Articulus 29
EXPOSITIO HUJUS GRADUS VICESIMI QUINTI.
VOLENS narrare per verbum visibile, id est audibile : visus enim pro omni sensu accipitur. Vel « per verbum visibile », hoc est per verbum scriptum. Sen- A sum, id est doctrinam, et operationem caritatis divinæ proprie, et sanctæ humilitatis decenter, et beatæ castitatis veraciter, et illuminationis Dei evidenter, et timoris ejus sine mendacio, et certificationis cordis, id est piæ ac consolatoriæ assecurationis ejus in Domino, sine errore, et putans de eisdem sua expositione illuminare eos qui non gustaverunt per experientiam mentis spiritualia ista charismata, facit aliquid tale, quale qui vult per verba et exempla docere de mellis suavitate eos qui nunquam gustaverunt dulcedinem mellis. Sed secundus, utpote taliter docens de mellis dulcedine, amat loqui in vanum, id est infructuose, ut non dicam quod amet otiose nugari, hoc est fabulari sive mentiri. Primus autem, videlicet de præfatis charismatibus taliter docens, est inexpertus propriæ narrationis, id est, ea quæ docet non scit per saporem internum et exercitationem virtutum illarum, vel a vana gloria acute illuditur, ita quod ad ostentationem tantummodo loquitur.
Sed contra hæc objici potest: sequeretur namque ex eis, quod mundanis carnalibusque hominibus non esset prædicandum de caritate, humilitate, castitate, timore illuminationeque Dei. Et respondendum, quod duplex est informatio ac intelligentia. Una vocatur speculativa et nuda: sicque inexperti mysticam theologiam et præfatas virtutes, possunt loqui et audire, informare et informari de eis. Alia est informatio atque intelligentia formata et practica, quæ est affectiva et boni approbativa: sicque veritatem sortitur quod communiter dicitur, quod nullus possit alium informare de vita spirituali interna ac mystica theologia, nisi qui eas expertus est; quod item nemo possit talia capere aut intelligere, nisi qui experientiam habet de eis. Et ita nunc loquitur auctor.
Coram posuit sermo thesaurum exsistentem reclusum ad securitatem in vasis fictilibus, magis vero in corporibus, ad exquisitionem et extortionem: hoc est, doctrina Christi, seu præsens tractatus et «sermo» iste, manifeste proposuit opulentissimam humilitatis virtutem, cui cetera dona gratiæ connectuntur: quæ humilitas clausa est in hominibus fragili carne circumdatis, ut diligentius custodiatur, et unusquisque eam obtinere sive in ea proficere quærat ac studeat, imo indesinenti ac importuno quodam labore extorqueat, quia regnum cœlorum vim patitur. Unde et Paulus apostolus:12 Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas ejus sit virtutis Dei.
«Thesaurum», inquam, manentem qualitate ignotum omni verbo seu sermoni, eo quod dignitas, efficacia ac profunditas humilitatis non queat verbis plenarie explicari aut insinuari. Sola vero incomprehensibili inscriptione desuper circumpositum. Thesaurum istum dicit «circumpositum», id est extrinsecus consignatum, incomprehensibili titulo: qui titulus, ut paulo post subditur, est: Sancta humilitas. Quæ inscriptio seu intitulatio incomprehensibilis appellatur, eo quod virtus ac dignitas, excellentia atque profunditas humilitatis plene nequeant comprehendi. Propter quod sequitur, exhibentem multam et infinitam scrutationem, id est inquisitionem, ac fatigationem quærentibus eum verbo, hoc est, his qui verbaliter inquirendo, arguendo, legendo, volunt humilitatem cognoscere ac sortiri. Facilius enim per propriam abnegationem, subjectionem et cruciformem Christi imitationem humilitas ista acquiritur atque cognoscitur, quam per verba: non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.3 Habebat verbi dictio, id est præfata inscriptio, sic: Sancta humilitas. Per quod verbale complexum insinuatur interior ipsa humilitas sancta.
Quicumque Spiritu Dei aguntur, id est, fervore Spiritus Sancti tanguntur et excitantur, ingrediantur simul nobiscum in hoc intellectuale sapientissimumque collegium, id est in hanc scholam virtutum, atque in hoc cœlestis magisterii auditorium, et in præfatam virtutum congregationem, proferentes tabulas scientiæ scriptas a Deo, intellectualibus manibus, hoc est, portantes in cordibus suis notitiam Scripturarum observantiamque Decalogi, quas
Deus per sapientiam, pietatem ac omnipotentiam suam imprimit animabus suorum fidelium.
Et introivimus in collegium istud, et exquisivimus atque extorsimus, id est, cum importuna quadam fervoris instantia obtinere conati sumus, virtutem venerabilis et honorabilis inscriptionis, hoc est efficaciam et intelligentiam tituli humilitatis prætacti, qui est « venerabilis » coram hominibus « et honorabilis » coram Deo.
Et ille quidem dixit humilitatem esse habituatam et attentam oblivionem directorum, id est propriorum operum bonorum, illa non reputando nec attendendo quasi adscribenda sint sibi aut coram Deo condigna. Alter vero dixit humilitatem esse reputare se ipsum ultimum et magis omnibus peccatorem, id est se ipsum judicare peccatorem gravissimum atque vilissimum. Quod secundum aliquam considerationem verificatur, quum et Paulus testetur : Venit Christus peccatores salvos facere, quorum primus (id est maximus) ego sum.4 Alius dixit humilitatem esse cognitionem impotentiæ et infirmitatis propriæ mentis. Alter dixit humilitatem esse præanticipare proximum, hoc est eum prævenire, veniam postulando, aut aliter mitigando, in concitationibus iræ, id est aliqua ira aut offensione inter eos exorta, et primum solvere, hoc est præfato modo exstinguere, ultionem, indignationem et furorem in se ipso aut alio. Alius dixit humilitatem esse cognitionem caritatis et veritatis gratiæ Dei et compassionis, id est cognitionem « caritatis » et piæ subventionis Dei ad nos, « veritatis » quoque beneficiorum quæ præstitit nobis. Alter iterum dixit humilitatem esse sensum, id est judicium sive gustum internum, animæ contritæ, sua recognoscentis peccata, et abnegationem propriæ voluntatis.
Ego vero illa omnia audiens, et ad me ipsum superintendens, id est, valde advertens, acuendo mentem meam ad intelligendum audita, et vigilanter extorquens considerationem acutam ab intellectu meo pro posse, discere non valebam per auditum beatum illum sensum, id est felicem doctrinam Patrum illorum de humilitate. Quocirca ego novissimus omnium, quasi canis eligens et colligens denuo de micis cadentibus a mensa sapientissimorum et beatorum Patrum illorum, id est, ex documentis ipsorum reficientibus corda accipiens aliqua mihi magis convenientia, definiens humilitatem dicam :
Humilitas est innominabilis gratia animæ, nominabilis solum ab illis qui acceperunt experientiam ejus, hoc est, qui exercitati sunt in ea. Est quoque ineffabilis nominatio et largitio divitiarum Dei, id est ex opulentia et liberalitate Dei collata. Porro humilitas dicitur « ineffabilis » virtus seu « gratia » sive « largitio Dei », quoniam sicut digne et plene comprehendi non valet, sic neque effari aut nominari. Discite, ait Christus, non ab angelo, non ab homine puro, non a libro, sed a me, id est ex mea in vobis inhabitatione, illuminatione et operatione, quia mitis sum et humilis corde, cogitatione atque prudentia;5 et invenietis animabus vestris requiem a præliis passionum et tentationum. et alleviationem a cogitationibus aggravantibus animum.
