Articulus 37
EXPOSITIO HUJUS GRADUS TRICESIMI.
NUNC itaque post omnia præinducta manent tria hæc perstringentia atque tenentia conjunctionem omnium prædictorum, videlicet, fides, spes, caritas.1 Major autem inter hæc est caritas. Denique tres istæ virtutes dicuntur perstringere et tenere « omnium conjunctionem » : nam ceteræ universæ virtutes ac dona ordinantur ad eas et uniuntur in eis, atque in actibus suis informantur, vivificantur ac diriguntur ab ipsis. Itaque « major » horum « est caritas » : Deus enim nominatur, quemadmodum scriptum est : Deus caritas est. Verumtamen non solum caritas increata, quæ dicitur Deus, est summa virtutum, sed et caritas creata infusa, quæ est theologica virtus.2
At ego primam, videlicet fidem, video esse radium: fides namque est radius primæ et increatæ Veritatis, intellectum illuminans ad assentiendum his quæ credi jubentur, atque ad cognoscendum aliqualiter ea; secundam autem, videlicet spem, video esse lumen quo cor illustratur ad expectandum promissa divina; tertiam vero, scilicet caritatem, video esse gyrum vel cyclum, quoniam ambit virtualiterque includit cunctas virtutes.
Omnia autem tria hæc, utpote tres istæ virtutes, sunt unus splendor et una claritas, non quod sint essentialiter unus splendor unave claritas, quia realiter ab invicem distinguuntur, sed quoniam in omni actu virtuoso meritorio pariter aliquo modo concurrunt. Nihil enim meritorium est nisi ex caritate procedat.3 Justus quoque ex fide vivit; impossibile est quoque sine ea placere Deo. Et spe salvamur, et propter futuram beatitudinem cuncta aguntur.45
Etenim prima, scilicet fides, facere et condere omnia potest:6 omnia enim possibilia sunt credenti. Secunda, id est spes, misericordiam Dei circumgyrat, et inconfusum facit:7 ex quo sequi videtur quod etiam spes possit gyrus vocari. Imo unaquæque harum virtutum dici potest radius, lumen, ac gyrus; sed ea quæ dicta sunt, per appropriationem intelliguntur. Verum quum increata misericordia Dei sit infinita, quomodo spes potest eam circumgyrare? Et respondendum, quod metaphorice intelligendum sit istud, sicut et caritas dicitur Deum amplecti. Potest quoque per « misericordiam Dei » intelligi effectus pietatis divinæ, quem spes intra se suscipit. Tertia autem, videlicet caritas,
I Cor. xiii, 8. nunquam excidit, nec currere desistit, neque de cetero sinit quiescere plagatum beata insania, id est vulneratum amoris furore seu excessivo fervore. Quæ omnia intelligenda sunt non quasi caritas semel habita non possit amitti, sed quoniam caritas quantum in se est, exstat fortissima, insuperabilis, atque idonea ad omnia ista.
Volens loqui de caritate Dei, loqui conatur de Deo, quum Deus sit caritas increata, et objectum immediataque causa caritatis creatæ. Porro de Deo exsequi narrationem sermonibus, id est diffuse loqui de Deo, est periculosum ac dubium, juxta eum qui dixit, etiam verissima verissime de divina potentia, hoc est de Deo optimo maximo, loqui periculosissimum, hoc est incertum ac dubium, minusque capacitati ac intellectui expositum atque obvium, non attendentibus, nec rem in animo bene secum considerantibus, atque perpendentibus quam incomprehensibilis ac investigabilis sit Deus, et quam reverenter, pie et considerate animoque præsente ac circumspecte oporteat loqui de Deo.
Sermo de caritate notus et obvius est angelis etiam ipsis; et illis quidem notus et cognitus perfectusque bene est secundum operationem illuminationis, hoc est, ex hoc quod ipsi angeli effectualiter ac perfecte diligunt Deum ex clarissima et beatifica visione ipsius. Propter quod falli nullo modo queunt.
1 Joann. iv, 16. Caritas ipse Deus est; et qui manet in caritate, in Deo manet. Hujus vero, Dei scilicet, descriptionem et determinationem dicere volens ac studens, quum sit cæcus, id est, describere, definire et exprimere volens ac cupiens quid sit Deus proprie, quum ipse sit comparatione Dei insipiens, in abysso mensurat arenam, hoc est, similis est ei qui conatur arenam maris mensurare seu numerare.
