Articulus 28
EXPOSITIO HUJUS GRADUS VICESIMI QUARTI.
LUMEN auroræ præcurrit solem, id est solis adspectum super nostrum horizontem, et omnem humilitatem præcedit cursus mititatis, id est actus seu exercitium mansuetudinis. Verumtamen virtutes istæ connexæ sunt et tempore simul; sed una aliam præcedere dicitur, in quantum actus unius præcedit actum alterius, et aliam auget ac perficit. Quocirca audiamus Lumen ita subordinans ipsas gradu, id est Christum, qui has duas exprimendo virtutes, primo nominat mititatem. Discite (inquiens) a me, quia mitis sum et humilis corde.1 Fas est ergo, id est licitum atque possibile, illuminari a lumine auroræ ante solem, deinde ipsum solem clare inspicere: non enim est, hoc non præcognoscentem illud intueri, id est, consimili modo non contingit prius conspicere Christum omnia præcognoscentem, quam mens illuminetur lumine ejus, sicut docet vera institutio beatorum.
Mititas est intransmutabilis constantia mentis, æqualiter se habens in ignominiis et honoribus. Mititas namque est virtus moralis passionem iræ refrenans ac moderans, ne ex illatis injuriis homo per iracundiam conturbetur: sicque « mititas » ex sua natura « est intransmutabilis » et fixa « constantia mentis ». Verumtamen mititas nunc sumi videtur prout etiam ad patientiam se extendit: nam ad patientiam proprie pertinet facere hominem tranquillum et firmum « in ignominiis et honoribus », seu in adversis ac prosperis.
Mititas est in perturbationibus proximi insensibiliter esse, id est adversitates et inquietudines a proximo irrogatas sine inquietudine sustinere, nec eas cum perturbatione sentire, et integre pro ipso qui infert adversa orare.
Mititas est petra, id est fortitudo, superposita mari furoris, hoc est amaritudini et fluctui furoris ac iræ, quos reprimit, dissolvens omnes fluctus in se profluentes, id est, omnes impulsus ac motus iræ et furoris contra se insurgentes superans et exstinguens, et fractionem nequaquam sustinens, hoc est, motibus passionum illarum non succumbens, si tamen perfecta sit.
Mititas proprie sumpta est patientiæ firmamentum : valde enim confortat eamdem. Est quoque caritatis porta : quia ad caritatis divinæ ac fraternæ profectum inducit, eamque inflammat et auget, quemadmodum ira illam tollit aut minuit; magis vero mater, id est, mititas potius dici potest mater caritatis, quam porta illius : non quod generet habitum caritatis, sed disponit et confert ad ejus incrementum ac perfectionem, et provocat ad actualem dilectionem. Mansuetudo quippe facit hominem valde amabilem : propter quod in Ecclesiastico scriptum est, Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.2 Suppositio, hoc est fundamentum et causa, discretionis : docebit enim Dominus mites vias suas, ut ait Psalmista.3 Quemadmodum enim ira rationem perturbat et discretionis judicium impedit, ita mititas facit rationem expeditam ad discernendum prudenter atque ad judicandum veraciter. Remissionis adjutrix. Per hoc namque quod mansuetudo iram exstinguit, facit hominem pronum ad remittendum injurias, et ex consequente ad impetrandum remissionem a Deo. Ideo subditur, confidentia in oratione, id est causa confidentiæ exauditionis a Domino. Qui enim indulget peccantibus in se, meretur a Deo indulgentiam consequi propriarum culparum. Propter quod ait Salvator : Dimittite, et dimittemini;4 itemque : Remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater cœlestis remittat vobis peccata vestra.5 Locus Spiritus Sancti : per mansuetudinem quippe fit homo præcipue aptus ad hoc quod Spiritus Sanctus in eo moretur; sicut ait per Isaiam :
Super quem respiciam, nisi super humilem et quietum?6
Mititas est obedientiæ cooperatrix : quemadmodum enim ira, furor, impatientia ad inobedientiam pertrahunt, sic mititas et patientia ad obediendum inclinant; fraternitatis directrix ac ductrix, id est fraternæ dilectionis, societatis et pacis gubernatrix et conservatrix : reddit enim hominem inter fratres pacificum, exemplarem et conciliativum; insanientium frenum : quoniam a furoris insania præservat ac reprimit eos; furentium decisio, id est amputatio motuum furibundorum; gaudii administratrix : præbet siquidem homini tranquillitatem et jucunditatem internam. Propter quod ait Scriptura : Mansueti delectabuntur in multitudine pacis.78 Imitatio Jesu Christi, quem per mansuetudinem præcipue imitamur; appropriatio angelorum, quibus naturale est nunquam irasci : sicut enim in dæmonibus est amens furor, juxta divinum Dionysium, ita in angelis sapientissima atque dulcissima mansuetudo;9 vinculum dæmonum, qui per mansuetudinem vincuntur atque ligantur, et contra amaritudinem scutum : nam contra vitiosam amaricationem protegit hominem.
