Articulus 27
EXPOSITIO HUJUS GRADUS VICESIMI TERTII.
AUDIVIMUS in prætactis, videlicet in præcedenti gradu, de crudeli radice et matre, id est de superbia, crudelissimam prolem seu filiam esse exortam :1 dico autem nefandam propagationem blasphemiæ inquinatæ superbiæ, id est, ipsam nefandam blasphemiam dico esse hanc crudelissimam filiam vitiosæ elationis. Propterea necessarium est eam in medium deducere, id est de hac filia in præsenti capitulo determinare, post determinationem de superbia matre sua factam capitulo præcedenti.
Blasphemia namque non est ex indifferentibus vel qualibuscumque, id est de numero mediocrium aut communium hostium, sed est utique omnium crudelissimus inimicus et impugnator. Et quod crudelius est, neque faciliter potest explicari, confiteri et manifestari medico spirituali, utpote confessori aut præsidenti, seu unicuique viro sapienti ad consulendum idoneo : qui enim de blasphemia seu perfidia impugnantur, valde verecundantur, ac metuunt aperire alicui quod patiuntur. Qua ex re blasphemia ista peperit multis obstinationem et desperationem, immundus hostis consumens universam eorum spem, quemadmodum vermis in ligno consumit illius vigorem.
Iste ergo, iste immundissimus inimicus, videlicet spiritus blasphemiæ atque perfidiæ, multoties cupit, diligit et præsumit apud sanctas congregationes, id est in cordibus devotorum ac perfectorum, in ipsa tremenda hora et visione mysteriorum, id est tempore consecrationis et elevationis Sacramenti adorandi ac superdignissimi, obloqui per suggestiones pestiferas, perfidas ac blasphemas, contra ipsa sancta quæ perficiuntur, et audet Dominum diffamare, immittendo cogitationes quod Dominus Jesus sit auctor ac testis falsitatis. Unde et sapienter ac maxime edocemur quod anima nostra non fuit interius loquens illa impia ac nefanda eloquia, sed diabolus odiens Deum, qui de cœlo est effugatus eo quod fuerit arbitratus ibi immittere sibi aut aliis blasphemias contra Deum, dicendo, Similis ero
Altissimo, aut aliquid tale. Nempe si sermones illi inconvenientes et impudici, utpote prætacta interiora eloquia blasphemiis plena, sunt mei, id est ex me ipso concepti, quomodo Dominum sumens adoro?2 id est, qualiter esse potest quod ex intentione adoro Sacramentum quod sumo? Quomodo possum maledicere similiter et benedicere Sacramento?
Seductor ille et animarum corruptor multos frequenter induxit in excessum sensuum atque amentiam, qui nimis immorabantur cogitationibus impiis, contra eas disputando, et se ipsos contristando, quoniam ignorabant qualiter eis sit resistendum. Nam nulla alia cogitatio est tam gravis ad confitendum ut ista: idcirco frequenter inveterata cum multis consenuit, manendo in eis usque ad mortem. Nihil etenim ita præbet virtutem dæmoniis ac impiis cogitationibus contra nos, quam eas non confiteri, sed in corde abscondere ac nutrire.
Nemo reputet se ipsum esse causam cogitationum blasphemiæ, nisi forte per præcedentia vitia sua. Deus namque est cognitor cordium, et scit hujusmodi verba ac sensus blasphemiæ non esse nostra, sed inimicorum nostrorum, qui ea inspirant. Inebriari est causa impingendi: quia rationem obscurat et impedit motum; et superbire est causa indecentium cogitationum: quoniam superbiendo meremur eas incidere. Denique impingens non est causa impingendi, id est, ipse inebriatus ambulando se contra aliquid trudens, non est causa voluntaria et directa quod ita impingit, quia fit absque proposito et advertentia sua, sed punietur propter suam inebriationem. Simili modo superbiens non est semper voluntaria causa ac directa cogitationum blasphemiæ, et tamen propter suam superbiam punietur.
Stantibus nobis in oratione, insurgunt contra nos cogitationes illæ immundæ atque nefandæ. Oratione autem completa, confestim recedunt. Non enim consueverunt confligere contra eos qui eis non repugnant. Hoc dupliciter potest intelligi. Primo, quod communiter non impugnant eos qui non curant in virtutibus crescere vitiisque resistere. Secundo, quod non impugnant eos qui tales cogitationes blasphemas ac perfidas irrident, nec eas advertunt nec curant, sed tanquam diabolica quædam susurria dissimulant et contemnunt, insistentes virtutibus tanto ardentius, quanto talia importunius sentiunt sibi immitti, et cum jucunditate Deo deservientes. Istud plane est unum de optimis remediis contra tentationes hujusmodi. Diabolus enim quum sit superbissimus, diu pati non potest talem sui irrisionem et confutationem. Unde beatissimus ac admirabilis vir, seraphicus ille Franciscus, docuit Fratres suos ut in talibus tentationibus dicerent diabolo: Aperi os tuum, et projiciam tibi stercus. Aliud remedium est ut in confessione et extra confessionem clarissime aperiantur alicui viro sapienti, experto, idoneo. Tertium, ut homo simpliciter dicat: Ego credo sicut sancti patres Martinus, Bernardus, Franciscus, et innumerabiles alii gloriósissimi Sancti, quorum non sum dignus osculari vestigia. Non autem expedit disputare cum impurissimis cogitationibus illis; nec debet se homo contristare propter eas, sed Deo servire in jubilo: communiter enim sunt signa magni profectus futuri.