Alia est visio hujus sanctæ vineæ adhuc in hieme vitiorum, id est, humilitas sancta hæc, quæ vineæ comparatur, aliam habet dispositionem aliumque adspectum et gradum in imperfectis et incipientibus, qui adhuc sunt in frigore tentationum et defectuositatum, ac reliquiarum præcedentium vitiorum, et alia in vere fructuum, hoc est, alia est dispositio humilitatis in proficientibus, et alia in æstate virtutum, id est, alia est dispositio ejus in perfectis, qui sunt in fervore et consummatione virtutum ; quamvis omnes contemplationes in unum occurrant, puta in unam fructificationem atque lætitiam, hoc est, præfata tres visiones seu dispositiones et inspectiones humilitatis ad eumdem properant finem ac felicitatem, ut scilicet hominem coram Deo reddant sublimem in via per dona gratiæ, et in cœlis per munera gloriæ. Unde et humilitas possidet quasi propria signa et argumenta fructuum ex ea nascentium. De quibus subjungitur :
Nimirum quando botrus hujus sanctæ humilitatis, id est primus gradus ejus, incipit florere in nobis per opera sua bona, protinus cum labore et dolore odimus omnem humanam gloriam atque famam, in quantum fama illa redundat in nostrum honorem, non in quantum est ad Dei venerationem et proximorum ædificationem, exsulantes, hoc est, prorsus abjicientes, a nobis iram ac furiam. Incipientibus autem, propter reliquias pristinorum vitiorum in eis manentes, est adhuc laboriosum et pœnale ita odire omnem famam gloriamque humanam, ac taliter exstirpare iram ac furiam.
Proficiente autem in anima hac regina virtutum, puta humilitate, spirituali ætate, id est quotidiano ac diuturno profectu, reputamus universa bona consummata et facta a nobis, in nihil, magis vero in abominationem, id est pro nihilo et pro re abominabili, propter mala bonis actibus nostris permixta, et quoniam bona ipsa quantumlibet multa et magna, deficiunt infinite a cultu ac reverentia quibus dignus est Deus, existimantes nos omni die amplius apponere oneri, id est augere peccata præterita, in ignota dispersione, id est per occultas culpas, evagationes et negligentias, quæ tantæ sunt quod eas deprehendere non valemus; abundantiam vero divinorum charismatum elargitam nobis desursum, arbitramur depositum pœnæ amplioris, quasi supra nostram dignitatem: id est, abundantiam hanc arbitramur thesaurum nobis a Deo commissum, ut eo fructuose utamur et immaculatum eum servemus; quod quia non facimus sicut oportet, arbitramur quod depositum istud fit nobis occasio pœnæ majoris, quoniam « supra dignitatem » meritorum nostrorum datum est nobis tantum bonum a Deo, de quo satis grati non sumus.
Qua ex re mens manet imprædabilis, id est, propter hanc considerationem anima privari non valet humilitatis virtute, se ipsam recludens tutamque faciens in pera temperantiæ et parvitatis, hoc est in occulta consideratione propriæ parvitatis ac moderationis, audiens tantum strepitus et applausus latronum, id est tentationes dæmonum, nunc per adversa, nunc per blanda tentantium, et in nullo horum tentari valens, quamdiu ita custodit se (a qua tamen custodia potest resolvi); quoniam temperantia est inexpugnabile claustrum, id est castrum, et conclave, contra quod conari non est usquequaque possibile, intelligendo per temperantiam discretionem seu moderationem prætactam, quæ quantum in se est, non potest expugnari, quamvis subjectum ejus, videlicet ratio, valeat lædi, et per consequens discretio dejici.
Denique humilitas dicitur « regina virtutum », non quod sit absolute virtutum dignissima, sed quia multa privilegia et præconia habet, estque præcipue utilis et necessaria.
In tantum ergo per minorationem eloquii, id est brevi sermone, philosophati (id est perscrutati) sumus ea quæ sunt productionis florum et profectus, hoc est ea quæ pertinent ad duos primos gradus, hujus brevis fructus sempiterne pullulantis, id est fructuosæ humilitatis: quæ dicitur « brevis », quia parvificat se; et pullulat sempiterne, indesinenter proficiendo in melius in vita hac in homine virtuoso ac perseverante. Quid ergo est perfectum bravium certaminis sacrosanctæ, id est, quæ sit consummatio, plenitudo et vertex humilitatis, ad quam perfectionem humilitas certando pertingit, interrogate Dominum, o domestici Domini, hoc est, o fideles, præsertim religiosi, Deum rogate ut istud vobis revelet.
De quantitate igitur hujus sanctæ humilitatis dicere, non est possibile; rursus quoque impossibilius est fari de qualitate ipsius: videlicet quia de nullo horum possumus plene et condigne determinare aut loqui, sicut prætactum est.6 Quis enim determinet quantum humilitas crescere possit? Impossibilius vero est dignitatem et efficaciam ejus plene exprimere. Iterum ergo conemur dicere de proprietate ejus, videlicet humilitatis, secundum intentionem quæ supergressa est in nobis, id est, quæ major in nobis est quam exsequi queat, ita quod vires nostras « supergressa est ».
Pœnitentia sollicita, et luctus sanctificans mentem ab omni macula, et sanctissima humilitas introducendorum ad regnum cœlorum sive ad perfectionem præcipuam, tantam habent ab invicem distinctionem et sufferentiam, id est mutuam contemperabilitatem seu miscibilitatem, quantam distinctionem et sufferentiam habent aqua et farina a pane. Anima enim conteritur et subtiliatur per pœnitentiam efficacem instar farinæ: per pœnitentiam namque ab omni carnali spurcitia et grossitie et sensuali affectu se subtrahit. Porro per aquam luctus veracis, hoc est salubris pœnitentialisque fletus, unitur et (ut sic dicam) coadmassatur quodammodo Deo, sicut per aquam coadmassatur farina; ex quo luctu anima accensa igne Domini, hoc est calore Spiritus Sancti, efficitur azyma et panis beatæ humilitatis non tumens fermento malitiæ et nequitiæ, et firmatur in Domino, ut ei cohæreat fortiter, quemadmodum massa per ignem fornacis firmatur et efficitur panis.7
Unde et sanctissima ista catena terne inserta, hoc est connexio ista virtuosa ex tribus consistens, puta ex pœnitentia et luctu salubri ac humilitate, magis vero iris, id est, quæ convenientius dicitur iris quam catena: nam sicut in iride triplex color apparet, per latum sibi cohærens, ita in ista compositione virtutum est actus triformis, juxta se situatus, et a terrenis instar iridis elevatus; quasi in unam virtutem et operationem sibi ipsi concurrens, hoc est, quasi unam perfectam actionem virtuosam constituens, quæ dici potest contritio lacrimosa ac humilis, et dicitur actio una aggregative, quemadmodum exercitus dicitur unus, possidet proprietates quodammodo proprias et operationes, id est, propria aliqua habet per quæ innotescit; et quod dixeris esse signum unius, videlicet pœnitentiæ, hoc invenies etiam esse factum notionem, id est notificans signum, alterius, puta luctus sive fervoris. Propterea tentabimus dictum hoc firmare sub compendio.
Nempe prima et exceptuata proprietas hujus mirabilis trinitatis pulchræ et bonæ, utpote contritionis et luctus atque humilitatis, seu contritionis lacrimosæ ac humilis, est jucundissima et spontanea susceptio ignominiæ, id est cujuscumque aspernationis et injuriationis seu adversitatis, assumpta et amplexata expansis manibus animæ, hoc est ex totis desideriis cordis, sicut quis corporaliter suscipit et amplexatur amicum carissimum (quæ proprietas dicitur « exceptuata », quasi ex frequentibus ignominiarum susceptionibus generata), sicut cessare faciens peccata maxima (nam delet præterita et facit cavere futura), et comburens infirmitates animæ, id est, passiones seu pronitatem ad culpam et tarditatem ad bona pro magna parte consumens seu delens, saltem ad tempus, quia et magnum gratiæ ac virtutum meretur augmentum. Secunda vero proprietas ejus, est perditio, id est plena exstinctio, omnis furoris, et temperantia in hujus obdormitione, id est moderata ac discreta persistentia, seu refrenatio voluptatum gustus et tactus, in cessatione furoris ac iræ. Tertia vero proprietas seu tertius gradus pulcherrimus, est fidelis infidelitas propriorum bonorum, hoc est propriis meritis non confidere, sed parvi pendere ea, et indeficiens desiderium doctrinæ ac disciplinæ, id est informationis, et correptionis atque correctionis pro culpis quotidianis: quod est summæ humilitatis maximique fervoris.
Hæc ergo sunt signa, proprietates et gradus præfatæ catenæ et trinitatis seu trinæ connexionis, ac iridis : per quæ signa potest quis scire an vere in ipso sint contritio, luctus ac fervor Spiritus Sancti.