Caritas secundum qualitatem est similitudo Dei quantum hominibus possibile est. Per nullam enim virtutem mens creata tam sublimiter assimilatur Deo sicut per caritatem, et caritas ista est supernaturalis ac participata similitudo Spiritus Sancti. Porro caritas secundum operationem suam est ebrietas animæ. Dum enim caritas incipit perfici, dulciter ac sobrie inebriat mentem. Secundum autem proprietatem suam est fons fidei, abyssus longanimitatis, mare humilitatis, non quod sit causa aut fons harum virtutum quantum ad earum essentiam, sed quoad actum earum. Juxta quod Apostolus Corinthiis loquitur: Caritas enim omnia credit, omnia sperat. Summe etiam humiliat suum subjectum.8 Inducit namque ad actus hos, et impetrat eos.
Caritas proprie est omnimoda depositio universæ contrariæ intentionis et meditationis, id est, caritas est virtus quæ expellit omnem intentionem ac meditationem sibi contrariam, omnem scilicet culpam mortalem. Siquidem caritas non cogitat malum.9
Caritas et impassibilitas et adoptio filiorum solis nominibus distinguuntur, præsertim loquendo de caritate perfecta.
Quemadmodum lumen et ignis et flamma in unam operationem concurrunt, ita intelligitur a me de iis, puta de caritate, impassibilitate et adoptione.
Secundum mensuram defectionis illuminationis inest timor, id est, secundum quod quis amplius deficit ab illuminatione divina, secundum hoc inest ei timor. Qui enim nihil habet de illuminatione gratiæ gratum facientis, seu fidei formatæ, aut doni sapientiæ, nihil habet de filiali aut initiali timore, sed potest habere timorem servilem; qui autem illuminatus est mediocriter, habet initialem timorem. Qui enim sine timore est, aut caritate repletus est, aut animam mortuam habet. « Qui enim est sine timore » servili, ita quod nihil de servilitate timoris habet, est in caritate perfectus, quia perfecta caritas foras mittit, contemnit et prorsus etiam abjicit timorem servilem.10 Vel est spiritualiter exstinctus et mortuus: quemadmodum hi qui absque ullo timore, et pœna non considerata, sed neglecta prorsus, perpetrant mala, et in malitiis gloriantur, non perpendentes quam iniquum, quam etiam impium sit illud; quum nullo modo deberent sibi ipsis in suis malitiis perpetratis ac admissis placere, sed potius veram habere contritionem flagitiorum vereque pœnitere. Rursus, « qui est sine timore » initiali ac filiali, est in anima mortuus: imo et qui non timet nisi serviliter, vitam gratiæ non habet. Ex caritate tamen perfecta gignitur verus et sanctus timor Domini, qui omnis sapientiæ, item omnis operationis nostræ, initium merito esse debet. Ex sancto vero Dei timore iterum nascitur amor. Timor enim filialis sicut ex caritate perfecta procedit, ita ad perfectiorem actum ipsius disponit.
Nihil inconveniens est aut adversum ab humanis, id est, ab humana informatione non discrepat, proponere imagines, hoc est similitudines quasdam humanas, et per similia quædam docere naturam, effectum et vim desiderii et amoris et festinantiæ et zeli et servitutis et timoris Dei. Et hoc auctor facit nunc, consequenter subdendo:
Beatus qui possidet talem amorem ad Deum qualem habet insanus amator ad suam amatam, hoc est, qui diligit Deum spirituali amore tam fervide quam fervide lubricus amat suam dilectam carnali amore. Verumtamen loquendo de magnitudine apprehensionis, oportet ut diligamus Deum infinitum plus quam aliquis libidinosus amat suam amicam, ut dictum est plenius supra.11 Beatus qui ita timet Deum, id est tam intense, filiali aut saltem initiali timore, sicut qui rei sunt et morte damnandi timent judicem et exactorem. Beatus qui factus est ita sollicitus et festinans ea festinatione quæ vere festinantia est, utpote festinantia prudentiæ ac fortitudinis: quæ festinantia tendit ad profectum virtutum atque salutem; sicut prudentes servi solliciti et festinantes sunt ad dominum suum, utpote ad obediendum ejus præceptis.
