Articulus 36
EXPOSITIO HUJUS GRADUS VICESIMI NONI.
ECCE nos qui positi sumus in lacu profundissimo ignorantiæ et vitiis tenebrosis et in umbra mortis corporis hujus, incipimus de cetero ex quadam audacia philosophari, id est tractare et loqui, de cœlo terreno. Quid autem sit cœlum terrenum, infra in isto dicetur articulo. Firmamentum quippe habet pulchritu- dinem stellas, hoc est, ipsas stellas habet pro ornamento; impassibilitas vero, id est immunitas et invulnerabilitas mentis a passionibus, utpote plena reformatio animæ ab inordinatis motibus passionum, habet ornatum, videlicet ipsas virtutes: imo virtutes animi purgati, seu virtutes secundum esse completum et statum perfectum, sunt ornamenta animæ taliter reformatæ.
Ego enim apprehendi, nil aliud esse impassibilitatem quam cordiale cœlum mentis, id est intimam animæ tranquillitatem; pacem et imperturbabilitatem, seu ipsam mentem plenarie reformatam et tranquillatam: quod cœlum est cogitans et arbitrans de cetero astutias dæmonum quasi ludos. Hoc ergo est cœlum terrenum: cor humanum tam impassionabile et tam tranquillum effectum, ita quod sicut impressiones meteorologicæ et peregrinæ quæ fiunt in aere, attingere nequeunt cœlestia corpora, nec fieri possunt in eis, sic motus sensualitatis et impetus passionum, qui solent in sensitiva animæ parte oriri, mentem reformatam non valent inquietare nec maculare.
Proprie ergo est et esse cognoscitur impassibilis, qui carnem incorruptibilem fecit, id est, proprium corpus tam plene redegit in animæ servitutem et rationi sic subdidit, quod concupiscentiis et motibus carnalium vitiorum corrumpi non potest; mentem autem a creatura sursum exaltavit, id est, in Deum fixit contemplando ac diligendo tam intense ut omnem creaturam transcendat, parvi pendat aut obliviscatur, subjiciens menti omnes sensus, non utendo sensibus nisi juxta rationis censuram; et animam suam exhibens præsentem vultui Dei, superextendit eam ad Deum in sempiternum supra suam virtutem, id est ultra suam naturalem potentiam, quia per supernaturalem virtutem gratiæ contemplationis ita se elevat et infigit Altissimo.
Denique quidam dixerunt impassibilitatem esse resurrectionem animæ ante resurrectionem corporis: quod verum est intelligendo per animæ resurrectionem, reformationem et invulnerabilitatem præfatam. Alii vero dixerunt impassibilitatem esse perfectam Dei cognitionem secundam ab angelis, id est, post angelorum cognitionem immediate sequentem, ita quod impassibilitas ista est perfectissima cognitio quæ haberi potest de Deo in vita præsenti: quæ cognitio sicut inferior est cognitione beatifica quam angeli habent de Deo, ita eam mox sequitur in ordine perfectionis. Quum ergo cognitio ista reformationem plenariam præsupponat, includat et finis ipsius exsistat, impassibilitas dici potest.
Ista ergo est perfecta perfectio imperfectorum, utpote viatorum, qui quantumcumque in hac vita perfecti dicantur, tamen imperfecti sunt non solum comparatione incircumscriptibilis Dei, sed etiam omnium civium supernorum, secundum quod quidam factus gustator ipsius impassibilitatis mihi narravit. Quando post relictionem portus cœlestis, id est cœnobii, quod dicitur portus cœlestis in quo a naufragiis et tumultibus mundi quiescitur: quando ergo relicto hoc portu per ingressum ad solitariam et eremiticam vitam mens de cetero est sanctificata, et a materiis, utpote sensibilibus omnibus, sursum rapta, tunc contemplatio effert et superextollit ipsam mentem factam ecstaticam plurimum (id est valde) vitæ quæ est in carne, ita quod mens extra se in Deum translata per raptum, non percipit se esse in carne, nec sentit vitam carnalem: « tunc », inquam, « contemplatio effert » et elevat eam super cœlum, ita quod contemplando unitur ecstatice creatori cœlorum.
De quo pulchre ait in quodam loco, qui expertus hæc fuit: Quoniam Dei fortes terræ vehementer elevati sunt per contemplationem. Talem fuisse cognovimus Ægyptium, id est quemdam Patrum Ægypti, qui quando cum aliquibus orabat supermultum, id est valde multum, manus suas in oratione extentas non relaxabat, quia videlicet diu mansit in raptu.1 Legitur autem in Vitaspatrum de beatissimo abbate Sisoi, quod quando manus in oratione extendit cum aliis, mox eas retraxit ne raperetur.
