Skip to the text

Gradus 26

DE DISCRETIONE.

DISCRETIO quidem in initiantibus seu introducendis et informandis, est vera cognitio quæ est secundum se ipsos. In mediis vero, est intellectualis sensus discernens proprie bonum sine offensione ex naturali atque contrario. In his vero qui perfecti sunt, discretio est scientia et cognitio per divinam illuminationem inhærens, qua valet sua ipsius lucerna illuminare quæ in aliis sunt obscure. Vel forte istud notificatur et est universaliter discretio: certa comprehensio divinæ voluntatis in omni tempore, loco et re. Quam constat esse in his solis qui sunt mundi corde, ore et opere: nam qui pie dejecit et destruxit tres principales malitias, destruxit et dejecit cum eis simul etiam quinque alias malitias; qui vero illa negligit, neutrum vincet. Discretio est conscientia non inquinata et mundus sensus.

Nemo in conversatione monastica videns et audiens quædam quæ sunt super naturam, corruat ex insipientia ad infidelitatem: ubi enim Deus, qui est super naturam, peregrinatur, ibi plurima fiunt super naturam.

Omne diabolicum prælium constituitur in nobis istis tribus generalissimis modis: aut ex negligentia nostra, aut ex superbia nostra, aut ex dæmonum invidia. Miserabilis quidem est primus, infelicissimus vero est secundus, tertius autem est beatus. — Ante omnia post Deum et cum Deo utamur conscientia nostra ad directionem intentionis et mentis nostræ, et ad regulationem nostram, ut cognoscentes spirationem ventorum unde venit, extendamus deinceps vela contra eamdem.

In universis operationibus nostris quæ fiunt secundum Deum, dæmones suffodiunt nobis tres foveas: nam primo luctantur ut impediant fieri bonum; secundo, videlicet post eorum primam succumbentiam, conantur ut bonum non fiat secundum Deum; quum vero fures non fuerint intentionem hanc assecuti, tunc deinceps instantes quiete, beatificant nos tanquam conversantes secundum Deum in omnibus. Et inimicus primæ est sollicitudo et festinantia mortis; inimicus autem secundæ est subjectio et obedientia, et contemptus; porro inimicus tertiæ est se ipsum semper accusare et inculpare querelis. Hoc totum implere, est coram nobis labor et dolor, et directio et intentio, donec ignis Dei intret in sanctuarium nostrum.1 Nempe tunc non est in nobis necessitudo præsumptionum. Deus enim noster est ignis consumens omnem ignitionem et motum et præsumptionem et cæcitatem et tenebrefactionem intrinsecam et extrinsecam, visibilem et intellectualem. Dæmones iterum dictis contraria facere habent naturam. Quando enim circumdant et obtinent animam et lumen mentis pervertunt in nobis miseris, non erit ulterius vigilia, sobrietas, discretio, cognitio et reverentia Dei in nobis, sed privatio doloris et contritionis, insensibilitas, indiscretio, invidentia seu carentia visionis Beatorum.2 Sciunt prædicta penitus magis prudenter et clare, qui ex fornicatione resipiscunt, et qui subtrahunt se ex elatione confidentiæ propriæ, et ex irreverentia Dei et inerubescentia peccati veniunt in sensum simul et sensificationem: quomodo post sobrietatem et evigilantiam ab insensibilitate mentis, magis vero post solutionem suæ cæcitatis, erubescunt et verecundantur de se ipsis secundum mentem, vel (ut sic dicatur) de his quæ prius loquebantur et agebant degentes in cæcitate.

Nisi sero fiat et tenebrescat in die animæ, fures nequaquam furabuntur et mactabunt et perdent.3 Furtum est perditio substantiæ; furtum est operari non bonum tanquam bonum; furtum est captivatio animæ incognita. Mactatio est mors mentis rationalis corruentis in actus inconvenientes et inhonestos. Perditio est sui ipsius desperatio post iniquitatem.

Nemo alleget impossibilitatem in evangelicis præceptis: sunt enim animæ quæ peregerunt super mandatum. Persuadeat te penitus hoc esse verum ille qui dilexit proximum super se ipsum, et pro eo animam posuit, quippe quum in hoc non portaverit imperium Domini.

Considerent humiliati quod dicam: vitiosi enim etsi ceciderint in vitiis et foveis universis, et illaqueati fuerint omnibus laqueis, et infirmati omni infirmitate; tamen post sanitatem fient omnibus medici spirituales, et luminaria, et lucernæ, et gubernatores, docendo modos uniuscujusque infirmitatis, et ex propria experientia salvantes ruituros. Nempe si aliqui tyrannizantur ex præsumptionibus et passionibus ingenitis et anteactis, docere possunt vacuum verbum: qui licet doceant, non tamen præsint, nec alios regant. Nam forte erubescentes quandoque saltem proprios sermones, incipient practicam; et eveniet eis quemadmodum vidi factum de quibusdam involutis volutabro luti: quum enim essent infixi in limo, inibi docuerunt prætereuntes modum propriæ submersionis, narrantes et negotiantes hoc propter salutem ipsorum, nequando et ipsi caderent in eodem itinere. Igitur omnipotens Deus redemit ipsos de luto propter aliorum salutem. Si vero vitiosi præcipitant se ipsos voluntarie in concupiscentiis et delectationibus, insinuent doctrinam suam silentio, attendentes ad ea quæ cœpit Jesus facere et docere.4

O humiles monachi, transvadamus pelagus crudele et vere crudele, et ferox et durum, et plenum multis spiritibus et sordibus et revolutionibus rheumatum et asperis scopulis et bestiis et piratis et fluctibus atque siphonibus. Sordem in anima intelligamus ferocem et repentinum furorem; tetram vero rheumatum revolutionem intelligamus desperationem, quæ mentem circumdat, et eam festinat ferre deorsum in desperationis profundum; scopulorum vero asperitatem dico ignorantiam detinentem id quod malum est tanquam bonum; porro bestias voco hoc corpus grave et silvestre cum animalibus suis; piratas autem dico ministros vanæ gloriæ, qui rapiunt onus et laborem virtutum; fluctus vero appello ventrem tumentem, repletum et elevatum, qui ex proprio impetu et ardore mittit ad bestiam; denique siphonem dico superbiam projectam et præcipitatam de cœlo, sursum ferentem, et deinde deferentem ad abyssum.

Omnibus eruditis in litteris notum est quæ sint doctrinæ ac disciplinæ erudiendorum et initiantium, quæ vero mediorum, et quæ magistrorum. Attendamus ista prudenter, ne forte diuturne manentes in doctrina, immoremur adhuc in promissionibus introducendorum et erudiendorum: quod esset magnæ confusionis, utpote videre senescentem accedentem ad scholas puerorum.

Perfectum alpha, beta, universis initiantibus, hoc est: obedientia, jejunium, cilicium, cinis, luctus, confessio, silentium, humilitas, vigilia, virilitas seu fortitudo, frigus, nuditas, fames, sitis, labor, dolor, infirmitas, miseria, contemptus, contritio, non retribuere malum pro malo, sed oblivisci injuriæ, amor fraternitatis, mansuetudo, fides simplex et firma sine curiositate quæstionum, privatio curarum sæculi, sollicitudinis mundi et curæ carnis, odium parentum et propriæ regionis ac deliciosorum locorum sine odio, impropassio sui ipsius et omnium domesticorum, simplicitas cum innocentia, mortificatio voluntatis, et spontanea vilitas in vestitu, ministratione, et consimilibus. — Requies et numerus proficientium sunt: privatio vanæ gloriæ, esse sine ira et furore, bona et dulcis spes, requies sive discretio, fixa memoria æterni judicii, dulcis viscerositas et compassio, amor hospitalitatis, admonitio commensurata et contemperata, oratio munda, inseducibilis et impassibilis, mores et affectus sine avaritia. — Iste est sermo terminatioque et lex spirituum et corporum in carne pie perfectorum: incaptivabile cor, perfecta caritas, fons humilitatis, peregrinatio mentis ad Deum, adventus spiritualis Christi Jesu, induitio luminis, imprædabilitas orationis, substantialis superabundantia illuminationis divinæ, desiderium et concupiscentia mortis, odium vitæ præsentis, fuga corporis, interpellator et intercessor mundi, angelorum comminister, scientiæ abyssus, mysteriorum domus, arcanorum custos, salvator hominum per Jesum, dæmonum deus, vitiorum dominus, dominator et rex corporis et mentis, naturæ tutor, a peccato peregrinus, domus impassibilitatis, imitator Domini ex auxilio Domini.

