Skip to the text

Gradus 29

DE TERRENO CŒLO IMPASSIBILITATIS IMITATIVÆ DEI, ET PERFECTIONIS RESURRECTIONISQUE ANIMÆ ANTE COMMUNEM RESURRECTIONEM.

ECCE nos qui positi sumus in lacu profundissimo ignorantiæ et vitiis tenebrosis et in umbra mortis corporis hujus, incipimus de cetero ex quadam audacia philosophari de cœlo terreno.

Firmamentum quippe habet pulchritudinem stellas; impassibilitas vero habet ornatum ipsas virtutes. Ego enim apprehendi, nil aliud esse impassibilitatem quam cordiale cœlum mentis cogitans et arbitrans de cetero astutias dæmonum quasi ludos. Proprie ergo est et esse cognoscitur impassibilis, qui carnem incorruptibilem fecit, mentem autem a creatura sursum exaltavit, subjiciens menti omnes sensus, et animam suam exhibens præsentem vultui Dei, superextendit eam ad Deum in sempiternum supra suam virtutem. — Denique quidam dixerunt impassibilitatem esse resurrectionem animæ ante resurrectionem corporis; alii vero dixerunt impassibilitatem esse perfectam Dei cognitionem secundam ab angelis.

Ista ergo est perfecta perfectio imperfectorum, secundum quod quidam factus gustator ipsius impassibilitatis mihi narravit: quando post relictionem portus cœlestis, mens de cetero est sanctificata et a materiis sursum rapta, tunc contemplatio effert et superextollit ipsam mentem factam ecstaticam plurimum vitæ quæ est in carne, super cœlum. De quo pulchre ait in quodam loco, qui expertus hæc fuit: Quoniam Dei fortes terræ vehementer elevati sunt.1 Talem fuisse cognovimus Ægyptium qui quando cum aliquibus orabat supermultum, manus suas in oratione extentas non relaxabat.

Est impassibilis, et est impassibili impassibilior. Etenim ille fortiter odit maligna; hic autem insatiabiliter et irreplebiliter ditescit virtutibus. — Et castitas dicitur impassibilitas: et convenienter, quoniam proæmium est communis resurrectionis et incorruptibilitatis corruptibilium.

Impassibilitatem ostendit qui dixit: Sensum Christi possideo. Impassibilitatem ostendit Ægyptius qui dixit se Dominum non timere. Impassibilitatem ostendit qui econtra oravit passiones convertere retro. — Quis ante futuram claritatem quæ erit in regno cœlorum, efficitur dignus impassibilitate sicut Syrus ille? Nam David inter Prophetas famosus dixit ad Dominum: Remitte mihi ut refrigerer.2 Iste vero cantor Dei locutus est Deo: Remitte undas gratiæ tuæ.

Impassibilitatem habet anima quæ ita qualificatur virtutibus sicut vitiosi concupiscentiis. Si ista est terminatio gulæ, quod quis se ipsum violentat ad gulam quum non appetit; hæc erit penitus determinatio abstinentiæ, quod quis famelicus atque esuriens contineat se a sumptione cibi usque ad tempus, natura exsistente innocua. Si ista est definitio luxuriæ, etiam super brutis et inanimatis vexari insania; hæc est definitio castitatis, quod sensus et etiam appetitivæ potentiæ afficiantur in omnibus tanquam super inanimatis et insensibilibus. Si iste est avaritiæ terminus, nunquam cessare a studio cumulandi, et satiari non posse terrenis divitiis; iste erit terminus paupertatis, proprio corpori non parcere in penuria necessariorum, sed se ipsum odire, et in necessariis corpori de se penitus non curare. Si iste est patientiæ terminus, quod quis exsistens in omni requie, tamen impatientia agitetur atque in nulla re patientiam servet; iste erit patientiæ terminus, quod in omni tribulatione quis exsistens, arbitretur et reputet requiem se habere. Si istud est pelagus iræ, nemine irritante aut adsistente turbari more ferarum; iste erit portus longanimitatis, ipso maledicente absente et præsente, similiter esse pacificum in se ipso et tranquillitatem in omnibus immobiliter conservare. Si ista est vanæ gloriæ altitudo, quod quis non desinat figurare et fingere opera vanæ gloriæ atque hypocrisis, nemine adsistente qui possit laudare; ista erit species privationis vanæ gloriæ, quod mens aut intentio nunquam sustineat furtum in præsentia et adventu eorum qui laudant nos. Si ista est species damnantis superbiæ, in vili et contemptibili habitu a figura extolli; hoc erit signum salutaris humilitatis, habere semper humile sapere in altis commissionibus et annisibus atque directionibus.

