Skip to the text

Gradus 27

DE SANCTA QUIETE CORPORIS ET ANIMÆ.

NOS tanquam perpetue exsistentes empticii servi spirituum immundorum et quasi sub fœdere eorumdem, ex hoc jam particulariter scimus dolos, fraudes, modos, atque jussiones, astutias horum spirituum dominantium miseræ animæ nostræ. Alii enim desuper illuminati, cognoverunt machinationes et industrias dæmonum, per operationem Spiritus Sancti et libertatem ab eis. Alius quidem conjiciens arbitratur requiem sanitatis, ex dolore qui est in infirmitate; alius ex bono animo et bona dispositione sanitatis comprehendit et conjicit affectionem tristitiæ inordinatæ et anxietatem exsistentem in infirmitate.

Nos ergo tanquam infirmi expavimus vobis philosophari in sermone hujus doctrinæ de portu quietis, scientes quemdam canem in mensa bonæ conventionis adstare, qui et panem, videlicet animam, ex eadem rapere probat, ut et hunc panem ori suo illatum, de reliquo abiens currendo, in quiete manducet. Propterea ne per nostrum sermonem demus locum huic cani, et occasionem obloquendi nobis his qui quærunt occasionem, non æstimavimus fas nunc disputare de pace his agonizantibus Christi regis nostri, qui cum bono animo in prælio sunt. Porro hoc solum dicimus, quia coronæ pacis et tranquillitatis sunt potenter præliantibus circumplexæ. Nunc vero dicamus pauca quædam, si videtur, quasi in typo et forma discretionis, itaque ne forte contingat aliquos contristari, si inexercitatum admodum sermonem de hoc relinquamus in medio.

Quies quidem corporis est consistentia ac scientia morum ac sensuum; quies autem animæ est scientia cogitationum, imprædabilisque intentio. Amicus quietis istius, est cogitatio aliqua virilis, fortis et dura, et inflexibiliter justa, semper stans vigil in porta cordis, non dormitans, sed repellens et occidens cogitationes advenientes. Qui in sensu cordis quiescit, cognoscit quod dictum est; qui vero adhuc parvulus est, sine gustu et absque notitia est de hoc. — Quiescens intellectualis non indigebit sermonibus : etenim sermones operibus illuminat.

Initium quietis internæ est scire amovere atque repellere strepitus et fragores, tanquam perturbantes profundum mentis; finis vero ejusdem quietis est non timere tales tumultus, sed in his esse sine sensu. — Amator quietis extra progrediens, non est verbo progrediens, totus verbo mansuetus, domus caritatis, difficulter ad verbum invitabilis, immutabilis ad furorem habens naturaliter esse. Contrarium vero est manifestum. — Quiescens incorporeum in corporali domo circumterminare contendit : quod est supergloriosum.

Venatrix et captrix observat murem vel talpam; intentio vero quiescentis observat intelligibilem murem. Exemplum istud non sit tibi dejectum: si quominus, necdum cognovisti quietem. — Non sic quippe erit monachus, sicut monachus contendens, coadstans et conjunctus monacho. Monachus vero indiget vigilia et multa sobrietate, et mente irrecurva sine omni elatione. Equidem priori plerumque auxiliatus est alter, angelus vero cooperatur secundo. — Intellectuales virtutes simul ministrant et cohabitare amant in spirituali quiescente; contrarium vero tacebo tibi.

Altitudo dogmatum est profundissimum pelagus; mens vero quiescentis non exsiliet in ea absque periculo. — Non est tutum cum veste natare in pelago, neque vitium habentem tangere theologiam. — Cella quiescentis circumscriptio corporis, intrinsecus habens donum scientiæ.

Qui adhuc infirmus est spiritualibus vitiis, et cœnobium relinquens conatur ad quietem, similis est ei qui ex navi saliens, in pelagus se immergit, et putat cum tabula ad terram pertingere sine periculo. — Quicumque voluntates proprias vincunt et cum luto fortiter præliantur, istis in tempore proprio quies adveniet, si tamen possident ducem dirigentem. Etenim desolatum esse, et tamen ita proficere, indiget angelica fortitudine. Mihi vero sermo est de quiescentibus corpore et spiritu.

