Articulus 33
EXPOSITIO PARTIS PRIMÆ GRADUS HUJUS VICESIMI SEPTIMI: DE SANCTA QUIETE CORPORIS ET ANIMÆ.
NOS tanquam perpetue exsistentes empticii servi spirituum immundorum et quasi sub fœdere eorumdem, ex hoc jam particulariter scimus dolos, fraudes, modos, atque jussiones, astutias horum spirituum dominantium miseræ animæ nostræ. Hoc auctor ait ex præcipua humilitate, quasi dicat: Sicut servi empticii hominum sciunt quales sint domini sui ex dominatione ipsorum super se, ita et nos scimus dæmonum proprietates ac pravitates, quia experimur eas in nobis. Alii enim desuper illuminati, cognoverunt machinationes et industrias dæmonum, per operationem Spiritus Sancti et libertatem ab eis, id est, per hoc quod liberi ac liberati sunt a jugo ipsorum.
Alius quidem conjiciens arbitratur, hoc est, cognoscit et judicat saltem conjecturaliter, requiem sanitatis, ex dolore qui est in infirmitate, id est, ex tribulatione quam patitur ex dæmonum impugnatione, conjicit quid sit esse sanum, quietum ac liberum a talibus. Alius ex bono animo et bona dispositione sanitatis, id est suæ interioris quietis ac integritatis, comprehendit et conjicit affectionem tristitiæ inordinatæ et anxietatem exsistentem in infirmitate, id est tentatione et defectuositate aliorum.
Nos ergo tanquam infirmi expavimus vobis philosophari in sermone hujus doctrinæ de portu quietis, scientes quemdam canem in mensa bonæ conventionis adstare. Canis iste est spiritualis elatio seu vana gloria: qui adstat « in mensa bonæ conventionis », hoc est in propositione salubris doctrinæ, qua Fratres reficiuntur. Qui et panem, videlicet animam, ex eadem mensa rapere probat, id est, animam instruentis conatur vanitate, loquacitate, ostentatione corrumpere et sibi incorporare: ideo subditur, ut et hunc panem ori suo illatum, de reliquo abiens currendo, in quiete manducet. Loquitur autem metaphorice de vitio isto juxta morem canum qui adstant mensæ, et rapto frusto panis cursim recedunt, ac panem quiescendo manducant.
Propterea ne per nostrum sermonem demus locum huic cani, et occasionem obloquendi nobis his qui quærunt occasionem, non œstimavimus fas nunc disputare de pace his agonizantibus, id est laboratoribus ac pugnatoribus, Christi regis nostri, qui cum bono animo in prælio sunt contra hostes divini honoris atque humanæ salutis. Porro hoc solum dicimus, quia coronæ pacis et tranquillitatis sunt potenter præliantibus circumplexæ, hoc est, diadema seu præmium tranquillissimæ salutis æternæ omnino paratum est omni legitime decertanti.
Nunc vero dicamus pauca quædam, si videtur, quasi in typo et forma discretionis, id est velut in umbra et similitudine quadam juxta discretionis censuram, ut quasi non loquendo de ista materia, aliquid inde loquamur, et loquendo simus quasi non loquentes, itaque, id est ob hoc, ne forte contingat aliquos contristari, si inexercitatum admodum sermonem de hoc, id est de ista materia, relinquamus in medio, hoc est, si omiserimus in hoc loco, ubi ordo graduum scalæ requirit tractari de hac sancta quiete.
Quies quidem corporis est consistentia ac scientia morum ac sensuum, id est condecens habitudo ac disciplina exterioris apparatus et operationis, et sensuum corporis, ut homo in his facete ac ordinate se habeat. Quies autem animæ est scientia cogitationum, imprædabilisque intentio, hoc est, practica et idonea notitia habendi se virtuose et custodite in cogitationibus affectionibusque internis, atque intentio inviolabiliter sincera et recta.
