Skip to the text

Gradus 23

DE INEXPLICABILIBUS COGITATIONIBUS BLASPHEMÆ.

AUDIVIMUS in prætactis, de crudeli radice et matre crudelissimam prolem esse exortam :1 dico autem nefandam propagationem blasphemiæ inquinatæ superbiæ. Propterea necessarium est eam in medium deducere. Blasphemia namque non est ex indifferentibus vel qualibuscumque, sed est utique omnium crudelissimus inimicus et impugnator. Et quod crudelius est, neque faciliter potest explicari, confiteri et manifestari medico : qua ex re peperit multis obstinationem et desperationem, immundus hostis consumens universam eorum spem, quemadmodum vermis in ligno consumit illius vigorem.

Iste ergo, iste immundissimus inimicus multoties cupit, diligit et præsumit apud sanctas congregationes, in ipsa tremenda hora et visione mysteriorum, obloqui contra ipsa sancta quæ perficiuntur, et audet Dominum diffamare. Unde et sapienter ac maxime edocemur quod anima nostra non fuit interius loquens illa impia ac nefanda eloquia, sed diabolus odiens Deum, qui de cœlo est effugatus eo quod fuerit arbitratus ibi immittere blasphemias contra Deum. Nempe si sermones illi inconvenientes et impudici sunt mei, quomodo Dominum sumens adoro? Quomodo possum maledicere similiter et benedicere?

Seductor ille et animarum corruptor multos frequenter induxit in excessum sensuum atque amentiam. Nam nulla alia cogitatio est tam gravis ad confitendum ut ista : idcirco frequenter inveterata cum multis consenuit. Nihil etenim ita præbet virtutem dæmoniis ac impiis cogitationibus contra nos, quam eas non confiteri, sed in corde abscondere ac nutrire.

Nemo reputet se ipsum esse causam cogitationum blasphemiæ : Deus namque est cognitor cordium, et scit hujusmodi verba ac sensus non esse nostra, sed inimicorum nostrorum. Inebriari est causa impingendi, et superbire est causa indecentium cogitationum. Denique impingens non est causa impingendi, sed punietur propter suam inebriationem.

Stantibus nobis in oratione, insurgunt contra nos cogitationes illæ immundæ atque nefandæ. Oratione autem completa, confestim recedunt: non enim consueverunt confligere contra eos qui eis non repugnant.

Impius ille non solum blasphemat Deum et cuncta divina, sed et intellectualiter loquitur in nobis quæque inconvenientia, immunda ac turpia verba, ut vel ab oratione cessemus, aut desperemus. Multos namque ab oratione abscidit et impedivit, atque a sacris mysteriis separavit; quorumdam vero corpora fecit tabescere prætristitia; alios vero malignus et inhumanus iste tyrannus domavit per jejunium, et nullam requiem dedit eis. Denique fecit hoc diabolus iste non solum mundanis hominibus, sed etiam exsequentibus vitam monasticam, et supposuit eos de cetero non posse habere ullam salutem, sed miserabiliores esse infidelibus universis et ipsis gentilibus.

Qui a spiritu blasphemiæ molestatur, et vult liberari ab eo, diligenter cognoscat animam suam non esse causam talium cogitationum, sed immundum dæmonem eum qui olim dixit ad Dominum, Hæc omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me: qui taliter nos impugnat. Propterea et nos eum despicientes, et dicta ab eo non habentes in mensuram, dicamus: Vade retro, Satana, Dominum Deum meum adorabo, et illi soli serviam; porro dolus tuus et suggestio tua convertetur in caput tuum, et blasphemia tua descendet in verticem tuum et nunc et in futuro sæculo. Amen.

Matth. iv, 9.

Ibid. 10.

Qui vero vult luctari contra blasphemiæ dæmonem extra modum præfatum, similis est ei qui conatur coruscationem manibus suis tenere. Quomodo enim aliquis apprehendet eum, aut dimicabit contra spiritum istum prætereuntem repente in corde, et disparentem confestim, et habentem momentum celerius verbo? Omnes enim pugnatores stant, et præliantur, et faciunt moram, et præbent temporum vices pugnanti adversus eos. Iste vero ita non facit; sed dum apparet, pariter mox recedit, et quum locutus fuerit, statim pertransit.

Plerumque consuevit libenter immorari dæmon hujusmodi in mente simplicium ac puriorum, qui maxime aut vehementius aliis agitantur et perturbantur ex tentationibus illis. In quibus dicimus hoc fieri non ex propria elatione ipsorum, sed ex malitia dæmonum. — Cessemus proximum judicare et condemnare, et non timebimus cogitationes blasphemiæ: primum enim est occasio et radix secundi.

Quemadmodum qui in domo conclusus est, audit verba prætereuntium extra, non loquendo cum ipsis; ita et anima in se ipsa quiescens, percipiendo auribus cordis blasphemias dæmonis, intus turbatur: quas blasphemias per animam transiens loquitur. Qui hunc dæmonem despicit, liberatur; qui vero contendit supervacue concertare cum ipso ex industria, in fine succumbet: qui enim vult spiritum continere verbis, similis est volenti concludere ventos.

Monachus quidam festinans atque sollicitus, ab ipso molestatus per annos viginti, corpus suum jejuniis vigiliisque afflixit; et quia ex hoc nullum sensit relevamen, abiens et impugnationem suam in charta scribens, obtulit eam cuidam viro sancto, prostratus in faciem, nec audens sursum adspicere ad sanctum illum. Senex autem quum chartam legisset subrisit, et elevans Fratrem : Fili, inquit, pone manum tuam super cervicem meam. Quod quum Frater fecisset, ait senex magnus : Super collum meum, o frater, sit hoc peccatum, et quæcumque hucusque in te fecit et faciet, sint super me; solum id ulterius non habeas in mensuram. Denique Frater ille asseruit, quod antequam cellam senis egressus est, tentatio illa cessavit, nec ultra apparuit. Hoc mihi narravit qui istud in se ipso expertus est, gratias agens Deo.

Footnotes

  1. Cf. p. 313, 318 B'. ↩

Chapter 51 of 100