Gradus 1
QUUM summe incomprehensibilis atque incircumscriptæ bonitatis Deus noster et rex (est enim convenientissimum ut ad Dei servos loqui instituentes, a Deo ipso sumamus orationis exordium) cunctas ab se conditas rationales creaturas liberi arbitrii dignitate honoraverit;12 alii quidem amici illius sunt, alii vero fideles ac legitimi servi, quidam penitus inutiles, alii vero ab ipso prorsus alieni, nonnulli vero quamvis imbecilles, tamen adversarii. Et amicos quidem Dei proprie, o sacrum caput, nos rusticiores esse arbitramur eas quæ circa illum sunt intellectuales incorporeasque substantias; fideles autem servos, eos qui sanctissimæ illius voluntati obtemperaverunt et impigre ac infatigabiliter obtemperant; porro inutiles servos, quotquot divino Baptismate dignati, pacta et conventa cum illo legitime non observaverunt. Alienos vero a Deo atque inimicos intelligimus quoscumque a recta fide deviasse cernimus. Hostes autem sunt ii qui præcepta Dei non solum repulerunt atque a semetipsis abjecerunt, verum eos quoque validissime oppugnant qui ea perficere contendunt. Quamvis igitur singulis quos modo memoravimus, proprius et peculiaris debetur sermo, nobis tamen imperitis ad præsens de omnibus prosequi utile non est. Age, jam age, ad eos qui nos pie violentissimo caritatis jure subegerunt et fideliter coegerunt, fidelissimos Dei servos, indignam manum nostram per obedientiam indiscussam extendentes, et ab illorum scientia susceptum verbi Dei calamum subtristi et perlucidæ humilitati intingentes, huncque in illorum lenibus et candidissimis cordibus, velut in chartis quibusdam, imo vero spiritualibus tabulis, condentes, divinaque eloquia pingentes, hoc orationis nostræ initium sumamus.
Omnibus qui voluntate et libero arbitrio utuntur, Deus communiter proponitur, omnibus vita, omnibus salus: fidelibus et infidelibus; justis, iniquis; piis, impiis; vitiosis, vitiis carentibus; sæcularibus, monachis; sapientibus, rudibus; sanis, imbecillibus; juvenibus, provectoribus: non aliter quam infusio lucis et solis adspectus temporumque vicissitudines. Neque enim est personarum acceptio apud Deum.3
Impius est homo igitur rationalis mortalisque naturæ sponte vitam fugiens, Creatoremque suum, qui semper est, veluti non esse existimans. — Iniquus est qui legem Dei ad intellectum suum malum violenter intorquet, et quum sit contrariæ hæreseos, Deo se credere putat. — Christianus est qui Christum, quantum homini possibile est, imitari nititur verbis et operibus et tota intentione animi, in sanctam Trinitatem recte atque incomprehensibiliter credens. — Dei amator est qui naturalium omnium rerum et earum quæ per leges sine peccato permittuntur particeps, bona quæ potest operari non negligit.4 — Continens est qui in medio tentationum et laqueorum versatur, moresque tranquillos, turbisque ac tumultibus liberos, viribus omnibus imitari et assequi contendit.
Monachus est ordo et status angelicus in corpore materiali et sordido consummatus. Monachus est qui solum ad Deum acie mentis intentus, illum semper orat in omni tempore et loco et re. Monachus est perpetua naturæ violentia, sensuumque vigilantissima et indefessa custodia. Monachus est castificatum corpus, expiatum os, animusque semper divino lumine irradiatus. Monachus est afflictus et mœrens animus, qui jugi mortis memoria, sive vigilans sive obdormiens, se ipsum semper exercet.
Mundi derelictio, est spontaneum odium abnegatioque naturæ, ex desiderio fruendi eis rebus quæ supra naturam sunt, tanquam ex sua stirpe, progenita. Quicumque præsentis vitæ commoda sponte alacriterque relinquunt, prorsus aut futuri regni gratia, aut ex peccatorum multitudinis memoria, aut sola divinæ caritatis causa, istud faciunt. Porro si quis nulla ex prædictis intentionibus duce id faciat, hujus irrationabilis est renuntiatio. Verumtamen finem cursus qualemcumque invenerit, agonotheta noster optimus approbat. — Imitetur is qui peccatorum suorum onus deponere festinat, eos qui extra civitatem ante sepulcra sedent;5 nec desistat effundere fervidas et igneas lacrimarum guttas cordisque tacitos mugitus, donec ipse quoque venientem videat Jesum lapidem nostræ cæcitatis a corde removentem, et Lazarum, animum scilicet, peccatorum vinculis liberantem, ministrisque angelis jubentem:6 Solvite illum vitiorum nodis, et sinite ad beatam placidamque tranquillitatem ire. Sin vero alias fecerit, nihil omnino proficiet.
