Skip to the text

Articulus 34

EXPOSITIO PARTIS SECUNDÆ GRADUS HUJUS VICESIMI SEPTIMI: DE DIFFERENTIA ET DISCRETIONE QUIETUM.

SUNT in consistentiis omnium scientiarum (quod et omnibus notum est), modorum, opinionum, deliberationum et consiliorum differentiæ: id est, quemadmodum omnibus constat, distinctiones seu « differentiæ » sunt in ipsis scientiis, ita quod una scientia est altior, certior ac generalior alia; similiter distinctio est in modis, mensuris et opinionibus ac deliberationibus atque consiliis. Non enim omnium omnia sunt perfecta, hoc est, opera bona singulorum non sunt perfecte bona et virtuosa, propter indigentiam sollicitudinis et festinantiæ, id est, ob hoc quod non fiunt cum tanta sollicitudine spirituali et tanta alacritate seu agilitate ut decet, et propter penuriam et imbecillitatem virtutis, hoc est propter imperfectionem habitus virtuosi, ex quo actus elicitur et procedit. Itaque ex duobus contingit imperfectio actus boni: uno modo ex parte agentis, qui et si notabiliter virtuosus existat, aliquos tamen actus bonos exercet non tam timorate et diligenter ac expedite ut posset et expedit; alio modo ex parte virtutis, quæ quum adhuc sit imperfecta, non parit actus perfectos.

Sunt ergo qui in portum hunc, magis vero in pelagus vel profundum, ingrediuntur: hoc est, quidam arripiunt vitam hanc quiescentem, solitariam, contemplativam, quæ recte portus vocatur et est, sed ipsis de quibus nunc sermo, potius est pelagus et profundum, quia in ea merguntur et pereunt, quia arripiunt eam ex mala radice, nec ad eam sunt apti. Ideo subditur: propter infirmitatem oris eorum, id est linguæ irrefrenationem, quam inter fratres compescere nequeunt, et tantum excedunt in ea, quod solitariam vitam aggrediuntur quasi in ea minus casuri, et præassumptiones corporis, hoc est, ideo quoque vitam illam accedunt ut commoda corporis solita aut optata sive præsumpta liberius expleant, comedendo, dormiendo, surgendo, laborando ad placitum. Alii quia incontinentiam ad furorem habent, id est, proni sunt ad magnos iracundiæ motus, et ipsi miserabiles nequeunt cum multitudine fratrum vivendo hunc continere, hoc est furorem reprimere: ideo pergunt ad eremum aut solitudinis mansionem quasi non perturbandi ibidem. Alii ex complacentia et regulatione propriæ voluntatis, atque ex confidentia sui, magis vero proprio ducatu, hoc est juxta proprium magisterium et dictamen, prævident navigare, id est, præordinant aut disponunt per solitariam vitam quasi per navim ad beatitudinem proficisci et mare sæculi transfretare.

Alii ideo vitam quiescentem aggrediuntur quia non valent in medio materiæ a materiis abstinere, hoc est, affectum suum nequeunt refrenare ab objectis quæ habent præ oculis, sed excedunt in illis. Alii ut ex singulari et remota vita, id est, conversatione solitaria et abstracta, fiant festini et solliciti ad se ipsos, hoc est agiles ac diligentes circa suam salutem. Alii ut se ipsos incognite, id est occulte, afficiant flagellis, contumeliis et plagis pro debitis pœnarum, hoc est pro culpis suis, per quas meruerunt puniri, vel pro debitis pœnis, ad quas coram Deo sunt obligati pro suis peccatis. Quidam vero ut adipiscantur sibi ipsis gloriam temporalem humanam per eamdem solitariam vitam.

Sunt vero et alii (si forte Filius hominis veniens tales inveniet super terram) qui conjuncti et coaptati sunt huic, id est, se ipsos mancipaverunt solitariæ vitæ, propter delicias spirituales et sitim caritatis atque dulcedinis sanctæ, hoc est ex puro desiderio proficiendi in sincerissima dilectione et gustandi increatam Creatoris suavitatem: scientes scriptum esse de gustantibus multitudinem dulcedinis Dei, Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum, etc.1 Nec prius hoc facientes, quam omni acediæ dent libellum repudii, id est, vitam solitariam aggredi non præsumentes, nisi ante devicerint omnem acediam. Nam hujus contactus, id est sola pulsatio seu minima particula aut consensus acediæ, reputatur fornicatio apud primam, hoc est apud quietem, ita quod vere solitarius et quiescens reputat, abhorret et vitat solum contactum acediæ tanquam crimen mortiferum.

Secundum imperfectam et exilem scien tiam mihi datam, ut architectus non sapiens, id est minus perfecte sapiens: quod est verbum humilitatis; fabricavi scalam ascensionis, hoc est, gradus et causas ascensionum descripsi. Unusquisque ergo conspiciat in quo gradu stet, hoc est, ex qua causa solitariam vitam aggressus sit aut aggredi velit, aut quid moveat eum ad operandum: an scilicet moveatur aut inceperit ex complacentia propriæ voluntatis et sufficientiæ, an propter gloriam hominum acquirendam, an propter infirmitatem linguæ, juxta expositionem prætactam, an propter incontinentiam furoris, an propter multitudinem propassionis, id est affectionis, junctæ ad aliquid vitiose, ita quod in medio materiæ nequit a materiis abstinere, sicut expositum est. Deinde ad pluralem numerum auctor se vertit. Ut de se ipsis exigant vindictas et exsolvant, hoc est, an ideo solitariam vitam aggressi sint, ut in ea libere se flagellent et proprias iniquitates vindicent in se ipsis; an ideo ut fiant festini et satagentes, hoc est alacres, expediti et efficaces; an ideo ut ignem assumant, id est, in caritate plenius inardescant.

Erunt novissimi primi, hoc est, qui idcirco solitariam vitam aggressi sunt ut in Deo plus ardeant, qui ultimo loco expressi sunt, « erunt primi » et summi in gloria;2 et primi, qui scilicet propter linguæ irrefrenationem, etc., quiescentem aggressi sunt vitam, qui primo loco expressi sunt, erunt novissimi. Vel « primi » sunt qui propter propriam gloriam faciunt istud, qui expressi sunt immediate ante novissimos istos ultimo nominatos: qui primi merentur specialiter deprimi propter hanc vanitatem.

Septem ergo sunt operationes septimanæ sæculi nunc præsentis, hoc est, septem sunt actiones juxta numerum dierum hebdomadæ temporis nunc currentis: quæ actiones diversos diversimode movent ad vitam solitariam, quiescentem. Quædam quidem acceptæ, quædam vero non acceptæ, id est, harum actionum aliquæ placent Deo, aliquæ vero non. Qui enim aggrediuntur hanc vitam ut fiant solliciti et expediti ad ea quæ sunt suæ salutis, et qui ut pro suis peccatis districtius se affligant, bene moventur. Alii moventur vel prava intentione, vel ex mala radice, ut elici potest ex dictis. Octava vero operatio quia significativa exsistit futuri sæculi, id est beatitudinis electorum in patria, manifestum est. Octava quippe et ceteris melior operatio, est actio horum qui solitariam vitam arripiunt ut fiant ardentiores, et Deo suavius, familiarius atque vicinius uniantur: quod est inchoatio, prælibatio ac figura felicitatis futuræ. Itaque, si bene computemus, auctor expressit octo operationes quæ movent ad solitariam vitam: quarum septem pertinent ad cursum et exercitium sæculi hujus; octava est typus vitæ cœlestis.

O monache desolate, id est humano solatio destitute, sicut est solitarius, observa horas bestiarum, hoc est irrationabilium motuum passionum, et diabolicarum tentationum, considerando quando et qualiter impugneris ab eis; alioqui non valebis statuere congruos laqueos, id est, intueri non poteris per quæ exercitia poteris bestias illas convenientius capere, exstirpare ac vincere. Si perfecte recessit et abest quæ libellum accepit repudii, id est acedia seu alia quæcumque culpa aut passio quam detestatus es et cui renuntiasti, superfluum est opus contra eam statuere laqueos seu pugnare; si vero adhuc præsumptuose audet invadere et tentare, non cognosco quomodo quiescas, hoc est, non intelligo quod ducas vitam vere quiescentem, solitariam, contemplativam.