Amicus, id est custos et conservator, quietis istius, est cogitatio aliqua virilis, fortis et dura, id est rigorosa, et inflexibiliter justa, semper stans vigil in porta cordis, puta in intellectu, non dormitans, sed repellens et occidens cogitationes advenientes vanas, illicitas. Denique cogitatio ista potest esse consideratio divinæ præsentiæ, cujus intuitu erubescit quis indecenter se habere seu peccare in Dei adspectu, dicens cum Elia, Vivit Dominus in cujus conspectu sto hodie; vel meditatio passionis dominicæ, aut consideratio novissimorum, quum scriptum sit, Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.
Qui in sensu cordis quiescit, id est, internam exercitationem expertus est, et ea quæ Dei sunt sapit, atque in vera sapientia conquiescit, cognoscit quod dictum est: experimentalem enim habet inde notitiam. Qui vero adhuc parvulus (id est imperfectus et inexercitatus) est, sine gustu et absque notitia est de hoc, hoc est, veritatem hujus dicti non sapit nec affective cognoscit.12
Quiescens intellectualis, id est, homo internus in Deo sapienter exercens se, non indigebit sermonibus, hoc est multa aliorum instructione: etenim sermones operibus illuminat, id est, conversatione ostendit quod alii docent, et sua exercitatione meretur illuminationem et intelligentiam verborum salubrium, ita quod unctio docet eum de omnibus.3
Initium quietis internæ est efficaciter scire amovere atque repellere strepitus et fragores, tanquam perturbantes profundum mentis, hoc est, exteriores sonos, clamores, pulsus et tumultuationes non advertere, sed dissimulare, eo quod inquietent intima cordis. Finis vero ejusdem quietis est non timere tales tumultus, sed in his esse sine sensu, id est eos non plus curare quam si omnino non fierent, quemadmodum abbas Theodorus dixit: Si cœlum terræ adhæreat, Theodorus non formidet. Beatissimus quoque abbas Macarius super calvariam dormiens, et dæmonem ex calvaria loqui audiens, non expavit, sed cum capite suo tundens calvariam dixit diabolo: Si aliquid potes, fac.
Amator quietis extra progrediens, id est, cellam corporaliter exiens, non est verbo progrediens, hoc est, per internam allocutionem intus manet, mentaliter Deum contemplando, laudando, orando, totus verbo mansuetus, domus caritatis, quæ manet in corde ipsius, difficulter ad verbum invitabilis, id est difficilis ad loquendum, immutabilis ad furorem habens naturaliter esse, hoc est, per gratiam ita mitis effectus est ut provocari ad iram non queat. Contrarium vero est manifestum. Contrarium hujus amatoris quietis, est homo adhuc quietis impatiens, passionibus nondum prædominans, qui etsi corpore quiescat in cella, mente tamen vagatur per multa, pronus ad iram et confabulationem.
Quiescens incorporeum in corporali domo circumterminare contendit, hoc est, vitam quietam et contemplativam ducens conatur incircumscriptibilem Deum jugiter sic secum habere et mente complecti, quasi alibi non esset. Vel sensus est, quod conatur proprium spiritum rationalem ab evagationibus per mundum reprimere, et soli Deo præsenti infigere. Quod est supergloriosum, id est valde præclarum.
Venatrix et captrix, videlicet muriceps, observat murem vel talpam, ut quum viderit eam, statim invadat. Intentio vero quiescentis, id est diligentia contemplativi, observat intelligibilem murem, puta diabolum, ne lædatur ab eo. Exemplum istud non sit tibi dejectum, id est vile sive ineptum. Si quominus, hoc est, si exemplum hoc despicis, necdum cognovisti quietem internam et vitam contemplativam per experientiam.
Non sic quippe erit monachus, id est, monachus professione et habitu « non erit monachus sic », hoc est conversatione, si juxta prætactam similitudinem non observat diabolum, sicut monachus contendens, id est, efficaciter certans, coadstans et conjunctus monacho, hoc est, vero religioso per sanctam conversationem communicans et collaborans spiritualiterque unitus. Unde per monachum ultimo expressum, potest intelligi quicumque perfectus monachus, qui est aliis vitæ exemplar. Monachus vero indiget vigilia mentis et corporis, et multa sobrietate, et mente irrecurva, hoc est, non reflexa ad propria commoda aut honores, sed in Deo simplificata ac recte erecta, sine omni elatione. Equidem priori plerumque auxiliatus est alter, id est, monachus virtuosus et fervens frequenter subvenit negligenti, oratione, exemplo et verbo, angelus vero cooperatur secundo, videlicet monacho vero religioso, quem multipliciter adjuvat ac tuetur.