Beatus qui fuerit sic zelator in virtutibus sicut qui ex zelo pervigilant circa suas uxores, hoc est, qui tanto zelo tantaque diligentia custodit virtutes et abhorret ac detestatur virtutum contraria, quanto zelo custodit maritus zelotypus conjugem suam et ejus adulterationem devitat. Beatus qui in oratione adsistit sic Deo, videlicet cum tanta reverentia atque custodia, sicut ministri adsistunt coram rege terreno. Beatus qui ita laborat Deum placare sicut conatur placare homines quos offendit, præsertim si sint sibi alias valde dilecti aut utiles seu delectabiles, aut eo multum potentiores.
Mater non habet naturam ita adhærere lactenti filio suo quemadmodum filius caritatis, qui scilicet totus accensus est caritate, habet naturam adhærere jugiter Deo: quoniam qui diligit vere, hoc est perfecte, semper imaginatur faciem dilecti, et ex nimia dilectione amplexatur eam intrinsecus. Hic talis non potest deinceps neque in somnis quiescere ab amore desiderati, sed exercitatur, hoc est occupatur, ibi cum domino concupito, hoc est cum eo cujus amor ita prædominatur in ipso, puta cum Deo, si eum taliter amat. Sicut in corporeis fit, ita et in incorporeis fieri habet. Ideo amor spiritualis per proprietates et affectus amoris carnalis aptissime declaratur. Quidam plagatus hac caritatis sagitta, dixit de semetipso: Ego dormio propter necessitatem naturæ, et cor meum vigilat propter multitudinem caritatis.
Notandum est tibi, o fidelis et admirabilis homo, quia post interitum bestiarum a cervo anima factum, hoc est, postquam anima virtuosa, quæ cervo assimilatur, occidit in se ipsa bestiales motus passionum, tunc ipsa anima desiderat, concupiscit et deficit ad Dominum, id est, præ caritatis fervore ac vehementia a se ipsa defluit suspirando ad Dominum, vulnerata et sagittata igne caritatis quasi a sagitta.
Præterea operatio famis non est manifestativa neque significans, hoc est, per ipsam corporalem esuriem, seu actum quem facit in esuriente, non demonstratur nec declaratur aperte spiritualis dilectio et proprietates ipsius; sitis vero suppositiva et manifestativa et omnino significativa est flammæ, hoc est, per corporalem sitim aperte, significative, designantur spiritualis dilectio ejusque fervor et ceteræ proprietates et actiones. Quocirca Propheta Deum desiderans: Sitivit, inquit, anima mea ad Deum fortem, vivum.12 Hinc anima fervens cervus vocatur, quoniam per caritatis ardorem instar cervi velociter currit ad Deum, atque ad ejus beatificam fruitionem anhelat, quemadmodum cervus lassatus ad fontem aquarum.
Si facies dilecti, id est præsentia alicujus cari amici nos visitantis, manifeste et efficaciter nos transmutat, et claros ac hilares facit, quid utique vultus et præsentia regis ac Dei nostri peregrinantis et hospitantis in anima munda, id est, interdum gratiose visitantis et pie inhabitantis animam puram, non faciet in eadem? quasi dicat: Multo salubrius atque potentius eam transmutabit, et clariorem hilarioremque faciet eam.
Etenim timor quum fit in sensu animæ, hoc est, quum quis Deum perceptibiliter ac intime timet filiali aut saltem initiali timore, naturaliter habet liquefacere ac devorare sordida, id est, inordinatos passionum affectus et ceteras culpas quotidianas resolvit ac aufert vitarique facit: quoniam timor Dei expellit peccata.13
Ait enim Psalmista:14 Confige timore tuo carnes meas. Sancta vero caritas consuevit quosdam vulnerare, secundum eum qui dixit:15 Vulnerasti cor meum, vulnerasti cor meum. Quosdam autem facit exsultare, et eos clarificat ac illustrat. Nam ait Propheta: In ipso speravit cor meum, et adjutus sum, et refloruit caro mea.16 Corde enim epulante, id est, spiritualiter deliciante ex Dei præsentia, contemplatione, amore, vultus hilarescit et pullulat: quia ex abundantia interioris ac spiritualis jucunditatis fit redundantia delectationis in corpus, in tantum quod in vultu exteriori jucunditas ipsa relucet et serenitas quædam refulget.