Non modica vigilia indigemus quando corpus infirmatur. Dæmones enim videntes nos in terra positos et jacentes, nec valentes uti virtuosa exercitatione tunc contra eos propter impotentiam et destructionem naturæ, conantur nos tunc dure atque crudeliter impugnare. Et in his qui secundum mundum sunt, adhæret dæmon furoris et iræ; interdum vero eisdem infirmantibus blasphemiæ dæmon adhæret. Porro his qui sunt extra mundum, insidiatur et assidet tyrannus gulæ et luxuriæ, si faciliter possunt necessaria obtinere; si vero morantur in aliquibus locis remotis et certativis et consolatione privatis, insidiatur eis spiritus acediæ et ingratitudinis.

Notavi lupum fornicationis apponentem laboranti ac infirmanti tristitias et dolores, et facientem in eodem motus concupiscentiarum et fluxus naturæ. Et quod fiebat erat stupendum videre: carnem bullientem delectatione concupiscentiæ atque libidinis, et vesane furentem in ipsis doloribus et afflictionibus nimiis. Et reversus vidi deorsum positos in lecto jacentes, ab operatione divina et compunctione actos, et oblectatos et consolatos: nimirum per infirmitatem quasi per increpationem quamdam inveni eos commutatos in melius; et per consolationem repercusserunt afflictiones et dolores, ita ut de cetero nollent ab infirmitate liberari. Et glorificavi per lutum emundantem et purgantem lutum.

Mens intellectualis penitus circumoperit intellectualem sensum. Quem sensum in nobis exsistentem, et non exsistentem in nobis, non cessemus exquirere: illo enim apparente, ea quæ sunt extra desinent penitus spontanee propria operari. Et hoc est quod quidam sapiens cognoscens ait: Et divinum sensum invenies in te.

Vita monastica fiat in sensu cordis, in operibus quoque et sermonibus et cogitationibus et gressibus; si vero non sic, jam non erit monastica, nedum dicam angelica.

Aliud est providentia Dei, et aliud opitulatio, et aliud custodia, et aliud misericordia Dei, et aliud consolatio: et illud quidem est in omni natura, aliud vero est in solis fidelibus, aliud autem est in vere fideliterque fidelibus, quartum autem est in his qui serviunt ei, ultimum vero manifestatur et ostenditur in diligentibus eum.

Est quando alterius antidotum fit alteri letiferum. Est etiam quum idem antidotum eisdem secundum proprium tempus prolatum, fit sanativum; iterum vero non in tempore suo prolatum, est poculum mortis. — Vidi severum medicum graviter et importune efficientem ignominiis infirmum, conquassatum, et nil amplius conciliantem ei nisi desperationem; et vidi medicum chirurgum medentem per ignominiæ invectionem cor elatum et tumens, et evacuantem ab ipso omnem saniem. — Nempe vidi eumdem infirmum bibentem aliquando obedientiæ medicinam propter purgationem sordis; et vidi eum motum et circumquaque ambulantem, et non dormientem. Quandoque vero vidi habentem oculum infirmatum, et quiescentem; et vidi eumdem perseverantem in silentio absque colloquio, et non dormientem. Qui habet aures audiendi, audiat.5

Quidam, ut ita dicam, habent se inclinabiliter natura circa continens aut abstinens, aut circa remotionis tranquillum, aut castum, aut non præsumptuosum et confidens, aut circa compungibile mire seu facile. Unde vero hoc habeant non novi: neque enim didici curiose agere, et dona Dei elatione exquirere. Et sunt alii habentes suam naturam naturaliter resistentem eisdem et contra agentem, et inferentes sibi ipsis vim secundum virtutem: qui et si ad tempus succumbunt, attamen magis accepto eos ut violentatores naturæ. — Noli, o homo, altum sapere et extolli de divitiis acquisitis sine labore atque dolore: nam dator donorum prænoscens multam læsionem et infirmitatem et perditionem tuam, voluit te salvare saltem particulariter præventionibus quæ sunt sine mercede. — Disciplinæ et enutritiones et studia et adinventiones quæ sunt ex parvitate, congrediuntur aut et contrariantur nobis crescentibus in virtute et conversatione monastica.

Angelus est lumen monachis; conversatio autem monastica est lumen omnium hominum. Monachi igitur agonizent fieri typus et forma universis, nemini dantes6

Matth. vi, 23. ullam offensionem in aliquo in his quæ loquuntur et operantur. Si enim lumen tenebræ fiat, ergo tenebræ, videlicet homines sæculares secundum mundum conversantes, quantum tenebrescent? Si ergo, o obedientes, mihi obeditis, magis vero qui mihi obedire vultis, dico vobis: bonum est nos non variare nec partiri neque dividere nosmetipsos. Nostis autem miserabilem animam nostram esse congressam ad pugnandum cum mille millibus et decies millenis millibus inimicis: non enim sufficimus discere seu totaliter invenire universas illorum malignitates atque astutias. Trinitate sancta contra tria nos armemus: alioqui conciliabimus nobis ipsis vere multos labores.

Ps. LXV, 6. Si Israel noster, qui convertit mare in aridam, id est mens nostra, fiat vere in nobis Deum videns, pertransibit penitus ipsum mare absque fluctibus, et in aqua lacrimarum videbit Ægyptios suffocatos. Illo autem non peregrinante in nobis, quis

Ps. LXVII, 2. sustinebit sonos fluctuum ejus, videlicet carnis hujus? — Si Dominus surrexerit in nobis per actionem, dispergentur inimici ejus; et si per contemplationem appropinquaverimus ei, odientes eum et nos fugient a facie ejus et nostra.

Festinemus discere divina sudoribus magis et labore ac dolore, et non exili sermone vel lectione: non enim verba sed opera in tempore exitus est ostendere. — Qui audiunt thesaurum esse absconditum in aliquo loco, cum magna inquisitionis fatigatione hunc quærunt; inventum vero cum labore et dolore, custodiunt. Qui enim ditescunt sine fatigatione, dispergunt faciliter.

Grave ac difficile est ut præsumptiones supervincamus. Qui vero non desinunt adhuc apponere eisdem, desperaverunt se ipsos, aut nihil profecerunt in subjectione et obedientia. Nempe novi quia omnia potest Deus: nihil enim impossibile est ei.

Interrogaverunt me quidam verbum Dei grave ad discernendum, et secundum me omnes superexcedens, et in nullo librorum qui pervenerunt ad me contentum. Dicebant enim: Quæ sunt proprie distinctæ progenitæ octo cogitationum? Aut quæ ex tribus præcedentibus exstat mater cujuslibet reliquarum quinque? Ego vero ignorantiam meam allegans ad interrogationem illam laudabilem, ita didici a sanctissimis viris illis: Mater fornicationis est gula, mater vero acediæ est avaritia et gloria vana, tristitia vero est germen trium, sicut et ira, rursus quoque vana gloria est mater superbiæ.

Ego vero rursus respondens, locutus sum ad illos sempiterne memorandos, deprecans discere et germina, et quæ cujus exsistunt partus. At illi a vitiis mundi et impassibiles docuerunt me valde benigne, dicentes non esse ordinem aut intellectum in imprudentibus et insensatis hominibus, sed omnem inordinationem et seductionem. Et ipsi beati Patres persuadentes hoc congruis persuasibilibusque exemplis, dixerunt proponentes in medium plurimas declarationes: ex quibus aliquas ordinabo in præsenti sermone, quatenus ex illis illuminemur et doceamur de reliquis. Quale aliquid dicam:

Risus importunus aliquando gignitur ex fornicatione et crapula; quandoque vero ex vana gloria, quum aliquis in se ipso irreligiose jactanter extollitur; interdum autem ex deliciis et vaniloquiis, et ex malignitate; aliquando vero ex dæmoniis. Quandoque multus somnus causatur ex deliciis et ex repletione; aliquando vero ex jejunio, præsertim quum jejunantes extolluntur; aliquando vero ex acedia, aliquando ex natura. Multiloquium quoque aliquando oritur ex vana gloria, aliquando ex ingluvie ventris, quandoque ex stultitia et alienatione mentis, interdum ex agitatione dæmonum instigantium ad fabulandum. Insuper acedia aliquando gignitur ex aliorum deliciis, interdum ex privatione timoris Dei, aliquando ex quiete carnali et multiloquio. Blasphemia autem est proprie germen superbiæ; multoties quoque est ex hoc quod non cavemus judicare proximum in id ipsum, aut ab importuna invidia dæmonum. Duritia cordis quandoque est ex saturitate, sæpius vero oritur ex insensibilitate, et ex eo quod diligimus aliquid vitiose. Denique aliquid vitiose diligere, oritur quandoque a fornicatione, aut vana gloria, aut avaritia, aut a gula, atque ex aliis multis. Rursus malignitas est a propria reputatione et elatione et confidentia sui, et a furore et ira. Hypocrisis est ex arrogantia, et ex desiderio complacendi hominibus, et ex regulatione aut complacentia propriæ voluntatis, et ex amore laudis, non ex amore sanctitatis. — Horum autem contraria ex contrariis generantur. Et ut non multa dicam (deficiet enim me narrante tempus, si exquirere volo unumquodque per singula), humilitas est proprie interemptrix vitiorum omnium prædictorum: quam qui possident, omnia vicerunt.