Quid ergo? quasi dicat: Quid sequitur ex his? Nisi quia tot et tanta apud sanctos Tabennensiotas luminaria quot apud Scythiotas fuerunt. Tabennensiotæ dicebantur monachi ordinis S. Pacomii, præsertim qui habitaverunt in primo cœnobio quod ipse fundavit. Scythiotæ autem erant solitarii qui habitaverunt in solitudine Scythi, quæ erat arduissimus locus omni humano solatio destitutus, in quo sanctissimi Patres habitaverunt. Videtur itaque auctor insinuare, quod inter monachos cœnobitas ordinis S. Pacomii fuerunt tot et tanti viri perfecti, quot et quanti fuerunt inter solitarios Scythi: nisi forte fiat vis in eo quod ait, « nisi quia tot », etc., et non dicat nisi « quia tot »; sicque passus iste legatur interrogative, non assertive. Verumtamen nullum est dubium quin per specialem gratiam Dei aliqui possint in cœnobio, imo et in sæculo, pertingere ad omnem perfectionem ad quam perfectissimi anachoretæ perducti sunt, ut patet de beatissimis Dei electis, Servatio, Martino, Bernardo, Francisco.

Qui intelligit intelligat. Quasi dicat: Deus omnipotens atque liberrimus diversimode agit in suis electis. Ego enim loqui non valeo, magis vero nolo. Tanquam dicat: Ego non volo nec expediens reor omnia prosequi. Ac si dicat: Quamvis per gratiam specialem quidam in congregatione æquales facti sint sanctis anachoretis, regulariter tamen communiterque loquendo, vita solitaria anachoretica præfertur vitæ cœnobiali, quamvis non velim illud exprimere propter pusillos, ne forte inconsulte se ingerant ad solitariam vitam. Hinc subditur:

Nempe alii vitia dirimunt, utpote incipientes, qui a vitiis quotidie se expurgant; isti vero, videlicet Tabennensiotæ, psallunt et in psalmodia plurimum perseverant; hi autem, puta Scythiotæ solitarii et anachoretæ, contemplationi intendunt, quod præclarius est, qui degunt in isto profundo, hoc est in contemplationis sublimitate; vel « in isto profundo », id est secretiori et remotiori eremi parte quæ Scythi vocatur. Secundum scalæ modum quæratur propositio, id est, intellectus horum verborum investigetur et accipiatur secundum quod quisque proficere obligatur juxta exigentiam suæ vocationis aut professionis. Qui capit, in Domino capiat, hoc est, veraciter ista intelligat.

Sunt negligentes animæ, id est monachi, sumendo partem principalem pro toto, in cœnobiis commorantes, et in eisdem faciliter habere valentes materias negligentiæ suæ, utpote occupationes infructuosas aut leves, aut negligentium Fratrum societates, qui ex hoc incurrerunt in perditionem perfectam, id est, inexcusabiliter peccaverunt ac perierunt. Et sunt iterum alii qui deponentes exuerunt negligentiam suam propter aliorum conversationem, id est, exemplo Fratrum ferventium ac diligentium se emendaverunt et facti sunt fervidi. Hoc autem non solum in negligentioribus, sed etiam in festinis plerumque et sollicitis actum est, id est, non solum Fratres multum negligentes emendaverunt se meliorum exemplo, sed et agiles atque solliciti Fratres frequenter profecerunt in sublimiora, accensi perfectorum exemplis.

Eadem regula utamur super quiete, id est circa quiescentes et solitarios, dicentes quod etiam in solitaria vita quidam negligenter se habent. Nempe probos multos suscipiens reprobavit, hoc est, quidam ad solitudinem venientes, in principio probi fuerunt, et tamen paulatim defecerunt et reprobi facti sunt in ea, propter complacentiam propriæ voluntatis et reputationem sufficientiæ suæ, ita quod solitudo fuit arguens eos amatores concupiscentiarum:3 quoniam vani facti sunt, et ad priorum commodorum atque honorum desideria sunt prolapsi. Alios vero sumens solitudo festinantes, id est, festinanter tendentes ad incrementa virtutum, ex timore et sollicitudine portationis sententiæ sui judicii, quia pensabant quod scriptum est, Horrendum est incidere in manus Dei viventis, fecit eos ferventes, ita quod a timore et sollicitudine ista profecerunt ad spiritualem libertatem ac ferventissimam caritatem.4

Nemo stimulatus a furore, ira, propria reputatione et elatione, hypocrisi, memoria injuriæ seu livore vindictæ, præsumat aliquando arripere principium quietis, hoc est solitariæ vitæ, nequando vexatio- nem et amentiam inde lucretur, hoc est, ne per id incurrat majorem tentationum molestiam et cordis insaniam. Si vero emundatus est a vitiis istis, ipse cognoscet de cetero expediens, id est, quid sibi vere expediat, utpote solitudinem introire, an in congregatione manere. Arbitror autem quia neque ipse, hoc est, potius reor quod ipse nondum pro certo cognoscet quid inter hæc magis expediat sibi, sed securius sibi est credere sapientiorum et majorum suorum consilio, nisi forte adhuc altius creverit, et exercitator fuerit factus.

Ista sunt signa, studia et argumenta eorum qui ratione exsequuntur quietem, id est, solitariam vitam sapienter ac discrete prosequuntur atque continuant. Intellectus non elatus, mens non dormitans per torporem, nec arrogans de propriis meritis, sanctificata intentio, qua omnia ad Dei honorem et gloriam purissime referunt, raptus ad Dominum, quo mens a sensuum usu alienata absorbetur in Deum, pœnarum prælium, id est afflictio castigativa propriæ culpæ, ostensio mortis, hoc est salubris mortificationis sui ipsius, oratio incessabilis, custodia imprædabilis, id est inauferibilis custoditio proprii cordis, mortificatio fornicationis non solum corporalis, sed etiam spiritualis, quæ est aversio mentis a Deo, ignorantia habendi affectionem ad aliquid passibiliter, mors mundi, hoc est omnium mundanarum affectionum, privatio aviditatis gulæ et appetitionis omnium gulosorum, id est lautorum alimentorum, suppositio theologiæ, hoc est non perscrutari sed præsupponere tanquam verissima ea quæ fidei sunt, fons discretionis, lacrimarum libamen, multiloquii exstinctio, interitus quæstionum omnisque contentionis et litis: verumtamen de pertinentibus et necessariis ad salutem facere quæstionem congruit solitario; et si qua talium sunt quibus multitudines amant opponi et resistere, hoc est, quibus communes hominum turbæ libenter opponunt se ac resistunt, ut sunt, detractio, susurratio, etc., horum (inquam) interitus seu plena vitatio, signum est solitarii sapientis.

Eorum vero qui eamdem ratione non exsequuntur, hoc est, signa, studia et argumenta eorum qui in solitudine non vivunt rationabiliter et condigne, sunt ipsa: spiritualium divitiarum penuria, incrementum iræ, depositum ultionis, id est reservatio vindictæ usque ad tempus opportunum, apotheca memoriæ injuriæ, hoc est tenax recordatio illatæ injuriæ, diminutio caritatis, assumptio timoris inordinati ac puerilis. Et quod exinde sequitur tacebo. Ex his equidem sequitur tædium professionis, reditus in Ægyptum, et apostasia ab Ordine.