Quando ergo totus homo interior, utpote quantum ad vires intellectuales, caritati Dei quodammodo coaptatur ac jungitur, tunc ostendit exterius in corpore tanquam in speculo claritatem animæ. Ita clarificatus est Moyses ille Dei contemplator, cujus facies taliter radiabat, quod filii Israel eam intueri nequibant.1718
Qui accipiunt talem gradum angelis æqualem, hoc est perfectionem tam altam, angelicæ puritati valde consimilem, multoties obliviscuntur sumere cibum corporalem. Arbitror autem quod non appetunt eum frequenter. Nec mirum: quoniam si contraria concupiscentia plerumque repulit escam, hoc est, si desiderium unius cibi frequenter exstinxit desiderium cibi ei contrarii, existimo gustatorem incorruptibilium horum donorum, videlicet contemplationum, consolationum inflammationumque divinarum, super naturam factum, id est per tam præclara gratiæ dona supernaturaliter elevatum ultra communem hominum proprietatem, non infirmari vel lædi de cetero in corpore per famem, sitim, aut consimilia indifferenter, ut contingere solet, hoc est solito modo juxta cursum naturæ, quoniam corpus ejus sanctificatum est et quasi incorruptibile factum per flammam castitatis rescindentem, id est, penitus auferentem, concupiscentiæ flammam. Arbitror autem quia nec ipsum cibum corporalem quem sumunt, de cetero cum delectatione accipiunt. Nam aqua rigat subterraneam plantæ radicem; horum vero animas nutrire et alere habet ignis cœlestis, videlicet Spiritus Sanctus et ardor amoris; et quoniam in hujuscemodi spirituali refectione non mediocriter delectantur, in corporali refectione affliguntur frequenter magis quam delectentur.
Augmentum timoris est initium caritatis. Timor enim servilis quanto plus crescit, tanto plus retrahit a peccato, et ita disponit tenentem ad caritatis infusionem. Finis vero et perfectio castitatis, theologiæ suppositio, hoc est, castitas consummata est fundamentum theologicæ pertractationis, et inquisitionis ac studii divinorum. Qui enim a carnalibus affectionibus prorsus mundati sunt, ad theologicam hanc occupationem ac sapientiam mysticam sunt aptati. Quem enim docebit Dominus scientiam, et quem intelligere faciet auditum, nisi ablactatos a lacte, avulsos ab ubere?19
Qui sensus suos interiores et intellectuales, omnem scilicet suam notitiam intellectivam, unit Deo perfecte, sermones ejus desursum lati ab eo, id est, verba quæ dicit aut scribit ex divina inspiratione concepta et prolata, ab ipso mystice docentur, id est, spiritualiter exponuntur, et occultam includunt scientiam. His enim non coaptatis et cognitis Deo, id est, quamdiu interiores et intellectuales sensus non fuerint Deo applicati atque per approbationem ab eo cogniti, durum et periculosum est homini de Deo asserere et sermocinari. Peccatori enim dixit Deus:20 Quare tu enarras justitias meas?
Verbum unius substantiæ cum Patre perficit castitatem, hoc est, Verbum æternum Deo Patri consubstantiale dat castitatis perfectionem, adventu suo mortificans mortem, id est, mortiferam concupiscentiam penitus auferens per suam gloriosissimam visitationem. Hac autem morte mortificata, discipulus theologiæ illuminatur, id est, is qui loquitur, tractat ac studet Scripturas et ea quæ Dei sunt, desuper ungitur, irradiatur et edocetur, ita quod eo spiritu Scripturas intelligit quo sunt scriptæ.