Genitrix omnium malorum est delectatio concupiscentiæ et malignitas. Quas qui intra se tenet, Dominum non videbit: nihil quippe proderit nobis depositio prioris præter depositionem secundæ.

Exemplum timoris Dei quis acceperit ex principibus et bestiis. Sed amor corporum fiat tibi typus desiderii ad Dominum: nihil enim nos prohibet facere exempla virtutum et ex contrariis.

Generatio præsens graviter malignatur, et tota repleta est elatione, vanitate atque hypocrisi. Nempe in corporales labores nostrorum antiquorum Patrum conscendens, eorum vero charismatibus non est digna habita. Equidem arbitror, nequaquam aliquando tanquam nunc charismatibus indigentiam habuisse naturam. Et merito patimur, quoniam Deus manifestatur apparens non laboribus, sed simplicitati et humilitati. Et si virtus Domini in infirmitate perficitur, itaque non replebit Dominus humilem operatorem?7

Quando aliquem pugilem Jesu Christi videmus corporaliter afflictum, non satagamus ex malignitate addiscere judicium suæ infirmitatis, sed potius suscipientes eum tanquam proprium membrum, et velut commilitonem nostrum et militem Christi in pugna plagatum, caritate simplici et sine malignitate curemus. — Est infirmitas propter purgationem offensionum, et est ad humiliandum sapere nostræ prudentiæ. Bonus et optimus et superbonus rex ac Dominus noster quum viderit aliquos otiosos et ad virtutum exercitia pigriores, de cetero humiliat carnem eorum sæpius per infirmitatem, quasi per remissiorem exercitationem. Est autem quando emundat animam a vitiis cogitationibusque malignis.

Universa nobis accidentia, sive visibilia sive invisibilia, contingit suscipere virtuose, et vitiose, ac medie. Vidi tres Fratres damnum sustinentes : et ille indignatus est, iste vero permansit absque tristitia, hic autem gaudium multum lucratus fructificavit.

Vidi ab agricultoribus unum semen seminari; sed unusquisque possidebat propriam intentionem: et ille quidem ut sua debita solveret, iste vero ut thesaurizaret sibi divitias, hic autem ut donis regem honoraret. — Alius facit bonum ut captet laudem a prætereuntibus super bona opinione; alius vero, ut tribulatione affligat inimicum suum zelantem et æmulantem; hic autem, ne quasi otiosus improperia ab hominibus patiatur. — Istæ sunt appellationes seminis agricultorum: jejunium, abstinentia, vigiliæ, eleemosynæ, ministrationes, et his similia.

Et sic Fratres extorqueant a se ipsis labores prompte in Domino, quemadmodum haurientes aquam ex fontibus prompte hoc faciunt. Est autem quando latenter haurimus ranam simul cum aqua dicta: ita et operantes virtutes perplexas, multoties exsequimur simul cum eis malitias non apparenter. Quale aliquid dicam: hospitalitati gula simul inseritur; caritati, familiaritates carnales, nociva colloquia et fornicatio; discretioni, versipellitas, astutia et reputatio propriæ sufficientiæ; prudentiæ, malignitas; mititati, segnities, adulatio linguæ, otiositas, gravitas; justitiæ, zelus, contradictio, complacentia ac regulatio propriæ voluntatis, duritia et inaudientia; silentio, tumor docendi, judicium, displicentia, insufferentia loquentium, amaritudo et indiscretio; gaudio spiritus, elatio, jactantia et propria reputatio; spei, pigritia, negligentia, tepiditas contritionis et pœnitentiæ; caritati iterum, judicare proximos; remotioni solitariæ, acedia, otiositas, vel exercitium inconveniens ac inutile; castitati, arrogantia et amaritudo; humilitati, silentium inconveniens tempore conculcationis justitiæ, et confidentia propria. Denique universis virtutibus his vana gloria concomitatur, tanquam commune collyrium, magis vero tanquam letiferum poculum.

Postulantes aliquid Dominum et non exauditi ab eo in longis temporibus, non contristemur, quoniam Dominus vellet omnes homines mundari a vitiis in uno momento temporis. — Omnes postulantes et non reportantes ex Deo postulationes, non suscipiunt postulata penitus propter unam harum causarum: vel quia ante tempus petunt; vel quia petunt indigne et vane gloriose; vel quia suscipientes, futuri erant in superbiam extolli, aut deinceps negligenter vivere erant futuri post petitionis suæ possessionem.

Neminem arbitror hæsitare, quod dæmones et vitia recedunt ex anima aliquo tempore, aut et continue; quot vero modis fiat recessus horum a nobis, sic pauci sciunt. — Recesserunt vitia a quibusdam, non solum fidelibus, sed etiam infidelibus, præter unum, quod replet locum universorum: illo solo relicto, tanquam principante et primatum tenente in malis, quod et projectum est de cœlo subtus. — Consumitur materia igne divino consumpta; itaque silva vitiorum eradicata et anima expurgata, obdormiunt de reliquo vitia, nisi iterum ea contraxerimus alicubi propter cœnosam et materialem conversationem. — Dæmones voluntarie recedunt a nobis, præparantes nos degere sine sollicitudine et cautela ac studio spirituali, ut superveniendo repetentes rapiant miseram animam nostram. — Novi et aliam subtractionem bestiarum: nam postquam fecerunt animam perfecte assuescere moribus pravis, et vitiis eam qualificaverunt usque ad summum, cernentes animam jam factam insidiatricem sui ipsius per se et impugnatricem, tunc recedunt. Et hujus rei exemplum sunt parvuli: etenim post longam consuetudinem, jam sine ubere proprios digitos sugunt. — Novi et quintam impassibilitatem consistentem in anima ex multa simplicitate atque laudabili puritate. Justum enim est adjutorium talium a Deo, qui salvos facit rectos corde, et insensibiliter eos commutans, liberat eos a malis:8 quia et parvuli nudati et exspoliati minus cognoscunt.

Malitia aut vitium non est naturaliter in natura rationali: non enim vitiorum creator est Deus. Sed multæ virtutes naturales a Deo in nobis sunt factæ. Ex quibus manifestæ sunt istæ: misericordia, quoniam et Ἑλληνες sunt compassivi; amor, quoniam et irrationalia animalia pluries invicem lacrimantur super defectione privationis; fides, omnes enim parturimus eam ex nobis ipsis; spes, quia et qui redimimur, et qui mutuo commodamus, et qui navigamus ac seminamus, meliora speramus. Igitur sic ostensum est, quod caritas naturalis virtus exsistit in nobis: et ipsa est conjunctio et vinculum, et est plenitudo legis.9 Igitur virtutes non sunt longe a natura.10 Confundantur ergo et erubescant allegantes impotentiam super operatione earum. — Super naturam sunt castitas, inirascibilitas, humilitas, oratio, jejunium, vigiliæ incessabilisque compunctio. Harum quarumdam quidam homines sunt magistri, aliarum vero angeli, aliarum autem ipse Deus Verbum est magister et dator.