Quiescens negligens loquetur mendacium: exhortans homines vacare quieti per ænigmata indicat. Derelinquens cellam, inculpabit dæmones; latet vero eum se ipsum esse factum dæmonem sibi ipsi. — Vidi quiescentes, per multam quietem insatiabiliter replentes concupiscentiam suam ferventem ac suspirantem ad Dominum, gignentes et augentes ignem igni, amorem amore, desiderium desiderio. — Quiescens est typus terrestris angeli, orationem suam liberans a pusillanimitate et negligentia, charta desiderii et litteris festinantiæ. Quiescens est qui per opera virtuosa manifeste et efficaciter clamat:1 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Quiescens est ille qui dicit:2 Ego dormio, et cor meum vigilat.

Claude portam cellæ corpori, portam vero linguæ claude eloquio, et ostium intrinsecum spiritibus. — Tranquillitas maris et sol meridianus arguit patientiam nautæ, et penuria necessariorum ostendit sufferentiam quiescentis: ille quidem tristitia anxius natat in aquis; iste vero tristitia agitatus confunditur atque multitudinibus commiscetur. — Ne timeas strepitum et ludos tumultuum sive fragorum: luctus enim non conturbatur neque formidinem novit.

Quorum mens vere orare didicit, hi ante Dominum facti, coram ipso loquuntur sicut qui ad aurem regis. Quorum os orat, isti comparantur his qui coram omni convocatione procidunt ei. Quicumque in mundo degunt, isti in medio tumultus omnis populi regem exorant. Si artem scienter et regulariter didicisti, non ignorabis quod dictum est.

Sedens super altitudinem observa te ipsum, si nosti, et tunc apparebit et videbis quomodo et quando et unde et quot fures veniunt intrare, et quales botros furari intendunt. — Quum mens et intentio fuerit fatigata, surgens orabit; et sedens, rursus resumet viriliter operationem priorem. Quidam ista expertus voluit de his diligenter atque subtiliter loqui; sed timuit ne forte faceret Fratres hæc audientes sive legentes negligere suas operationes, et strepitu ac fragore verborum dejiceret eos qui elegerunt hæc destinatione. — Qui narrat de quiete subtiliter et cum scientia, exponens notificative, facit dæmones insurgere contra se : nullus enim ita potest propalare inhonestates deformitatesque dæmonum sicut iste.

Qui quietem apprehendit, cognovit mysteriorum abyssum. Non enim pervenit ad istud nisi qui prius vidit et audivit ventos fluctuum ac tumultus spirituum, et æque adspersus fuerit. Magnus apostolus Paulus ratum fecit quod dictum est : nisi enim raptus fuisset in paradisum quasi in requiem, non utique potuisset audire verba arcana.3 — Auris quietis suscipiet magna a Deo et excedentia sensum. Qua ex re et ipsa dixit sapientissima in Job :4 Quando autem non suscepit auris mea ab eo magna et excellentissima ? — Quiescens est qui ita fugit omnes homines sine odio, sicut alius qui negligens est prompte occurrit.

Tu qui vis recipere excisionem dulcedinis Dei, vade, disperge celeriter universa quæ habes, et vende, et da ea pauperibus, infirmis et indigentibus monachis, ut per orationem tibi ad quietem concurrant ;5 et tolle crucem tuam, portans eam per obedientiam, et fortiter sustine pondus decisionis tuæ voluntatis ; et veni de reliquo, sequere me ad coaptationem beatissimæ quietis, et docebo te visibilem operationem et conversationem intellectualium virtutum. Non satiabuntur istæ fastidio, in sæcula sæculorum laudantes in sempiternum Deum factorem ; neque qui venit in cœlum quietis cessabit laudare Creatorem. Immateriales non erunt solliciti de materialibus, neque de alimento materiales immateriales. Non edent priores cibum ; neque secundi indigebunt requisitione cujusquam hominum. Illi non erunt solliciti de possessionibus atque pecuniis, neque isti de afflictione spirituum. Non est in supernis desiderium et concupiscentia visibilis creaturæ, neque in inferioribus denuo concupiscentia sensibilis affectionis et speciei. Illi proficientes nunquam cessabunt a caritate ; neque isti cessabunt se illis quotidie cohortari. Apud illos divitiæ profectus et incrementi non sunt ignotæ ; neque amor ascensionis ignotus est his, neque stabunt quousque pertingant ad Seraphim, neque laborare cessabunt donec angeli fiant. Beatus qui sperat, ter beatus qui satagit, angelus qui apprehendit.