Finis legis et Prophetarum est Christus ad justitiam omni credenti;8 finis vero immundorum vitiorum sunt vana gloria et superbia omni non attendenti, hoc est omni homini inconsiderato ac negligenti, qui per cetera vitia sua finaliter cadit ad gloriam vanam atque superbiam, in tantum ut glorietur quum male fecerit, et de impietatibus suis se extollat, quum tamen si bene attenderet, ex earum consideratione merito pœniteret seque humiliaret.9 Quarum, videlicet vanæ gloriæ et superbiæ, quum intellectualis terna ista collectio, scilicet contritio lacrimosa ac humilis, sit destructrix et interemptrix, custodit suam convictricem, id est mentem cui inhæret, et facit eam irreceptibilem omnis veneni letiferi, id est omnis mortalis peccati, ita quod difficulter ad illud perducitur, seu perduci non valet, quamdiu trina hæc collectio manet in ea.
Ubi enim in ipsa mente hujusmodi apparebit venenum hypocrisis, quod ab humilitate repellitur? Ubi virus detractionis, quod luctus salubris effugat? Ubi serpens nidificans, puta diabolus, qui ex cogitationibus pravis affectionibusque perversis turpissimum facit nidum in anima, abscondetur, quem contritio abjicit? Sed nonne expublicatus, hoc est per opera sua maligna manifestatus, magis mortificabitur extra terram cordis, id est, conculcabitur et vincetur foras ejectus? sicut ait Salvator : Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.10
Non est in ejus convictu et conjunctione odii apparentia, hoc est, in mente in qua est contritio ista lacrimosa et humilis non est aliquod odium vere apparens, non species contradictionis, id est inobedientiæ, non odor infidelitatis, nec alicubi sermo de fide, id est aliqua curiosa disputatio de credendis.
Eidem sponsaliter unitus, hoc est homo contritioni lacrimosæ ac humili tanquam sponsæ amorose familiariterque conjunctus, est mansuetus, lenis, bene compunctus et devotus, et super omnia compassivus, tranquillus, alacer, clarus, obediens, frenabilis, ministrans absque tristitia, vigil, impiger : et quid expedit dicere plura? impassibilis, id est, a cunctis passionum excessibus est purgatus ac reformatus, quia in humilitate nostra recordatus est nostri Dominus, et redemit nos ex inimicis nostris, et ex inquinationibus et peccatis.11
Monachus humilis non scrutatur curiose arcana, superbus vero curiose scrutatur judicia Dei, quum tamen incomprehensibilia sint :12 ideo opprimetur a gloria.13
Cuidam Fratri scientia et cognitione doctissimo adstantes dæmones apparenter ad oculum, beatificabant et laudabant eum. Ipse vero Frater sapientissimus ait ad eos : Si cessaveritis me laudare cogitationibus in anima, id est per cogitationes inanes quas animæ meæ ingeritis, existimabo me magnum ex vestro recessu, tanquam victorem impugnationum vestrarum : et ita in Deo magnificabo me ipsum, adscribendo ei magnitudinem gratiæ mihi concessæ. Si vero non cessaveritis me laudare, conjiciam ex laudibus vestris immunditiam meam :14 immundus enim est apud Deum omnis altus corde, id est superbus. Aut ergo recedite tanquam victi, et ecce magnus factus sum, Deo præstante ; vel laudate me, et per vos possideo ampliorem humilitatem, quia tanto defectuosiorem me reputo quanto plus a vobis magnificor. Et stupentes dæmones quæstionem verbi, id est argumentationem hanc Fratris istius, confestim disparuerunt.
Anima tua non sit lacus quandoque emanans vivificantem hanc aquam, hoc est, interdum in se habens aliisque communicans humilitatem contritam et lacrimosam, quandoque vero iterum siccus et deficiens sub caumate, id est fervore, elationis et gloriæ vanæ ; sed anima tua sit fons impassibilitatis, hoc est plenariæ reformationis, flumen paupertatis, ex se ipsa sempiternaliter sursum ferens, id est, ex interiori sua reformatione ac paupertate se ad Deum jugiter elevans. Unde ait Salvator: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.15
Cognosce, o amator Dei, quia valles, utpote humiles mentes, multiplicant in se spiritualem fructum atque frumentum, hoc est interiora et exteriora opera bona. Vallis est anima humiliata, semper immota et sine timore manens, id est fixa, stabilis, et inordinatæ formidinis elationisque expers, inter medium montium, laborum, virtutum et directionum, hoc est, inter elationes, quas utroque latere vitat et inter quas exercetur, inter virtutes quoque quibus ornatur, et inter actus virtutum quos dirigit recte ad Dei honorem ac ultimum finem: de quibus non extollit se ipsam.
Propheta non ait in Psalmo, Vigilavi, jejunavi, fatigatus sum, laboravi;16 sed, Humiliatus sum: et continuo adjicit, Et liberavit me. Nempe pœnitentia relevat hominem ab onere peccatorum, luctus vero pulsat in cœlum, sancta vero humilitas aperit cœlum:17 imo oratio humiliantis se penetrat cœlos. Ego autem dico, id est, fideliter credo atque confiteor, et adoro trinitatem Personarum in unitate divinæ essentiæ, et unitatem essentiæ in trinitate. Proportionabiliter pœnitentia, lacrimatio et humilitas invicem sunt conjunctæ atque in gratia Dei contentæ.
Omnia quidem quæ videntur sol illuminat mediate aut immediate, vel potest illuminare: nam in nocte multa videntur luce candelæ. Universa vero quæ ratione aguntur, id est, rationabiliter fiunt, humilitas tenet et roborat, hoc est, conservat ac figit in suo vigore. — Non præsente lumine, omnia sunt obscura; et humilitate absente, omnia nostra opera sunt vana et inutilia, id est non meritoria vitæ æternæ.
Unus in omni natura chorus semel vidit solem. Unus iste chorus in tota rerum natura exsistens qui semel tantummodo vidit solem, potest intelligi fundus maris Rubri sub Moyse, seu Jordanis sub Josue:18 qui fundi siccati supernaturaliter, semel materialiter solem viderunt, id est, visibili se præbebant per lumen solis.19 Et una cogitatio, id est intenta consideratio propriæ defectuositatis, seu mortis, aut divinæ districtionis, multoties peperit humilitatem, hoc est actualem sui ipsius humiliationem. Porro sicut una hirundo non facit ver, sic una actio sola non generat habitum.
Una et sola die universus mundus exsultavit: quod vel de die nativitatis Christi aut dominicæ resurrectionis accipi potest; et una est virtus humilitatis non imitabilis dæmoniis, quæ in sua elatione sunt obstinata.
Aliud est non extolli, et aliud humiliari: quoniam « non extolli » non dicit nisi privationem, seu elationis carentiam; « humiliari » vero dicit actum positivum. Et ille judicat omnem diem, iste vero non judicat, id est, unus inter omnem actum discernere audet, alter vero non præsumit hoc.20 Ista sunt verba Apostoli ad Romanos, quæ ibidem plenius exponuntur. Qui autem se ipsum dijudicat, id est, accusat ac reprobat, hic quum sit incondemnatus, id est a Deo approbatus, continuo se ipsum semper condemnat, id est, proprias culpas jugiter recognoscit, et se ipsum redarguit.21 Unde Apostolus: Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
Aliud est humiliari, id est se ipsum sponte humiliare, et aliud agonizare, id est contra vitia pugnare et pro virtutum profectu laborare, et aliud est laudare humilem. Et primum quidem, videlicet humiliari, est perfectum, id est opus perfectorum, secundum vero, scilicet agonizare, est subjectorum verorum, id est veraciter obedientium, tertium vero, puta humilem commendare, est universorum fidelium.
Qui ea quæ intus sunt, utpote intellectum ac voluntatem, humiliavit, non patitur furtum a labiis, hoc est, ex aliorum præconiis sibi adscriptis vel ex propriis verbis non extollitur, nec spirituali opulentia sua privatur. Quod enim thesaurus non habet, porta non profert : id est, os non loquitur nisi quod mente concipitur; id quoque quod intus non est, foris non prodit.
Equus desolatus multoties se currere putat, hoc est, equus viribus destitutus aut solus stans, frequenter imaginatur se currere, coadunatus autem cognovit segnitiem propriam, id est, aliis equis velocibus sociatus suam impotentiam experitur. Similiter contingit quibusdam hominibus qui seorsum degentes aliorumve opera fortia non videntes, putant se ferventer servire, dum vero aliis associantur ut eorum virtuosis actibus se conforment, inveniunt se negligentes et pigros.