In comparatione malorum oportet nos quod levius est eligere: quale est, quod plerumque stantibus nobis in oratione Fratres ad nos veniunt, et alterum duorum necesse est facere, aut orationem relinquere, aut Fratrem sine responsione dimissum contristare. Major est caritas oratione: ista quidem est particularis; illa vero comprehensiva est omnium, et confitetur. — Rursus, quum adhuc juvenis essem, veniens aliquando in villa et sedens in mensa, unanimiter comprehensus sum a cogitationibus gulæ et gloriæ vanæ. Timens ergo insanam gastrimargiæ prolem, victus succubui magis vanæ gloriæ. — Novi ego, dæmonem gulæ plerumque in juvenibus vincere eum qui est initium dæmonis vanæ gloriæ: et rationabiliter. Apud eos enim qui in mundo sunt radix omnium malorum est avaritia, apud monachos vero gula.11

In spiritualibus viris sunt plerumque quædam minima vitia derelicta dispensative a Deo, ut maxime vituperantes se ipsos propter exilia quædam quæ sunt sine delicto, possideant divitias humilitatis imprædabiles. — Degentem sine obedientia et subjectione non contingit humilitatem possidere in proœmiis: quoniam omnis qui discit artem industria atque arbitrio propriæ voluntatis, phantasticatur. — In duabus generalissimis virtutibus Patres determinant vitam activam: et rationabiliter. Nam una earum est interemptiva concupiscentiarum et delectationum; alia vero internecionem muniens humilitate, certam fecit eamdem. Propter quod et luctus duplex, peccati interemptivum, et humilitatis effectivum.

Luc. vi, 30. Piorum est omni petenti tribuere; illorum vero qui sunt magis pii est tribuere etiam non petenti; at vero ab auferente non repetere, maxime quum possint, proprium est tantummodo impassibilium.

In omnibus vitiis et universis virtutibus ubi sumus exquirentes nos ipsos, non cessemus examinare utrum in principiis, aut in medietate, vel in fine. — Omnia prælia dæmonum quæ sunt contra nos, constituuntur ex his tribus causis: aut ex amore concupiscentiæ et delectabilium, aut ex superbia, aut ex invidia. Et ultimi quidem beati sunt; primi vero inutiles sunt usque in finem; medii autem sunt omnino miserrimi.

Est quidam sensus, magis vero affectio et habitus, portator doloris aut amator dolorum dictus: a quo quis captus, non amplius formidabit aut aliquem dolorem avertet. Animæ martyrum tentæ eodem sensu, sempiterne contempserunt cruciatus.

Aliud est custodia cogitationum, et aliud observantia mentis. Quantum distat ortus ab occidente, in tantum secunda laboriosior et altior est priore.

Aliud est orare contra cogitationes, et aliud est contra respondere et loqui eis, et aliud est eas vilipendere et superponi. Et primo quidem modo testimonium perhibet dicens, Deus, in adjutorium meum intende, et his similia.12 Secundo vero ait: Respondebo exprobrantibus mihi, verbum contradictorium;13 et iterum, Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris. Tertio testis est melodizans:14 Obmutui et non aperui os meum; et, Posui custodiam ori meo, quum consisteret peccator adversum me;15 et rursus, Superbi inique agebant usquequaque, a tua vero contemplatione non declinavi.16 Et medius horum frequenter utitur primo modo propter præparationis carentiam;17 primus vero nondum prævalet secundo modo inimicos repellere; tertius autem dæmones recurvavit et humiliavit ex toto.

Naturaliter difficile est incorporeum a corpore terminari; omnia vero possibilia sunt Deo creanti. — Quemadmodum qui sani et bene dispositi sunt in sensu odoratus, cognoscere possunt tenentem latenter aromata: ita et anima munda suavitatem et bonum odorem gratiarum sentit, quem et ipsa possedit ante ex Deo; fætorem vero vitiorum exsistentem in aliis, a quo ipsa commutata et liberata est, cognoscere habet naturam, insensibiliter dispositis aliis.

Nempe non universos impassibiles fieri possibile est; omnes vero salvari et Deo reconciliari non est impossibile. — Neque dominabuntur tui alienigenæ illi qui scrutari curiose et inquirere volunt arcanas et ineffabiles Dei dispensationes aut visiones in hominibus factas, et latenter supponunt Deum esse acceptorem personarum: qui sunt et esse noscuntur progenies propriæ reputationis et arrogantiæ.

Dæmon avaritiæ est plerumque humilitatem simulans. Est et dæmon vanæ gloriæ ad eleemosynam exhortans, quemadmodum et dæmon amoris carnalis concupiscentiæ: si ergo fecimus emendationem amborum, non cessemus misereri in omni loco. — Quidam dixerunt, dæmones dæmoniis resistere, et unum alteri cedere ex timore; ego vero cognovi omnes nostram damnationem exquirere. — Omnem spiritualem operationem, visibilem et invisibilem seu intellectualem, antecedit propositum proprium et desiderium virtuosum cum cooperatione Dei factum; prioribus autem non suppositis et submissis, secundum non habet naturaliter subsequi.

Si tempus est omni rei sub cœlo, quemadmodum ait Ecclesiastes, in omnibus vero et negotia sanctæ nostræ conversationis exsistunt;18 intendamus igitur, si videtur, et in unoquoque tempore, tempori propria quæramus. Tempus enim est penitus libertatis et emundationis vitiorum, id est impassibilitatis, in agonizantibus; est et tempus passibilitatis pugnæ vitiorum propter agonizantium parvitatem. Tempus lacrimarum, et tempus obdurationis cordis; tempus subjectionis et obedientiæ, et tempus præcipiendi et subordinandi; tempus jejunii, et tempus refectionis; tempus prælii inimici corporis, et tempus mortis ignitionis et calefactionis motus; tempus hiemis, et tempus quietis mentis; tempus tristitiæ cordialis, et tempus gaudii spiritualis; tempus doctrinæ, et tempus auditionis; tempus inquinationum æque propter propriam reputationem, et tempus purgationis et munditiæ propter humilitatem; tempus certaminis et luctæ, et tempus quietis certæ; tempus tranquillæ remotionis, et tempus non occupantis occupationis; tempus orationis sine intermissione, et tempus ministrationis sine simulatione. Non ergo quæ sunt temporis quæramus ante tempus, seducti ex superba promptitudine. Non quæramus in hieme quæ sunt æstatis, non in semine quæ sunt manipulorum: quoniam tempus est seminandi labores et dolores, et tempus metendi gratias ineffabiles et arcanas. Alioqui neque in tempore reportabimus propria tempori.

Quidam ante labores, quidam in laboribus, quidam post labores, quidam in morte, sanctas remunerationes a Deo, secundum secretam dispositionem, de propriis fatigationibus portaverunt. Quærendum quis altero est magis humilis.

Est desperatio proveniens ex multitudine peccatorum, et pondere conscientiæ, importabilique tristitia, eo quod anima supernimie submergatur in multitudine plagarum suarum, et ex earum onere absorbeatur subtus in desperationis profundum; et est desperatio ex superbia et elatione nobis contingens, quum æstimamus nos ipsos quasi indignos eo lapsu et eventu qui accidit. Qui istud observat, proprietatem inveniet in ambobus: illius quidem obstinate insufferentiæ se ipsum tradere, istius vero virtuosam exercitationem in desperationem habere, quod est inconveniens. Sed et illum abstinentia et bonæ spei fiducia mederi naturam habet; istum vero curat humilitas et neminem judicare.

Non oportet nos turbari aut peregrinari, videntes eos qui mala opera exsequuntur et agunt, bonos vero sermones proferunt: quoniam in paradiso æque perdidit illum serpentem exaltans elatio et propriæ reputationis confidentia.

In omnibus tuis conatibus, commissionibus et conversationibus, subjectis et non subjectis, visibilibus et intellectualibus, ista sit tibi forma et regula, an illa sint vere complacentia Deo, an non. Dico autem: Quando exsequentes aliquam commissionem aut advenientes studium, non assumimus humilitatem in anima amplius quam antea possidebamus, non videtur mihi nos esse exsecutos illud opus secundum Deum, sive parvum exstiterit sive magnum: nempe in nobis magis parvulis est ista certificatio dominicæ voluntatis; in mediis vero, impugnantium æque et pugnarum recessus; in his qui perfecti sunt, additamentum, depositum et superabundantia divini luminis.

Quæ parva sunt apud magnos, non sunt utique parva; quæ autem sunt magna apud parvulos, non sunt penitus perfecta. — Aer purgatus a vaporibus, clarum demonstravit solem; anima vero a suis præsumptionibus liberata, et digna effecta peccatorum suorum remissione, lumen divinum omnino vidit. — Aliud est peccatum, et aliud otiositas, et aliud negligentia, et aliud vitium, et aliud lapsus. Qui potest in Domino quærere, quærat prudenter.