Impius ille blasphemiæ spiritus non solum blasphemat, id est, non solum instigat nos ad blasphemandum, Deum et cuncta divina, sed et intellectualiter loquitur in nobis quæque inconvenientia, immunda ac turpia verba, ut vel ab oratione cessemus, aut desperemus. Multos namque per hæc ab oratione abscidit et impedivit, atque a sacris mysteriis, id est sacramentorum celebratione aut perceptione, separavit; quorumdam vero corpora fecit tabescere præ tristitia, qui tantum tristabantur de tali tentatione, quod ex interiori mœrore eorum corpora aruerunt; alios vero malignus et inhumanus iste tyrannus domavit, id est extenuavit, per jejunium, qui putabant se posse tentationem hanc vincere abstinendo, et nullam requiem dedit eis: quoniam taliter victus non fuit. Denique fecit hoc diabolus iste non solum mundanis hominibus, sed etiam exsequentibus vitam monasticam, et supposuit, id est, assertive suggessit, eos de cetero non posse habere ullam salutem, sed miserabiliores esse infidelibus universis et ipsis gentilibus.
Qui a spiritu blasphemiæ molestatur, et vult liberari ab eo, diligenter cognoscat animam suam non esse causam talium cogitationum, sed immundum dæmonem eum qui olim dixit ad Dominum, Hæc omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me:3 qui per se ipsum aut suos satellites taliter nos impugnat. Propterea et nos eum despicientes, et dicta ab eo non habentes in mensuram, id est, susurria ejus non ponderantes neque curantes, dicamus:4 Vade retro, Satana, Dominum Deum meum adorabo, et illi soli serviam; porro dolus tuus et suggestio tua convertetur in caput tuum, et blasphemia tua descendet in verticem tuum et nunc et in futuro sæculo. Amen.
Qui vero vult luctari contra blasphemiæ dæmonem extra modum præfatum, videlicet aliter quam nunc dixi, similis est ei qui conatur coruscationem manibus suis tenere. Quomodo enim aliquis a blasphemiæ spiritu impugnatus apprehendet eum, aut dimicabit contra spiritum istum prætereuntem repente in corde, et disparentem confestim, et habentem momentum, id est instans seu punctum suæ præsentiæ, celerius verbo? Quomodo, inquam, dimicabit adversus spiritum illum, nisi modo prætacto? Omnes enim pugnatores visibiles, scilicet homines, stant, et præliantur, et faciunt moram, et præbent temporum vices pugnanti adversus eos. Iste vero blasphemiæ spiritus ita non facit; sed dum apparet, pariter mox recedit, et quum locutus fuerit impia inspirando, statim pertransit. Verumtamen interdum contrahit moram in tentando, suggerendo ac susurrando.
Plerumque consuevit libenter immorari dæmon hujusmodi in mente simplicium ac puriorum, qui maxime aut vehementius aliis agitantur et perturbantur ex tentationibus illis. In quibus dicimus hoc fieri non ex propria elatione ipsorum, sed ex malitia dæmonum. — Cessemus proximum judicare et condemnare, et non timebimus cogitationes blasphemiæ : primum enim, videlicet temeraria judicatio et condemnatio proximi, est occasio et radix secundi, puta cogitationis blasphemiæ.
Quemadmodum qui in domo conclusus est, audit verba prætereuntium extra, non loquendo cum ipsis; ita et anima in se ipsa quiescens, percipiendo auribus cordis blasphemias dæmonis, intus turbatur: quas blasphemias diabolus per animam transiens loquitur suggerendo. Qui hunc dæmonem despicit, liberatur a passione impugnationis istius; qui vero contendit supervacue concertare cum ipso ex industria, quasi per rationem contra ipsum disputando, in fine succumbet: diabolus quippe est ineffabiliter callidior atque acutior homine. Ideo subditur: qui enim vult spiritum continere verbis, id est dæmonem a suggestionibus suis disputando reprimere, similis est volenti concludere ventos.
Monachus quidam festinans, id est fervens et agilis, atque sollicitus, ab ipso blasphemiæ dæmone molestatus per annos viginti, corpus suum jejuniis vigiliisque afflixit; et quia ex hoc nullum sensit relevamen, abiens et impugnationem suam in charta scribens, obtulit eam cuidam viro sancto, prostratus in faciem, nec audens sursum adspicere ad sanctum illum. Senex autem quum chartam legisset subrisit, et elevans Fratrem: Fili, inquit, pone manum tuam super cervicem meam. Quod quum Frater fecisset, ait senex magnus: Super collum meum, o frater, sit hoc peccatum, id est, quod tu putas esse peccatum in te, quum potius sit exercitium et flagellum, et quæcumque hucusque in te fecit et faciet, sint super me; solum id ulterius non habeas in mensuram, id est, hoc tantum rogo et hortor ut de cetero non cures nec ponderes bellum istud. Denique Frater ille asseruit, quod antequam cellam senis egressus est, tentatio illa cessavit, nec ultra apparuit. Hoc mihi narravit qui istud in se ipso expertus est, gratias agens Deo.
Footnotes
Chapter 52 of 100