DE DIFFERENTIA ET DISCRETIONE QUIETUM.

Sunt in consistentiis omnium scientiarum (quod et omnibus notum est), modorum, opinionum, deliberationum et consiliorum differentiæ. Non enim omnium omnia sunt perfecta, propter indigentiam sollicitudinis et festinantiæ, et propter penuriam et imbecillitatem virtutis. Sunt ergo qui in portum hunc, magis vero in pelagus vel profundum, ingrediuntur propter infirmitatem oris eorum et præassumptiones corporis ; alii quia incontinentiam ad furorem habent, et ipsi miserabiles nequeunt cum multitudine hunc continere ; alii ex complacentia et regulatione propriæ voluntatis, atque ex confidentia sui, magis vero proprio ducatu, prævident navigare; alii quia non valent in medio materiæ a materiis abstinere; alii ut ex singulari et remota vita fiant festini et solliciti ad se ipsos; alii ut se ipsos incognite afficiant flagellis, contumeliis et plagis pro debitis pœnarum; quidam vero ut adipiscantur sibi ipsis gloriam per eamdem. Sunt vero et alii (si forte Filius hominis veniens tales inveniet super terram) qui conjuncti et coaptati sunt huic propter delicias et sitim caritatis atque dulcedinis sanctæ, nec prius hoc facientes, quam omni acediæ dent libellum repudii: nam hujus contactus reputatur fornicatio apud primam.

Secundum imperfectam et exilem scientiam mihi datam, ut architectus non sapiens fabricavi scalam ascensionis. Unusquisque ergo conspiciat in quo gradu stet: an ex complacentia propriæ voluntatis et sufficientiæ, an propter gloriam hominum, an propter infirmitatem linguæ, an propter incontinentiam furoris, an propter multitudinem propassionis junctæ ad aliquid vitiose; ut de se ipsis exigant vindictas et exsolvant; an ideo ut fiant festini et satagentes, an ut ignem assumant.6 Erunt novissimi primi, et primi erunt novissimi. Septem ergo sunt operationes septimanæ sæculi nunc præsentis: quædam quidem acceptæ, quædam vero non acceptæ. Octava vero operatio quia significativa exsistit futuri sæculi manifestum est.

O monache desolate, observa horas bestiarum: alioqui non valebis statuere congruos laqueos. Si perfecte recessit et abest quæ libellum accepit repudii, superfluum est opus; si vero adhuc præsumptuose audet, non cognosco quomodo quiescas.

Quid ergo? nisi quia tot et tanta apud sanctos Tabennensiotas luminaria quot apud Scythiotas fuerunt. Qui intelligit intelligat: ego enim loqui non valeo, magis vero nolo. Nempe alii vitia dirimunt; isti vero psallunt et in psalmodia plurimum perseverant; hi autem contemplationi intendunt qui degunt in isto profundo. Secundum scalæ modum quæratur propositio. Qui capit, in Domino capiat.

Sunt negligentes animæ in cœnobiis commorantes, et in eisdem faciliter habere valentes materias negligentiæ suæ, qui ex hoc incurrerunt in perditionem perfectam. Et sunt iterum alii qui deponentes exuerunt negligentiam suam propter aliorum conversationem: hoc autem non solum in negligentioribus, sed etiam in festinis plerumque et sollicitis actum est. Eadem regula utamur super quiete: nempe probos multos suscipiens reprobavit propter complacentiam propriæ voluntatis et reputationem sufficientiæ suæ, arguens eos amatores concupiscentiarum; alios vero sumens festinantes, ex timore et sollicitudine portationis sententiæ sui judicii fecit eos ferventes.