Quoniam sermo iste subsequenter occurrit, id est, congruenter se offert, necessarium duxi interponere aliqua de his qui sub obedientia vivunt, et præsertim quia ut plurimum sermo maxime extenditur, divulgatur ac defertur ad ipsos, id est, scripta doctrinalia magis deveniunt ad eos eisque se manifestant, quam ad solitarios. Ista autem sunt et a Deiferis Patribus determinantur ac dicuntur esse argumenta, id est signa et opera, illorum qui legitime et absque adulteratione et inquinatione se conjungunt et coaptant huic ornatui et decori, id est pulchræ ac splendidæ conversationi monasticæ sub obedientia regulatæ: quæ argumenta seu opera tempore suo peracta, sed et quotidie superextensa, id est sæpius iterata, assumunt additamentum atque profectum, ita quod successive perfectius exercentur. Quæ sunt: Augmentum humilitatis institutivæ. Humilitas namque ad omne bonum instituit ac disponit. Furoris diminutio. Iram frequenter nominat et designat per furorem, quum ira sit quædam mentis insania, et ut eam amplius detestemur. Quomodo enim non fiet eclipsis tenebræfactionum, id est subtractio aut minoratio vitiorum obtenebrantium animam, felle evacuato, id est elatione, quæ mentem intoxicat, expulsa per humilitatem, quum superbia sit origo et radix ceterarum culparum? Assumptio caritatis, alienatio vitiorum, redemptio odii ex arguitione, id est præservatio cordis ab odio quod concipi solet ex reprehensione unius ab alio, defectio luxus, id est lasciviæ, ignorantia acediæ, id est acediam non habere, additamentum festinantiæ, id est alacritatis et agilitatis augmentum, amor compassionis, peregrinatio, id est recessus, a superbia, et directio universis optanda et paucis adveniens: per quam directionem discretio designatur, quæ est virtutum omnium directiva, quam pauci habent perfecte.

Aqua non exsistente in fonte, improprium erit nomen, id est, non amplius dicitur proprie fons, dum aquam non habet; et quod inde consequens est, notum est habentibus intellectum. Inde enim mox sequitur, quod simili ratione dicitur cœnobita improprie aut monachus obedientiarius, in quo non sunt argumenta seu signa et opera jam præfata. Sequitur quoque inde, quod improprie monachus appellatur, in quo non est aqua lacrimarum piarum: quia ut dictum est supra, monachus est mœrens et lugens anima indesinenti mortis memoria.5

Adolescentula non custodiens torum, id est, fidem conjugalem marito suo non servans, inquinat corpus suum; anima vero non custodiens professionem et pactum compositionis factæ cum Deo, ut ceteris cunctis renuntians, ei soli pure inhæreat, inquinat spiritum, id est se ipsam quantum ad vires suas superiores. Et illam, videlicet adolescentulam adulteram, sequuntur vituperium, odium, flagella, et separationes, quod miserabilius omnibus est, quoniam non obstante quod matrimonium sit insolubile vinculum, tamen propter adulterium separantur conjugati ab invicem. Istam vero, scilicet animam violantem suam professionem, sequuntur inquinationes sequentes, quæ sunt: oblivio mortis, insatiabilitas ventris, apotheca, id est conservatio, inutilium cogitationum, depositum tumultuantium ratiocinationum, id est tenax repositio ac abundantia perturbantium argumentationum discursuumque vanorum, additamentum consensuum illicitorum, quibus dæmonibus consentitur, captivitas, id est districtio, cordis, seu subjectio ejus sub jugo diaboli, et constrictio per vincula vitiorum, juxta quod scriptum est, Iniquitates suæ capient impium, operatio conturbationis, contradictio, infrenabilitas, inobedientia, infidelitas certificationi eorum, hoc est violatio fidelitatis cum assertione factæ inter animam talem et Sponsum cœlestem.6 Anima enim cum solenni promissione protestata est Deo se totam ei in holocaustum per monasticam conversationem offerre: quod non implet fideliter. Privatum multiloquium, propassio, hoc est vitiose ad aliquid ligari per affectionem, confidentia sui ipsius et propria reputatio omnium crudelior, id est præfatis vitiis sævior; et quod omnibus miserabilius est, habere cor sine compunctione et contritione, ad quod sequitur salubris doloris privatio, præsertim in non attendentibus, id est, in his qui non considerant ea quæ salutarem dolorem, compunctionem, devotionem custodiamque incutiunt cordi, ut sunt: pericula quibus sumus expositi et laquei nobis extensi, et quoniam ignoramus an simus amore digni an odio et quid finaliter fiet de nobis, quatuor quoque novissima, passio Christi, quotidiana peccata, Dei beneficia ac promissa, bonitas et excellentia Creatoris.7 Doloris hujus carentia est mater spirituum, id est indignationum seu elationum, et ruinarum ac casuum.

Contra quiescentes quinque, contra subjectos tres ex octo concertant. Sensus hujus verbi mihi esse videtur, quod quinque ex octo principalibus vitiis impugnant solitarios, tria vero seu tres excessus aut tres spiritus ceterorum trium principalium vitiorum impugnant eos qui sub obedientia vivunt: quod totum per appropriationem quamdam intelligi certum est, quum constet tam solitarios quam subjectos frequenter tentari de unoquoque vitio principali. Porro quinque vitia quibus specialius et appropriatius solitarii impugnantur, esse videntur, superbia, vana gloria, acedia, avaritia, gula. Tria autem quibus specialiter impugnantur subjecti in congregatione viventes, sunt, ira, invidia, luxuria: habent enim majorem occasionem ad ista ex his quæ sibi occurrunt quotidie. Quandoque tamen aliorum præsentia magis incitat ad gloriam vanam quam solitaria vita: quæ nihilo minus ratione eminentiæ suæ ad inanem provocat gloriam. Qualiter etiam avaritia quædam tentet et vincat solitarios, in secundo Collationum habetur.

Quiescens et contra acediam pugnans, multoties damnum incurrit, quia deberet altioribus actibus occupari. Propter quod subditur: tempus enim orationis et contemplationis, id est, quo orationibus contemplationibusque vacaret, consumet in studiis et præliis contra acediam.

Quum aliquando in cella negligenter residerem, et hanc fere relinquere cogitarem, viri quidam supervenientes cæperunt me sufficienter beatificare ut quiescentem, id est tanquam solitarium et contemplativum; et protinus cogitatio negligentiæ recessit depulsa a gloria vana. Et admiratus sum quomodo hic tribulus dæmon, id est molestissima vana gloria seu spiritus ejus, adversatur cunctis spiritibus, id est cunctis animabus devotis, vel omnibus « spiritibus » malis, puta dæmonibus, in quantum homo amore vanæ laudis et gloriæ vitat peccata ad quæ alii dæmones incitant, et aliqua ex genere bona facit, imo et quasi fervens agilisque efficitur.

Intuere singulis horis subreptiones et præreptiones, inflictiones et vicissitudinum alterationes conjugis tuæ. Per conjugem intelligitur caro, quæ socialiter atque inseparabiliter durante hac vita conjuncta est animæ, quemadmodum uxor marito: imo ad hoc caro conjuncta est animæ, ut pariter per opera bona fructificent. Hujus carnis « subreptiones » sunt motus primi qui ex aliqua imaginatione procedunt, et dicuntur motus secundo primi. « Præreptiones » vero carnis sunt motus primo primi, utpote penitus naturales et ex sola naturali causa exorti: qui in se ipsis non exstant culpabiles; sed nisi adhibeatur diligentia, culpa se miscet. Porro « inflictiones » sunt graves et intensæ impulsiones carnalium motuum ad peccandum quibus quis immoratur. « Alterationes » vero « vicissitudinum » sunt motus passionum contrarii inter se, quibus quis una hora tristatur, alia jucundatur; una hora appetit alimenta, quæ alia hora detestatur; nunc lassatus cupit dormire, nunc somno recreatus appetit vigilare. Intuenda ergo sunt omnia ista, quomodo et ubi conjux seu caro tua inclinatur et assensum possidet, hoc est, qualiter appetit hoc aut illud, et qualiter invalescit contra spiritum, ut omnis illicita motio ejus vitetur, et motus ejus pure naturalis infra limites suos arctetur, ne excedendo fiat culpabilis.8

Solus qui per Spiritum Sanctum obtinet tranquillitatem, id est reformationem internam et pectoris pacem, non ignorat hoc Dei verbum, id est, talis perfecte dumtaxat et per experientiam in se ipso habitam intelligit verba ista. Qui enim non possidet libertatem a sollicitudine, hoc est, qui non est liber et expurgatus a sollicitudine sæculari atque carnali, quomodo potest gerere curam orationis et cordialis accessionis? quasi dicat: Non potest, quoniam sollicitudo illa pœnalis, inordinata, distractiva et anxia impedit hominem a sollicitudine spirituali intendendi sinceriter, devote et quiete orationi, et item ab accessu cordiali ad Deum.