Intellectuales virtutes simul ministrant et cohabitare amant in spirituali quiescente. Per intellectuales virtutes possunt intelligi angeli sancti, qui monacho spirituali et contemplativo piissima dignatione deserviunt, atque cum ipso libenter morantur; habitus quoque virtuosi qui quiescunt in eo. Contrarium vero tacebo tibi, quia satis elici potest ex isto, videlicet quod dæmones libenter cohabitant in monacho negligenti et passionato, cui et vitiorum fomenta ministrant.
Altitudo dogmatum est profundissimum pelagus per similitudinem. Mens vero quiescentis non exsiliet in ea absque periculo: quia periculosum est ei dogmata talia curiose scrutari, quemadmodum scriptum est: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris.4
Non est tutum cum veste natare in pelago, neque vitium habentem tangere theologiam, hoc est, periculosum est ut homo vitiosus occupet se in theologia speculativa et alta, in qua posset multipliciter deviare.
Cella quiescentis circumscriptio corporis, hoc est, cella exterior manu facta circumscribit et continet in se corpus cellitæ; vel « circumscriptio corporis », id est corpus monachi circumscriptum, est « cella » animæ ejus: in qua cella debet Deo jugiter vacare, sive sit sola sive inter alios. Intrinsecus habens donum scientiæ, quæ est in mente, per quam potest Deo intendere.
Qui adhuc infirmus est spiritualibus vitiis, et cænobium, id est Fratrum congregationem, relinquens conatur ad quietem, hoc est ad solitariam ire vitam, similis est ei qui ex navi saliens, in pelagus se immergit, et putat cum tabula ad terram pertingere sine periculo. Quemadmodum enim plura pericula sunt in mari quam navi, sic monachus nondum purgatus invenit praviores tentationes in solitudine quam in claustro seu congregatione.
Quicumque voluntates proprias vincunt et cum luto, id est contra propriam carnem, fortiter præliantur, istis in tempore proprio quies adveniet, hoc est, tempore opportuno pertingent ad mentis tranquillitatem contemplationisque gratiam, imo ad solitariorum perfectionem, si tamen possident ducem dirigentem, id est, si idoneum habent pastorem. Etenim desolatum esse, hoc est pastore carere, et tamen ita proficere, indiget angelica fortitudine, id est cœlesti mentis stabilitate, adsistentiaque et directione angelorum sanctorum præcipua. Mihi vero sermo est de quiescentibus corpore et spiritu.
Quiescens, id est monachus seu solitarius, negligens loquetur mendacium: exhortans homines vacare quieti per ænigmata indicat, id est, obscure seu implicite insinuat se Deo vacare et fructuose quiescere; sicque mentitur iniquitas sibi, quamvis verbo non mentiatur formaliter.5 Derelinquens cellam, inculpabit dæmones, id est, dæmonibus imputabit quod cellam suam inordinate relinquit sive apostatat; latet vero eum se ipsum esse factum dæmonem sibi ipsi, hoc est, non considerat quod ex propriis perversitatibus victus sit et de cella ejectus.
Vidi quiescentes, per multam quietem insatiabiliter replentes concupiscentiam suam spiritualem ferventem ac suspirantem ad Dominum, gignentes et augentes ignem igni, amorem amore, desiderium desiderio.6 Istud superius habitum est atque expositum. Omnes quoque veraciter monachi faciunt istud proficiendo quotidie in Dei ac proximi caritate, in desideriis sanctis, in suspiriis amorosis. Qui per exercitia interna « insatiabiliter » replent affectum suum ad Deum, quoniam quanto plus gustant dulcedinem Dei et in donis ejus proficiunt, tanto plus gustare et proficere cupiunt, juxta illud:7 Qui edunt me adhuc esurient.