Quidam beatificant operationem miraculorum, et quod videtur in spiritualibus charismatibus super omnia commendant, ignorantes quia multa charismata sunt superiora isto: quæ etiam sunt occulta, propter quod manent non valentia cadere.

Qui perfecte mundatus est, ipsam (quamvis non ipsam) animam proximi videt in quolibet adjacet et afficitur; qui vero adhuc proficit, eamdem per corpus arbitrio conjicit. — Modicus ignis multoties totam materiam expurgavit, quemadmodum et parvum foramen sæpe totum laborem disperdidit.

Est requies quæ mentis virtutem inimicitia evigilat, et motuum carnis ignitionem non excitat; est et multa maceratio carnis similiter motum movens, ut non simus confidentes in nobis, sed in Deo, qui viventem carnem incognite mortificat.

Quando videmus quod aliqui diligunt nos secundum Deum, ad illos permaxime habeamus nos reverenter, et fugiamus audaciam et præsumptionem: nihil enim habet naturaliter ita dissolvere caritatem et introducere odium, sicut confidentia præsumptionis et audacia.

Optimus intuitus intellectualis est valde, et omnem ideam post incorporeas superexcedens substantias. Hinc est quod vitiosi sensus qui sunt in animabus aliorum, potuerunt cognoscere ex caritate multa ad eos: et magis quando sub cœno sordidati non demerguntur.

Si nihil ita opponitur et resistit immateriali naturæ, ut materiale, qui legit intelligat. Nam observationes in his qui in mundo sunt, resistunt providentiæ Dei, in nobis vero intellectuali scientiæ. — Illi quidem anima infirmi recognoscunt supernam visitationem Dei circa eos ex seditionibus atque periculis corporis tentationibusque exterioribus; perfecti vero, adventu Spiritus et additamento charismatum.

Quando in stratu reclinamur, est dæmon qui venit ad nos, et sordidis recordationibus ac malignis cogitationibus nos sagittat, quatenus detenti pigritia non surgamus ad orationem neque contra eum armemur, sed in immundis meditationibus obdormientes, sordida etiam somnia habeamus. — Est spirituum præcursor nuncupatus, qui nos a somno surgentes continuo vocat, magis vero suscipit nos, et primitivam intelligentiam coinquinat. Da primitias diei tui Domino: etenim præanticipantis erit. Operarius virtuosus dixit mihi sermonem dignum auditu: Ex ipso (inquiens) mane scio cursum diei mei.

Multæ quippe sunt viæ pietatis et perditionis. Quocirca aliquid plerumque alteri oppositum et resistens, alteri decenter prospere cedit et convenit :19 nihilo minus tamen amborum intentio beneplacens est apud Deum.

Certant contra nos quidem dæmones, suggerentes in tentationibus quæ accidunt nobis, dicere aut agere inconveniens aliquid; aut quando non potuerint aut non prævaluerint, tranquille instantes, supponunt et immittunt nobis superbam gratiarum actionem agere ante Deum.

Equidem qui sunt superna sapientes, segregati sursum particulariter regrediuntur; qui vero sapiunt ea quæ deorsum, deorsum iterum pergunt : segregatorum enim nihil de cetero medium statutum est.

Unum creatorum accepit esse in altero et non in ipso : et mirum quomodo habet naturam consistere præter illud in quo esse suscepit. — Pias filias matres parturiunt, matres vero Dominus. Et non erit imprudens similiter definire et prædicta regula uti in contrariis.

Moyses, magis vero Dominus per Moysen, jussit ut formidolosus non egrediatur Deut. xx, 8. ad prælium, nequando fiat novissimus animæ error super primum corporis lapsum vel ruinam : et rationabiliter.

DE DISCRETIONE BENE DISCRETA.

Quemadmodum cervus flammans desiderat aquarum fluenta, ita comprehensio divinæ et bonæ voluntatis desideratur a monachis veris; non solum autem, sed et cognitio commixti, insuper et contrarii. De quibus multus nobis sermo occurrit, Hebr. v, 11. et difficiliter interpretabilis : nimirum scire quænam sunt res secundum nos existentes quæ omni mora excepta, irretardabiliter et velocius fieri debent, juxta dicentem, Væ differenti de die in diem, et de tempore in tempus; quæ vero cum Eccli. v, 8. mansuetudine, beneficentia et circumspectione, sicut hortatur qui ait, Cum gubernatione geritur bellum; et iterum, Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Non est enim indifferentium cognoscere celeriter, bene clare et distincte hæc talia gravia ad discernendum : quoniam et David Dei lator et Spiritum Dei habens in se ipso loquentem, videtur hoc ipsum plerumque exorans. Et quandoque ait : II Reg. xxiii, 2. Doce me facere voluntatem tuam, quia tu es Deus meus; quandoque vero : Dirige me in veritate tua; et iterum : Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te animam meam levavi et exaltavi ab omni sollicitudine vitæ præsentis ac vitio. Ps. cXLII, 10. Ps. xxiv, 5. Ps. cXLII, 8.

Quicumque volunt voluntatem et beneplacitum Dei addiscere, tenentur et debent prius mortificare voluntates et complacentias proprias; fide autem et simplicitate columbina absque malignitate exorantes animas Patrum aut etiam Fratrum, atque interrogantes in humilitate cordis cum cogitatione inhæsitante, suscipiant consulta ab ipsis tanquam ex ore Dei, quamvis consulta et dicta Patrum ac Fratrum exsistant contraria eorum sensui, intentioni et affectioni, etiam si hi qui interrogati sunt non sint totaliter spirituales. Non enim injustus est Deus ut seducat animas humiliantes se ipsas fide ac innocentia, consilio atque judicio proximi. Nempe si et hi qui interrogantur irrationabiles essent, sed qui loquitur immaterialis atque invisibilis est. Qui magna humilitate repleti fuerunt peramplius, exstiterunt ambulantes inhæsitanter secundum prædictam regulam.20 Si enim psalterio quis propositionem suam aperuit, quantum arbitrandum est rationalem mentem intellectualemque animam differre ab inanimata soni responsione?

Multi autem ex arrogantia et complacentia sui necdum apprehendentes hoc perfectum et leve bonum, sed conantes apprehendere beneplacitum Dei ex se ipsis, subinduxerunt nobis de hoc valde diversas ac plurimas auctoritates atque judicia. Quidam exquirentium talia, fecerunt cogitationem suam recedere ab omni vitiosa ad aliquid affectione super duabus voluntatibus ipsius animæ, dico autem, super affirmante et contradicente; et suam mentem exhibentes Domino nudam a propria voluntate, participantes adepti sunt cognitionem voluntatis Dei in statutis diebus, aut mente intellectuali intellectualiter colloquente menti nostræ, aut una intentione perfecte exterminata ex mente ipsorum. Alii ex tribulatione et dissipatione quæ conamina subsequitur et animum ipsum, comprehenderunt esse divinum, secundum dicentem: Voluimus venire ad vos et semel et bis, et impedivit nos Satanas.21 Alii iterum contra econverso se habentes, ex inexspectata in re cooperatione hoc Deo beneplacitum esse senserunt, dicentes illud:22 Omni præeligenti bonum cooperabitur Deus. — Qui possidet Deum in se ipso per illuminationem, nequaquam naturam habet certificari infra tempus secundo modo in rebus suprainductis et non exspectatis: nam hæsitare in judiciis et plurimum permanere absque certificatione, argumentum est animæ non illuminatæ, sed amatricis vanæ gloriæ. Non est Deus injustus ut excludat a pia exauditione pulsantes cum humilitate.

Intentio recta in omnibus est quærenda a Domino, et in exsequendis et in his quæ debent retardari. Nempe omnia quæ a vitiosa affectione atque ab omni inquinamento propriæ voluntatis sunt munda, utpote facta propter Deum, non propter aliud, et si omnino non sunt bona in se, attamen reputabuntur nobis bona. Inquisitio enim quæ est super nos, non possidet tutum finem. Judicium Dei de nobis est ineffabile et arcanum. Deus plerumque vult dispensative voluntatem suam abscondi a nobis, sciens quod eam addiscentes, non obediemus, sed repellemus ipsam, et ita plures plagas suscipiemus. — Cor rectum liberum est a rerum varietate, navigans in navi innocentiæ sine periculo.