In cordibus mitium requiescit Dominus; anima vero conturbans et conturbata, id est, quæ per iram et impatientiam suam alios turbat, imo et se ipsam turbulentam constituit, sive ab aliis faciliter conturbatur, est dæmonum sedes.10 — Mites hereditabunt terram, magis vero potestative dominabuntur terræ : nam proprio corpori præsident virtuose, et rationi illud subjiciunt. Viri autem ulciscentes propriam injuriam expugnabuntur de terra sua : quia a propriæ carnis passionibus superantur, et privabuntur regno cœlorum. — Anima mitis est thronus, id est sedes ac domus, simplicitatis columbinæ, quæ veræ mansuetudini semper conjuncta est; mens vero iracunda est auctrix malignitatis.
Anima mansueta suscipiet et effundet sapientiæ verba. Talis etenim anima informationem gratanter suscipit, et doctrinam quam didicit deinde caritative communicat aliis; loquitur quoque cum bona deliberatione et absque præcipitatione. Diriget enim Dominus mansuetos in judicio11 quo se ipsos dijudicant, magis vero diriget eos in discretione qua communiter inter bona et mala, inter pretiosum et vile, inter verum et falsum discernunt. Mites quippe per mentis suæ tranquillitatem specialiter apti sunt ad illuminationem ac directionem Spiritus Sancti.
Anima recta est conjux humilitatis, hoc est, anima justa est humilitati familiariter amicabiliterque adhærens, sicut uxor marito; anima vero maligna est adolescentula, id est filia juvenilis ac stulta, superbiæ. — Animæ mansuetorum implebuntur scientia. Nunc enim implentur scientia illa quæ est donum Spiritus Sancti, per mansuetudinem quoque aptæ sunt ad proficiendum in vera discretione, et salutari notitia divinorum;12 in futuro autem erunt plenæ scientia beatificæ visionis. Porro mens furiosa habitaculum est tenebrarum et insipientiæ.
Furiosus, qui est pravus aperte, et simulator, qui est pravus occulte, obviaverunt sibi : quia contrariis viis incedunt; et non erat invenire verbum rectum et a malignitate immune seu mundum in sermocinatione eorum. Furiosus enim irrationabilia loquitur evidenter; simulator vero etsi bonum aliquid dicere videatur, intentio tamen ejus perversa est, seorsum quoque obloquitur et discordiam seminat. Si revolveris cor prioris, id est, si mentem furiosi consideraveris, invenies in eo insaniam; scrutans autem cor secundi, id est mentem simulatoris, inspicies et videbis in eo malignitatem, puta hypocrisim aut nocendi intentionem.
Simplicitas est habitus animæ non varius, id est purus, planus, per duplicitatem non variatus, ad cogitationem mali factus immobilis, id est tam sincerus et innocens ut nequeat malum cogitare de proximo inordinate.
Malignitas est dæmoniaca deformatio et notitia, magis autem inhonestas. Malignitas namque est habituata ac deliberata malitia, qua quis peccat non ex infirmitate aut ignorantia, sed ex electione et habitu vitioso : quod prorsus diabolicum est. Sicque malignitas dicitur « dæmoniaca notitia », quia per eam quis peccat ex certa scientia, et suam notitiam totam convertit ad excogitandum qualiter nequius peccet : ideo dicitur potius « inhonestas » quam notitia, quia directe contrariatur bono honesto, quod est bonum virtutis. Honestum etenim dicitur quasi status honoris; honor vero debetur virtuti : hinc honestas et virtus coincidunt. Unde sicut malitia, sic et inhonestas virtuti opponitur : propter quod malignitas recte dicitur inhonestas. Quæ « malignitas » est veritate sterilis et privata : caret enim veritate vitæ, veritate doctrinæ, et veritate justitiæ; et multos latere putans : quia malignus seu malitiosus multoties putat malignitatem suam non considerari a multis.