Verbum Domini ex Domino, id est Verbum Patris natum ex Patre, castum permanet in sæcula sæculorum. Vel « verbum Domini ex Domino castum » permanens, est sacra Scriptura divinitus inspirata, immobiliter permanens vera. Qui enim Deum non cognoscit fide formata et salutari scientia, conjecturando de eo loquitur quæ non novit, hoc est sine sapore interno et certitudinali illuminatione, quæ habentur per dona Spiritus Sancti. Castitas discipulum facit theologum, quia disponit mentem ipsius ad præclaras illustrationes Spiritus Sancti: « discipulum », inquam, asserentem et firmantem dogmata Trinitatis, trium videlicet divinarum Personarum: quæ tres Personæ superdignissimæ, sunt ipsa Trinitas supergloriosa. Itaque documenta catholica ad hanc superbenedictam Trinitatem pertinentia asserit et affirmat discipulus theologiæ per ipsum theologum, id est per se ipsum (seu proprio ore) in quantum theologus est.
B Qui diligit Dominum, prædilexit et fratrem suum, id est, proximum diligit plus quam exteriora bona terrena, imo plus quam proprium corpus.21 Ostensio enim prioris est secundum, hoc est, caritas proximi est signum caritatis Dei. Qui proximum diligit, detrahentem nunquam sustinebit, sed magis fugiet ab eo quasi ab igne. Attendamus et impleamus hoc saluberrimum documentum, ne detrahentem audiendo aut sustinendo, involvamur transgressioni et damnationi ipsius. Unde et Salomon in suis Proverbiis dixit: Ventus Aquilo dissipat nubes, et facies tristis linguam detrahentem.22 Qui irascitur fratri suo, loquendo de ira per vitium, et dicit se Deum diligere, similis est ei qui currit in somnis, id est, a se ipso decipitur, et vana inutilique æstimatione illuditur.
Spes est imperium castitatis. Exspectatio enim æternæ felicitatis incitat hominem ut corpus suum ab omni voluptate refrenet et castum immaculatumque custodiat: ideo subditur, quia per hanc spem exspectamus et suscipimus mercedem et retributionem caritatis, id est æternæ jucunditatis, quæ per caritatem principaliter obtinetur ac promeretur.
Spes est locupletatio incertarum et occultarum divitiarum: hoc est, spes est virtus per quam in præsenti vita meremur exaudiri a Deo, ac spiritualibus donis repleri ab eo, in futuro quoque salvari.23 Quis enim speravit in Domino et derelictus est? Denique spiritualia dona dicuntur incertæ et occultæ divitiæ, quia non solum latent alios, sed et ipsum habentem: quia ignorat homo an habeat caritatem illam veram et bona gratiæ ei annexa. Spes est thesaurus absque hæsitatione ante thesaurum, id est certa inchoatio et exspectatio divitiarum regni cœlestis antequam divitiæ illæ realiter possideantur:24 nunc enim per spem et meritum aliqualiter possidentur.
Spes est requies laborum. Qui enim in Dei servitute laborat ex confidentia divinæ remunerationis, respirationem et relevamen sortitur. Ipsa porta est caritatis, quia ad ejus incrementum perducit et eam accendit. Spes desperationem occidit, estque imago bonorum absentium, id est virtus repræsentativa eorum, quia ad eorum intuitum movet, atque ut tactum est, spes est inchoatio futurorum bonorum, quemadmodum fides est substantia rerum sperandarum.25
Defectus spei est exterminatio caritatis. Spei illuminatio est caritatis manifestatio. Per hoc enim ostenditur homo caritatem habere, quod illuminatam, id est operibus decoratam et sapientiæ luce perfusam, spem habet.
Spe ligantur dolores, suspenduntur labores: quia ex spe infinitæ beatitudinis conferendæ, dolor omnis vitæ hujus mitigatur, et labor omnis quasi pro nihilo reputatur. Spem gyrat et circumdat misericordia. Circa principium hujus capituli dictum est, quod spes « circumgyrat misericordiam »;26 nunc autem asseritur, quod « misericordia gyrat et circumdat spem »:27 ergo se invicem complectuntur, et misericordia Dei undique prævenit, ambit exauditque spem.
Monachus bene sperans, hoc est, spem suam condignis exornans operibus, est occisor acediæ, et triumphat de illa in gladio ejus, hoc est, ex consideratione proprietatis et impugnationis acediæ eam vehementius detestatur et abjicit, et quo importunius impugnatur ab ea, eo ferventius atque fiducialius resistit eidem.