Est impassibilis, et est impassibili impassibilior, hoc est, in impassibilitate sunt gradus, sicut in sanctitate et perfectione: non enim omnes sancti sunt æque sancti. Unus ergo impassibilis est perfectior alio in impassibilitate. Etenim ille fortiter odit maligna, id est, « impassibilis » nondum de numero perfectorum impassibilium factus, toto corde vitia detestatur; hic autem qui « est impassibili impassibilior », utpote unus perfectorum exsistens, insatiabiliter et irreplebiliter ditescit virtutibus: quia quanto est ferventior, tanto plus auget suam perfectionem; et quanto plus facit hoc, tanto plus appetit eam augere.
Et castitas dicitur impassibilitas: et convenienter, quoniam proæmium est communis resurrectionis, hoc est inchoatio quædam resurrectionis futuræ, et incorruptibilitatis corruptibilium, id est mortalium hominum. Per castitatem namque corpus incorruptibilitatem quamdam sortitur, sicut jam dictum est;2 et corporibus glorificatis aliqualiter assimilatur, quamdam puritatem, spiritualitatem et agilitatem participando.
Impassibilitatem ostendit qui dixit, Sensum Christi possideo: id est, Paulus qui ait, Nos autem sensum Christi habemus, ostendit se impassibilitatem hanc esse adeptum.3 Impassibilitatem ostendit Ægyptius qui dixit se Dominum non timere. Iste fuit abbas Antonius, qui aliquando fiducialiter dixit: Ego jam non timeo Deum, sed diligo. Impassibilitatem ostendit qui econtra oravit passiones convertere retro, hoc est, qui exoravit ut passiones converterentur post eum, ita ut impugnaretur, quatenus materiam triumphandi haberet.
Quis ante futuram claritatem quæ erit in regno cælorum, efficitur dignus impassibilitate sicut Syrus ille, videlicet S. Ephrem? Quasi dicat: Valde pauci ad tantam impassibilitatem pertingunt ut ille. Nam David inter Prophetas famosus dixit ad Dominum: Remitte mihi ut refrigererer.4 Iste vero cantor, id est laudator, Dei, videlicet Syrus præfatus, locutus est Deo: Remitte, id est, contine, suspende, seu minue, undas gratiæ tuæ. Quasi dicat: Tantam gratiæ exuberantiam mihi infundis, quod sustinere non valeo. Ex isto tamen concludi non debet, nec consequens est, quod Ephrem iste fuerit major quam David, qui in personis diversorum locutus est.
Impassibilitatem habet anima quæ ita qualificatur virtutibus sicut vitiosi concupiscentiis, hoc est, quæ tam copiose impletur spiritualibus affectionibus, quam copiose aliquis libidinosus impletur affectibus carnalibus.
Si (pro Quia) ista est terminatio, id est plenitudo et consummatio, gulæ, quod quis se ipsum violentat ad gulam quum non appetit, hoc est, vehementer et impetuose incitat se ad appetendum accipiendumque alimenta dum saturatus est; hæc erit penitus determinatio, id est ratio et perfectio, abstinentiæ, quod quis famelicus atque esuriens contineat se a sumptione cibi usque ad tempus, natura exsistente innocua, hoc est, ita id faciat cum discretione, ut naturam non lædat periculose.
Si ista est definitio luxuriæ, etiam super brutis et inanimatis vexari insania; hæc est definitio, id est ratio et completio, castitatis, quod sensus et etiam appetitivæ potentiæ afficiantur in omnibus tanquam super inanimatis et insensibilibus, id est, non magis libidinose aut turpiter afficiantur circa sua objecta animata carnalia, quam si objecta illa essent prorsus inanimata et omni sensu aut sensibilitate carentia.
Si iste est avaritiæ terminus, hoc est complementum, nunquam cessare a studio cumulandi, et satiari non posse terrenis divitiis; iste erit terminus paupertatis, proprio corpori non parcere in penuria necessariorum, sed se ipsum odire, et in necessariis corpori de se penitus non curare sollicitudine carnali aut sæculari. Non tamen licet sibi necessaria omnino abstrahere, aut non accipere ea: quia hoc esset se ipsum occidere, vel Deum tentare.
Si iste est impatientiæ terminus, quod quis exsistens in omni requie, ita quod nullam sustinet injuriam sive molestiam, tamen impatientia agitetur atque in nulla re patientiam servet; iste erit patientiæ terminus, id est plenitudo et finalis perfectio, quod in omni tribulatione quis exsistens, arbitretur et reputet requiem se habere.