Operatio quietis est privatio sollicitudinis, id est, actio pertinens ad vitam quiescentem et solitariam excludit sollicitudinem sæcularem carnalem: de qua Salomon, Spes (inquit) sollicitorum peribit.9 Quæ operatio quietis est præposita omnibus rebus atque negotiis, rationabilibus et irationabilibus. Hæc namque operatio est potissime contemplatio divinorum, quam solitarius et quiescens præponit et præfert universis creatis. Unde et Sapiens ait:10 Præposui illam regnis et sedibus, etc. Qui enim prioribus aperit, id est, qui temporalibus et carnalibus per sollicitudinem reserat ostium cordis sui, omnino corruet in secundis, id est, deficiet a spirituali cura orationis et internæ accessionis ad Deum : de qua fertur, Accedite ad eum, et illuminamini;1112 et, Accedamus cum fiducia ad thronum gratiæ. Insuper tangit qualis debeat esse oratio ista. Oratio sit non pigra, devota, et sine intermissione. Et tertium est operatio cordis imprædabilis, hoc est, tertius actus ad solitarium quiescentemque pertinens, est occupatio mentis in Deo per ardentissimæ caritatis amplexum, tam fortis et fixa ut nulla tentatione possit auferri.

Impossibile est eum qui non didicit litteras, naturaliter in libris meditari, id est legendo cogitare et intelligere ea quæ scripta sunt. Idcirco Judæi dixerunt de Christo : Quomodo hic scit litteras, quum non didicerit?13 Impossibile vero est eos qui primum non possederunt, utpote libertatem et expurgationem a sollicitudine illa mundana, duo secundum rationem exsequi, hoc est alios duos actus ad solitarium pertinentes sapientialiter exercere : qui actus sunt oratio pura et contemplatio fixa.

Exsequens medium, id est, orationi et contemplationi insistens : quæ oratio seu contemplatio est medium per quod mens in via hujus exsilii Deo conjungitur. Hoc itaque « medium exsequens », in mediis factus sum, id est ad angelicum chorum raptus per mentis excessum : qui chorus est medium inter Deum et viatores. Et illuminavit me sitientem, hoc est, Deus illustravit me ardentissime cupientem desuper illustrari. Et ecce iterum eram in illis, id est, angelis sanctis eram intentus. Quid quidem erat in eo ante visibilem formam, docere non poterat. Locus iste est maxime intricatus, et plura verba subintelligere hic oportet, ut sit sensus : « Eram in » mediis « illis » (sicut expositum est); et factus in spiritu, interrogavi angelum me specialiter dirigentem; « quid erat in eo », id est, quid aut qualiter Verbum increatum æternum fuit subsistens, « ante visibilem formam », hoc est ante naturæ humanæ assumptionem; et hoc angelus dicere mihi non potuit : non quia nescivit, sed quoniam Verbum Dei Patris non permisit. Ideo subditur : neque enim sinebat Princeps.

Interrogabam vero et obsecrabam mihi dici ab angelo quomodo nunc exsistat, id est, qualiter Verbum nunc incarnatum subsistit. In propriis quidem, dixit, sed non in istis : hoc est, angelus respondit mihi ad istud, quod Verbum incarnatum subsistit « in propriis » : quod sic intelligi potest, quod subsistit in vera Divinitatis natura, atque in esse hypostatico seu personali increato, estque in sinu (hoc est in corde) Patris, et sedet in throno gloriæ ejus;14 « sed non in istis » : id est, Verbum incarnatum super omnium angelicorum ordinum hierarchias, mansiones et altitudines exaltatum est, regnat ac residet, ideo non est in istis secundis, nec est de numero purarum creaturarum.

Ego vero interrogavi : Quæ est dextera, statio et cathedra in causa? Per causam intelligitur Verbum æternum, per quod facta sunt omnia : quod in Evangelio ait, Ego principium; atque in Apocalypsi, Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, primus et novissimus.15 Interrogavit ergo quid sit in Christo « dextera », et « statio », et « cathedra ».16 Ait : Impossibile est aure ista doceri, hoc est, de his plene edoceri non potes ad aurem et quamdiu solo auditu exteriori aut interiori de istis instrueris.

Ad hoc autem me desiderium traxit, id est, audita hac responsione, magis accensus sum desiderio cognoscendi quod interrogabam, et dixi : Adduc me ad tempus illud, hoc est, fac ut vitam hanc corporalem nunc finiam, quatenus a corpore dissolutus, perducar ad horam in qua clare per speciem contempler Verbum Dei in semetipso et sicuti est. Qui effatus est, hoc est, angelus a me interrogatus mihi respondit, nondum venisse horam illam propter defectum ignis incorruptibilitatis, hoc est, nondum esse impletum tempus meum ut pertingam ad tantam contemplationem, eo quod « ignis incorruptibilitas », utpote Spiritus Sanctus (de quo in Deuteronomio scriptum est :17 Deus noster ignis consumens est), seu fervor divini amoris, nondum sit in me ad hoc ut nunc finiam cursum meum, quoniam nondum decrevit hoc, vel quia ego necdum satis purus et sanctus sum ad suscipiendum illam tam præclaram ac beatificam visionem. Ista vero sive cum pulvere non novi, sive sine eo dicere non audeo : hoc est, ego ipse aut ista ignoro, quum sum in corporali carne subsistens; aut in carne ista consistens, non habeo ista exponere.

Interea circa hæc introducta possent plura nunc dici, utpote de Verbo Dei, quid et qualiter erat ante incarnationem, et qualiter sit incarnatione peracta, quid item sit dextera et statio ac cathedra in hoc Verbo æternaliter genito, prolato ac subsistenti : quæ alibi plenius dici habent. Modicum tamen tangendo, constat quod Verbum æternum sit Patri consubstantiale et prorsus invariabile, intellectualiterque productum a Patre se in se plenissime intelligente, et se intra se exprimente. Hoc Verbum assumpsit humanam naturam invariabiliter perseverans, suppositando ipsam humanitatem in suo esse personali increato æterno. Dextera hujus Verbi, est æqualitas sua ad Patrem; statio ejus, est sempiterna ipsius permansio in corde Patris, a quo inegressibiliter et immanenter emanat, profertur ac gignitur. Cathedra quoque Verbi hujus, est judiciaria sua potestas ac summa auctoritas secundum quod Deus est; porro in quantum homo, habet potestatem judiciariam ministerialem et exsecutivam, et solium ejus est in supremo cœli empyrei.

Itaque his sublimibus breviter tactis, auctor ad moralia et humana revertitur.

Durum (id est laboriosum) est meridianum somnum excutere et repellere, præsertim in æstivis temporibus. Tunc enim solum et æque non est abjiciendum opus manuum cum oratione, hoc est, quidquid tunc intermittitur, tamen opus manuale simul cum oratione est tunc præcipue exercendum, ut per hoc somnus ille vincatur, qui solo spirituali exercitio non posset jam congrue superari, nisi per gratiam valde intensam præcipuumque fervorem.

Novi acediæ dæmonem præfabricantem et facientem viam dæmoni fornicationis, ut dæmon acediæ fortiter resolvens ac somno immergens corpus, operetur quasi manifeste inquinationes in quiescentibus, id est, ipsos dormientes somniis turpibus illudat et fragilitate commaculet. Si fortiter restiteris eis, contra hanc carnalem repausationem et illusionem bellando oratione, sobrietate, vigilia ac labore, pugnabunt contra te potenter, hoc est, valide te tentabunt, quia succumbere superbissimi ac immundissimi erubescunt, ut faciant te cessare ab agonibus, id est virtuosis exercitiis, pugnis atque laboribus tuis, tanquam nihil proficientem.

Nihil tam evidenter manifestare valet victoriam dæmonum, hoc est dejectionem eorum qua superantur a nobis, sicut crudelis et dura pugna, id est tentatio, ab eis contra nos facta, quando prævalemus in ea : quo enim gravius nos impugnant, tanto apertior est eorum dejectio dum succumbunt.

