Gradus 24
DE MITITATE, SIMPLICITATE ET INNOCENTIA ACQUISITIS AUXILIO GRATIÆ AC STUDIO PROPRIÆ INDUSTRIÆ, ET NON NATURALIBUS; ET DE MALIGNITATE.
LUMEN auroræ præcurrit solem, et omnem humilitatem cursus mititatis. Quocirca audiamus Lumen ita subordinans ipsas gradu: Discite (inquiens) a me, quia mitis sum et humilis corde.1 Fas est ergo illuminari a lumine ante solem, deinde ipsum solem clare inspicere: non enim est, hoc non præcognoscentem illud intueri, sicut docet vera institutio beatorum.
Mititas est intransmutabilis constantia mentis, æqualiter se habens in ignominiis et honoribus. Mititas est in perturbationibus proximi insensibiliter esse, et integre pro ipso orare. Mititas est petra superposita mari furoris, dissolvens omnes fluctus in se profluentes, et fractionem nequaquam sustinens.
Mititas est patientiæ firmamentum, caritatis porta, magis vero mater, suppositio discretionis (docebit enim Dominus mites vias suas2, ut ait Psalmista), remissionis adjutrix, confidentia in oratione, locus Spiritus Sancti, sicut ait:34 Super quem respiciam, nisi super humilem et quietum?
Mititas est obedientiæ cooperatrix, fraternitatis directrix ac ductrix, insanientium frenum, furentium decisio, gaudii administratrix, imitatio Jesu Christi, appropriatio angelorum, vinculum dæmonum, et contra amaritudinem scutum.
In cordibus mitium requiescit Dominus; anima vero conturbans et conturbata est dæmonum sedes. — Mites hereditabunt terram, magis vero potestative dominabuntur terræ;5 viri autem ulciscentes expugnabuntur de terra sua.6 — Anima mitis est thronus simplicitatis; mens vero iracunda est auctrix malignitatis.
Anima mansueta suscipiet et effundet sapientiæ verba: diriget enim Dominus mansuetos in judicio, magis vero in discretione. — Anima recta est conjux humilitatis; anima vero maligna est adolescentula superbiæ. — Animæ mansuetorum implebuntur scientia; porro mens furiosa habitaculum est tenebrarum et insipientiæ.
Furiosus et simulator obviaverunt sibi, et non erat invenire verbum rectum et a malignitate immune seu mundum in sermocinatione eorum. Si revolveris cor prioris, invenies in eo insaniam; scrutans autem cor secundi, inspicies et videbis in eo malignitatem.
Simplicitas est habitus animæ non varius, ad cogitationem mali factus immobilis. — Malignitas est dæmoniaca deformatio et notitia, magis autem inhonestas, veritate sterilis et privata, et multos latere putans.
Hypocrisis est corporis et animæ contraria consistentia, suspicionibus cunctis et machinationibus pravis perplexa. — Innocentia est hilaris consistentia animæ, liberata ab omni suspicione et ab universa versutia.
Rectitudo est intentio absque curiositate, et mos sine segnitie et adulteratione, non fictus vel ante præparatus. — Sermo immalignus est munda animæ natura ut exstitit condita, participationes ad omnes faciens. — Malignitas est commutatio rectitudinis, intentio seducta et errans, dispensatio mentiens, complexa et conjuncta juramenta, perplexi sermones, profundum cordis, abyssus fraudis, mendacium transformatum, elatio exinde naturalis, pœnitentiæ hypocrisis, elongatio a luctu, inimicitia confessionis, operatio proprii arbitrii et regula propriæ deliberationis, conciliatio ruinarum, contrariatio resurrectionis, injuriarum subrisio, evanescens mœstitia, ficta religiositas, dæmoniaca vita. — Malignus est collega diaboli contratiocinator, et cognominatio. Propter quod Dominus docuit nos ita debere diabolum nominare, dicendo : Libera nos a maligno.7
Fugiamus a præcipitio hypocrisis, et a lacu adulationis linguæ, audientes dicentem : Quoniam qui malignantur exterminabuntur, et quasi fœnum herbæ cito decident.8 Nempe hi tales dæmonum sunt pastores.
Quemadmodum Deus nominatur caritas, ita et rectitudo.9 Eapropter Sapiens dicit ad cor mundum : Rectitudo diligit te. Et pater hujus ait :10 Dulcis et rectus Dominus. Et cognominatos cum eo dicit salvari. Ait enim :11 Qui salvos facit rectos corde ; et iterum : Rectitudinem animarum vidit Deus, et visitavit eas vultu suo.1213
Prima proprietas ætatis puerorum est simplicitas non varia : quam quamdiu habuit Adam, non vidit animæ suæ nuditatem, neque inhonestatem carnis suæ. — Bona et beata est simplicitas quæ inhæret naturæ aliquorum ; non vero sicut illa quæ est ex malignitate inserta per dolores et sudores. Illa quidem a multa malignitate et vitiis protegitur et custoditur, ista vero fit altissimæ humilitatis et mansuetudinis conciliatrix ; et illi non multa merces debetur aut restat, huic autem superinfinita et superlaudabilis.
Universi nos volentes Dominum desursum attrahere ad nos ipsos, accedamus ad eum simpliciter et sine fictione et malignitate, tanquam ad magistrum in doctrinis, absque curiositate. Quum enim sit simplex et incompositus, quantum puta vult animas ad eum accedentes simplices esse ac innocentes ? — Non est aliquando simplicitatem videre liberam et alienam ab omni humilitate.
Malignus est prævisor mendax, phantasticans comprehendere cogitationes quæ sunt in corde, ex verbis, figuris ac gestibus. — Vidi rectos discentes et doctos a malignis malignari, et admiratus sum quomodo potuerunt tam cito perdere proprietatem naturæ et primitivam conditionem.
Quam faciliter recti cadunt, tam difficulter contrarii valent ad id quod rectum est transformari. — Vera peregrinatio et subjectio, et custodia oris, pluries multa prævaluerunt, et insanabilia præter opinionem mire transformaverunt.
Si scientia plurimos inflat, vide num forte sancta rusticitas et indisciplinatio habent naturaliter humiliare. Sunt quidam, quamvis pauci, qui de sua ignorantia extolluntur.
Paulus Simplex beatus, factus est ostensio et definitio manifesta et efficax et typus beatæ simplicitatis. Nemo unquam in brevi vidit talem profectum, neque audivit, nec videre aliquando poterit.
Simplex monachus est animal rationale obediens sine rationis scrutatione, imponens perfecte proprium onus ducenti. Animal non contradicit liganti, neque anima simplex et recta præsidenti ac præcipienti; sequitur trahentem sicut vult, et usque ad mactationem contradicere nescit.
Divites difficulter intrabunt in regnum, et prudentes imprudenter, in simplicitatem.14 — Lapsus et ruina fecit frequenter incontinentes et duros, occasionaliter vero sobrios et continentes, quibus lapsus fuit donans salutem et innocentiam non voluntariam. — Lucta seducere tuum sapere et tuam prudentiam, et ita faciens, invenies salutem et æquitatem in Christo Jesu Domino nostro. Amen.
Footnotes
Chapter 53 of 100