Nemo stimulatus a furore, ira, propria reputatione et elatione, hypocrisi, memoria injuriæ seu livore vindictæ, præsumat aliquando arripere principium quietis, nequando vexationem et amentiam inde lucretur. Si vero emundatus est a vitiis istis, ipse cognoscet de cetero expediens: arbitror autem quia neque ipse.

Ista sunt signa, studia et argumenta eorum qui ratione exsequuntur quietem: intellectus non elatus, mens non dormitans nec arrogans de propriis meritis, sanctificata intentio, raptus ad Dominum, pœnarum prælium, ostensio mortis, oratio incessabilis, custodia imprædabilis, mortificatio fornicationis, ignorantia habendi affectionem ad aliquid passibiliter, mors mundi, privatio aviditatis gulæ et appetitionis omnium gulosorum, suppositio theologiæ, fons discretionis, lacrimarum libamen, multiloquii exstinctio, interitus quæstionum omnisque contentionis et litis, et si qua talium sunt quibus multitudines amant opponi et resistere. Eorum vero qui eamdem ratione non exsequuntur, sunt ipsa: spiritualium divitiarum penuria, incrementum iræ, depositum ultionis, apotheca memoriæ injuriæ, diminutio caritatis, assumptio timoris: et quod exinde sequitur tacebo.

Quoniam sermo iste subsequenter occurrit, necessarium duxi interponere aliqua de his qui sub obedientia vivunt, et præsertim quia ut plurimum sermo maxime extenditur, divulgatur ac defertur ad ipsos. Ista autem sunt et a Deiferis Patribus determinantur ac dicuntur esse argumenta illorum qui legitime et absque adulteratione et inquinatione se conjungunt et coaptant huic ornatui et decori, quæ tempore suo peracta, sed et quotidie superextensa, assumunt additamentum atque profectum: augmentum humilitatis institutivæ, furoris diminutio (quomodo enim non fiet eclipsis tenebræfactionum, felle evacuato?), assumptio caritatis, alienatio vitiorum, redemptio odii ex arguitione, defectio luxus, ignorantia acediæ, additamentum festinantiæ, amor compassionis, peregrinatio a superbia, et directio universis optanda et paucis adveniens.

Aqua non exsistente in fonte, improprium erit nomen; et quod inde consequens est, notum est habentibus intellectum.

Adolescentula non custodiens torum inquinat corpus suum; anima vero non custodiens professionem et pactum compositionis, inquinat spiritum. Et illam sequuntur vituperium, odium, flagella, et separationes, quod miserabilius omnibus est. Istam vero sequuntur inquinationes: oblivio mortis, insatiabilitas ventris, apotheca inutilium cogitationum, depositum tumultuantium ratiocinationum, additamentum consensuum illicitorum, captivitas cordis, operatio conturbationis, contradictio, infrenabilitas, inobedientia, infidelitas certificationi eorum, privatum multiloquium, propassio, confidentia sui ipsius et propria reputatio omnium crudelior; et quod omnibus miserabilius est, habere cor sine compunctione et contritione, ad quod sequitur salubris doloris privatio, præsertim in non attendentibus. Doloris hujus carentia est mater spirituum et ruinarum ac casuum.

Contra quiescentes quinque, contra subjectos tres ex octo concertant. — Quiescens et contra acediam pugnans, multoties damnum incurrit: tempus enim orationis et contemplationis consumet in studiis et præliis contra acediam.

Quum aliquando in cella negligenter residerem, et hanc fere relinquere cogitarem, viri quidam supervenientes cœperunt me sufficienter beatificare ut quiescentem; et protinus cogitatio negligentiæ recessit depulsa a gloria vana. Et admiratus sum quomodo hic tribulus dæmon adversatur cunctis spiritibus.

Intuere singulis horis subreptiones et præreptiones, inflictiones et vicissitudinum alterationes conjugis tuæ, quomodo et ubi inclinatur et assensum possidet. Solus qui per Spiritum Sanctum obtinet tranquillitatem, non ignorat hoc Dei verbum. Qui enim non possidet libertatem a sollicitudine, quomodo potest gerere curam orationis et cordialis accessionis?