Si istud est pelagus, id est profundum et maximum flumen, iræ, nemine irritante aut adsistente turbari more ferarum; iste erit portus longanimitatis, id est quies et perfectio mansuetudinis, ipso maledicente absente et præsente, similiter esse pacificum in se ipso et tranquillitatem in omnibus immobiliter conservare.
Si ista est vanæ gloriæ altitudo, quod quis non desinat figurare et fingere opera vanæ gloriæ atque hypocrisis, nemine adsistente qui possit laudare; ista erit species, id est decor et complementum, privationis, hoc est exstirpationis seu carentiæ, vanæ gloriæ, quod mens aut intentio nunquam sustineat furtum, id est aliquod spirituale damnum, in præsentia et adventu eorum qui laudant nos.
Si ista est species damnantis superbiæ, in vili et contemptibili habitu a figura extolli, hoc est de ipsa figuratione seu forma monastici habitus superbire; hoc erit signum salutaris humilitatis, habere semper humile sapere, id est humiliter de se sentire, in altis commissionibus et annisibus atque directionibus, hoc est in præclaris officiis, studiis virtuosisque actibus.
Si istud est argumentum plenæ et omnimodæ vitiositatis, festinanter consentire et velociter obedire universis quæ dæmones seminant in cordibus nostris; ego cognovi hoc sanctam munditiam et impassibilitatem, dicere posse efficaciter et aperte: Declinantem a me malignum non cognoscebam, neque qualiter aut cur venit ad me vel qualiter abiit;5 sed ad talia prava totus insensibilis de cetero factus sum, totusque Deo unitus exsistens, cum ipso jugiter ero.
Qui tali consistentia, id est tam virtuosa dispositione, dignus effectus est, ita quod eam veraciter habet, adhuc vivens in carne habet Spiritum Dei habitantem in se et gubernantem se in universis sermonibus, operibus, intellectibus, intentionibus et deliberationibus suis. Unde de cetero sumit per illuminationem intrinsecus quasi vocem quamdam divini consilii, et opitulationem beneplaciti ejus: id est, in omnibus supernaturaliter dirigitur, edocetur et adjuvatur a Deo, audiens quid loquatur in se Dominus Deus. Et altior factus omni humana doctrina, utpote eruditus a Spiritu Sancto, dicit: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Non enim amplius fero operationem et efficaciam desiderii et æternæ concupiscentiæ, id est, diutius æquanimiter sustinere non valeo impetum et fervorem spiritualis ac connaturalis appetitionis qua cupio plenarie reformari ac Deo uniri ac perfrui, sed quæro pulchritudinem illam immortalem quam mihi dedisti bene et pulchre ante lutum, hoc est, antequam huic carni lutosæ conjungerer. Quod si intelligatur de pulchritudine increata aut de pulchritudine gloriæ, quod ait, « quam dedisti mihi », exponendum est: Dare præordinasti. Si autem intelligatur de naturali pulchritudine animæ, quæ ex unione cum corpore aliqualiter maculatur, sensus est, quod « illam pulchritudinem » dedit Creator ipsi animæ « ante lutum » non tempore, quia anima creando infunditur, sed ordine naturæ: quam pulchritudinem appetit vir perfectus in se plenissime reformari per gloriam, quia tunc plenissime erimus similes Deo, quum viderimus eum sicuti est.
Impassibilem oportet dicere multa:6 id est, multa in Scripturis contenta et de viris perfectis prolata conveniunt impassibili et ab eo possunt proferri.7 Vivit etenim jam non ipse, vivit vero in ipso Christus, ut ait qui et bonum agonem agonizavit, hoc est, salubre certamen certavit, cursum consummavit, et fidem servavit.8
Diadema regis non consistit ex uno lapide pretioso, sed multæ gemmæ consistunt in eo: sic et impassibilitas non perficitur, id est, eam non habemus veraciter, si neglexerimus unam minimamque virtutem.
Impassibilitatem intelligere debes esse palatium Regis nostri qui est in cœlis: Deus enim moratur in mente impassibilitatem habente quasi in cœlesti palatio. Multas vero mansiones palatii hujus intellige habitationes quæ sunt intra civitatem eamdem, id est virtutum inhæsiones quæ sunt in impassibili anima:9 quæ anima est civitas spiritualis, in qua est concors inhabitatio bonarum cogitationum et affectionum sanctarum, virtutum, donorum ac fructuum, tanquam civium pacificorum.