Hypocrisis est corporis et animæ contraria consistentia, id est dispositio per quam quis habet se contrarie seu repugnanter veris virtutibus, tam in corpore quam in anima. Hypocrita quippe ostendit foris apparatum et signa devotionis : sicut ait Salvator, quod exterminat faciem suam ut videatur jejunans.13 In anima quoque plenus est vana intentione et vili affectu; nec erubescit taliter se habere in Dei præsentia. Et quia hypocritæ vitiose suspicantur de aliis, eisque insidiantur, putantes quod alii sint similes eis, idcirco de hypocrisi subditur, suspicionibus cunctis et machinationibus pravis perplexa.14 Sonitus enim terroris semper in auribus impii, et quum pax sit, insidias suspicatur.
Innocentia est hilaris consistentia animæ, id est virtus mentem lætificans, liberata ab omni suspicione et ab universa versutia. Quemadmodum enim innocens nulli nocere intendit, ita putat neminem sibi nocere.
Rectitudo est intentio absque curiositate, et mos sine segnitie et adulteratione, id est interiori corruptione et abusione : mos, inquam, non fictus vel ante præparatus, id est cum excogitatione prævia nequaquam curiose exhibitus.
Sermo immalignus, id est locutio bona et innocens, est munda animæ natura ut exstitit condita, id est proportionata, conveniens et conformis naturali atque ingenitæ puritati animæ in qua fuit creata : fuit enim in originali justitia condita, quoniam Deus fecit hominem ab initio rectum ; participationes ad omnes faciens. Hoc potest intelligi de sermone immaligno, et item de anima in puritate creata. Primo modo sensus est, quod sermo immalignus facit « participationes ad omnes », quia per eum est homo cunctis affabilis, nec alicui subtrahit suum alloquium ex aliqua protervia. Secundo sensus est, quod anima pura facit « participationes ad omnes », quia ad universos est caritativa, et gratiam quam accepit cunctis communicare parata est.
Malignitas est commutatio, id est corruptio et eversio, rectitudinis, intentio seducta a diabolo vel proprio corde iniquo et errans, dispensatio mentiens, id est erogatio fallax, seu relaxatio juris mendosa, complexa et conjuncta juramenta, perplexi sermones. Hoc ideo dicitur, quia malignitas ista producit juramenta malitiose connexa, et sermones sibi invicem contrarios, seu versutos, sophisticos et intricatos.15 Est quoque profundum cordis, id est causa subtilium cogitationum nequissimarum; abyssus fraudis, id est interminabilis abundantia dolositatum, mendacium transformatum, id est sub colore et apparatu veritatis prolatum, elatio exinde naturalis, id est causa superbiæ ex fictione, dolo et falsitate naturaliter exientis, pœnitentiæ hypocrisis, id est causa pœnitentiæ simulatæ et fictæ, elongatio a luctu, inimicitia confessionis, id est adversaria confessioni, operatio proprii arbitrii et regula propriæ deliberationis, quia ad hoc pertrahit hominem, ut proprio judicio magis quam superiorum aut sapientiorum judicio obtemperet, propriamque definitionem sequatur quasi justitiæ regulam:16 idcirco est conciliatio, id est procuratio, ruinarum, quia ad graves et varias trahit vitiorum ruinas; contrariatio resurrectionis, quoniam contrariatur spirituali resurrectioni a vitiis, injuriarum subrisio, id est callida perpessio injuriarum ad tempus, cum risu quodam, ut eas acrius suo tempore ulciscatur, evanescens mœstitia, quoniam ad mœrorem vanum et inordinatum inducit, ficta religiositas, dœmoniaca vita.