Sunt animæ viriles, quæ ex amore divino et humilitate admittuntur ad operationes quæ sunt super se ipsas, et sunt superba corda id ipsum peragentia. Intentio enim est inimicis nostris suggerere nobis plerumque quæ sunt super virtutem, ut propter illa anxiati acedia, decidamus ab his quæ sunt secundum nostram virtutem, et de nobis ipsis risum maximum faciamus inimicis nostris. Vidi infirmas animas et corpora facientes conatum in institutis et conversationibus quæ erant super se ipsas, propter multitudinem offensionum, et non valentes sufferre talia. Quibus dixi ego, pœnitentiam apud Deum judicari quantitate humilitatis et non laborum.

Est quando enutritio exsistit causa ultimorum malorum, est vero quando conversatio et consocietatis mora; verum plerumque perversa anima sufficit sibi ipsi ad perditionem. Recedens a duobus, a tertio similiter liber exsistit. Tertium vero habens, in omni loco improbus erit: nullus enim est cœlo firmior aut solidior.

Ab his infidelibus aut male credentibus qui mala voluntate impugnant nos, cessemus post primam et secundam admonitionem;23 eis vero qui volunt addiscere veritatem, non deficiamus benefacere usque in æternum: verum ad confirmationem nostri cordis ambobus utamur.

Irrationabilis est valde qui virtutes super naturam audiens esse in Sanctis et desperans perdit se ipsum. Magis enim de uno duorum virtuosi te corrigant: aut per suam sanctam fortitudinem sint excitantes te ad æmulationem, aut per ter sanctam humilitatem convertant te ad multam condemnationem sui ipsius, et ad manifestationem infirmitatis et fragilitatis tibi unitæ.

Sunt malignorum maligniores dæmones, qui peccatum nos consulunt non solos operari, sed volunt nos habere et alios communicatores in malum, ut nobis crudelem pœnam amplius operentur. — Vidi alterum addiscentem consuetudinem malignam ex altero; et tamen qui docuit ad sensum rediens, cœpit pœnitentiam agere, et a malo cessavit: at vero pœnitentia ejus fuit sine fortitudine propter operationes discipuli.

Multa autem, multa et difficulter comprehensibilis est malignitas spirituum, et perpaucis visibilis, arbitror vero quia nec perpaucis universa. Quomodo autem deliciantes et saturati, vigilamus plerumque alacrius, jejunantes autem et miseria aut debilitate affecti, somno miserabiliter submergimur? famescentes et extenuati abstinentia, tentamur in somnis, et repleti, permanemus sine tentatione? indigentia et penuria obscuri, efficimur indevoti, in potatione vero vini efficimur hilares et devoti ac faciles ad compunctionem? Ad ista illuminet eos qui sine lumine sunt, qui id potest in Domino: nos enim in his talibus sine lumine sumus. Verum illud dicimus, quia hæc talis commutatio et vicissitudo non fit ex dæmoniis semper, sed est quandoque ex complexione colligata et data mihi nescio quomodo labenti sordida et carnali grossitie. De concidentia seu casu prædictorum evenienti, ad discernendum difficili, deprecemur Dominum humiliter et sincere; et si post tempus hujusmodi orationis invenerimus tentationem similiter nobis contingere et operari in nobis quod fiebat in nobis ante orationem prætactam, cognoscemus quod non omnino ex dæmoniis est, sed natura. Plerumque autem et divina dispensatio nos tanquam ingratos præveniens, sua benignitate vult visitare in contrariis, et per omnia hæc, excludit a nobis elationem et propriam reputationem.

Durum quippe et crudele est, curiose scrutari profunditatem judiciorum Dei: curiosi etenim navigant in navi elationis et arrogantiæ. Tamen propter multorum infirmitatem aliquid dicendum.

Interrogavit quis quemdam videre valentium: Quidnam est quod Dominus prænoscens et præsciens lapsus quorumdam, ornavit hos quandoque charismatibus atque prodigiis? Qui respondit: Ideo Dominus fecit hoc, ut ceteros spirituales muniret certitudine et veritate firmaret, et liberum arbitrium ostenderet, et cadentes faceret inexcusabiles in judicio.

Etenim lex tanquam imperfecta ait: Attende tibi ipsi.24 Dominus vero tanquam superperfectus mandavit nobis et fratris directionem, dicens, Si peccaverit frater tuus, et quæ sequuntur.25 Si correctio tua est munda et humilis, magis vero si est revocatio ejus quod est Domini ad memoriam, quod est Domini facere non devitabis, et præsertim in his qui recipiunt; si vero nondum ad hoc pervenisti, saltem servitutem exerce legalem. — Non mireris et tuos conspiciens amicos inimicantes tibi super reprehensionibus tuis: nempe magis vacui et leviores sunt instrumenta operum dæmoniorum, et maxime in inimicis eorum.

Super uno exsistentium in nobis valde mihi advenit admirari, quomodo scilicet nos qui habemus Deum omnipotentem et angelos et sanctos ad cooperationem in virtutibus, solum vero malignum diabolum habemus instigatorem in contrariis, velocius et proclivius incurvamur ad vitia. De his ergo nec volo nec valeo dicere diligenter ad inquisitionem.

Si universa habent quæ facta sunt quemadmodum facta sunt naturam, quomodo imago sum Dei, et luto commassatus sum? sicut ait magnus Gregorius. Si vero alicui rei creatæ aliquid inexsistit præter id quod factum est, unumquodque tale penitus insatiabiliter appetit suam ipsius cognitionem.

Unusquisque uti debet omni industria ac studio, ut sic loquar, quatenus lutum reducens ad thronum Dei inthronizet. Igitur nemo occasionem causetur ad ascensum: via enim et porta aperta est.

Auditio quidem virtutum et directionum spiritualium Patrum evigilat mentem et animam ad æmulationem; auditio autem doctrinæ eorum naturaliter habet æmulantes deducere ad imitationem. — Discretio est lucerna tenebrarum, reductio errantium a via, illuminatio palpantium cæcitate. Discretus est sanctitatis inventor, et infirmitatis emundator.

Omnes qui dicuntur admiratores rerum parvarum, solent hoc naturaliter pati aut ultimæ ignorantiæ gratia, aut intentione humilitatis, quia quæ sunt proximi magnificent et extollunt.

Agonizemus non solum luctari cum dæmoniis, sed etiam præliari. Ille enim quandoque impellit eum, quandoque vero impellitur; isti vero semper persequuntur inimicum.

Qui vicit vitia, vulnerat dæmones; qui vero simulat vitia se habere, per hoc utique inimicos suos seducit, et non impugnatur ab eis. — Quidam Frater affectus aliquando ignominia et nihil omnino corde motus, gratias agens, occulte secundum mentem oravit, deinde super ignominiis lamentari cœpit, abscondens suam impassibilitatem. Alter Frater exsistens penitus sine appetitu præsidendi, simulavit se oppressum hoc ipso desiderio. Quomodo tibi exprimam castitatem illius qui apparens ingressus in lupanari causa peccati, fornicantem ad virtutum studium traxit? Iterum, cuidam solitarie habitanti aliquis portavit botrum valde diluculo: qui post afferentis recessum celeri impetu devoravit eum absque omni appetitu, se ipsum ostendens quasi gulosum dæmoniis. Insuper, alius perdens folia parva palmarum, finxit se toto die dolentem. — Vigilia multa est necessaria talibus, ne conantes illudere, subducant quandoque se ipsos in illusiones. Isti enim sunt vere illi de quibus Apostolus ait: Ut seductores, et veraces.26

Si quis vult Christo castum exhibere corpus, et ultra hoc ostendere ei cor mundum, servet se ipsum integre inirascibilitate et abstinentia: omnis enim labor noster est inutilis absque virtutibus his.

Quemadmodum humana lumina sunt in hominibus differentia, ita multæ ac differentes sunt obumbrationes intelligibilis Solis. Nam alia fit per lacrimas corporales, alia fit per lacrimas spirituales; alia fit per oculos corporis, alia fit per oculos intellectuales, alia ex auditu verbi. Et alia est exsultatio in anima proprie a se mota, alia exsultatio est ex remotione et quiete, alia est ex obedientia. Ultra et super hæc omnia est exsultatio et illuminatio quæ per ecstasim exhibet mentem Christo in lumine intellectuali ineffabiliter et arcane.

Sunt virtutes, et sunt matres virtutum. Qui ergo habet prudentiam, magis agonizet super possessione matrum. Deus autem est magister matrum in propria operatione, filiarum vero plurimi.

Attendamus nequando cibi indigentiam per multam somnolentiam restauremus: istud enim est insipientium opus, quemadmodum et contrarium est econverso. Vidi operarios secundum aliquam circumstantiam parum condescendentes ventri; ocius vero viriles per totius noctis vigiliam et orationis adsistentiam, miseram carnem cruciaverunt, et satietatem de cetero avertere cum gaudio correxerunt.