Murum autem hujus cœlestis Jerusalem, utpote animæ talis, cujus conversatio est in cœlis, intellige remissionem culparum, per quam tanquam per murum fortissimum anima contra omnia munitur ac defensatur adversa:1011 quia nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas.12 Hic quoque est omnis fructus, ut auferatur peccatum.
Curramus, o fratres, curramus, id est, per cordis fervorem et operum promptitudinem festinemus ad patriam, ut intra palatium participemus ad Sponsi introitum, hoc est, ut intra præfatam impassibilitatem Christo jungamur, occurramusque ei et participemus amplexum ipsius.
Si vero præanticipamur, id est, prævenimur et capimur, aliquo vitio præassumptionisve pondere (proh dolor!) ex eventu aut tempore, hoc est ex aliquo casu accidentali aut temporis qualitate, ita quod ab impassibilitate deficimus, præoccupemus saltem aliquam mansionem circa regionem Sponsi, hoc est, festinemus impassibilitati, quæ est regio Sponsi, approximare, et saltem in statu proficientium inveniri.
Si autem fatigamur adhuc et sumus hæsitantes atque remissi, deficiendo a spirituali profectu, satagamus omnino ad minus fieri intra murum, hoc est, remissionem peccatorum accipere, et saltem in statu salutis ac numero incipientium reperiri. Quoniam qui ante finem vitæ suæ ingressus non fuerit intra illum, videlicet murum præfatum, qui est remissio peccatorum, magis vero transgressus, id est, potius dico quod qui non fuerit progressus ultra murum istum per spatium aliquod (quia non sufficit malum non facere, sed oportet et bona peragere: siquidem omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur), commorabitur in solitudine, id est sterilitate et derelictione vitiorum ac dæmonum.13 Propterea quidam orabat: In Deo meo transgrediar murum. Ps. XVII, 30. Et alter, videlicet Isaias, dicit quasi ex Dei persona: Nonne peccata vestra sunt quæ diviserunt inter vos et me?14
Dissolvamus, o amici, medium maceriæ parietem, id est, pœnitendo tollamus malam structuram qua distamus a Deo, quem parietem per inobedientiam male ædificavimus.15 Accipiamus, id est, per pœnitentiam acquiramus, solutionem debiti inde, hoc est remissionem peccati, quoniam non est in inferno qui possit sanare aut dimittere debita. Vacemus ergo, fratres, et studeamus, id est, Deo simus intenti, et a malis cessemus atque virtutibus insistamus; quoniam omnes sic vacantes et studentes usque in finem, descripti sumus in libro vitæ. Non est lapsum, non est tempus, non est onus quandoque causari querelis, hoc est, excusare nequaquam nos possumus, nec culpam nostram imputare impossibilitati, necessitati, difficultati aut tempori. Quotquot enim receperunt Dominum per lavacrum regenerationis, dedit eis potestatem filios Dei fieri, dicens:1617 Vacate, et videte et cognoscite quoniam ego sum Deus. Impassibilitas quoque est libertas a vitiis: idcirco impassibilitas ista possibilis est, quia a servitute vitiorum liberi esse valemus. Ipsi gloria in sæcula. Amen. Æterna etenim gloria datur impassibilitati pro præmio.
Suscitat quidem beata impassibilitas inopem mentem a terra, et a stercore vitiorum et a cordis immunditia erigit pauperem;18 superlaudabilis vero caritas, quæ dicitur « superlaudabilis » quia præ ceteris virtutibus exstat laudabilis, collocat pauperem spiritum, videlicet humilem, cum principibus populi Domini, hoc est cum præcipuis hominum electorum in cœlo, et facit eum sedere cum principibus angelis, id est cum angelis sanctis, qui modo sunt principes nostri.
Footnotes
-
Ps. XLVII, 10, juxta LXX. ↩
-
p. 249 A', C'; 257 in fine. ↩
-
1 Cor. 11, 16. ↩
-
Ps. xxxviii, 14. ↩
-
Ps. c, 4. ↩
-
1 Joann. III, 2. ↩
-
Galat. II, 20. ↩
-
II Tim. IV, 7. ↩
-
Joann. XIV, 2. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
Apoc. XXI, 12. ↩
-
Is. XXVII, 9. ↩
-
Matth. III, 10. ↩
-
Is. LIX, 2. ↩
-
Ephes. II, 14. ↩
-
Joann. I, 12. ↩
-
Ps. XLV, 11. ↩
-
Ps. cxii, 7, 8. ↩
Chapter 67 of 100