Si cogitatio amplius non extollitur in naturalibus nec magnum sapit, hoc est, si homo de cetero non extollit se neque magnifice sentit de se ex consideratione naturalium suorum, seu eorum quæ naturaliter possidentur, ut sunt dona naturæ et bona fortunæ ac habitus acquisiti, hoc est argumentum et experimentum initii salutis, id est exordii vitæ salubris ac spiritualis profectus. Ex quo constat quod de corporali pulchritudine, eloquentia, ingeniositate, nobilitate, divitiis, litteratura, et consimilibus superbire, sit rudis elatio atque indicium summæ distantiæ a spirituali conversatione. Usquequo autem dissuavem illum sentit fætorem, id est, quamdiu homo afficitur fætore superbiæ, non sentiet odorem hujus unguenti, hoc est humilitatis dulcedinem.
Sancta mens ait : Amator meus non irascetur aut arguet contra superiorem, non contendet, neque clamabit, non sophistice aget, donec mihi coaptetur aut jungatur : non quod postea irascetur, contendet aut sophistice aget; imo post unionem hanc minus faciet mala hæc. Et potest per amatorem sanctæ mentis intelligi affectus seu virtus humilitatis. Igitur post meam copulam, ei non imponitur lex, hoc est, humilitati non imponitur lex postquam fuerit sanctæ menti per inhabitationem unita. Quod intelligendum est eo modo quo ait Apostolus : Justo non est lex posita.22
Cuidam certatori contra peccata, ex festinantibus ad istam veram, id est existenti de numero ardenter properantium ad veram humilitatem, immundi dæmones subseminaverunt in corde laudem sui ipsius, instigando eum ad gloriam vanam ac propriam reputationem. Ipse vero ex divina inspiratione machinatus est pia circumventione malignitatem dæmonum vincere. Surgens quippe subordinavit, id est, ordinate scripsit, in muro cellulæ suæ prædicationes, hoc est doctrinas, altissimarum virtutum : dico autem, caritatis perfectæ, humilitatis angelicæ, puræ orationis, illibatæ et incorruptibilis castitatis, et similium virtutum. Quum ergo cogitationes suæ incipiebant eum laudare, dicebat eis : Eamus ad reprehensionem, id est ad intuendum doctrinam vos reprobantem. Veniebat ergo, et definitiones seu prædicationes in pariete scriptas legebat, et contra se ipsum clamabat : Quando ista possederis, id est, documenta ista impleveris, seu istas virtutes habueris, tunc cognosce quia adhuc longe es a Deo, hoc est, secundum rigorem justitiæ multum distas a salute; quoniam si possederis hæc, servus inutilis es, fecisti quod facere debuisti : juxta quod loquitur Christus, Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus, etc.23 Si vero non possides hæc, longius distas ab observantia mandatorum Dei.
Quæ quidem sit virtus et substantia hujus solis, dicere non valemus, hoc est, plene docere non possumus quæ sit essentia, virtus et efficacia humilitatis, quæ instar solis splendet in anima, et totam eam illustrat. Ab operationibus ergo ejus, id est ab effectibus humilitatis, comprehendimus et manifestamus substantiam quæ inest ei, hoc est essentiam et virtutem humilitatis. Effectus etenim ducit in cognitionem suæ causæ, et talis cognitio A. vocatur notitia a posteriori.
Humilitas est divina protectio, id est virtus per quam Deus protegit hominem, super privatione visionis propriarum directionum, hoc est per inattentionem propriorum actuum virtuosorum. Nempe per hoc quod homo propria merita non intuetur nec ponderat, a superbia præservatur.
Humilitas est vilitatis abyssus, id est profunda et copiosa consideratio propriæ vilitatis; vel dicitur « vilitatis abyssus », quoniam recipit patienter omnem vilificationem sive injuriam sibi illatam, sicut abyssus recipit in se flumina cuncta; ad quam universi latrones conari nequeunt: quia nec invisibiles nec visibiles hostes queunt eam auferre, nisi qui habet eam permittat se sponte ea privari.
Humilitas est turris fortitudinis a facie inimici.24 Nihil proficiet inimicus in ea, et filius (magis vero cogitatio) iniquitatis non apponet nocere25 ei, nisi, ut tactum est, subjectum humilitatis sponte admittat hostem et ei consentiat; et concidet a facie sua inimicos suos, et odientes eam in fugam convertet.26 Unde sanctus pater Antonius visis laqueis inimici, et exclamans, Domine, quis hos evadet? audivit vocem de cœlo dicentem: Sola humilitas.
Sed studiose et diligenter inquire notas proprietates divitiarum suarum exsistentes in anima hujus magni possessoris et institutoris, omnes manifestas præter unam. Notæ proprietates « divitiarum » seu graduum atque profectuum humilitatis, sunt jucundissima perpessio injuriarum, exstinctio iræ, et ceteræ in articulo isto prætactæ: quæ sunt « in anima hujus magni institutoris et possessoris », id est viri perfecte humilis, qui vitam suam sapienter instituit, eam in humilitate fundando, et spiritualibus divitiis pleni. Quæ proprietates omnes sunt notæ ac manifestæ, in quantum per actus suos foris apparent. Propter quod subditur: illæ enim proprietates sunt significativæ divitiarum videntibus, hoc est, intuentibus ostendunt27 suas perfectiones per proprios actus, præter unam, quæ est abyssalis seu profundissima despectio sui ipsius latens in intimo cordis.
Cognosces et non seduceris, id est, absque deceptione scies humilitatem esse in te, videns, hoc est, quum videris, in te existere hanc substantiam, utpote humilitatis essentiam, in multitudine luminis arcani, atque ineffabili orationis amore, hoc est, per copiosum lumen internum desuper tibi infusum, per indicibilem quoque affectum seu fervorem quo traheris ad orandum assidue, vel quem sentis in tua oratione. Per hæc enim humilitatis præsentia potest valde cognosci, quia humilibus datur gratia copiosa, per quam ad orandum ineffabiliter incitantur, in ipsis quoque suis orationibus indicibiliter accenduntur. Quia procedit ante horum apprehensionem cor non maledicens aut indignans in offensionibus alienis, hoc est, antequam quis pertingat ad abundantiam illam luminis arcani ineffabilemque orationis amorem, oportet eum habere humilitatem ac patientiam, ne in vitiis aliorum, seu injuriis quæ sibi inferuntur ab illis, moveatur ad maledictionem aut indignationem. Præcursor præfatæ proprietatis, quæ est non maledicere nec indignari in offensionibus aliorum, est odium omnis vanæ gloriæ, quam nisi quis odiat, indignationem et maledictionem non evitabit: qui enim vanæ gloriæ servit, despectum sui æquanimiter ferre non valet.
Qui se ipsum cognoscit in omni sensu animæ, hoc est in spirituali et affectiva notitia mentis, considerando propria pericula et peccata, et qualiter ac propter quid a Deo creatus sit ac salvatus, multis quoque ac magnis beneficiis a Deo præventus, itemque quid sit per naturam et speciem, quam defectuosus ac fragilis in se ipso, super terram seminavit, hoc est, in sapientiali ac tuto fundamento se fixit et collocavit; vel seminavit in terra, hoc est, in fundo cordis sui fructuoso salubrem considerationem plantavit: de qua terra
Christus disseruit, Aliud cecidit in terram bonam.28 Non est enim, non ita seminantes humilitate florere, id est, eos qui non seminant taliter, non contingit humilitate ornari et actus ejus quasi flores producere, quum humilitas fundetur in præfata cognitione.
Qui se ipsum cognoscit secundum notitiam jam dictam, accipit intentam meditationem timoris Dei: quia ad Dei timorem movetur ex præinducta sui notitia. Per eamdem vero meditationem incedens, pervenit ad portam, id est introitum, caritatis. Timor enim quum retrahat a peccato, ad caritatem deducit.
Humilitas est porta regni cœlestis, introducens in illud approximantes eidem, videlicet proficientes, qui quanto plus proficiunt, tanto amplius regno propinquant. De ista porta arbitror Christum dixisse, quia si quis voluerit me sequi ingredietur ad observantiam consiliorum, et egredietur ex vita, id est de isto exsilio ad superna, absque timore, et pascua inveniet, id est pabulum, in paradiso cœlesti. Omnes quicumque venerint per aliam portam, id est per viam humilitati contrariam, in habitu et figura ista, hoc est in specie et apparentia veræ humilitatis, utpote in calliditate atque hypocrisi seu elatione, fures sunt propriæ vitæ, quoniam privant se meritis propriæ vitæ, et latrones, quia interimunt animas suas, alios quoque interdum scandalizant, fallunt ac perimunt.