Dæmon avaritiæ luctatur acute cum professoribus paupertatis; quum vero non prævaluerit, tunc inducit et allegat pauperes in occasionem, et immateriales persuadet iterum fieri materiales.

Contristati non cessemus ad memoriam revocare mandatum Christi ad Petrum, videlicet septuagies septies dimittere peccanti. Quod enim in altero fieri mandavit, penitus et ipse multo amplius faciet.27 Elati vero rememoremur dicentis: Quicumque totam legem spiritualem perfecerit, offenderit autem in uno vitio, puta in elatione, factus est omnium reus.28

Sunt quædam conditiones spirituum immundorum et malignorum a sanctis voluntarie discedentes, ut non fiant molestatis conciliatores coronarum super invictis præliis.

Beati quidem pacifici, et nemo est contradicens;29 ego vero vidi inimicitias facientes beatos. Duo quidam affectionem amoris fornicarii possidebant invicem. Diaconus autem quidam, vir probatissimus scientia inter doctos, factus est seminator discordiæ inter utrosque: illum quidem quasi detrahentem huic et maledicentem improperiis accusans, et similiter accusavit istum illi. Et prævaluit sapientissimus repulsare humana industria malitiam dæmonum et operari odium, solvens vinculum fornicationis.

Est qui mandatum per mandatum repulsat. Vidi enim juvenes invicem ligatos caritatis affectione secundum Deum: tamen certificantes se mutuo de integritate caritatis mutuæ inviolata, elongaverunt se ab invicem ad tempus propter aliorum læsionem et conscientiam suam.

Sicut contrariæ sunt nuptiæ et mortuorum excubiæ, ita superbia et desperatio sunt inconsonæ. Est tamen ambas simul unanimiter videre ex dæmonum seductione.

Sunt quidam immundorum dæmonum subimmittentes et narrantes nobis interpretationem Scripturarum divinarum in proœmiis. Sed libenter hoc faciunt in cordibus vane gloriosorum, et præsertim in cordibus exercitatis in doctrina extrinseca, ut seducendo eos, paulatim in hæreses blasphemiasque inducant. Theologiam, magis vero machilogiam et vanilogiam dæmonum cognoscemus ex subinductione conturbationis gaudiique pereffusi ac irreverentis in anima.

Quidam habuerunt ordinem et principium, quidam vero finem factorum a faciente; virtus vero finem possidet infinitum. Ait enim hymnizator canticorum: Omnis consummationis vidi finem; latum vero et infinitum mandatum tuum nimis.30 — Si quidam boni operatores ibunt ex virtute activa in virtutem contemplationis, et si caritas nunquam desinit, et Dominus custodiet introitum timoris tui et exitum tuæ caritatis;31 vere infinitum est prædium finis ejus, in qua proficientes nunquam desinemus aliquo fine, neque secundum præsens neque secundum futurum, assumentes et addentes lumini lumen, et scientiam scientiæ. Licet quod dictum est videatur multis quodammodo peregrinum, tamen, o beate abbas, dicetur juxta determinationem a nobis præfatam: neque enim intellectuales substantias utique dixerim absque profectu; magis vero determino eas sempiterne addentes gloriam gloriæ, assumentes cognitionem scientiæ super scientiam.

Si dæmones plerumque subimmittunt et ingerunt nobis bonos sensus et in his intellectualiter contradicunt, ne mireris: intentio enim est inimicis nostris per hoc nos suadere, ut cognoscant intentiones et cogitationes in corde nostro latentes.

Noli esse amarus judex et exquisitor eorum qui sermone magnifice docent, videns eos circa practicam aliquantulum pigrius persistentes: utilitas enim verbi adimplevit plerumque defectum operis. Non possidemus omnes penitus æqualia dona: in aliquibus enim sermo magis abundat quam opus; in aliis vero opus abundat magis quam sermo.

Malum Deus non fecit nec condidit; sed seducti sunt quidam, dicentes quædam vitia esse naturalia in anima, ignorantes quod suppositivas et substantivas proprietates naturæ nos ipsi transtulimus in vitia. Quale ait: Generativum semen est in nobis propter filiorum propagationem; nos autem transportavimus illud in fornicationem et libidinosam concupiscentiam. Furor irascibilis natura est in nobis contra serpentem et vitia; utimur autem furore seu ira contra proximum. In nobis est zelus ut æmulemur virtutes; nos vero zelum et æmulationem habemus super malo. Naturaliter inest animæ concupiscere gloriam, sed supernam; naturale est animæ superbire, sed contra dæmones; similiter et gaudium, sed in Domino et propter3233

Dominum, et propter bona opera proximorum. Suscepimus naturaliter memoriam malitiæ, sed contra animæ inimicos; accepimus naturaliter desiderium alimenti, non autem comessationis et impudicitiæ.

Anima quæ est sine pigritia excitavit dæmones contra se ipsam: multiplicatis enim præliis tentationum, multiplicatæ sunt et coronæ. — Qui non est plagatus ab impugnatoribus, penitus non coronabitur; qui vero non fatigatur aut angustiatur super occurrentibus casibus, glorificabitur ab angelis. — Tres quidem quis noctes in terra fecit in universo; qui vero tres horas vicit, non morietur.

Si secundum dispensativam correctionem, post ortum suum in nobis sol cognovit diluculo occasum suum in nobis; penitus posuit tenebras in latibulo suo, et facta est nox. In ipsa ergo nocte pertransibunt ad nos mane recedentes catuli leonum silvestres et omnes bestiæ silvæ spinosorum vitiorum, rugientes ut rapiant34 spem in nobis, et quærentes a Deo escam vitiorum sibi, aut per intentionem perversam et meditationem, aut per actionem. Iterum vero ortus est in nobis sol per obscuram humilitatem, et ad se ipsas iterum bestiæ congregatæ sunt, et collocabuntur in cubilibus suis, videlicet in amatoribus concupiscentiarum, et non in nobis. Tunc dicent inter dæmones: Magnificavit Dominus iterum facere misericordiam suam cum eis. Nos vero dicemus ad eos:35 Magnificavit Dominus facere nobiscum;36 facti sumus lætantes, vos vero persecuti.

Ecce Dominus sedebit super nubem levem, videlicet animam ab universa concupiscentia terrena exaltatam; et veniet in Ægyptiacum cor et primo tenebrosum, et commovebuntur manufacta idola et cogitationes mentis.37

Si Christus ab Herode corporaliter fugit, quum esset omnipotens, corrigantur audaces præsumptuosi non se ipsos in tentationes projicere. Non des in commotionem pedem tuum, ait, et non dormitabit qui custodit te angelus.38

Complectitur fortitudinem tumor, quemadmodum rubus quidam dictus smilax se conjungit cypresso. Opus perpetuum nobis sit ut neque exili intentione recogitemus nos possidere, qualecumque bonum; sed et diligenter intendentes et quærentes, inspiciamus proprietatem ipsius boni si in nobis sit, et intelligemus nos penitus esse deficientes ab ipso bono. Quare incessanter in te argumenta vitiorum, et tunc intelliges multa ex vitiis in te esse. Quare bona possibilia homini agere aut nos ipsos cognoscere non valemus, exsistentes in infirmitatibus universis? Aut propter infirmitatem, aut propter relictionem profundam.

Propositum judicat Deus; in his autem quæ sunt secundum virtutem ipse Deus benignus exquirit et operationem. — Magnus est qui nihil eorum quæ sunt secundum virtutem suam minuit vel relinquit; major vero est qui in humilitate admittitur in his quæ sunt super virtutem. — Plerumque dæmones prohibent nos agere leviora et præsertim convenientia, et exhortantur nos prosequi graviora et inutilia.

Invenio illum Joseph patriarcham eximium, beatificum propter aversionem a peccato, non propter ostensionem impassibilitatis. — Quærendum nobis in quibus et quot a peccatis aversio possidet coronam.3940 — Aliud est avertere et devitare malitiam, et aliud atque sublimius occurrere Soli justitiæ.

Obscurari est causa offendendi, offendere vero est causa cadendi, cadere autem est causa moriendi. — Obtenebrati ex vino, sobrie evigilarunt aqua; obtenebrati vero vitiis evigilant lacrimis.