Malignus est collega diaboli conratiocinator: quia cum diabolo inquirit ac discutit qualiter possit male concepta implere, juxta illud Isaiæ, Ipse cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii;17 et cognominatio, id est, malignus communicat cum diabolo in nomine, qui communiter nominatur malignus. Propter quod Dominus docuit nos ita debere diabolum nominare, dicendo, Libera nos a maligno: ubi nos dicimus, Libera nos a malo.18 Unde et Christus de Juda proditore maligno testatus est: Unus ex vobis diabolus est.19
Fugiamus a præcipitio, id est dejectione et vitio, hypocrisis, et a lacu adulationis linguæ, audientes dicentem:20 Quoniam qui malignantur exterminabuntur, et quasi fœnum herbæ cito decident.21 Nempe hi tales, videlicet hypocritæ, adulatores et maligni, dœmonum sunt pastores:22 quia per vitia ista eos reficiunt et oblectant, aliosque subvertunt.
Quemadmodum Deus nominatur caritas, ita et rectitudo dicitur Deus. Eapropter Sapiens, scilicet Salomon, dicit ad cor mundum, Rectitudo diligit te: ubi nostra habet translatio, Recti diligunt te.23 Et pater hujus, videlicet David pater Salomonis, ait in Psalmo: Dulcis et rectus Dominus. Et cognominatos cum eo, id est rectos, qui habent hoc nomen quod potissime competit Deo, dicit David salvari. Ait enim: Qui salvos facit rectos corde;24 et iterum: Rectitudinem animarum vidit Deus, et visitavit eas vultu suo.25
Prima proprietas ætatis puerorum est simplicitas non varia, id est non simulata nec duplex. Quam quamdiu habuit Adam, non vidit animæ suæ nuditatem, id est, eam non incurrit nec expertus est, neque inhonestatem carnis suæ: quia tamdiu non sensit inhonestos motus seu stimulos in proprio corpore.
Bona et beata est simplicitas quæ inhæret naturæ aliquorum, id est, ad quam aliqui inclinantur ex naturali dispositione, qui ex ingenita indole sunt innocentes, pii ac simplices, non asperi, versuti aut duplices corde; non vero sicut illa quæ est ex malignitate inserta, id est, quamvis innata ac naturalis illa simplicitas bona exsistat, non tamen tam bona ac felix est « sicut illa quæ est » in quibusdam post malignitatem « inserta », id est eis infusa seu acquisita post pristinam malignitatem, per dolores et sudores, id est, per contritionem et compunctionem internam, post exteriores quoque pœnitentiæ actus laboriosos, quibus pristinam malignitatem funditus eradicaverunt et columbinam simplicitatem adepti sunt. Illa quidem a multa malignitate et vitiis protegitur et custoditur, id est, innata simplicitas Deo moderante præservatur a gravibus vitiis: homines namque naturaliter innocentes non ita inclinantur neque communiter cadunt ad enormia mala ut alii; ista vero fit altissimæ humilitatis et mansuetudinis conciliatrix, id est, infusa et modo præfato acquisita simplicitas introducit ad profundissimam sui ipsius humiliationem et mititatem. Et illi, videlicet naturali simplicitati, non multa merces debetur aut restat, imo nulla merces gloriæ æternalis, nisi per dona gratiæ gratum facientis perficiatur, atque per actus infusarum virtutum exerceatur; huic autem superinfinita et superlaudabilis, id est, inæstimabilis et gloriosissima merces præstabitur simplicitati infusæ et suo modo acquisitæ: quæ quanto laboriosius est adepta seu ad perfectionem deducta, tanto est gloriosius coronanda. Est autem infusa quantum ad suam essentiam, sed per dolores et sudores acquisita est dispositive et quantum ad suum profectum ac perfectionem.
Universi nos volentes Dominum desursum attrahere ad nos ipsos, ut scilicet corda nostra gratiose inhabitare dignetur, et per infusionem donorum suorum descendat ad nos, accedamus ad eum simpliciter et sine fictione et malignitate, tanquam ad magistrum in doctrinis, id est tanquam ad interiorem doctorem in omni instructione ac sapientia, absque curiositate. Accedimus autem ad Deum, ejus misericordiam invocando atque ad gratiam ejus nos præparando. Quum enim sit simplex et incompositus, utpote purus actus, quantum puta vult animas ad eum accedentes simplices esse ac innocentes? quasi dicat: Utique valde hoc vult. Nam similitudo est causa amoris ac unionis: ideo justus, sanctus, pius et simplex Deus vult animas esse justas, sanctas, pias ac simplices.