Conquirentes, id est perscrutantes, nos ipsos, volentes comprehendere altitudinem humilitatis, id est, perfectionem ejus acquirere cupientes, non deficiamus laborando in hoc; atque in sensu cordis propinquemus ad misericordiam, hoc est, cum cordiali attentione gratiam invocemus (juxta illud Apostoli, Accedamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur), per quam, Deo auxiliante, apicem humilitatis obtineamus; et proximum plus nobis ubique præhabere arbitremur, hoc est, proximos et confratres nostros reputemus nobis esse perfectiores in omnibus.
Impossibile est ex nive procedere flammam; impossibilius autem est humilitatem esse in eo qui quærit a quibuscumque hominibus gloriam, nisi primo pœniteat de hujusmodi vanitate. Humilitas est directio, id est virtus directiva, fidelium ac piorum, similiter et justorum, et hæc humilitas est etiam eorum qui de reliquo sunt mundati a vitiis.
Plures ipsi nos ut plurimum dicimus et habemus nos peccatores, hoc est, multi nostrum communiter dicunt ac reputant se esse peccatores; ignominia vero probabit cor, id est, adversitas seu injuria ab alio irrogata ostendet qui ex vera humilitate fateatur se esse peccatorem: si enim ignominiam æquanimiter sustinet eo quod toties Deum offenderit, signum est quod ex corde fassus sit peccatorem se esse.
Tendens ad hunc portum tranquillum, videlicet ad humilitatem perfectam, in qua mens dulciter ac secure quiescit, non cesabit faciens atque intelligens et supercogitans, id est, diligenter valde attendens, modum, mores, verba, intentiones, opiniones, inspirationes, quæstiones, institutiones, industrias, vota et orationes, hoc est, per omnia ista ad humilitatis perfectionem conabitur, ordinando et exercendo considerandoque ea prout exigitur ad humilitatis profectum, donec per Dei cooperationem et per informationes humiliores ad obtinendum suum obtentum liberet scapham animæ suæ, hoc est navigium sive vehiculum sui cordis, videlicet fidei suæ directionem, seu mentis suæ discretionem (per fidem namque et discretionem tanquam per navem sive aurigam tendit ac proficit homo in via salutis), a mari, hoc est a profundo et abundantia ac amaritudine, elationis ac propriæ reputationis æternaliter fluctuante, id est jugiter inquieto: impii etenim et superbi quasi mare fervens quod quiescere nequit.29 Qui enim factus est liber ab ista elatione, fiet bene faciliter excusabilis publicanus de universis aliis suis delictis. Ab elatione rum, quoniam per modum causæ meritoenim liberari non potest, nisi per veram humilitatem: quam si habuerit, indulta sunt ei omnia sua peccata quantum ad culpam, et similis est humili publicano qui oravit in templo: Deus, propitius esto mihi peccatori.30
Aliqui habuerunt præcommissa mala post horum remissionem, id est peccata sua præterita jam eis remissa, in suppositionem, id est pro fundamento et conservatione, humilitatis usque in finem, hoc est, per totum tempus vitæ suæ reduxerunt ad suam memoriam proprias culpas, ut ex earum intuitu ac ponderatione se semper humiliarent, atque ab omni elatione ac vana gloria præservarent, per illam memorationem culparum suarum colaphizantes vanum extolli elationis, hoc est, affligentes et expellentes omnem extollentiam inanem ac stultam.
Alii vero recogitantes passionem Jesu Christi, æstimant se ipsos æternaliter debitores, id est, ex consideratione dominicæ passionis recognoscunt se tam obligatos servire Christo et eum diligere in æternum, quod nunquam possunt ei aliquod condignum rependere, atque ex hac consideratione et causa se semper humiliant.
Alii vilipendunt se ipsos ex quotidianis defectibus, id est ex consideratione culparum suarum quotidianarum. Alii repercutiunt elationem ex tentationibus, infirmitatibus et offensionibus accidentibus eis, hoc est ex multitudine ac magnitudine tentationum, tribulationum, ægritudinum ac injuriarum quæ eis contingunt: quibus vexatio dat intellectum. Alii vero per intentionem charismatum, id est desiderio ac proposito proficiendi in charismatibus Spiritus Sancti, matrem gratiarum, videlicet humilitatem, fecerunt sibi familiarem, hoc est, amorose ac studiose amplexati sunt eam, scientes se non posse ad desideratam charismatum abundantiam pervenire, nisi per humilitatem præcipuam. Dicitur autem humilitas mater gratiarum, quoniam per modum causæ meritoriæ disponit ac generat eas.
Sunt vero quidam, id est, interdum fuerunt, si tamen et nunc sint, dicere non habeo, vel quia ignoro hoc, vel quia non volo prodere eos: « sunt » itaque « quidam » qui humiliantes se ipsos per ipsa Dei dona secundum horum processum, indignos se putant divitiis talibus, hoc est, qui ex consideratione divinorum charismatum eis datorum, se ipsos humiliant tanto plus quanto hujusmodi dona ipsis abundantius conferuntur, judicando se prorsus indignos tantis beneficiis Dei, et sic immorantur, id est, in humilitate permanent fixi, quasi suo debito apponentes, hoc est tanquam tanto plus obligati Deo in omni gratiarum actione et humilitate servire, quanto majora ac plura ab ipso beneficia sortiuntur.
Hoc humilitas, hoc beatitudo, hoc perfectum victoriæ bravium: hoc est, taliter se habere, est præclara humilitas, sublimis felicitas seu insigne copiosumque meritum felicitatis futuræ, imo et præmium quoddam perfectum præcedentium triumphorum contra vitia obtentorum, per quos ad bonum istud tam magnum pertingitur: respectu quorum dicitur merces seu « bravium », quamvis sit meritum respectu felicitatis futuræ. Quando audieris aut videris aliquem infra paucos annos possidentem, hoc est adeptum, altissimam impassibilitatem, id est perfectissimam passionum reformationem, existima ipsum perrexisse pedestrem hanc brevem et beatam viam, utpote humilitatem, quæ compendiosissime ad perfectionem ducit, non altam, id est non viam præsumptuosam, singularem, et propria reputatione sublimem.
Alii vilipendunt se ipsos ex quotidianis defectibus, id est ex consideratione culparum suarum quotidianarum. Alii repercutunt elationem ex tentationibus, infirmitibus et offensionibus accidentibus eis, hoc est ex multitudine ac magnitudine tentationum, tribulationum, ægritudinum ac injuriarum quæ eis contingunt: quibus vexatio dat intellectum. Alii vero per intentionem charismatum, id est desiderio ac proposito proficiendi in charismatibus Spiritus Sancti, matrem gratiarum, videlicet humilitatem, fecerunt sibi familiarem, hoc est, amorose ac studiose amplexati sunt eam, scientes se non posse ad desideratam charismatum abundantiam pervenire, nisi per humilitatem præcipuam.31 Dicitur autem humilitas mater gratiaquantum in se est, dicente Apostolo :32 Caritas nunquam excidit.