Experientia donorum Dei spem parit. Quanto enim quis experitur se copiosius divinis charismatibus adimpleri, eo plus spes ejus augetur. Qui enim inexpertus est de donis et piis visitationibus Creatoris, sæpius fluctuat nec est firmus in spe. Furor spem solvit, id est, actum spei tollit aut minuit. Spes quippe non confunditur, id est, bono sperato non privatur, nec a Deo contemnitur; vir autem furibundus est inhonestus, quoniam ratio excæcatur in eo: ideo fatue agit, et instar bestiæ agitatur, nec tamen suam advertit insaniam.
Caritas est ministratrix philosophiæ, id est procuratrix et adductrix sapientiæ, quoniam illuminationem Dei meretur, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est: Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.28 Caritas est exhibitrix et operatrix prodigiorum. Viri namque in caritate perfecti faciliter obtinent ab Omnipotente tempore opportuno perpetrationem miraculorum. Caritas est illuminationis abyssus, id est copiosissima causa impetrandi illuminationem divinam, et ipsamet caritas tenebras vitiorum expellit, atque præ omni virtute mentem adornat.
Caritas fons ignis, hoc est spiritualis fervoris, quanto sursum emanaverit, id est, quanto plus creverit et Deo propinquaverit, tanto plus sitientem inflammabit. Caritas est mater pacis, quoniam facit voluntatem humanam concordare cum Deo et tranquillari in eo. Unde scriptum est: Pax multa diligentibus legem tuam. Est quoque fons sapientiæ, et radix immortalitatis et gloriæ: nam inter omnes virtutes ipsa potissime promeretur hæc omnia, nec alicui virtuti competit promereri nisi per caritatem, quæ dicitur forma, vita et vertex universarum virtutum. Caritas est statio angelorum, quia per caritatem sunt confirmati et collocati in Deo, profectus sæculorum, id est omnium hominum electorum, quorum profectus secundum caritatem semper attendebatur.
Annuntia nobis, o caritas pulchra in virtutibus, id est virtutum pulcherrima, ubi pascas oves Christi, quæ caritate potissime reficiuntur :29 et hoc facit caritas in Ecclesia militante; ubi habites in meridie, id est in tuo summo fervore : quod maxime est in cordibus supernorum civium. Illumina nos, pota nos, deduc nos, manu duc nos : quia de cetero jam volumus ascendere ad te. Tu enim dominaris universis, id est, voluntates omnium electorum et virtuosorum subjicis tuæ inspirationi ac Deo ;30 nunc vero animam meam cordialiter vulnerasti, et flammam tuam continere, id est occultare, non possum. Laudans te quo ibo? Tu dominaris potestati maris, id est, motibus cordis amari et inquieti jubes ac prævales. Ideo subditur, motum autem fluctuum, id est tumultuantium desideriorum et evagationum, ejus tu mitigas atque mortificas. Tu humiliasti sicut vulneratum cogitationem superbam, eam prorsus abjiciendo :31 caritas enim non inflatur. In brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos, id est, in eminentia potentiæ tuæ expulisti aciem vitiorum, quæ omnia te intrante diffugiunt. Vel inimici caritatis sunt omnes in mortali peccato exsistentes. De quibus subjungitur : et sine prœlio et impugnatione facis tuos amatores. Mox enim ut caritate eorum corda tanguntur, acquiescunt atque obtemperant ei.
Igitur adveni docere, id est, veni ut doceas nos, qualiter Jacob contemplatus est te innixam et firmatam super scalam.32 Precor, edissere, id est, mihi expone, amanti, quæ vere est species, id est decor et exsistentia, hujus viæ superni regressus, hoc est scalæ virtutum, per quam ad supernum paradisum reditur. Edissere quoque mihi quis sit modus et collecta constructionis et compositionis illorum graduum, hoc est, quæ sit qualitas, dispositio atque connexio spiritualis structuræ virtutum et virtuosorum profectuum, quos amator tuus disposuit in corde suo tanquam ascensus salubres, per quos ad Deum deorum attingitur.