Quiescens est typus terrestris angeli, id est, contemplativus et vere solitarius est similis angelo et quædam figura ipsius: quoniam conversationem habet in cœlis, et Beatorum exercitiis pro posse intentus est, utpote contemplationi, dilectioni ac laudibus Creatoris;8 orationem suam liberans a pusillanimitate et negligentia, charta desiderii et litteris festinantiæ, id est, per hoc quod affectuose suspirat ad Deum et ardenter proficere cupit: per quod oratio sua expers est pusillanimitatis atque ignaviæ, imo cum omni intentione, fiducia ac magnanimitate invocat Deum.
Quiescens est qui per opera virtuosa, non per verba nuda, manifeste et efficaciter clamat: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ad omnia tibi placentia.9 Quiescens est ille qui dicit:10 Ego dormio, et cor meum vigilat. Talis enim quiescens, etiam in somno solet Deo vacare per somnia pura et orationes ac contemplationes. Imo frequenter illuminatur in somno sublimiter, quemadmodum scriptum est: Quando sopor irruit super homines et dormiunt in lectulo, tunc Deus aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina.11
Claude portam, id est januam, cellæ corpori, ut non exeas cellam sine causa rationabili multum; portam vero linguæ, videlicet os, claude eloquio, silentium observando et omne verbum illicitum evitando; et ostium intrinsecum spiritibus, id est, aditum cordis præclude dæmonibus, juxta quod scriptum est:12 Nolite locum dare diabolo.
Tranquillitas maris et sol meridianus arguit, hoc est demonstrat, patientiam nautæ qui non contristatur immoderate de carentia venti quo posset juvari, neque de solis ardore quo æstuat; et penuria necessariorum ad vitam ostendit sufferentiam quiescentis qui in tanta paupertate non inquietatur per impatientiam. Ille quidem tristitia anxius natat in aquis, id est, nauta cum mærore natat dum nequit procedere; iste vero tristitia agitatus confunditur atque multitudinibus commiscetur, hoc est, quiescens quando impatiens est, inordinato agitatus mærore in se ipso deordinatur, nec solitudinem æquanimiter ferre potest, sed quærit humana solatia.
Ne timeas strepitum et ludos tumultuum sive fragorum. Luctus enim, id est, qui virtuose et salubriter luget, non conturbatur neque formidinem novit: est enim ad adversa cuncta paratus, nec putat se in vita præsenti posse sufficienter affligi pro suis peccatis.
Quorum mens vere orare didicit per formatam et efficacem scientiam, hi ante Dominum facti, id est, Deo se præsentantes, coram ipso loquuntur sicut qui ad aurem regis, hoc est, cum omni attentione ac reverentia invocant ipsum. Quorum os orat, id est, qui ore, non mente, Dominum deprecantur, isti comparantur his qui coram omni convocatione, id est toto populo, procidunt ei, videlicet regi: nam sicut isti honorant regem forinsecus, ita et illi qui Deum ore exorant. Quicumque in mundo degunt, isti in medio tumultus omnis populi regem exorant, id est, similes sunt his qui terrenum regem exorant in medio totius plebis tumultuantis: quemadmodum enim isti rogant regem animo inquieto, ita homines sæculares corde variis modis distracto Deum precantur. Si artem orandi et spiritualiter conversandi scienter et regulariter didicisti, non ignorabis quod dictum est, imo prædictorum veritatem agnosces per ea quæ in te ipso expertus es.
Sedens super altitudinem, id est in consistorio ac solio rationis, observa te ipsum, si nosti, hoc est, universa quæ tibi eveniunt intuere pro posse, et tunc apparebit tibi et videbis quomodo et quando et unde et quot fures veniunt intrare, et quales botros furari intendunt. Fures isti sunt dæmones, qui diversis modis quærunt «botros» abscindere, utpote vineam animæ conculcare, et eam suis fructibus spoliare. Interdum quoque veniunt plures fures simul: sicut dum homo pariter impugnatur spiritu elationis, spiritu iracundiæ spirituque acediæ.