Aliud est contritio, aliud cognitio, et aliud humilitas. Contritio est lapsus germen, id est effectus, seu dolor ex ruina peccati conceptus. Qui enim cadit peccando conteritur pœnitendo, et sine propria confidentia adsistit Deo in oratione cum laudabili verecundia, qua de suis erubescit peccatis, non innitens propriis meritis; et quasi contritus, superfirmatus est virga spei, hoc est, in se ipso a proprio vigore deficiens et confractus, innititur divinæ pietati per spem, tanquam per virgam seu baculum sustentantem, et in ipsa spe canem desperationis persequitur, hoc est, dæmonem impudentem ac rabidum de desperatione tentantem impugnat, vincit et abjicit. Cognitio est certa propriarum mensurarum, id est consistentiarum, conditionum, naturarum ac virium, comprehensio irrecurvabilis, hoc est directa irreflexibilisque, memoria exilium offensionum, id est exiguarum culparum, et multo plus vitiorum magnorum. Humilitas est intellectualis doctrina Christi, hoc est virtus interna a Christo specialiter docta per verba et opera, faciens thalamum in cubiculo animæ intellectualiter dignis effectis, id est, mansionem exhibens et quietem in interioribus ac secretioribus animæ viribus, utpote intellectu, voluntate et memoria, his qui spiritualiter digni sunt facti ut in ipsis tanta virtus quiescat et per eam Spiritus Sanctus, qui scilicet sine mortali sunt culpa, et sermonibus sensibilibus inaccessibilis exsistens, quia ut jam sæpius tactum est, humilitas ista exteriori sermone non potest condigne et plene notificari, commendari, describi.33
Qui dicit se in se ipso sentire totaliter, hoc est perfecte, odorem talis unguenti, id est humilitatis dulcedinem ac vigorem, et in tempore laudum vel ad modicum saltem corde movetur, hoc est, aliquantulum per consensum tangitur vana gloria aut elatione quando laudatur, aut verborum virtutem cognoscit, id est, verba laudis suæ sibi dicta experitur in se aliquid operari aut prævalere; non seducatur, putans se perfecta humilitate esse ornatum, seductus est, id est, jam deceptus est, taliter præsumendo de sua humilitate, laudibus suis aliqualiter condelectando, et non potius omne bonum Deo altissimo integerrime adscribendo atque in eo dumtaxat gaudendo.
Audivi quemdam in sensu animæ, id est ex cordiali et amorosa notitia, dicentem (puta Psalmistam) : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.3435 Cognoscebat enim naturam non usquequaque permanere sine læsione ex se ipsa, hoc est, sciebat Psalmista mentem creatam non posse propriis viribus persistere sine culpa, sed Dei gratia jugiter indigere.36 Apud te, Domine, laus mea in Ecclesia magna, id est in Ecclesia triumphante, videlicet in futuro : nam ante illud non possum absque periculo ferre eamdem laudem meam, hoc est, priusquam pervenero ad regnum cœlorum, periculosum est mihi laudari.
Iste est terminus et sermo ac modus novissimæ et summæ et maximæ superbiæ, virtutes sibi non inhærentes simulare gratia gloriæ, hoc est, desiderio gloriæ vanæ simulare se habere virtutes quas non habet. Idcirco et hoc est argumentum profundæ humilitatis, causas culpæ quæ non sunt in nobis figurare in quibusdam gratia humilitatis, id est, ex humilitatis amore simulare in se interdum aliqua reprehensibilia non exsistentia in se, propter majorem sui vilipensionem et humiliationem. Ita fecit qui panem et caseum accepit in manibus. Iste, ni fallor, fuit abbas Simon, qui audito quod judex provinciæ veniret ad videndum se tanquam virum famosum et sanctum, accepit in manibus panem et caseum, sedens in ostio cellulæ suæ, cœpitque comedere quasi amens : quo viso judex eum despexit, sicut in quinto Vitaspatrum narratur. Ita fecit et exuens suam vestem et impassibiliter, hoc est sine concupiscentia, civitatem circumiens, sicut castitatis amator, id est tanquam vir vere castus.
Qui tales sunt, de humano offendiculo non curabunt, eo quod virtutem susceperint certificare invisibiliter universos per orationem, id est, gratiam habent a Deo, quod orando impetrare possunt ab eo ut ipse Deus cunctos de veritate certificet per inspirationem internam aut alio modo sibi placentem. De priori sollicitudinem gerens, hoc est, qui vere sollicitus exstat qualiter se ipsum plene aspernabilem præbeat, simulando reprehensibilia quæ non habet, secundi indigentiam significavit, id est, orando testatus est necessarium esse ut Deus scandala tollat quæ ex tali humilitatis simulatione possent oriri. Ubi enim Deus paratus est nostram exaudire petitionem, ibi omnia possumus, moti ex virtute, puta ex humilitate, sicut in prætacta simulatione, pro virtute, id est propter humiliationem majorem et pro ipsa humilitate perficienda ac conservanda. Quasi dicat: In tali casu possumus impetrare a Domino ut veritatem ostendat et scandala tollat. Vel possumus contristare, hoc est aliquo modo offendere, homines magis quam Deum: gaudet enim Deus videns nos attendentes ignominiis, id est intentos ad hoc ut vilipendamur et inhonoremur ab aliis, ut contribulemus, plagemus et perdamus vanam elationem.
Summa peregrinatio, hoc est perfectissima mentis aversio ab omnibus rebus sæcularibus et caducis, conciliatrix est talium certaminum victoriæ, id est, movet et incitat nos ad hujusmodi expugnationes elationis, per quas victoria ista totius vanitatis acquiritur. Vere enim magnorum est ferre illudi, id est æquanimiter sustinere illusiones, a familiaribus atque domesticis.
Ne stupeas aut conturberis in præfatis, utpote, quod quidam ad tantam humilitatem ac patientiam pervenerunt, a quibus te longe distare vides, et vix ad eas te posse pertingere speras. Nemo enim scalam aliquando sub uno tempore ascendere potuit, id est repente, absque graduali et successivo ascensu. Quasi dicat: Sic nemo fit subito summus, sed paulatim proficitur, et continuando profectum ac perseverando perfectio obtinetur.
In hoc cognoscent omnes quia discipuli Dei sumus, non quia dæmonia nobis obediunt, sed quia nomina nostra scripta sunt in cælo humilitatis, id est, quia inter humiles veraciter computamur, et in humilitatis tranquillitate quiescimus.37
Sinere ramos arborum quæ citreæ dicuntur, exaltari naturaliter sursum in altum, habet ex natura ingignere eis sterilitatem: hoc est, si rami arborum quæ vocantur citreæ permittantur in altum excrescere, ex hoc sunt naturaliter infructuosi; subtus vero recurvati, celerius fructiferi fiunt, id est, dum rami illi reflectuntur et recurvati tenentur, velocius copiosiusque fructificant. Prudenter intelligens cognoscet, hoc est, qui istud sapienter intelligit, advertit quid dicere velim: utpote, quod simili modo actiones humilium si permittantur per vanam gloriam ac superbiam elevari, protinus evanescunt et steriles fiunt; si vero eas parvi pendendo deprimantur, fructum producunt salutis.
Unus possidet apud Deum ascensionem triginta graduum ejusdem sanctæ humilitatis, et unus sexaginta, et unus centum: hoc est, secundum variam et proportionatam seu gradualem distinctionem, unus est perfectior alio in humilitate, juxta habitudinem ac distantiam numerorum præfatorum ab invicem. Porro hunc modum loquendi sumpsit auctor ex eo quod in Evangelio asserit Christus: Semen cecidit in terram bonam, et fructum fecit aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum. Et quidem38 in extremo impassibiles, hoc est, plenarie reformati ac perfecti sunt in centesimo gradu humilitatis; in medio viriles, id est, viriliter proficientes sunt in gradu humilitatis sexagesimo, vel possunt esse in eo; in primo vero, videlicet in gradu humilitatis tricesimo, omnes fideles, etiam incipientes, possunt venire, id est et esse.
Qui cognoscit se ipsum cognitione formata per donum scientiæ, nunquam conabitur illusus in his quæ sunt super se ipsum, id est, nunquam ex deceptione rationis extollet se ultra suam mensuram et conditionem, quamdiu manet in illa salubri sui ipsius notitia, sed solidabit pedem de cetero super trivium ejusdem beatæ, hoc est, cordis sui intuitum et affectum figet supra prædictam triplicem distinctionem graduum beatæ humilitatis, ut in eis quotidie ascendendo proficiat, quatenus tandem ad humilitatis perfectionem verticemque pertingat.
Timent volucres falconis speciem, quemadmodum ovis lupum; operatores vero humilitatis abhorrent contradictionis sonum, id est inobedientiæ vocem rebellionisque verbum, tanquam diaboli tubam.
Multi salutem adepti sunt sine prænuntiationibus, id est absque gratia prophetiæ, et illuminationibus, id est visionibus, et signis atque prodigiis, hoc est absque majoribus minoribusque miraculis; nullus vero ingredietur ad Sponsum absque humilitate: quia ad spirituales nuptias Sponsi cœlestis non pervenitur sine humilitate, nec in militante nec in triumphante Ecclesia. Nempe priorum secunda est custos, hoc est, humilitas custodit dona illa gratiæ gratis datæ primo nominata, ne quis extollatur ex illis, pereatque cum eis qui in die judicii dicent:39 Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? Hujus vero priora in levioribus facta sunt sæpius interemptiva, id est, præfata illa dona gratiæ gratis datæ, videlicet prophetia, visio, et operatio miraculorum, « levioribus » seu imperfectis hominibus exhibita, frequenter sunt destructiva humilitatis, inducendo eos quibus concessa sunt ad elationem et gloriationem inanem.
