Skip to the text

Gradus 30

DE COMMUNIONE ET CONJUNCTIONE AC VINCULO VIRTUOSÆ TRINITATIS IN VIRTUTIBUS, SCILICET FIDEI, SPEI ET CARITATIS.

NUNC itaque post omnia præinducta manent tria hæc perstringentia atque tenentia conjunctionem omnium prædictorum, videlicet, fides, spes, caritas.1 Major autem inter hæc est caritas : Deus enim nominatur.2 At ego primam video esse radium, secundam autem lumen, tertiam vero gyrum vel cyclum. Omnia autem sunt unus splendor et una claritas.3 Etenim prima facere et condere omnia potest ; secunda misericordiam Dei circumgyrat, et inconfusum facit ;4 tertia autem nunquam excidit, nec currere desistit, neque de cetero sinit quiescere plagatum beata insania.5

Volens loqui de caritate Dei, loqui conatur de Deo. Porro de Deo exsequi narrationem sermonibus, est periculosum ac dubium non attendentibus. Sermo de caritate notus et obvius est angelis etiam ipsis ; et illis quidem notus et cognitus perfectusque bene est secundum operationem illuminationis : propter quod falli nullo modo queunt. Caritas ipse Deus est ; et qui manet in caritate, in Deo manet.6 Hujus vero descriptionem et determinationem dicere volens ac studens, quum sit cæcus, in abysso mensurat arenam.

Caritas secundum qualitatem est similitudo Dei quantum hominibus possibile est. Porro caritas secundum operationem suam est ebrietas animæ. Secundum autem proprietatem suam est fons fidei, abyssus longanimitatis, mare humilitatis. Caritas proprie est omnimoda depositio universæ contrariæ intentionis et meditationis : siquidem caritas non cogitat malum. Caritas et impassibilitas et adoptio filiorum solis nominibus distinguuntur.7 Quemadmodum lumen et ignis et flamma in unam operationem concurrunt, ita intelligitur a me de iis. — Secundum mensuram defectionis illuminationis inest timor : qui enim sine timore est, aut caritate repletus est, aut animam mortuam habet. Ex caritate tamen perfecta gignitur verus et sanctus timor Domini ; ex sancto vero Dei timore iterum nascitur amor.

Nihil inconveniens est aut adversum ab humanis, proponere imagines desiderii et amoris et festinantiæ et zeli et servitutis et timoris Dei. Beatus qui possidet talem amorem ad Deum qualem habet insanus amator ad suam amatam. Beatus qui ita timet Deum sicut qui rei sunt et morte damnandi timent judicem et exactorem. Beatus qui factus est ita sollicitus et festinans ea festinatione quæ vere festinantia est, sicut prudentes servi solliciti et festinantes sunt ad dominum suum. Beatus qui fuerit sic zelator in virtutibus sicut qui ex zelo pervigilant circa suas uxores. Beatus qui in oratione adsistit sic Deo sicut ministri adsistunt coram rege. Beatus qui ita laborat Deum placare sicut conatur placare homines.

Mater non habet naturam ita adhærere lactenti filio suo quemadmodum filius caritatis habet naturam adhærere jugiter Deo: quoniam qui diligit vere, semper imaginatur faciem dilecti, et ex nimia dilectione amplexatur eam intrinsecus. Hic talis non potest deinceps neque in somnis quiescere ab amore desiderati, sed exercitatur ibi cum domino concupito. Sicut in corporeis fit, ita et in incorporeis fieri habet. Quidam plagatus hac sagitta, dixit de semetipso:8 Ego dormio propter necessitatem naturæ, et cor meum vigilat propter multitudinem caritatis.

Notandum est tibi, o fidelis et admirabilis homo, quia post interitum bestiarum a cervo anima factum, tunc ipsa anima desiderat, concupiscit et deficit ad Dominum, vulnerata et sagittata igne caritatis quasi a sagitta. — Præterea operatio famis non est manifestativa neque significans; sitis vero suppositiva et manifestativa et omnino significativa est flammæ. Quocirca Deum desiderans: Sitivit, inquit, anima mea ad Deum fortem, vivum.9 — Si facies dilecti manifeste et efficaciter nos transmutat, et claros ac hilares facit, quid utique vultus et præsentia regis ac Dei nostri peregrinantis et hospitantis in anima munda non faciet in eadem?

Etenim timor quum fit in sensu animæ, naturaliter habet liquefacere ac devorare sordida. Ait enim Psalmista: Confige timore tuo carnes meas.10 Sancta vero caritas consuevit quosdam vulnerare, secundum eum qui dixit:11 Vulnerasti cor meum, vulnerasti cor meum. Quosdam autem facit exsultare, et eos clarificat ac illustrat. Nam ait Propheta: In ipso speravit cor meum, et adjutus sum, et refloruit caro mea.12 Corde enim epulante, vultus hilarescit et pullulat. Quando ergo totus homo caritati Dei quodammodo coaptatur ac jungitur, tunc ostendit exterius in corpore tanquam in speculo claritatem animæ. Ita clarificatus est Moyses ille Dei contemplator. — Qui accipiunt talem gradum angelis æqualem, multoties obliviscuntur sumere cibum corporalem. Arbitror autem quod non appetunt eum frequenter. Nec mirum: quoniam si contraria concupiscentia plerumque repulit escam, existimo gustatorem incorruptibilium horum, super naturam factum, non infirmari vel lædi de cetero in corpore per famem, sitim, aut consimilia indifferenter, ut contingere solet, quoniam corpus ejus sanctificatum est et quasi incorruptibile factum per flammam castitatis rescindentem concupiscentiæ flammam. Arbitror autem quia nec ipsum cibum corporalem quem sumunt, de cetero cum delectatione accipiunt.