In progressibus congregata custodi, hoc est, in omni spirituali profectu et quocumque progrederis sive exstiteris, cave ne per vanam gloriam, hypocrisim, præsumptionem, jactantiam, aut alio modo, dispergas et amittas spirituales divitias quas diu ac laboriose congregasti. Nam aves quæ erant reclusæ evolant porta aperta. Quasi dicat : Simili modo pereunt et mercede privantur bona opera quæ incaute inaniterque panduntur. Et tunc de cetero nihil profectus inveniemus de tranquilla quiete, hoc est de vita nostra solitaria quiescente præterita.

Modicus et parvulus pilus oculum turbat, dum cadit in oculum, et parva sollicitudo carnalis quietem mentis exterminat, id est, aliqualiter lædit et paulatim aufert, nisi abjiciatur.

Quies est depositio intelligentiarum et sensuum, et abnegatio curarum bene rationabilium. Hoc intelligendum est de quiete interna seu solitaria vita secundum suum præmium, ut sit sensus, quod « quies », id est exercitatio contemplativa transformans et absorbens mentem in Deum, excludit operationes intellectus ac sensuum circa creata: quia in tali contemplatione mystica et sublimi mens supergreditur et relinquit se ipsam creataque omnia; deserit quoque curas bene rationabiles, quia nequaquam sollicitatur de necessariis vitæ præsentis. Ideo subditur: Qui quietem veraciter, id est perfecte, apprehendit, utpote in solo Deo pure quiescens, neque de sua carne curabit. Verax est enim qui evangelizavit et promisit, utpote Christus, qui in Evangelio ait: Quærite primum regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis;18 itemque: Scit Pater vester quia his omnibus indigetis.19

Qui mentem mundam vult Deo exhibere, et curis ac sollicitudinibus vitæ se tradit, similis est ei qui pedes suos fortiter ligat et velociter currere tentat. Quemadmodum enim ligatio pedum impedit cursum, sic sollicitudo cordis munditiam.

Rari quidem sunt qui disciplinati didicerint mundanam, id est humanam, philosophiam ad summum; ego autem rariores esse dico eos qui vere sciant philosophiam quietis secundum Deum, hoc est, qui per gustum et experientiam noscant quietem internam, perfectam ac deiformem, qua mens solitarii integre et pure et supernaturaliter conquiescit et obdormit in Deo.

Qui nondum novit Deum per fidem formatam ac sapientiæ donum, erit improbus ad quietem, id est ineptus ad hanc tranquillissimam vitam, et multa pericula tentationum sustinebit antequam ad eam pertingat.

Quies inexpertos et indoctos suffocat.

Certum est quod quies ista sit saluberrima atque salvificans; sed dicitur inexpertos et indoctos suffocare, quoniam usurpatio seu aggressio qua tales se ingerunt ad vitam hanc quiescentem, opprimit eos, ita quod a propria infirmitate, inexperientia et insipientia suffocantur, quia ignorant qualiter contra invisibiles hostes ac propriam carnem pugnandum sit, nec unctio Dei docet eos de omnibus.20 Exsistentes enim sine gustu dulcedinis Dei, consumunt tempus in captivitatibus, id est distractionibus cordis, quibus retrahuntur a Deo et a dæmonibus detinentur, et furtis, hoc est privationibus quibus occulte spoliantur donis gratiæ sibi concessis: dæmones enim faciliter ac multipliciter fallunt atque seducunt eos; et anxietatibus, id est pœnis ac tædiis, servili et inordinato timore, et acediis. Homo enim piger est ad opera in quibus non delectatur. Quum igitur non gustent dulcedinem Dei, neque in ejus cultu ac honorificentia delectentur, acediis opprimuntur. Et recurvationibus, id est reflexionibus ad se ipsos: non enim feruntur in Deum pure atque directe, nec in ipso radicitus figuntur, sed undique evagantur, et oblique (imo et in circuitu) ambulant.21

Qui orationis pulchritudinem tetigit, id est, ad puram et perfectam orationem devenit, et eam expertus est in qua mens orantis ita intenta est Deo ut neque se ipsam neque aliquid aliud creatum advertat, fugiet turbas ut onager, quia præsentia hominum impeditiva est talis orationis. Quis enim dimisit hominem liberum ab omni conjunctione hominum, nisi oratio ista? id est, desiderium sic orandi, potissime abstrahit hominem a præsentia hominum aliorum.

Qui circumvallatus est vitiis, id est, undique impugnatur ab eis, et in eremo commoratur, horum exercitationi attendit, hoc est, vigilanter considerat qualiter vitiis istis resistat, et qualiter exercitetur ab eis. Juxta quod et sanctus senex mihi dixit tale aliquid et docuit: Georgium dico Arsilaitem, quem et tu, honorande Pater cui hæc scribo, non ignoras. Iste Georgius aliquando ordinans et ad quietem adducens rudem animam, id est, hominem inexercitatum et simplicem instruens qualiter in vita eremitica ac solitaria se habere deberet, ait: Notavi in matutinis diluculo peregrinari quasi communiter dæmones vanæ gloriæ et concupiscentiæ: hoc est, observavi quod solitarii potissime invadantur et oppugnentur de mane a dæmonibus vanæ gloriæ et carnalis concupiscentiæ; in meridie vero dæmones acediæ et iræ atque tristitiæ; in vesperis autem notavi amatores stercorum et tyrannos miseri ventris, id est dæmones gulæ et carnalitatis, qui instar tyranni tunc tentant crudeliter: quod dictum est juxta morem eorum qui refectionem totius diei differebant usque ad vesperam.

Melior est pauper subjectus super occupatum quiescentem, hoc est, humilis Frater sub obedientia vivens, virtuosior est solitario exterioribus rebus aut curis intento. — Qui ratione quietem exsequitur, id est, solitariam vitam exercere se æstimat sapienter, et non conspicit lucrum ejus quotidie, hoc est, profectum ejus omni die non experitur; aut non rite quievit, id est, non veraciter conversatus est juxta exigentiam contemplativæ ac solitariæ vitæ, aut ab elatione patitur furtum, hoc est, propria elatione occulte decipitur, et per hoc quotidiano profectu privatur.

Quies est incessabilis latria Dei et adsistentia. Latria proprie dicitur virtus quæ Deo cultum cærimoniamque impendit; nunc autem accipitur pro ipso cultu et honorificentia Creatoris. « Quies » igitur, hoc est vita solitaria et quieta, « est incessabilis » cultus « Dei, et adsistentia » mentis coram eo, quæ se in Dei conspectu constituit ac præsentat, habens se pure et reverenter, imo et irreprehensibiliter, coram majestate tam infinita.

Jesu memoria tuo flatui uniatur, id est, tam incessabiliter recole Christum et ejus mysteria atque virtutes, quam indesinenter respiras, et tunc cognosces quietis utilitatem, hoc est, solitariæ vitæ fructum experieris, mirabiliter proficiendo quotidie.

Propria voluntas est lapsus obedienti, quoniam propriam voluntatem sequendo ab obedientia cadit; recessus vero et desistentia ab oratione est lapsus quiescenti, intelligendo per orationem etiam meditationem et contemplationem.

Si gaudes de adventu Fratrum ad cellam tuam, agnosce te ipsum soli acediæ et non Deo vacare. Hoc intelligendum est, quando cellita lætatur de adventu aliorum ad se in quantum visitatio illa est sibi repausatio seu recreatio quædam aut absque rationabili causa fit.

Exemplar perseverantiæ in oratione sit tibi vidua illa ab adversario læsa, quæ scilicet judicem importune et incessabiliter interpellabat, prout in evangelica parabola plenius continetur.22

Typus vero, id est forma et figura, quietis sit tibi magnus et æqualis angelo Arsenius, qui quam singulariter solitudinem et quietem secutus sit, in Vitaspatrum continetur. Denique quod Arsenius sit nunc in cœlis æqualis angelis, imo ad sublimem aliquem angelorum ordinem elevatus, exstat certissimum; sed in hac vita adhuc subsistens, non erat absolute æqualis, sed multum similis angelo. Memento conversationis hujus angeli quiescentis in solitaria mansione; et vide quomodo plerumque quosdam ad se venientes remiserit, eos ad colloquium suum non admittendo, ne quod majus erat amitteret, hoc est, ne exercitia suæ altissimæ contemplationis, devotissimæ orationis, ac ipsius psalmodiæ, ardentissimæ quoque dilectionis, interrumpere cogeretur. Noverat quod dæmones frequentius persuadent irrationabilibus discursibus gyrovagorum, id est ipsis gyrovagis irrationabiliter circumcurrentibus, accedere ad quiescentes secundum rationem, hoc est ad solitarios fructuosos, quatenus vel ad modicum possint impedimentum præbere operatoribus, utpote solitariis illis veraciter operariis. Et tu, ut iste Arsenius, non devites pie contristare tales similiter vagos et negligentes, non admittendo eos ad colloquendum. Forsitan enim ex tristitia cessabunt circuire.