Operatio quietis est privatio sollicitudinis: quæ est præposita omnibus rebus atque negotiis, rationabilibus et irrationabilibus. Qui enim prioribus aperit, omnino corruet in secundis. Oratio sit non pigra, devota, et sine intermissione. Et tertium est operatio cordis imprædabilis. Impossibile est eum qui non didicit litteras, naturaliter in libris meditari; impossibile vero est eos qui primum non possederunt, duo secundum rationem exsequi.

Exsequens medium, in mediis factus sum, et illuminavit me sitientem. Et ecce iterum eram in illis. Quid quidem erat in eo ante visibilem formam, docere non poterat: neque enim sinebat Princeps. Interrogabam vero et obsecrabam mihi dici quomodo nunc exsistat. In propriis quidem, dixit, sed non in istis. Ego vero: Quæ est dextera, statio et cathedra in causa? Ait: Impossibile est aure ista doceri. Ad hoc autem me desiderium traxit, et dixi: Adduc me ad tempus illud. Qui effatus est nondum venisse horam illam propter defectum ignis incorruptibilitatis. Ista vero sive cum pulvere non novi, sive sine eo dicere non audeo.

Durum est meridianum somnum excutere et repellere, præsertim in æstivis temporibus. Tunc enim solum et æque non est abjiciendum opus manuum cum oratione.

Novi acediæ dæmonem præfabricantem et facientem viam dæmoni fornicationis, ut fortiter resolvens ac somno immergens corpus, operetur quasi manifeste inquinationes in quiescentibus. Si fortiter restiteris eis, pugnabunt contra te potenter, ut faciant te cessare ab agonibus tanquam nihil proficientem. — Nihil tam evidenter manifestare valet victoriam dæmonum sicut crudelis et dura pugna ab eis contra nos facta.

In progressibus congregata custodi: nam aves quæ erant reclusæ evolant porta aperta; et tunc de cetero nihil profectus inveniemus de tranquilla quiete.

Modicus et parvulus pilus oculum turbat, et parva sollicitudo quietem mentis exterminat. — Quies est depositio intelligentiarum et sensuum, et abnegatio curarum bene rationabilium. — Qui quietem veraciter apprehendit, neque de sua carne curabit. Verax est enim qui evangelizavit et promisit. — Qui mentem mundam vult Deo exhibere, et curis ac sollicitudinibus vitæ se tradit, similis est ei qui pedes suos fortiter ligat et velociter currere tentat.

Rari quidem sunt qui disciplinati didicerint mundanam philosophiam ad summum; ego autem rariores esse dico eos qui vere sciant philosophiam quietis secundum Deum. — Qui nondum novit Deum erit improbus ad quietem, et multa pericula sustinebit. — Quies inexpertos et indoctos suffocat: exsistentes enim sine gustu dulcedinis Dei, consumunt tempus in captivitatibus, et furtis, et anxietatibus, et acediis, et recurvationibus.

Qui orationis pulchritudinem tetigit, fugiet turbas ut onager. Quis enim dimisit hominem liberum ab omni conjunctione hominum, nisi oratio ista?

Qui circumvallatus est vitiis et in eremo commoratur, horum exercitationi attendit. Juxta quod et sanctus senex mihi dixit tale aliquid et docuit: Georgium dico Arsilaitem, quem et tu, honorande Pater, non ignoras. Iste Georgius aliquando ordinans et ad quietem adducens rudem animam, ait: Notavi in matutinis diluculo peregrinari quasi communiter dæmones vanæ gloriæ et concupiscentiæ, in meridie vero dæmones acediæ et iræ atque tristitiæ, in vesperis autem amatores stercorum et tyrannos miseri ventris.

Melior est pauper subjectus super occupatum quiescentem. — Qui ratione quietem exsequitur et non conspicit lucrum ejus quotidie, aut non rite quievit, aut ab elatione patitur furtum. — Quies est incessabilis latria Dei et adsistentia. — Jesu memoria tuo flatui uniatur, et tunc cognosces quietis utilitatem.