Quum mens et intentio fuerit fatigata ex occupatione exteriori, surgens orabit; et sedens, oratione completa, rursus resumet viriliter operationem priorem, ita quod nunc spiritualia, nunc corporalia exercitia exsequetur ordine condecenti, ut dictum est plenius.13 Quidam ista expertus voluit de his diligenter atque subtiliter loqui; sed timuit ne forte faceret Fratres hæc audientes sive legentes negligere suas operationes, et strepitu ac fragore verborum dejiceret eos qui elegerunt hæc destinatione, id est, ex cordis proposito cum efficacia operum decreverunt apprehendere ac prosequi ista. Sæpe enim contingit ut mens vehementer occupata circa intelligentiam difficilium sensuum subtiliumque verborum, impediatur a profectu sanctæ affectionis et virtuosæ exercitationis.
Qui narrat de quiete subtiliter et cum scientia, exponens notificative, id est, qui multum doctrinaliter et affective tractat de ea, facit dæmones insurgere contra se, quoniam multum irritat et provocat eos. Denique eo ipso quo quis de virtutibus et vitiis, de spirituali profectu, de alta perfectione præsumit profunde tractare, justum est ut permittatur tentari, sicque appareat an facta verbis concordent in eo, personaliterque observet quod edocet alios. Nullus enim ita potest propalare inhonestates deformitatesque dæmonum sicut iste qui de quiete taliter narrat.
Qui quietem apprehendit, id est, vitam internam, tranquillam, contemplativam stabiliter obtinet et exercet, cognovit mysteriorum abyssum, hoc est multa divina secreta, quia incerta et occulta sapientiæ suæ Deus ei revelat.14 Non enim pervenit ad istud nisi qui prius vidit et audivit ventos fluctuum ac tumultus spirituum, hoc est turbulentias et inquietudines adversitatum, laborum, pugnarum, et tentationum diabolicarum, et æque adspersus fuerit, id est, etiam hæc ipsa æquanimiter tulerit, imo et vicerit. Magnus apostolus Paulus ratum fecit, id est, exemplo confirmavit, quod dictum est: nisi enim raptus fuisset in paradisum quasi in requiem, non utique potuisset audire verba arcana.15
Auris quietis, hoc est auditus interior animæ quiescentis, suscipiet magna a Deo et excedentia sensum, utpote revelationem et contemplationem divinorum et supernaturalium veritatum. Qua ex re et ipsa auris quietis præfata dixit sapientissima verba in Job. Vel « ipsa » auris « sapientissima », utpote illuminatissima, « dixit in Job »:16 Quando autem non suscepit auris mea ab eo magna et excellentissima? Hoc in nostra translatione non continetur secundum formam verborum, sed quantum ad sensum.
Quiescens est qui ita fugit omnes homines sine odio eorumdem, imo ut Deo perfectius vacet, sicut alius qui negligens est prompte occurrit hominibus desiderio fabulandi aut propter commoda sua.
Tu qui vis recipere excisionem dulcedinis Dei, hoc est copiose acquirere divina charismata atque in ipsis gustare quam dulcis est Deus, vade, disperge celeriter universa quæ habes, et vende, et da ea pauperibus, infirmis et indigentibus monachis, ut per orationem tibi ad quietem concurrant, hoc est, suis orationibus tibi cooperentur ad obtinendum a Domino gratiam vitæ internæ ac quiescentis;171819 et tolle crucem tuam, portans eam per obedientiam, et fortiter sustine pondus decisionis tuæ voluntatis, hoc est propriæ voluntatis abdicationem, quæ solet aliquibus gravis esse; et veni de reliquo, sequere me ad coaptationem beatissimæ quietis, id est, ad hoc ut applices te saluberrimæ huic quieti, et docebo te visibilem operationem et conversationem intellectualium virtutum, hoc est, qualiter virtutes mentis etiam foris evidenter exhibeas exemplariterque ostendas, vel qualiter angelorum vitam imiteris in carne et per exteriora exercitia quædam, videlicet Deum laudando, adorando et honorando forinsecus.
Non satiabuntur istæ, id est, intellectuales virtutes seu angelicæ mentes non replebuntur, fastidio, in sæcula sæculorum laudantes in sempiternum Deum factorem; neque qui venit in cœlum quietis, id est, ad præfatam cœliformem seu angelicam quietem ac pectoris pacem pertingit, cessabit laudare Creatorem, quoniam in præsenti et in futuro appetit eum sine fine laudare.