Nam aqua rigat subterraneam plantæ radicem; horum vero animas nutrire et alere habet ignis cœlestis.

Augmentum timoris est initium caritatis; finis vero et perfectio castitatis, theologiæ suppositio. — Qui sensus suos unit Deo perfecte, sermones ejus desursum lati ab eo, ab ipso mystice docentur: his enim non coaptatis et cognitis Deo, durum et periculosum est homini de Deo asserere et sermocinari. — Verbum unius substantiæ cum Patre perficit castitatem, adventu suo mortificans mortem; hac autem morte mortificata, discipulus theologiæ illuminatur. — Verbum Domini ex Domino castum permanet in sæcula sæculorum. Qui enim Deum non cognoscit, conjecturando de eo loquitur quæ non novit; castitas discipulum facit theologum, asserentem et firmantem dogmata Trinitatis per ipsum.

Qui diligit Dominum, prædilexit et fratrem suum: ostensio enim prioris est secundum. Qui proximum diligit, detrahentem nunquam sustinebit, sed magis fugiet ab eo quasi ab igne. Qui irascitur fratri suo et dicit se Deum diligere, similis est ei qui currit in somnis.

Spes est imperium castitatis*, quia per hanc exspectamus et suscipimus mercedem et retributionem caritatis. Spes est locupletatio incertarum et occultarum divitiarum. Spes est thesaurus absque hæsitatione ante thesaurum. Spes est requies laborum; ipsa porta est caritatis. Spes desperationem occidit, estque imago bonorum absentium. — Defectus spei est exterminatio caritatis; spei illuminatio est caritatis manifestatio. Spe ligantur dolores, suspenduntur labores. Spem gyrat et circumdat misericordia. Monachus bene sperans est occisor acediæ, et triumphat de illa in gladio ejus. Experientia donorum Dei spem parit: qui enim inexpertus est, sæpius fluctuat nec est firmus in spe. Furor spem solvit: spes quippe non confunditur; vir autem furibundus est inhonestus.*

Caritas est ministratrix philosophiæ;13 caritas est exhibitrix et operatrix prodigiorum; caritas est illuminationis abyssus. Caritas fons ignis, quanto sursum emanaverit, tanto plus sitientem inflammabit. Caritas est mater pacis; est quoque fons sapientiæ, et radix immortalitatis et gloriæ. Caritas est statio angelorum, profectus sæculorum.

Annuntia nobis, o caritas pulchra in virtutibus, ubi pascas oves Christi, ubi habites in meridie. Illumina nos, pota nos, deduc nos, manu duc nos: quia de cetero jam volumus ascendere ad te. Tu enim dominaris universis; nunc vero animam meam cordialiter vulnerasti, et flammam tuam continere non possum. Laudans te quo ibo? Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas atque mortificas. Tu humiliasti sicut vulneratum cogitationem superbam; in brachio virtutis14 tuæ dispersisti inimicos tuos, et sine prælio et impugnatione facis tuos amatores. Igitur adveni docere qualiter Jacob contemplatus est te innixam et firmatam super scalam. Precor, edissere amanti quæ vere est species hujus viæ superni regressus, quis sit modus et collecta constructionis et compositionis illorum graduum quos amator tuus disposuit in corde suo tanquam ascensus salubres. Sitivi item cognoscere quis sit numerus eorum, quantum vero utique est tempus cursus :151617 quoniam qui didicit tuam luctam, annuntiavit manuductoribus visionem; sed nil aliud quam visionem hanc voluit illuminare, magis autem non potuit plus quam hoc.

Ipsa autem tanquam regina de cœlo apparens, visa est mihi hoc dicere propius (quod in unione spirituali colloquens animæ meæ dixit): O amator, nisi obliviscens obliviscaris hebetudinem et grossitiem insipientiæ, discere non vales qualis est visio mea et adspectus; sed scala te doceat spiritualem constructionem et compositionem virtutum. Porro in vertice scalæ ego innixa sum et firmata, secundum quod magnus meus doctor ait:18 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc; major autem horum est caritas.19

Footnotes

  1. 1 Cor. xiii, 13. ↩

  2. 1 Joann. iv, 8, 16. ↩

  3. Marc. ix, 22. ↩

  4. Rom. v, 5. ↩

  5. 1 Cor. xiii, 8. ↩

  6. 1 Joann. iv, 16. ↩

  7. 1 Cor. xii, 5. ↩

  8. Cant. v, 2. ↩

  9. Ps. xli, 3. ↩

  10. Ps. cxviii, 120. ↩

  11. Cant. iv, 9. ↩

  12. Ps. xxvii, 7. ↩

  13. Rom. v, 5. ↩

  14. Ps. lxxxviii, 10, 11. ↩

  15. Ps. lxxxiii, 6. ↩

  16. 1 Par. xxix, 12. ↩

  17. Cant. 1, 6. ↩

  18. Gen. xxviii, 12, 13. ↩

  19. I Cor. xiii, 13. ↩

Chapter 68 of 100