Vide ne forte gratia prædictæ intentionis, sine causa perturbes molestesque animam venientem ad te haurire ex siti, hoc est audire verba vitæ a te ex desiderio sui profectus, ut rivos doctrinæ accipiat ex fonte sapientiæ tibi concessæ. In omni vero re lucerna tibi opus est, id est, discretione, imo et directione Spiritus Sancti, in omnibus indiges, ut penses quos recipere et quos remittere debeas.

Vita quiescentium, magis vero monachorum exsistentium, fiat secundum conscientiam et sensum, hoc est, solitarii et præsertim monachi in congregatione viventes, conversationem suam in omnibus dirigant juxta dictamen conscientiæ, ac sensum cordis internum seu intimum gustum virtutum.

Qui ratione currit, id est, discrete festinat ad patriam, adinveniens studia, hoc est conatus, cogitationes, locutiones, gressus et motus, id est profectus et opera, secundum Deum, id est, secundum quod Deo placet, et propter Deum, omnia scilicet ordinando ad ejus honorem et gloriam, exercet universa hæc in sensu animæ et in conspectu Altissimi: omnia enim agit cum ingenti reverentia et gustu interno. Si vero patitur furtum, hoc est, si a dæmonibus aut propriis motibus vanitatis decipitur, et suo profectu clam spoliatur, nondum secundum virtutem conversatur, quoniam necdum perfectus est in exercitio virtuoso.

Quidam ait, puta Psalmista:23 Aperiam in psalterio propositionem meam et consilium meum, propter defectibile adhuc discretionis. Consilium namque est inquisitio de agendis, et ita in consilio est « adhuc » defectus « discretionis », seu imperfectum judicium de faciendis: ad quod insinuandum ita locutus est ipse Psalmographus. Ego vero aperiam voluntatem meam per orationem: id est, antequam dicam quid velim, Dominum invocabo ut dirigat me in volendo, ne mea voluntas a voluntate divina discordet. Quod intelligendum est de iis in quibus sumus incerti quid magis placitum sit Deo. Et inde certificationem recipiam, hoc est, orando certificabor per inspirationem internam quid placeat Omnipotenti.

Fides est ala orationis, quoniam levat ac dirigit eam ante Deum. Si enim fidem non habuero, oratio mea in sinu meo iterum convertetur, id est, ad Deum ascendere non valebit, sed deprimetur ac inefficax erit.24

Fides est statio, id est collocatio, fundatio seu stabilitio, animæ non hæsitans et secura, a nulla contrarietate turbata et fracta. Istud intelligendum est de fide secundum statum suum perfectum, prout caritate formata est, et rationibus credendorum ornata, atque purificatæ mentis intelligentia stabilita. Dicitur quoque fides « statio animæ », quia est prima virtus per quam homo collocatur in Ecclesia Dei.

Fidelis est, non qui credit Deum cuncta posse, id est, non qui hoc solummodo credit, sed qui credit se omnium participem esse, hoc est, qui credit quod per caritatem fieri possit ut exsistat particeps meritorum omnium in caritate exsistentium. Talis quippe credit quod tota Ecclesia sit unum mysticum corpus caritate connexum, in quo omnia bona fiunt per caritatem communia: quod directe cadit sub fide; sed Deum esse omnipotentem, ratione probatur.

Fides est insperatorum conciliatrix, id est procuratrix bonorum quæ quis vix speravit se posse impetrare antequam habuit tantam fidem.25 Unde Salvator: Omnia (inquit) possibilia sunt credenti. Quod et latro monstravit, qui in cruce consecutus est gratiam aliquando insperatam.26

Gratia est mater fidei. « Gratia » gratum faciens dicitur pullulare et ramificare in virtutes et dona, et ita « est mater fidei » quantum ad actum fidei. « Gratia » quoque spiritualis « est mater fidei », id est certitudo ipsius fidei : quæ certitudo vocatur ab Apostolo fructus spiritus.27 Fatigatio et cor rectum. Hæc duo dicuntur fidei mater, quia disponunt ac promerentur fidei certitudinem et perfectionem ipsius. Et fatigatio facit constantem. Homo enim se ipsum in virtutibus assidue usque ad corporis fatigationem exercitando, acquirit assuefactionem virtuosam, quæ efficit eum valde « constantem » et promptum. Rectum vero cor est auctor ejusdem, videlicet fatigationis, sive constantiæ. Justitia namque movet et incitat ad fortem atque assiduam exercitationem in bono.

Fides est mater quiescentium, id est origo quietæ vitæ eorum, quia ex fide arripuerunt solitariam vitam. Ideo sequitur : Nisi enim crediderit, quomodo quiescet?

Vinctus in carcere, formidat a timore punientis, hoc est, districtionem et pœnam judicis seu tortoris veretur; timor autem Dei parturivit quiescentem in cella, quia induxit eum ad vitam hujusmodi, sicque peperit eum in illa vita. Prior, videlicet vinctus in carcere, non sic tormenta timet judicii sæcularis sicut secundus, puta solitarius, timet judicium Judicis summi. — O admirabilis, id est, o admirande solitarie et cellita, magnus timor Dei necessarius tibi est in quiete, hoc est in vita abstracta, quia nihil ita persequi acediam potest ut timor.

Qui damnatus est, utpote reus incarceratus, intuetur semper quando judex ad carcerem veniet; qui autem vere operarius est, intuetur quando veniat Christus educens eum de custodia corporis hujus, ita quod cupit dissolvi et esse cum Judice.28 Pondus tristitiæ colligatum est primo, puta incarcerato; fons autem lacrimarum adest secundo, utpote quiescenti in cella.

Si possidens tenueris patientiæ virgam, hoc est, si omnem tribulationem, quæ instar virgæ corrigit culpam patientiamque exercet, æquanimiter, patienter firmiterque pertuleris, canes protinus derelinquent tibi commisceri, hoc est, impudentissimi dæmones fugient a te.

Patientia est implagabilis dolor, hoc est virtus sine mentis læsione tolerans omnem adversitatem et læsionem inflictam, et invincibilis labor animæ, hoc est omnem laborem insuperabiliter sustinens, ab irrationabilibusque tumultibus non commotus, imo in omni tumultu hujuscemodi tranquillitatem conservans.

Patientia est præceptum tribulationis quotidie exspectatum atque susceptum, hoc est virtus qua impletur præceptum quod datum est de tribulationibus patienter ferendis : per quam virtutem est homo semper exspectans adversa, ut pie sustineat ea.

Patiens est operator sine turbatione et lapsu, peccati scilicet mortalis, per casus et turbationes victoriam faciens, hoc est, aliorum ruinas et inquietudines et turbulentias laudabiliter ferens, atque per hoc virtuosam impatientiæ victoriam obtinens semetipsumque superans.

Patientia est excisio occasionum : quia per eam ita se habet homo, quod non quærit ullas occasiones turbationum, nec facta aliorum sic interpretatur aut recipit quasi ad suam turbationem sive injuriam facta sint. Est quoque propria accessio : quia per veram patientiam homo non solum hortatur alios ad sustinenda adversa, sed ipsemet etiam se offert ad ea.

Nemo sic indiget cibo sicut operarius patientia, hoc est, homo virtuosus magis est patientia indigens, quam corporali cibo esuriens : quia de defectu prioris coronam accipiet, id est, homo qui æquanimiter tolerat corporei cibi defectum, æternam gloriam promeretur; sed de defectu secundæ interitum reportabit, hoc est, qui patientiam non habuerit, pro ejus carentia damnationem incurret.