Dispensavit Dominus circa nos humaniari nolentes et istud, hoc est, Deus pie ac sapienter operatus est in nobis qui ad humilitatem sumus tardi ac renitentes, istud quod subditur: quia nemo videre potest plagas (id est culpas) proprias sicut (hoc est tam clare ut) proximus: quod de exterioribus vitiis potissime verum est, et aliquo modo de interioribus, secundum quod per exteriora innotescunt. Idcirco communiter dicitur, quod homo non est bonus judex sui ipsius: quod tamen de imperfectis præcipue verificatur;40 spiritualis autem omnia judicat, et ipse a nemine judicatur. Eapropter necesse est gratiam sanitatis dare non nobis ipsis, sed illi et Deo, id est, emendationem et profectum animæ nostræ oportet nos Deo ac proximo, non nobis, adscribere: Deus namque est principalis causa ac præstitor gratiæ, proximus vero corripiendo cooperatus est nobis in bonum.
Qui humilis est mente, semper abominatur propriam voluntatem velut seductricem et errantem: ideo regulat eam juxta superiorum suorum commissionem et secundum Scripturas; et habet naturam, id est, per gratiam quasi connaturale factum est ei, discere, in orationibus suis inhœsitanti fide ad Dominum fusis, ea quæ pertinent ad rem: ita quod orando illuminatur a Deo ad cognoscendum necessaria atque utilia suæ saluti, secundum quod Jacobus ait apostolus: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei; postulet autem in fide nihil hæsitans.41 Connaturale quoque est humili et obedire: qui non est attendens conversationi magistrorum, hoc est, facta superiorum suorum non observat nec discutit curiose, tamen in bonis attendit ac sequitur eos, sed jactans reponit in Deo curam suam, qui per asinum docuit convenientia in Balaam:42 quia per verba ab asino directa redarguit eum. Nostra autem translatio continet « asinam »: idcirco asinus designat hic naturam, non sexum.
Quamvis hic talis operator, videlicet humilis valde, universa quæ agit faciat, intelligat et loquatur secundum Deum, nec tamen sic tradet, id est adscribet, suæ voluntati bona quæ taliter agit, nec suo sensui credet in quantum est suus : potest tamen ei credere in quantum est secundum Scripturas edoctus. Stimulus enim, id est tormentum, et pondus est humili, inhærere et obedire propriæ fidei, hoc est propriæ opinioni et voluntati, quemadmodum superbo stimulus est et intolerabile pondus, inhærere et obedire dictis ab altero.
Mihi videtur angeli esse, non pati furtum a delictis, id est, angelicum arbitror, non humanum, non incurrere detrimentum gratiæ atque profectuum ex quotidianis subrepentibusque peccatis, quum justus septies in die cadat.43 Audivi enim terrenum angelum, scilicet Paulum, dicentem : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum;44 qui autem judicat me Dominus est. Unde debemus dijudicare et vituperare nos ipsos, ut per voluntariam hanc vilificationem nostri abjiciamus peccata non voluntaria, id est nobis nunc displicentia, quamvis aliquo modo voluntaria fuerint quando fiebant; vel « peccata non voluntaria » appellantur quæ fiunt ex infirmitate et ignorantia, non ex deliberatione aut improba voluntate. Alioqui in exitu pro eis dire exacti rationem ponere exquiremur, id est, nisi ita egerimus, exigemur in hora mortis reddere rationem pro illis peccatis in particulari nostro judicio cum districta exactione.
Qui petitiones postulat a Deo sub sua ipsius dignitate, hoc est minores quam rationalis creaturæ dignitas accipere indiget, vel quam ipse per suam humilitatem dignus est seu meretur accipere, penitus quæ sunt supra se participabit, id est, majora dona quam meretur aut deprecatur obtinebit a liberalissimo et superpiissimo Deo, qui per abundantiam pietatis merita supplicum excedit et vota. Et de hoc testimonium perhibet materialiter, scilicet facto, non verbo, publicanus petens remissionem, sed reportans justitiam ultra remissionem suarum culparum.4546 Et latro ille petiit tantum memoriam in regno, et totum paradisum hereditavit, hoc est, in cœlesti paradiso hereditatem gloriæ impetravit.
Non est in creatura parvum et magnum ignem natura videre, hoc est, non contingit videre inter creata ignem qui ex sua natura sit magnus et parvus respectu ejusdem. Vel sensus est, quod videre non possumus ignem elementarem in sua sphæra : qui est magnus activitate, imo et quantitate, quoniam ambit cetera elementa; et parvus, quia in materia est summe subtilis et rarus. Et non est in sincera humilitate remanere quam penitus, id est aliquatenus, speciem materiæ, hoc est affectionem sensualem ad aliquid materiale. Donec voluntarie offendimus, hoc in nobis non est, id est, quamdiu sponte et ex deliberatione peccamus, non est in nobis sincera humilitas, sed inordinata ac sensualis affectio; et hoc est signum adventus ejus, id est, nullam speciem materiæ remanere in anima, est signum quod humilitas venit in eam.
Cognoscens Dominus virtutem animæ figurari, hoc est convenienter ac similitudinarie designari et exprimi, extrinseco habitu et institutione, id est exteriori dispositione ac apparatu, accipiens linteum, ostendit nobis compendium viæ humilitatis :47 nam linteo se præcingens, et pedes Apostolorum lavans ac tergens, monstravit nobis compendiosissimum documentum et exemplum seu observantiam totius humilitatis. Nempe adinventionibus corporis assimilatur anima, id est, interiores animæ affectiones conformantur exterioribus formationibus seu gestibus excogitatis, et formatur ad ea quæ agit, id est, per similitudinem quamdam ad ea extenditur anima : nam agens producit simile sibi, et intellectualiter operans agit per formam operis sui in suo animo præconceptam, ac configuratur ad ipsa opera sua : effectus namque est participata quædam similitudo suæ causæ. Ita per exteriora opera sua docuit Christus interiora, et juxta variationem exteriorum diversimode qualificatur anima in cogitationibus et affectionibus suis.
Principatus angelorum factus est cuidam, videlicet Lucifero, suppositio, id est incitamentum sive occasio, alti sapere, id est arrogantiæ. Ex hoc enim quod primus ille apostata angelus vidit se aliis angelis in naturalibus excellentiorem, ad superbiam motus est, et assimilari volebat Altissimo.48 Qui non est propter hoc assecutus id quod superbe præsumpsit appetere ac sortiri. Optatum quippe principatum secundum propriam voluntatem ac legem, nequaquam adeptus est, sed præcipitatus est protinus.
Aliter afficitur qui sedet super thronum, et aliter qui sedet super sterquilinium. Communiter enim gloriatur aut extollitur qui sedet in solio judiciali, magistrali aut regali, et sub ratione majoris ac eminentis se apprehendit; qui autem in sterquilinio sedet, solet tristari et humiliare se ipsum, quia sub ratione rei miseræ concipit se. Et propterea forsan magnus ille justus, videlicet Job, in sterquilinio extra civitatem sedebat.49 Tunc enim perfectam humilitatem possidens, in sensu animæ dixit:50 Ipse me reprehendo, et cinerem me ipsum reputo; sed et favillam, terram, pulverem esse me fateor. Verumtamen non legitur hoc dixisse formaliter, sed bene æquivalenter.
Invenio Manassen illum peccantem sic ut neminem alium, id est præ omni alio homine gravius prævaricatum, qui inquinavit templum Dei idolis, et omnem religionem, id est verum Dei cultum ac legem divinam, contaminavit.51 Imo et alia multa enormia egit peccata, prout quarto Regum habetur. Verumtamen incertum reor an Manasses absolute loquendo peccavit gravius quam aliquis alius homo, quum et de filio ejus Amon legatur, quod multo majora deliquit.52 Similiter, Annas et Caiphas, multi quoque tyranni Christianorum persecutores, et quidam hæresiarchæ, sed et Jeroboam qui decem tribus traxit ad idololatriam, nimis enormiter peccaverunt.53
Pro quo Manasse si universus mundus jejunasset, nihil condignum econtra inducere potuisset, hoc est, pro excessibus Manasse satisfacere nequivisset secundum rigorem justitiæ. Sed prævaluit humilitas, et insanabilia sanavit in eo: id est, Manasses se ipsum profundissime humiliando veniam impetravit, et vitia sua vix curabilia mox curavit.