Immateriales non erunt solliciti de ma- terialibus: quod intelligi potest de angelis, qui de « materialibus », id est terrenis divitiis, non sollicitantur, quamvis de hominibus sibi commissis habeant curam; neque de alimento materiales immateriales, id est, homines spirituales, contemplativi, quiescentes, angelici, non erunt immoderate solliciti de refectione corporali. Non edent priores cibum, id est, angeli non manducabunt cibum corporeum, quantum ad cibi digestionem; neque secundi, videlicet homines quiescentes angelici, indigebunt requisitione cujusquam hominum: quia non indigebunt ab hominibus cibum requirere, vel quia necessaria laborando acquirunt, vel in desertis ea inveniunt, aut si opus fuerit, desuper providentur. Illi, videlicet angeli, non erunt solliciti de possessionibus atque pecuniis, neque isti de afflictione spirituum, id est, spirituales et quiescentes non formidabunt dæmonum tentamenta, et afflictiones temporales pati parati sunt.
Non est in supernis, id est civibus cœli, desiderium et concupiscentia visibilis creaturæ, hoc est sensualis ulla affectio ad terrena. Verumtamen Christi humanitatem, Virginem gloriosam corpore glorificatam, intellectualiter cupiunt et ardentissime diligunt; insuper animæ beatæ cupiunt suis reuniri corporibus glorificandis. Neque in inferioribus, id est quiescentibus jam præfatis, manet denuo concupiscentia sensibilis affectionis et speciei, hoc est pulchritudinis corporalis.
Illi, scilicet angeli, proficientes nunquam cessabunt a caritate. Qualiter de angelorum profectu sit sentiendum, et quid inde senserit auctor, supra inductum est.20 Neque isti quiescentes cessabunt se illis quotidie cohortari, id est, indesinenter se admonent ad hoc ut ad angelorum societatem studeant pervenire, atque ut nunc illorum actibus se pro posse satagant conformare.
Apud illos, utpote angelos, divitiæ profectus et incrementi spiritualis non sunt ignotæ; neque amor ascensionis, id est affectio spiritualis ascensionis desideriumque pertingendi ad regnum cœleste, ignotus est his quiescentibus, quoniam experiuntur ea quotidie in se ipsis. Neque stabunt quiescentes quousque pertingant ad Seraphim. Quidam homines tantum proficiunt in hac vita, quod ad ordines primæ ac summæ hierarchiæ angelicæ perducuntur: quod præfatis quiescentibus videtur potissime convenire, quum sint viri heroici; non tamen oportet asserere quod omnes pertingunt ad summum hierarchiæ illius chorum, quum inter viros heroicos perfectos et sanctos sit multiplex gradus. Neque laborare cessabunt donec angeli fiant, id est, a bonis operibus non desistent quousque morte interveniente ad angelorum perducantur consortia.
Beatus qui sperat, ter beatus qui satagit, id est, qui toto conatu et summo affectu sibi possibili nititur ad patriam Beatorum, angelus qui apprehendit, id est, qui Deum beatifice videt: talis enim aut angelus est, aut angelis similis seu æqualis. Et sumitur angelus nunc prout commune nomen est ad universos spiritus illos immateriales jugiter separatos.
Footnotes
-
Eccli. vii, 40. ↩
-
III Reg. xvii, 1. ↩
-
1 Joann. II, 27. ↩
-
Eccli. III, 22. ↩
-
Ps. XXVI, 12. ↩
-
p. 46 A'. ↩
-
Eccli. XXIV, 29. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
Ps. LVI, 8. ↩
-
Cant. v, 2. ↩
-
Job xxxiii, 15, 16. ↩
-
Ephes. iv, 27. ↩
-
p. 235 A, 288 C, 395 A. ↩
-
Ps. I, 8. ↩
-
II Cor. xii, 4. ↩
-
Job IV, 12. ↩
-
21; XVI, 24. ↩
-
Matth. xix, ↩
-
I Petr. u, 3. ↩
-
p. 412 D. ↩
Chapter 62 of 100