Similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris pulchra apparent, intus vero plena sunt omni spurcitia.16
Monachus superbus non indiget dæmone quo tentetur; ipse enim sibi ipsi de cetero factus est dæmon et impugnator: nam instar diaboli concipit, cupit, profert et operatur ex se ipso superba, vana ac impia.
Tenebræ sunt alienæ et extraneæ a lumine, loquendo de tenebris puris et impermixtis, et superbus ab omni virtute exstat extraneus. — In cordibus superborum concipiuntur verba blasphemiæ, dum eis contingunt adversa; in animabus vero humilium oriuntur ex Deo verba cœlestia, id est inspirationes supernæ et illuminationes divinæ, ita quod dicere queunt: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Cum simplicibus enim atque humilibus sermocinatio Dei. — Abominatur fur solem, in quantum sol lumine suo prodit aut impedit eum;1718 qui autem superbus est, vilipendit mites.
Plurimi superborum latent se ipsos, nescio qualiter: propria enim pericula et peccata non intuentur, excæcante eos elatione ipsorum; et arbitrantes se esse sine vitio et impassibiles, id est a passionum excessibus reformatos, propriam penuriam in exitu, id est in hora mortis, cognoverunt, suas videlicet iniquitates, inopias et ærumnas, vel ex Dei judicio, quo tunc particulariter judicantur, vel ex dæmonis procuratione, qui tunc ad eorum reducit memoriam peccata ipsorum, ut eos ad desperationem inducat, vel ex propria consideratione inducti timore servili divini judicii ac infernalis supplicii.
Qui captus est ab ea, id est, elationi subjectus est, non obsecrabit Dominum ex vera devotione quamdiu in captivitate hujusmodi perseverat. Vana est enim apud illum salus hominum, id est, superbus nec sui ipsius nec aliorum salutem appretiatur, attendit aut curat.
Apprehendi alicubi errorem et seductionem superbiæ, quæ est sine capite, id est, in quodam loco exsistens adverti et consideravi errorem ac fraudem ex superbia orientem, in corde meo repentem cum labore remigii, id est, conatu pertinaciæ aut similis vitii cooperantis præfatæ deceptioni : « seductionem », inquam, vectam super humeros propriæ matris, id est super ipsam elationem, ex qua gignitur, et cui innititur, a qua etiam fulcitur atque defenditur. Quas illaqueans obedientiæ vinculo, id est, superbiam et ejus matrem captivans ac ligans virtute et actu obedientiæ sanctæ, flagellansque eas vilitatis flagello, id est humili subjectione et paupertate, seu proprii sensus resignatione, per tormenta exquisivi dicere introitum earum in me.
Quocirca flagellatæ dixerunt : Non nos habemus principium neque genituram, id est, ex aliis vitiis non generamur originaliter, communiter, aut directe, sed nos sumus principatrices et genitrices universarum passionum, imo et omnium vitiorum. Porro contritio cordis genita in obedientia, id est per obedientiam acquisita, non modice nos impugnat; et non sustinemus ut aliquis dominetur nobis : propterea et in cœlis principantes factæ, id est, angelos inducentes ad desiderium principandi inordinate, apostatavimus inde. Et ut summatim dicatur, nos sumus genitrices omnium vitiorum contra humilitatem agentium; universa vero cooperantia humilitati, apposita sunt nobis contrarie, id est, omnia illa nobis repugnant. Sed in cœlo vicimus angelos reprobos, et tu quo a facie nostra fugies? Nos naturaliter habemus ignominias frequentius consequi obedientiam et inirascibilitatem et oblivionem injuriæ et ministrationem, id est, naturale est nobis ut practicemus et procuremus hoc, quod hi qui bene obediunt iramque vincunt et illatam sibi injuriam prorsus obliviscuntur, omnibus quoque humiliter obsequuntur, seu Deo rite deserviunt, ignominias et persecutiones sæpius patiantur, quia superbos excitamus ad molestandum, spernendum persequendumque tales : quemadmodum scriptum est, Abominatio superbo humilitas; et, Deridetur justi simplicitas.19
Nostræ progenies, id est vitia orientia ex nobis, quæ sunt filiæ nostræ, sunt : ruinæ et lapsus spiritualium, qui sæpe per superbiam et ejus seductionem dejiciuntur, ira, detractio, amaritudo, furor, clamor, blasphemia, hypocrisis, odium, invidia, contradictio, complacentia et regulatio propriæ voluntatis, impersuasibilitas et inobedientia. Superbi enim suis adversariis, et sui honoris, promotionis ac excellentiæ impeditoribus, cito et vehementer irascuntur, obloquuntur et amaricantur, et contra eos furere atque clamare non erubescunt, quibus et invident ac resistunt; sunt etiam pertinaces in proprio sensu, et complacentiam habent in his quæ sunt propriæ voluntatis eorum, et juxta eam se regulant; superioribus quoque multoties contradicunt et inobedientes exsistunt, et simulant se quod non sunt.
Unum est solum in quo non habemus virtutem superconari, id est potestatem prævalendi, et hoc tibi dicimus flagellatæ, id est per flagella tua coactæ : si coram Deo persistas te ipsum integre vituperare et inculpare, id est humiliter accusare, reputabis nos quasi araneam, quæ quamvis sit venenosa, faciliter tamen necatur. Ut vides, vana gloria est equus superbiæ, super quam ascendi. Sancta vero humilitas se ipsam inculpans atque vituperans, deridebit equum et ascensorem ipsius, videlicet vanam gloriam et superbiam, delectabiliter canens in melodia, id est consonantia verborum et morum seu operum, laudem ac canticum, id est, Deo gratias agens in hymnis et psalmis, super victoria, id est pro triumpho sibi concesso contra vanam gloriam et elationem, dicetque : Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est;20 equum et ascensorem dejecit in mare, et in abyssum humilitatis, id est, per profundam humilitatem eos submergit, quemadmodum olim submersit Pharaonem cum suis in mari Rubro.
Footnotes
-
Ezech. xxix, 3. ↩
-
p. 304 B', 308 D. ↩
-
p. 302 D, 308 D, 310 B'. ↩
-
Luc. xviii, 11. ↩
-
Prov. xvi, 5. ↩
-
Jacob. iv, 6; ↩
-
1 Petr. v, 5. ↩
-
Tit. III, 10. ↩
-
Hebr. XI, 6. ↩
-
p. 302 D'. ↩
-
Ps. XVII, 42. ↩
-
Matth. xxii, 11 et seq. ↩
-
Cf. t. XXI, p. 285 C et s. ↩
-
p. 29 B'. ↩
-
Apoc.m,17. ↩
-
Matth. XXIII, 27. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Prov.m,32. ↩
-
Eccli. xiii, 24. Job xii, 4. ↩
-
Exod. xv, 1. ↩
Chapter 50 of 100