David loquitur Deo: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique;54 totis corporibus per jejunium incensis, id est afflictis, non delectaberis, nisi adsit et aliud; sacrificium Deo spiritus contribulatus: et quod sequitur notum est universis, videlicet, Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Beata ista humilitas aliquando clamavit, hoc est, David regem movit ad declamandum ad Deum, pro adulterio et homicidio quæ commisit: Peccavi Domino.55 Et celerius, id est valde cito, audivit a Nathan: Dominus abstulit peccatum tuum.
Patres sempiternæ memoriæ asseruerunt corporales labores esse viam et suppositionem, id est fundamentum, ejusdem humilitatis. Ego autem dico, obedientiam et cordis rectitudinem, hoc est sinceram intentionem, cum eisdem corporalibus laboribus esse viam ad humilitatem, id est ad ejus profectum ac perfectionem: obedientia enim et humilitas, quantum ad habitum sive essentiam suam, simul sunt tempore.56 Quæ obedientia rectitudoque cordis naturaliter oppositæ sunt elationi ac propriæ reputationi.
Si elatio quosdam fecit ex angelis dæmones, humilitas penitus facere potest ex dæmoniis angelos. Potest enim ex obstinatis, superbissimis diabolicisque hominibus facere angelicos homines: imo et ipsa humilitas, quantum in se est, potest dæmones rursus transferre in angelos; sed obstat voluntas impiorum illorum obstinata in malo. Quapropter peccantes confident, id est, homines qui peccaverunt non desperent, quoniam pœnitendo et se humiliando possunt resurgere.
Omni virtute festinemus et certemus ascendere ad verticem hujus, id est perfectionem humilitatis attingere. Si quominus, id est, si hoc facere non curamus, festinemus saltem supervehi humeris ejus, hoc est super humeros humilitatis portari ad regnum cœlorum, intelligendo per humeros humilitatis, gradus et actus ejus inferiores ac medios. Si vero hæsitamus aliquid aut fatigamur in hoc, non excidamus ab ulnis ipsius, id est ab infimo gradu et ima ascensione humilitatis. Etenim cadens inde, admiror si fuerit consors aliquo dono æterno. Quasi dicat: Qui non permanserit saltem in infimo gradu humilitatis, non erit particeps alicujus virtutis et gratiæ in præsenti, nec gloriæ in futuro.
Paupertas, peregrinatio, id est terrenorum et omnium transitoriorum derelictio, absconsio sapientiæ non apparens, id est vera, non simulata, non varia verbi prolatio, hoc est sincera ac simplex locutio, eleemosynæ corporalis ac spiritualis quæsitio, occultatio propriæ generositatis, exsulatio confidentiæ, id est abjectio præsumptionis, et elongatio a multiloquio, sunt nervi et viæ humilitatis: quoniam sicut viæ perducunt ad locum intentum, et sicut nervi sunt media vitæ in animalibus, ita prædicta sunt viæ ac dispositiones ad humilitatis perfectionem; sed nequaquam signa, hoc est, nullo modo sunt signa humilitatis efficacia.
Nihil enim poterit aliquando animam ita humiliare sicut pauper institutio medicantiumque diæta.57 « Pauper institutio » est conversatio ab exordio sui fundata et informata in paupertate aut humilitate; « medicantium » vero « diæta » est abstinentia magna et castigatio corporis, quæ valde conferunt ad hoc quod anima se ipsam in cunctis humiliet. Tunc enim amor noster ad sapientiam et caritas nostra ad Deum monstratur, quando possimus exaltari, et gloriam ac altitudinem fugimus irreconversibiliter, id est, non ad tempus, sed usque in finem vitæ præsentis.
Si te aliquando armaveris contra vitium quodcumque, induc et posside hanc, utpote humilitatem, compugnantem, id est, ut per te et tecum contra vitium illud pugnet, et super aspidem et basiliscum ambulabis, leonem et draconem:58 ego vero dico, super peccatum quodcumque inficiens mentem, quod designatur per aspidem, et desperationem, quæ designatur per basiliscum, quoniam instar basilisci incurabiliter lædit ac perimit, et diabolum, qui per leonem exprimitur, et draconem corporis, id est super proprium corpus, quod per draconem designatur, quum instar draconis immunditiis, sordibus fœtoribusque repletum sit.
Humilitas est sipho cœlestis. Sipho dicitur tuba, aut concha, vel vas quoddam: sicque humilitas dicitur « sipho cœlestis », utpote valens animam sursum in cœlum perducere ex vitiorum abysso.
Vidit aliquis aliquando pulchritudinem ejus, videlicet humilitatis, in corde suo, et captus stupore, interrogavit eam discere nominationem parientis eam, id est, quæsivit ab humilitate ut doceret ac diceret quod sit nomen suæ matris. Ipsa vero subridens, jucunde et tranquille ait: Quomodo quæris discere nomen gignentis me, et hic sine nomine est? Principalis etenim causa et mater humilitatis est increata sapientia Dei, quæ explicari non potest in vita hac nomine digno ac pleno, quo significetur, intelligatur ac comprehendatur secundum quod est æternaliter in se ipsa. Nequaquam tibi dicam hoc nomen, id est, non revelabo tibi illud limpide ac perfecte, quousque possidebis Deum et Dominum Jesum Christum, videndo eum clare in regno cœlesti per speciem beatificamque fruitionem: quia tunc erit Dominus unus, et nomen ejus unum. Ipsi gloria in sæcula. Amen.
Abyssus quidem est mater fontis: nam et fons paradisi originem habet ex abysso. Humilitas est mater discretionis, sicut præhabitum est:59 et ita humilitas se habet ad discretionem sicut abyssus ad fontem.60
Footnotes
-
Matth. xi, 12. ↩
-
II Cor. iv, 7. ↩
-
I Cor. iv, 20. ↩
-
1 Tim. 1, 15. ↩
-
Matth. xi, 29. ↩
-
p. 339 A, 341 B'. ↩
-
1 Cor. v, 8. ↩
-
Rom. x, 4. ↩
-
Prov. II, 14. ↩
-
Joann. XII, ↩
-
Ps. cxxxv, 23, 24. ↩
-
Rom. XI, 33. ↩
-
Prov. XXV, 27. ↩
-
Prov. XVI, 5. ↩
-
Joann. vii, 38. ↩
-
Ps. cxiv, 6. ↩
-
Eccli. xxxv, 21. ↩
-
Exod. xiv, 21. ↩
-
Josue III, 15-17. ↩
-
Rom. xiv, 5. ↩
-
1 Cor. xi, 31. ↩
-
I Tim. 1, 9. ↩
-
Luc. xvii, 10. ↩
-
Ps. LX. 4. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 23. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
p. 341 B. ↩
-
Luc. viii, 8. ↩
-
Is. LVII, 20. ↩
-
Luc. xviii, 13. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
-
I Cor. xiii, 8. ↩
-
p. 339 A, 341 B', 342 in fine. ↩
-
Ps. cxiii, 1, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Ps. xxi, 26. ↩
-
Luc. x, 20. ↩
-
Matth. xiii, 23. ↩
-
Matth. vii, 22. ↩
-
1 Cor. II, 15. ↩
-
Jacob. I, 5, 6. ↩
-
Num. XXII, 28-30. ↩
-
Prov. xxiv, 16. ↩
-
1 Cor. iv, 4. ↩
-
1 Cor. xxiii, 42, 43. ↩
-
Luc. xviii, 13, 14. ↩
-
Joann. xiii, 4, 5. ↩
-
Is. xiv, 14. ↩
-
Job x, 8. ↩
-
Job xlii, 6, juxta LXX. ↩
-
IV Reg. xxi, 2 et seq. ↩
-
II Par. xxxiii, 23. ↩
-
III Reg. xii, 25 et seq. ↩
-
Ps. l, 18, 19. ↩
-
II Reg. xii, 13. ↩
-
II Par. xxxiii, 12-19. ↩
-
*mendicantiumque ↩
-
Ps. xc, 13. ↩
-
Cf. p. 327 B. ↩
-
Zach. xiv, 9. ↩
Chapter 56 of 100