Propria voluntas est lapsus obedienti; recessus vero et desistentia ab oratione est lapsus quiescenti. — Si gaudes de adventu Fratrum ad cellam tuam, agnosce te ipsum soli acediæ et non Deo vacare. — Exemplar perseverantiæ in oratione sit tibi vidua illa ab adversario læsa. Typus vero quietis sit tibi magnus et æqualis angelo Arsenius.7 Memento conversationis hujus angeli quiescentis in solitaria mansione, et vide quomodo plerumque quosdam ad se venientes remiserit, ne quod majus erat amitteret. Noverat quod dæmones frequentius persuadent irrationabilibus discursibus gyrovagorum accedere ad quiescentes secundum rationem, quatenus vel ad modicum possint impedimentum præbere operatoribus. Et tu, ut iste, non devites pie contristare tales similiter vagos et negligentes: forsitan enim ex tristitia cessabunt circuire. Vide ne forte gratia prædictæ intentionis, sine causa perturbes molestesque animam venientem ad te haurire ex siti. In omni vero re lucerna tibi opus est.

Vita quiescentium, magis vero monachorum exsistentium, fiat secundum conscientiam et sensum. — Qui ratione currit, adinveniens studia, cogitationes, locutiones, gressus et motus secundum Deum et propter Deum, exercet universa hæc in sensu animæ et in conspectu Altissimi. Si vero patitur furtum, nondum secundum virtutem conversatur.

Quidam ait, Aperiam in psalterio propositionem meam et consilium meum, propter defectibile adhuc discretionis.8 Ego vero aperiam voluntatem meam per orationem, et inde certificationem recipiam.

Fides est ala orationis. Si enim fidem non habuero, oratio mea in sinu meo iterum convertetur.9 Fides est statio animæ non hæsitans et secura, a nulla contrarietate turbata et fracta. Fidelis est, non qui credit Deum cuncta posse, sed qui credit se omnium participem esse.10 Fides est insperatorum conciliatrix: quod et latro monstravit. — Gratia est mater fidei, fatigatio et cor rectum: et fatigatio facit constantem; rectum vero cor est auctor ejusdem. — Fides est mater quiescentium. Nisi enim crediderit, quomodo quiescet?

Vinctus in carcere, formidat a timore punientis, timor autem Dei parturivit quiescentem in cella. Prior non sic tormenta timet judicii sæcularis sicut secundus judicium Judicis summi. — O admirabilis, magnus timor Dei necessarius tibi est in quiete, quia nihil ita persequi acediam potest.

Qui damnatus est, intuetur semper quando judex ad carcerem veniet; qui autem vere operarius est, intuetur quando veniat Christus educens eum de custodia corporis hujus. Pondus tristitiæ colligatum est primo; fons autem lacrimarum adest secundo.

Si possidens tenueris patientiæ virgam, canes protinus derelinquent tibi commisceri. — Patientia est implagabilis dolor et invincibilis labor animæ, ab irrationabilibusque tumultibus non commotus. Patientia est præceptum tribulationis quotidie exspectatum atque susceptum. Patiens est operator sine turbatione et lapsu, per casus et turbationes victoriam faciens. Patientia est excisio occasionum, est quoque propria accessio.

Nemo sic indiget cibo sicut operarius patientia: quia de defectu prioris coronam accipiet, sed de defectu secundæ interitum reportabit. — Vir patiens ante sepulcrum mortuus est, de cella sua sibi faciens sepulcrum. — Spes et luctus pariunt patientiam; qui autem est absque duobus his, est servus acediæ.

Luctatorem Christi oportet cognoscere quos inimicos a longe persequatur, quos vero sinat contra se luctari. Quandoque lucta coronam adduxit, quandoque vero devitatio improbos fecit. Non est possibile talia verbo dicere vel doceri: non enim omnes eisdem dispositionibus aut habitibus qualificati sumus, neque similiter. — Unum spirituum malignorum observa vigilantius, quoniam incessanter repugnat homini bono in statione, et transmutatione, et sessione, et motu, et oratione, et reclinatione, et somno.

Eorum qui in via quietis resident, alii implent semper in se ipsis quod in Psalmo scriptum est:11 Providebam Dominum in conspectu meo semper. Non enim universi panes spiritualis et cœlestis alimenti sunt uniformes in operatione.12 Alii: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Alii: Vigilate et orate. Alii: Para in exitum opera tua. Alii: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.13 Alii: Nequando rapiat et non sit qui eripiat. Omnes autem hi currunt, unus vero horum accipit bravium sine labore.14

Qui proficit, operatur non solum vigilans, sed etiam dormiens:15161718 unde quidam in ipsis somnis per dæmones ad se accedentes afficiuntur ignominiis, et de castitate admonent feminas incontinentes.