Aliud est conturbatio, aliud diffusio, et aliud cæcitas: nam priorem sanat abstinentia humilis, secundam sanat quieta remotio et oratio, tertiam vero curat obedientia, et Deus incarnatus, factus obediens pro nobis usque ad mortem.41

Nos existimavimus duas egregias purgationes esse eorum qui superna sapiunt, exemplo duorum purgantium ea quæ sunt deorsum: et dealbatorium ablutionis quasi in ænigmate dicimus esse cœnobium quod est secundum Deum, quod est expurgans et removens sordes, hebetudinem crassitiei deformitatemque animæ; tinctorium autem sit recessus his qui in cœnobio et congregatione deposuerunt luxum, gulam, memoriamque injuriæ et furorem, et a cœnobio Fratrum transierunt de cetero ad quietem solitudinis.

Quod eveniat aliquem corruere eisdem lapsibus, quidam dicunt esse ex defectu consonæ et convenientis pœnitentiæ, et ex defectu diminutionis resistentis et non sinentis exquirere directionem de præteritis malis. — Quærendum quoque est, an omnis qui non corruit eadem specie lapsus, jam digne pœnituit. — Ceciderunt quidam in eisdem aut prioribus lapsibus, sepulti in profundo oblivionis, vel ex dilectione concupiscentiæ suæ suspicantes Deum benignum, aut propriam salutem perdendo, excusantes et renuentes. Si autem nullus futurus esset mihi querelam imponere, dicerem utique, quod de cetero non valent inimicum istum ligare, tyrannide consuetudinis prævalente et vim eis pariter inferente.42

Scrutandum quomodo incorporea anima non habet naturam videre peregrinantes consubstantiales, secundum naturam quam habent. Igitur nequando sit, propter conjugationem, quam solus ligans novit.

Quidam volens discere, interrogavit me aliquando edisserere aliquid intelligentium: qui spirituum humilient, et qui habeant naturam extollere mentem super peccatis. Me quoque ad propositam quæstionem hæsitante, et ignorantiam meam firmante cum juramento, ille iterum discere volens, cum paucis verbis me docuit, dicens: Fermentum discretionis tibi dans, derelinquo quærere de aliis. Spiritus fornicationis carnalis et iræ et gulæ, acediæ quoque et somni, non sunt usquequaque extollentes cornu mentis. Spiritus autem avaritiæ et ambitionis et vanitatis ac loquacitatis, et alii plures, consueverunt malum malo coaptare: quocirca et spiritus judicii inest istis pravis spiritibus proximus.

Qui ad mundanos accessit aut eos recepit, et de eorum recessu concepit sagittam tristitiæ post horam vel diem, et non potius gaudium tanquam liberatus ab impedimento et laqueo, illuditur a dæmoniis vanæ gloriæ vel malignitatis. — Quæramus ante omnia unde ventus perflat, nequando inveniamur extendentes vela contrarie.

Exora senes activos ex caritate, qui contriverunt corpora sua in exercitatione sancta, modicam requiem exhibens eis. — Coge juvenes abstinere qui contriverunt animas suas in peccatis, narrans eis memoriam pœnæ æternæ.

Non est usquequaque contingentium vel possibilium, ut perfecte et ex toto expurgemus gulam et vanam gloriam in exordio nostræ conversionis, sicut et alibi diximus.43 Attamen non velimus vanam gloriam expugnare per delicias atque convivia. Nam talis victoria vanam gloriam parit: dico autem incipientibus, qui sunt magis erudiendi. Magis vero interpellemus Dominum adversus gloriam vanam per indigentiam atque penuriam: veniet enim hora, et nunc est, quando eamdem subjiciet Dominus sub pedibus nostris.

Non eisdem vitiis impugnantur juvenes et senescentes, sed plerumque possident infirmitates ex toto contrarias. Quapropter beata est vera humilitas, qua pœnitentia fit munita, certa, vera et firma in juvenibus ac senescentibus.

Raræ quidem sunt animæ rectæ et absque malitia, et liberæ a malignitate, hypocrisi et versipellitate, quibus apponatur cum hominibus conversari: quæ possunt cum dirigente cœlum intrare quasi ex quodam portu solitariæ quietis, et non indigent supportare turbationes cœnobiticorum tumultuum ac scandalorum, quin imo indigent potius permanere expertes talium.

Luxuriosos quidem homines, malignos vero angeli, superbos autem Deus sanare potest. — Ista fuit plerumque quasi species caritatis, proximo ad nos venienti derelinquere potestatem faciendi in universis quæ vellet, ostendentibus nobis super hoc omnem hilaritatem. — Quærendum est, quomodo et usquequo et quando et utrum pœnitentia sit resolutiva bonorum sicut malorum.

Multa discretione utamur, ut sciamus quando debeamus stare in prælio, et in quibus et usque ad qualia debeamus certare cum materiis vitiorum, quando vero discedere: est enim et fugam prædiscernere propter infirmitatem, ne moriamur. — Videamus et custodiamus in quo tempore et qualiter possumus evacuare fel per amaritudinem. Consideremus item, qui dæmones exaltant, et qui humiliant; et qui indurant, qui autem exhortantur et consolantur; qui quoque obtenebrant, qui vero iterum illuminationem simulant; qui segnes sunt, qui autem versipelles; qui etiam faciunt nos tristes, et qui iterum efficiunt nos hilares.

Quum viderimus nos ipsos magis vitiosos in proœmiis quam eramus in conversatione nostra mundana, non stupeamus. Oportet enim omnes causas moveri, et ita demum sanitatem nobis advenire: nam et bestiæ tunc usque quasi absconditæ, non videbantur. — Qui de cetero perfectioni approximant, si aliquando a dæmoniis vincuntur secundum aliquam contingentiam in aliquo exili, omni utantur industria hoc confestim ex eis rursus diripere centuplum.

Quemadmodum venti habent naturam quandoque perflare superficiei tranquillum, interdum vero conturbare profundum maris propter vehementem importationem; ita et mihi videtur de obscuris et tenebrosis ventis malignitatis. Nam quidam ipsorum habent naturam facere fluctuare et hiemare sensum cordis hominum vitiosorum; sed turbant superficiem mentis eorum qui jam profecerunt: propterea isti propriam tranquillitatem permanentem protinus sentiunt inquinatam.

Perfectorum est cognoscere semper in anima propria quæ sunt conscientiæ, et quæ Dei, quæ etiam intentio dæmonum. Dæmones enim non supponunt nec ingerunt ex proœmiis universa contraria : propterea propositio vere est tenebrosa.

Footnotes

  1. Ps. LXXII, 16, 17. ↩

  2. Deut. IV, 24. ↩

  3. Joann. x, 10. ↩

  4. Act. 1, 1. ↩

  5. Luc. xiv, 35. ↩

  6. II Cor. vi, 3. ↩

  7. II Cor. xii, 9. ↩

  8. Ps. vii, 11. ↩

  9. Coloss. vii, 14; ↩

  10. Rom. xiii, 10. ↩

  11. 1 Tim. vi, 10. ↩

  12. Ps. LXIX, 2. ↩

  13. Ps. CXVIII, 42. ↩

  14. Ps. LXXIX, 7. ↩

  15. Ps. XXXVIII, 10. ↩

  16. Ibid. 2. ↩

  17. Ps. CXVIII, 51. ↩

  18. Eccle. III, 1. ↩

  19. II Cor. i, 9. ↩

  20. Ps. XLVIII, 5. ↩

  21. I Thess. II, 18. ↩

  22. Rom. VIII, 28. ↩

  23. Tit. III, 10. ↩

  24. Eccl. xxix, 27. ↩

  25. Matth. xviii, 15. ↩

  26. II Cor. vi, 8. ↩

  27. Matth. xviii, 22. ↩

  28. Jacob.ii, 10. ↩

  29. Matth.v, 9. ↩

  30. Ps. cxviii, 96. ↩

  31. Ps. cxx, 8. ↩

  32. Ps. lxxxiii, 8; ↩

  33. I Cor. xiii, 8; ↩

  34. Ps. ciii, 19-22. ↩

  35. Ps. cxxv, 2. ↩

  36. Ibid. 3. ↩

  37. Is. xix, 1. ↩

  38. Ps. cxx, 3. ↩

  39. Gen. xxxix, 7 et seq.; ↩

  40. Eccli. xlix, 17. ↩

  41. Philipp. u., 8. ↩

  42. Matth. ii, 13, 14. ↩

  43. Cf. p. 363 inter medi- um et finem. ↩

Chapter 57 of 100