Vir patiens ante sepulcrum mortuus est, hoc est, ante mortem corporalem spiritualiter atque vitaliter mortuus est sibimetipsi ac propriæ voluntati, ita quod instar defuncti adversa non sentit, de cella sua sibi faciens sepulcrum, quia in cella quasi in tumulo se recludit ac mundo abscondit.

Spes et luctus pariunt patientiam. Qui enim futuram beatitudinem adipisci confidit, et propria mala deflet ac quanta pro eis tormenta promeruit ponderat, ad patientiam in omni adversitate se ipsum accingit seu præparat. Qui autem est absque duobus his, puta sine spe et luctu, est servus acediæ. Spes enim præmii provocat ad operandum idonee, et qui peccata sua deplorat, ad opera pœnitentialia inflammatur.

Luctatorem, id est militem, Christi oportet cognoscere quos inimicos a longe persequatur, ita ut si ab ipso diffugerint, nihilo minus insequatur eosdem, quemadmodum in Psalmo scriptum est: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant;29 quos vero sinat contra se luctari, ita ut eorum impugnationes dissimulet, non insistendo considerationi eorum quæ suggerunt, sed inde avertat se, et ad salutaria se convertat.

De ista materia dictum est supra, quemadmodum vitia aliqua melius superantur resistendo eis directe, et insistendo considerationi eorum;30 alia vero per hoc quod materia eorum vitatur, et consideratio ab eis avertitur: et dictum est quæ sint ista aut illa.

Quandoque lucta, id est impugnatio, coronam adduxit, quando videlicet vincitur ipsa tentatio; quandoque vero devitatio improbos fecit: hoc est, aliqui cadunt et pereunt ex eo quod certamen tentationum devitant, vel quia exercitari a superiore seu Fratribus renuunt: per quod in suis passionibus perseverant, nec discunt se ipsos mortificare ac frangere. Non est possibile talia verbo dicere vel doceri, hoc est, non potest de his generalis regula dari, quæ omnes indifferenter concernat, seu ad omnes æqualiter spectet: quia homines diversimode exstant dispositi, et quod uni salubre est, alteri nocet. Ideo subditur: non enim omnes eisdem dispositionibus aut habitibus qualificati sumus, neque similiter.

Unum spirituum malignorum observa vigilantius, quoniam incessanter repugnat homini bono, videlicet in statione, et transmutatione, hoc est quacumque variatione de una dispositione in aliam, et sessione, et motu, et oratione, et reclinatione, et somno. Per spiritum istum intelligi potest dæmon vanæ gloriæ, ut patet ex dictis.31

Sed quæri potest qualiter repugnet in somno. Et respondendum, quod dupliciter: primo, per illusiones phantasticas, quæ et post evigilationem interdum vix cessant; secundo, inducendo ad immoderatam somni subtractionem.

Eorum qui in via quietis resident, id est, solitariam et contemplativam vitam exercent, alii implent semper in se ipsis quod in Psalmo scriptum est, Providebam Dominum in conspectu meo semper:32 id est, jugiter Dei præsentiam contemplantur ac ponderant. Non enim universi panes spiritualis et cœlestis alimenti sunt uniformes in operatione. Panes isti sunt diversa dona Spiritus Sancti, quæ mentem reficiunt, et in diversis diversimode operantur. In uno quoque magis abundat hoc donum, in alio illud: et juxta hoc, sunt diversa exercitia solitariorum et aliorum religiosorum. Idcirco subjungitur: Alii implent peculiariter quod scriptum est:

In patientia vestra possidebitis animas vestras.3334 Alii implent istud: Vigilate et orate. Alii semper intendunt illud: Para in exitum opera tua, hoc est, ad mortem dispone te per opera bona. Alii pensant illud Apostoli ad Romanos dicenti: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam. Alii istud Psalmistæ mente revolvunt: Nequando rapiat et non sit qui eripiat.35 Omnes autem hi currunt ad patriam, unus vero horum accipit bravium sine labore. Non utique penitus sine labore, sed ideo dicitur accipere præmium absque labore, quia cum minori labore363738394041

E salvatur quam alii: ille videlicet qui contemplationi divinæ præsentiæ, imo et Dei præceptis, assidue vacat. Contemplationi namque grandis suavitas est annexa.

Qui proficit, operatur non solum vigilans, sed etiam dormiens: unde quidam in ipsis somnis per dæmones ad se accedentes afficiuntur ignominiis, id est turpibus illusionibus aut molestis somniis, et de castitate admonent in somno feminas incontinentes: quod angeli sancti facere solent. Itaque, quia proficiens intense occupatus est exercitiis virtuosis, frequenter habet fortes occupationes in somno, et sæpe inquietatur in somno atque illuditur a spiritu malo.

Provenientes ad te non exspectes, hoc est, non sis corde suspensus aut præstolans aliquorum adventum ad te, quia hoc non parum impedit mentis quietem, neque ante te præpares ad illorum adventum. Consistentia enim quietis, id est solitaria quies, est tota simplex, id est directe fixa et simplificata in Deo, et est sine plica duplicitatis et simulationis, ac sine vinculo inordinatæ affectionis ad aliquid.

Nemo volens turrim aut cellam quietis ædificare, id est obtinere ac possidere virtutum perfectionem, quæ per turrim quidem significatur, et contemplativæ vitæ dulcedinem, quæ significatur per cellam quietis, conetur ad hoc, assumendo monasticam aut eremiticam vitam, nisi sedens prius per orationem, id est, orando quiescens, computet et palpet an habeat proprietates necessarias ad consummationem talis ædificationis, hoc est, an aptus sit ad hujuscemodi vitam;42 nequando post fundamenti positionem, id est post acceptam professionem aut inchoationem, fiat inimicis suis dæmonibus in derisum, et aliis operariis impedimentum, eos gravando aut scandalizando per suam ruinam.

Intende et vide peregrinantem suavitatem, hoc est delectationem exercitiis tuis bonis interdum et interpolatim annexam, ne forte dolose admixta sit ab amaris medicis, magis vero insidiatoribus, puta dæmonibus, qui interdum hoc faciunt ut ad vanam gloriam, præsumptionem elationemque trahant, vel ut homo suavitate allectus, indiscrete immoretur actui bono.

De nocte plurimum temporis da orationi, minus vero psalmodiæ. De die vero iterum parare secundum tuam virtutem, id est, quantum potes in bonis exerce te, atque ad orandum et psallendum dispone te; vel sensus est, ut in die magis instetur psalmodiæ.

Lectio Scripturarum naturam habet illuminare et coadunare, hoc est recolligere, mentem non modice. Verba enim Scripturæ sunt sermones Spiritus Sancti, et regulant exsequentes eos. — Ea quæ leguntur sint activa tibi qui operarius es, id est, ad bene agendum te excitent, nec tibi sufficiat scire ea; quoniam operatio horum facit lectionem reliquorum superfluam: hoc est, is qui opere implet ea quæ in Scripturis legit esse agenda, superfluam et inanem reputat lectionem ceterorum quæ sibi ædificationem non præstant. — Quœre illuminari a sermonibus veritatis laboribus et doloribus magis, et non libris, id est, intellectum Scripturarum stude acquirere potius per pios labores virtuososque actus et per contritiones atque compunctiones salubres, quam per lectiones librorum, quanquam et lectio juvet.

Ne sequaris venenativa mentis verba ante spiritualem virtutem, id est, antequam spiritualis effectus es per virtutum exercitationem, non præsumas de virtutibus prædicare per verba inania, quæ magis sunt infectiva propriæ mentis, quam sint audientium ædificativa; sed sequere eum qui cœpit facere et docere.43 Quum enim sint verba tenebrarum, impotentes obscurant, hoc est, quum verba hujusmodi ex præsumptione, jactantia et gloria vana procedant, magis excæcant infirmos qui proferunt ea, imo et sæpe scandalizant pusillos qui audiunt et reprehensibilem loquentis vitam cognoscunt.