Provenientes ad te non exspectes, neque ante te præpares: consistentia enim quietis est tota simplex ac sine vinculo.

Nemo volens turrim aut cellam quietis ædificare conetur ad hoc, nisi sedens prius per orationem computet et palpet an habeat proprietates necessarias ad consummationem, nequando post fundamenti positionem fiat inimicis suis in derisum, et aliis operariis impedimentum.19

Intende et vide peregrinantem suavitatem, ne forte dolose admixta sit ab amaris medicis, magis vero insidiatoribus. — De nocte plurimum temporis da orationi, minus vero psalmodiæ; de die vero iterum parare secundum tuam virtutem.

Lectio Scripturarum naturam habet illuminare et coadunare mentem non modice. Verba enim Scripturæ sunt sermones Spiritus Sancti, et regulant exsequentes eos. — Ea quæ leguntur sint activa tibi qui operarius es, quoniam operatio horum facit lectionem reliquorum superfluam. — Quære illuminari a sermonibus veritatis laboribus et doloribus magis, et non libris. — Ne sequaris venenativa mentis verba ante spiritualem virtutem: quum enim sint verba tenebrarum, impotentes obscurant.

Una phiala plerumque significavit gustum vini, et unus sermo quiescentis manifestavit sæpe gustare valentibus, omnem consistentiam et operationem ejus intrinsecam.

Irrecurvabilem oculum animæ possidebis contra elationem, quia non est quidpiam magis exterminans et occidens eamdem elationem in furtis. — Parce linguæ in processibus: novit enim celeriter multas fatigationes disperdere. — Exerce consistentiam tuam sine curiositate: curiositas enim inquinat quietem sicut aliquid aliud inquinare non potest. — Advenientibus appone necessaria, corpori dico et spiritui. Si autem sapientiores nobis exsistunt, ostendamus eis amorem sapientiæ per silentium; si autem fratres sunt, secundum eamdem institutionem temperate portam aperiamus: sed utilius est putare quod omnes excedant nos in vita et sapientia.

Qui arenam portavit in pallio et tota nocte vigilavit, detinuit me volentem penitus prohibere exsistentibus adhuc parvulis in congregationibus opus corporis. — Quemadmodum rationi dogmatis sanctæ et increatæ et adorandæ Trinitatis opponuntur quæ sunt de dispensatione incarnationis unius personæ ejusdem semper laudandæ Trinitatis (quoniam ea quæ sunt ibi pluralia, in isto sunt singularia; et quæ ibi sunt singularia, in his sunt pluralia), ita et alia studia sunt convenientia quieti, et alia obedientiæ.

Divinus Apostolus ait:20 Quis cognovit sensum Domini? Ego autem dico: Quis cognovit mentem hominis corpore atque spiritu quiescentis? — Fortitudo regi, divitiæ et multitudo; imperium quiescenti, multitudo orationis.

Footnotes

  1. Ps. lvi, 8. ↩

  2. Cant. v, 2. ↩

  3. II Cor. xii, 4. ↩

  4. Job iv, 12. ↩

  5. Matth. xix, 21 ; xvi, 24. ↩

  6. Matth.xix, 30. ↩

  7. Luc. xviii, 2-5. ↩

  8. Ps. XLVIII, 5. ↩

  9. Ps. XXXIV, 13. ↩

  10. Luc. xxiii, 42, 43. ↩

  11. Ps. xv, 8. ↩

  12. Luc. xxi, 19. ↩

  13. Rom. viii, 18. ↩

  14. Rom. vui, ↩

  15. Prov. xxiv, 27, juxta LXX. ↩

  16. Matth. xxvi, 41. ↩

  17. 1 Cor. ix, 24. ↩

  18. Ps. xlix, 22. ↩

  19. Luc. xiv, 28-30. ↩

  20. Rom. xi, 34. ↩

Chapter 61 of 100