Non est aliquando simplicitatem videre liberam et alienam ab omni humilitate, id est, nunquam contingit ut aliquis virtuosam habeat simplicitatem a duplicitatis vitio liberam, et non habeat etiam humilitatem, quum istæ virtutes sibi semper connexæ sint.
Malignus est prævisor mendax, id est erroneus considerator et judex seu prænuntiator, phantasticans, id est, phantastice præsumens, comprehendere cogitationes quæ sunt in corde, ex verbis, figuris ac gestibus, id est ex exteriori locutione, dispositione et operatione, quæ non designant directe cogitationes ipsas, de quibus nunc sermo. Aliquæ autem cogitationes possunt cognosci ex verbis quæ ipsas directe significant, quum ea quæ sunt in voce sint signa et notæ interiorum conceptionum. Ex aliquibus quoque dispositionibus ac gestibus exterioribus possunt cogitationes aliquæ probabiliter deprehendi, juxta illud quod Salomon in Proverbiis ait: Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, ita et corda hominum manifesta sunt prudentibus.26 Unde et Plato edidit librum de Cogitationibus cognoscendis. Porro malignus, ex sua malevolentia, ex levibus exterioribus signis vult nimis assertorie de interioribus judicare.
Vidi rectos, id est quosdam naturaliter simplices, innocentes atque ad sinceritatem dispositos, discentes et doctos a malignis hominibus malignari: juxta illud, Cum perverso perverteris;27 et, Qui communicaverit superbo, induet superbiam.28 Tales enim recti ac simplices faciliter seducuntur et corrumpuntur, quoniam innocens credit omni verbo.29 Et admiratus sum quomodo potuerunt tam cito perdere proprietatem naturæ et primitivam conditionem, hoc est ingenitam simplicitatem naturalisque indolis bonitatem: quæ tamen per peccata non penitus auferuntur neque totaliter corrumpuntur, sed læduntur, debilitantur ac inficiuntur.
Quam faciliter recti cadunt, tam difficulter contrarii, id est maligni seu naturali bonitate privati, valent ad id quod rectum est transformari, hoc est reformari.
Vera peregrinatio, de qua dictum est supra, in expositione tertii Gradus (quæ peregrinatio est aversio mentis a rebus caducis, seu derelictio terrenorum), et subjectio, utpote obedientia humilis, et custodia oris, pluries multa prævaluerunt, id est, frequenter multa et magna fortiter valde fecerunt, dæmonum tentamenta vincendo, vitia expugnando, et insanabilia præter opinionem mire transformaverunt, id est, peccata inveterata quæ videbantur incurabilia, passiones quoque et concupiscentias intensissimas mirabiliter et inopinate reformaverunt.30
Si (pro Quia) scientia plurimos inflat, vide num forte sancta rusticitas et indisciplinatio, id est ineruditio seu imperitia, habent naturaliter humiliare, id est ad sui ipsius spontaneam humiliationem inducere. Quemadmodum enim « scientia inflat », quia ad excellentiam quamdam spectat;31 ita « sancta rusticitas » et ineruditio humiliant, quia ad defectuositatem et inferioritatem pertinere videntur. Verumtamen propter hoc non debemus odire scientiam aut studiosi non esse: nam et quod scientia inflat, per accidens fit; scientia vero per se appetibilis utilisque consistit ad multa. Nihilo minus debemus multo plus vacare virtutibus, quam scientiæ studio. Imo quum in multa sapientia sit indignatio, quanto quis doctior est, tanto major humilitas ei necessaria exstat.32 Sunt quidam, quamvis pauci, qui de sua ignorantia extolluntur. Nempe nonnulli videntes se prosperari, ditari aut promotos esse præ doctoribus, de sua ignorantia gloriantur, et doctos irrident.
Paulus Simplex beatus, factus est ostensio et definitio manifesta et efficax et typus, hoc est declarator, magister et exemplar, beatæ simplicitatis, quam docuit et ostendit factis magis quam verbis. Nemo unquam in brevi vidit talem profectum, neque audivit, nec videre aliquando poterit, qualis fuit profectus Pauli Simplicis. Hoc videtur satis fortiter dictum, et per modum hyperbolicæ locutionis intelligi potest. Quis enim cognovit sensum Domini, qui solus ponderator spirituum exstat, et ubi et qualiter et quantum vult spirat?333435 Denique non opinor profectum hujus Pauli fuisse majorem et celeriorem profectu gloriosi Servatii, B. Martini, aut S. Bernardi.