Una phiala plerumque significavit gustum vini, id est, potatio modici vini ex uno scypho permodico, facit sæpe cognoscere saporem totius vini quod est in vase magno aut penu; et unus sermo quiescentis, utpote veraciter solitarii et quieti, manifestavit sæpe gustare (id est intelligere cum gustu interno) valentibus, omnem consistentiam et operationem ejus intrinsecam, id est totam ipsius perfectionem.

Irrecurvabilem oculum animæ possidebis, id est, omnino habere debes inavertibilem atque rectissimam mentis considerationem, contra elationem, ne ei consentias, quia non est quidpiam magis exterminans et occidens eamdem elationem in furtis, hoc est, quæ accidit homini in occultis subreptionibus et suggestionibus diabolicis, per quas privatur quis spiritualibus suis divitiis: nil, inquam, magis exterminat elationem, quam inavertibilis consideratio mentis præfata, qua homo considerat ea quæ ad humilitatem inflammant.

Parce linguæ in processibus, hoc est, in spiritualibus profectibus cohibe linguam tuam a vana ostentatione. Novit enim celeriter multas fatigationes disperdere, hoc est, lingua scit per verba inania cito ac facile evacuare multa opera bona et laboriosa a sua mercede.

Exerce consistentiam, vel ut aliqui habent, obsistentiam tuam, id est, vitam tuam prosequere, et hostibus tuæ salutis summo conamine resiste, sine curiositate: curiositas enim inquinat quietem sicut aliquid aliud inquinare non potest, hoc est, plus quam aliud aliquod vitium valeat maculare eamdem. Ideo ait S. Gregorius: Grave curiositatis est vitium, quod dum homini vitam proximi sui discutendam proponit, propriam vitam ei abscondit.

Advenientibus appone necessaria, corpori dico et spiritui, hoc est, non tantum exhibe eis refectionem corporalem, sed etiam spiritualem, instruendo, hortando, aut si opus fuerit, corripiendo. Si autem sapientiores nobis exsistunt, ostendamus eis amorem sapientiæ per silentium, id est, tacendo pandamus quod sumus sapientiæ amatores, cupientes potius informari ab eis, quam eos instruere præsumentes. Si autem fratres sunt, id est nobis æquales, et non Patres famosi ac eminentes, secundum eamdem institutionem, utpote humilitatis et discretionis observantiam, temperate portam aperiamus, hoc est, cum moderamine reseremus os ad loquendum. Sed utilius est putare quod omnes excedant nos in vita et sapientia, nisi forte oppositum evidenter appareat.

Qui arenam portavit in pallio et tota nocte vigilavit, detinuit me volentem penitus prohibere exsistentibus adhuc parvulis in congregationibus opus corporis: hoc est, senior ille qui ut somnum vinceret « portavit » de nocte « arenam in pallio », me repressit ne « in congregationibus » prohiberem « parvulis » ætate aut virtute « opus » corporale, quoniam exemplo senioris illius constat quod corporalis exercitatio aliquando prosit. Denique, quum S. Pacomius adhuc juvenis habitaret cum B. Palæmone abbate, et nocturnis horis inciperet somno gravari, eduxit eum Palæmon et fecit arenam portare, ut assuesceret vigilare.

Quemadmodum rationi dogmatis sanctæ et increatæ et adorandæ Trinitatis opponuntur quæ sunt de dispensatione incarnationis unius personæ ejusdem semper laudandæ Trinitatis: quoniam ea quæ sunt ibi pluralia, in isto sunt singularia; et quæ ibi sunt singularia, in his sunt pluralia. Verba hæc intricata caute admodum sunt exponenda. Porro in superessentiali et superincomprehensibili et supergloriosissima Trinitate sunt tria supposita, quamvis nomen personæ atque hypostasis magis proprie habeat ibi locum quam nomen suppositi. In tribus vero suppositis illis est una numero essentia. In Verbo autem incarnato est una persona et trinitas quædam essentiarum: quia in eo sunt, deitas, anima, caro, et tres istæ essentiæ concurrunt ibi in unam personam. Ex iis patet aliqualiter textus, ut sit sensus: Ea

« quæ sunt de dispensatione incarnationis unius personæ semper laudandæ Trinitatis », id est catholica documenta pertinentia ad incarnationem Filii Dei, qui Filius est una in summa Trinitate persona, « opponuntur rationi dogmatis sanctæ et increatæ et adorandæ Trinitatis », hoc est, in modo loquendi se habent modo opposito ad rationem et proprietatem documenti quod datur de superdignissima Trinitate: « quoniam ea quæ ibi », scilicet in Trinitate, « sunt pluralia », utpote supposita quæ ibi sunt tria, « in isto sunt singularia », hoc est, in Verbo incarnato est unum dumtaxat suppositum; « et quæ ibi sunt singularia », id est divina essentia et quidquid absolute dicitur in divinis (quæ sunt quod est in Trinitate quid singulare seu unum numero, eo modo quo nomina ista locum in divinis possunt sortiri), « in his » quæ conveniunt Verbo incarnato, « sunt pluralia », quia in Christo sunt tres essentiæ modo prætactæ. Ita et alia studia sunt convenientia quieti, et alia obedientiæ, hoc est, alii actus pertinent ad solitarios, et alii ad cœnobitas sub obedientia stantes: quod quidem ex dictis, atque in secundo Collationum volumine, edocetur.44 Solitarius namque tanto purius et incessabilius atque ferventius debet Deo vacare, uniri, immergi, quanto plus ab hominibus separatur;45 obedientiarius autem nihil præfert iis quæ sibi injunguntur a præsidente.

Divinus Apostolus Romanis scribens ait: Quis cognovit sensum Domini? Ego autem dico: Quis cognovit mentem hominis corpore atque spiritu quiescentis, utpote perfecte tranquillati et reformati ac recollecti et fixi in Deo? quasi dicat: Nemo nisi ipsemet ita quiescens, quum et idem testetur Apostolus scribens ad Corinthios, Ea quæ sunt hominis, seu quid agatur in homine, nemo scit nisi spiritus hominis.46

Fortitudo regi, divitiæ et multitudo, hoc est, regem decent potestas, opulentia et multitudo servorum; imperium quiescenti, multitudo orationis, id est, solitario contemplativo competit dominium super corpus et sensualitatem, multitudo quoque orationis, imo ut oret assidue.

Footnotes

  1. Ps. xxx, 21. ↩

  2. Matth.xix, 30. ↩

  3. Jer. 11, 5. ↩

  4. Hebr. x, 31. ↩

  5. p. 30 C'. ↩

  6. Prov. v, 22. ↩

  7. Eccle. ix, 1. ↩

  8. Cf. t. XXVII, p. 361 C' et s. ↩

  9. Prov. XI, 7. ↩

  10. Sap. VII, 8. ↩

  11. Hebr. iv, 16. ↩

  12. Ps. xxxiii, 6. ↩

  13. Joann. vii, 15. ↩

  14. Joann. i, 18. ↩

  15. Joann. viii, 25. ↩

  16. Apoc. xxii, 13. ↩

  17. Deut. IV, 24. ↩

  18. Matth. vi, 33. ↩

  19. Ibid. 32. ↩

  20. 1 Joann. II, 27. ↩

  21. Ps. XI, 9. ↩

  22. Luc. xviii, 2-5. ↩

  23. Ps. xlviii, 5. ↩

  24. Ps. xxxiv, 13. ↩

  25. Marc. ix, 22. ↩

  26. Luc. xxiii, 42, 43. ↩

  27. Galat.v,22, 23. ↩

  28. Philipp. 1, 23. ↩

  29. Ps. xvii, 38. ↩

  30. p. 419 D'et s. ↩

  31. p. 303 B'. ↩

  32. Ps. xv, 8. ↩

  33. Matth. ↩

  34. Luc. xxI, 19. ↩

  35. Ps. xlix, 22. ↩

  36. 1 Cor. ix, 24. ↩

  37. Rom. vii, ↩

  38. LXX. ↩

  39. 27, juxta ↩

  40. Prov. xxIV, ↩

  41. xxVI, 41. ↩

  42. Luc. xiv, 28-30. ↩

  43. Act. 1, 1. ↩

  44. p 450 B ets. ↩

  45. Cf. l. XXVII, p. 345 A ets. ↩

  46. I Cor. xi, 11. ↩

Chapter 63 of 100