Si istud est argumentum plenæ et omnimodæ vitiositatis, festinanter consentire et velociter obedire universis quæ dæmones seminant in cordibus nostris; ego cognovi hoc sanctam munditiam et impassibilitatem, dicere posse efficaciter et aperte: Declinantem a me malignum non cognoscebam, neque qualiter aut cur venit ad me vel qualiter abiit;3 sed ad talia prava totus insensibilis de cetero factus sum, totusque Deo unitus exsistens, cum ipso jugiter ero. Qui tali consistentia dignus effectus est, adhuc vivens in carne habet Spiritum Dei habitantem in se et gubernantem se in universis sermonibus, operibus, intellectibus, intentionibus et deliberationibus suis. Unde de cetero sumit per illuminationem intrinsecus quasi vocem quamdam divini consilii, et opitulationem beneplaciti ejus; et altior factus omni humana doctrina,

Ps. xli, 3. dicit: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Non enim amplius fero operationem et efficaciam desiderii et æternæ concupiscentiæ, sed quæro pulchritudinem illam immortalem quam mihi dedisti bene et pulchre ante lutum.

Galat. ii, 20. Impassibilem oportet dicere multa: vivit etenim jam non ipse, vivit vero in ipso Christus, ut ait qui et bonum agonem agonizavit, cursum consummavit, et fidem servavit. — Diadema regis non consistit ex uno lapide pretioso, sed multæ gemmæ consistunt in eo: sic et impassibilitas non perficitur, si neglexerimus unam minimamque virtutem.

Impassibilitatem intelligere debes esse palatium Regis nostri qui est in cœlis; multas vero mansiones palatii hujus intellige habitationes quæ sunt intra civitatem eamdem; murum autem hujus cœlestis Jerusalem intellige remissionem culparum.

Curramus, o fratres, curramus, ut intra palatium participemus ad Sponsi introitum. Si vero præanticipamur aliquo vitio præassumptionisve pondere (proh dolor!) ex eventu aut tempore, præoccupemus saltem aliquam mansionem circa regionem Sponsi. Si autem fatigamur adhuc et sumus hæsitantes atque remissi, satagamus omnino ad minus fieri intra murum: quoniam qui ante finem vitæ suæ ingressus non fuerit intra illum, magis vero transgressus, commorabitur in solitudine. Propterea quidam orabat: In Deo meo transgrediar murum. Et alter dicit quasi ex Dei persona: Nonne peccata vestra sunt quæ diviserunt inter vos et me? Dissolvamus, o amici, medium maceriæ parietem quem per inobedientiam male ædificavimus. Accipiamus solutionem debiti inde, quoniam non est in inferno qui possit sanare aut dimittere debita. Vacemus ergo, fratres, et studeamus: quoniam omnes sic vacantes et studentes usque in finem, descripti sumus in libro vitæ. Non est lapsum, non est tempus, non est onus quandoque causari querelis. Quotquot enim receperunt Dominum per lavacrum regenerationis, dedit eis potestatem filios Dei fieri, dicens: Vacate, et videte et cognoscite quoniam ego sum Deus. Impassibilitas quoque est libertas a vitiis. Ipsi gloria in sæcula. Amen.

Ps. cxii, 7, 8. Suscitat quidem beata impassibilitas inopem mentem a terra, et a stercore vitiorum et a cordis immunditia erigit pauperem; superlaudabilis vero caritas collocat pauperem spiritum cum principibus populi Domini, et facit eum sedere cum principibus angelis.

Footnotes

  1. Ps.xlvi,10, juxta LXX. ↩

  2. Ps. xxxviii, 14. ↩

  3. Ps. c, 4. ↩

Chapter 66 of 100