Sitivi item cognoscere quis sit numerus eorum, scilicet graduum prædictorum : et sicut jam patuit, triginta sunt gradus isti ; quantum vero utique est tempus cursus, hoc est, concupivi scire infra quantum tempus possit quis ad summum gradum hujus scalæ pervenire. Et constat quod in hoc non est regula generalis et certa, sed quanto quis magis aptaverit se ad gratiam Dei, et quanto gloriosius prævenitur a Deo, eo ceteris paribus citius proficit et pertingit. Quoniam qui didicit tuam luctam, id est, qui per experientiam novit, o caritas, qualiter homo debeat se exercitare in te et contra adversarios tuos, annuntiavit manuductoribus visionem, id est, edocuit alios quod ipse novit, et qualiter intelligenda sit mystice visio scalæ cui innixa es, declaravit « manuductoribus » aliorum, id est prælatis, aut etiam his qui per fidem et discretionem se dirigunt in ascensu virtutum ac graduum; sed nil aliud quam visionem hanc voluit illuminare, id est aliis declarare, magis autem non potuit plus quam hoc.
Ipsa autem caritas tanquam regina de cœlo apparens, visa est mihi hoc dicere propius (quod in unione spirituali colloquens animæ meæ dixit) : O amator, nisi obliviscens obliviscaris hebetudinem et grossitiem insipientiæ, id est omnem carnalem, mundanam deceptoriamque prudentiam, quæ inimica est Deo et stultitia coram eo, discere non vales qualis est visio mea et adspectus, id est, qualiter sit intelligenda apparitio mea in scala Jacob. Sed scala te doceat spiritualem constructionem et compositionem, id est connexionem, virtutum.3334 Et de hoc in exordio libri hujus facta est mentio.35 Porro in vertice scalæ ego innixa sum et firmata, secundum quod magnus meus doctor, videlicet Paulus, ait : Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc ;36 major autem horum est caritas.
EXHORTATIO AD ASCENSUM
ASCENDITE, fratres, ascendite; prompte et firmiter perficite, disponentes in corde vestro ascensiones, audientes dicentem :37 Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei nostri, qui perfecit pedes nostros tanquam cervorum, et statuit nos super excelsa ut vincamus in via ejus.38 Curramus, precor, cum illo qui ait : Festinemus donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi :39 qui baptizatus est quum esset triginta annorum ætate visibili; qui et in scala nostra intellectuali supercollocatus est in gradu tricesimo, quoniam caritas est Deus, qui est Christus. Cui hymnus, imperium, fortitudo; cui inest omnium bonorum causalitas; qui et erat ante mundi constitutionem, et erit per infinita sæcula.40 Amen.
Footnotes
-
I Cor. xiii, 13. ↩
-
I Joann. iv, 8, 16. ↩
-
Rom. i, 17. ↩
-
Rom. viii, 24. ↩
-
Hebr. xi, 6. ↩
-
Marc. ix, 22. ↩
-
Rom. v, 5. ↩
-
I Cor. xiii, 7. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
I Joann. iv, 18. ↩
-
p. 40 B. ↩
-
Ps. xli, 3. ↩
-
Eccli. i, 27. ↩
-
Ps. cxviii, 120. ↩
-
Cant. iv, 9. ↩
-
Ps. xxvii, 7. ↩
-
Exod. xxxiv, 29-35; ↩
-
II Cor. iii, 13. ↩
-
Is. xxviii, 9. ↩
-
Ps. xlxi, 16. ↩
-
1 Joann. IV, 21. ↩
-
Prov. xxv, 23. ↩
-
Eccli. II, 11, 12. ↩
-
Rom. v, 5. ↩
-
Hebr. xi, 1. ↩
-
p. 490 B'. ↩
-
Ps. cxviii, 165. ↩
-
Eccli. ii, 10. ↩
-
Cant. I, 6. ↩
-
1 Par. XXIX, 12. ↩
-
1 Cor. XIII, 4. ↩
-
Gen. XXVIII, 12, 13. ↩
-
1 Cor. III, 19. ↩
-
Rom. VIII, 7; ↩
-
p. 18 in fine. ↩
-
1 Cor. XIII, 13. ↩
-
Ps. LXXXIII, 6. ↩
-
Ps. XVII, 34. ↩
-
Ephes. IV, 13. ↩
-
Luc. III, 23. ↩
Chapter 69 of 100