Simplex monachus est animal rationale obediens sine rationis scrutatione, imponens perfecte proprium onus ducenti, utpote præsidenti, cui se totum committit tanquam rationem daturo pro se.36 De hac obedientia indiscreta dictum est supra Gradum quartum. Animal non contradicit liganti, id est, jumentum domesticum non resistit liganti se, neque anima simplex et recta contradicit præsidenti ac præcipienti; sequitur trahentem sicut vult trahens, et usque ad mactationem contradicere nescit: quod tam de jumento quam de monacho simplici intelligi potest, quia et monachus usque ad mortem exemplo Christi obedire debet, secundum Basilium.
Divites difficulter intrabunt in regnum cœlorum37, et prudentes imprudenter, in simplicitatem, id est, docti et sapientes in oculis suis, sanctam simplicitatem apprehendere nequeunt, nisi propriam prudentiam relinquendo, et superiori absque discussione propriæ rationis obtemperando. Propter quod ait Apostolus: Qui vult sapiens fieri, stultus fiat ut sit sapiens.38
Lapsus et ruina fecit frequenter incontinentes et duros. Unum enim peccatum pondere suo trahit ad aliud; ex actibusque pravis sæpe reiteratis generatur mala consuetudo: ideo multi ex lapsu suo interiori seu exteriori ruina, corruerunt ad incontinentiam et cordis obdurationem. Occasionaliter vero sobrios et continentes, hoc est, quidam ex suo lapsu occasionem sumpserunt emendationis ferventioris, considerando quam male egerunt, et tanto plus continenter et sobrie se habentes, quanto plus excesserunt.39 In quibus impletur quod scriptum est: Ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia.40 Isti sunt enim electi, quibus omnia cooperantur in bonum. Quibus lapsus fuit donans salutem et innocentiam non voluntariam, id est non intentam: nec lapsus hoc fecit directe et efficienter, sed occasionaliter ac materialiter.
Lucta seducere tuum sapere et tuam prudentiam, hoc est, labora ad hoc ut irrideas et postponas proprium tuum sentire ac judicare propriamque prudentiam, præferendo eis judicium et sapientiam superiorum tuorum, et ita faciens, invenies salutem et œquitatem in Christo Jesu Domino nostro. Amen.
Footnotes
-
Matth. xi, 29. ↩
-
Eccl. iii, 19. ↩
-
Ps. xxiv, 9. ↩
-
Luc. vi, 37. ↩
-
Marc. xi, 25. ↩
-
Cf. Is. lxvi, 1,2; lxvii, 15. ↩
-
Ps. xxxvi, 11. ↩
-
Ps. xxxvi, 11; ↩
-
De Divin. nom. c. iv. ↩
-
Matth. v, 4. ↩
-
Ps. xxiv, 9. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
Matth. vi, 16. ↩
-
Job xv, 21. ↩
-
Joann. vi, 71. ↩
-
Eccle. vii, 30. ↩
-
Is. xxxii, 7. ↩
-
1 Joann. ii, 13, 14; iii, 12; v, 18, 19. ↩
-
Matth. vi, 13. ↩
-
1 Joann. iv, 8, 16. ↩
-
Ps. xxxvi, 9, 2. ↩
-
Cant. i, 3, juxta lXX. ↩
-
Ps. xxiv, 8. ↩
-
Ps. vii, 11. ↩
-
Ps. x, 8. ↩
-
Prov. xxvii, 19. ↩
-
Ps. xvi, 27. ↩
-
Eccli. xiii, 1. ↩
-
Prov. xiv, 15. ↩
-
p. 59 et s. ↩
-
1 Cor. viii, 1. ↩
-
Eccle. 1, 18. ↩
-
Joann. 11, 8. ↩
-
Prov. 16, 2. ↩
-
Rom. 1, 34. ↩
-
p. 94 et s. ↩
-
Matth. 19, 23. ↩
-
I Cor. III, 18. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
Rom. VIII, 28. ↩
Chapter 54 of 100