Quicumque ex Ægypto egredi Pharaonemque cupimus effugere, prorsus Moyse aliquo ad Deum ac post Deum mediatore nobis opus est, qui pro nobis medius inter actionem et contemplationem stans, manus extendat ad Deum, ut hoc duce directi, peccatorum trajiciamus mare, atque Amalec vitiorum principem fugemus.7 Seducti igitur sunt qui sibi ipsis confidentes, nullo sibi duce opus esse arbitrati sunt. Et illi quidem qui ex Ægypto egressi sunt, Moysen, qui vero ex Sodomis fugerunt, angelum Dei habuere ducem. Atque hi quidem qui ex Ægypto profecti sunt, eos significant qui animarum suarum morbos per medicorum curam et diligentiam sanare cupiunt.89 Qui vero ex Sodomis fugere, illos designant qui miseri immunditiam corporis exuere votis omnibus desiderant. Quocirca angelis etiam, videlicet angelis æquali (ut ita dixerim) adjutore homine opus habent: nam secundum vulnerum putredinem peritissimo etiam artifice et medico egemus.
Summa revera violentia indefessisque et jugibus laboribus illi opus est qui in cœlum ascendere cum corpore nititur, idque maxime in principio renuntiationis suæ, donec mores nostri assueti voluptatibus, et cor nostrum hactenus sine doloris sensu, in amorem Dei castitatisque sanctificationem per intensissimum luctum convertantur. Labor enim revera et ingens labor summaque amaritudo proponitur, eis maxime qui negligentius affecti sunt, quod macello et voracitati assuetum canem, nostrum animum scilicet, speculationis et castitatis studiosum per simplicitatem et profundam iræ exstinctionem cautissimamque diligentiam efficiamus. Confidamus tamen quotquot vitiis pulsamur, etiam si nondum satis virium contra hæc adepti sumus; fideque firmissima infirmitatem nostram et animæ languorem Christo supplici confessione offeramus, et omnino ipsius adjutorium ultra merita nostra reportabimus, si tamen nosmetipsos jugiter in humilitatis profundum dejecerimus.
Non ignorent qui ad honestissimum istud durumque et arduum sed leve certamen accedunt, quod in ignem insilire pergunt, si quidem divini amoris ignem in se ipsis habitare cupiunt. Probet vero se ipsum unusquisque, et sic de pane illius cum amaritudinibus comedat, et de calice illius cum lacrimis bibat, ne ad judicium sibi ipsi militet.10 Si non omnis qui Baptisma consequitur, salvus est; silebo reliqua.
Cuncta abnegabunt, omnia despicient, omnia irridebunt, universa excutient, qui fundamentum optimum jactare pergunt. Porro fundamentum optimum triplex est, tribusque columnis fulcitur: innocentia, jejunio, et pudicitia. Omnes qui in Christo infantes sunt, ab his tribus incipiant, atque infantes per ætatem sibi ad exemplum sumant. Nihil in illis invenitur callidum, nihil durum, nihil simulatum; non aviditas insatiabilis, non venter inexplebilis, non ardens in corpore libidinis commotio. Ceterum secundum escarum incrementa fere etiam libidinis incentiva succrescunt.
Odiosum sane periculique plenissimum est, ab ipso statim conflictus congressu lassescere luctantem: est enim futuræ necis non obscurum argumentum. Erit nobis omnino perutile, forte et validum renuntiationis initium arripere, etiam si postmodum mollescere contingat. Anima enim quæ viriliter pugnare cœperit, rursumque debilitata cesserit, antiquæ virtutis et studii memoria quasi stimulo quodam et flagello vulneratur; atque ex hoc nonnunquam plurimi pristinum vigorem receperunt, prioresque pennas resumpserunt. Quoties igitur anima se ipsam prodiderit, caloremque amabilem ac beatissimum amiserit; inquirat diligenter qua ex causa id sibi contigerit, atque adversus illam bellum omne ac studium summis viribus resumat: neque enim poterit per aliam portam illum revocare, nisi per quam egressus est.
Qui ex timore initium renuntiationis accepit, thymiamati ardenti similis fortasse videatur, quod initio quidem ab odoris suavitate cœpit, postmodum vero in fumum desiit; qui vero ob mercedis spem, mola asinaria profecto est, quæ semper similiter movetur. Qui autem ex divina caritate sæculo abrenuntiat, ab ipsis statim initiis ignem promeruit: qui fortassis in silvam injectus, rogum semper vehementiorem ulterius exsuscitat. — Sunt nonnulli qui supra lapides lateres ædificant; sunt item alii qui super terram columnas erigunt; et sunt alii qui quum modicum itineris pedibus fecerint, cum calefactis jam artubus et nervis ocius postmodum proficiscuntur. Qui legit, intelligat quid sermo iste significet.
Tanquam a Deo et rege nostro vocati curramus alacriter, ne si forte pauco tempore vixerimus, in die mortis infructuosi inveniamur et fame pereamus. Ita Deo et Domino nostro placere satagamus ut regi suo milites: nam post militiam tunc demum a nobis diligentissima servitus exquiritur. Metuamus Dominum sicut metuimus bestias. Vidi enim viros furari cupientes, qui quum Dei metu a scelere non revocarentur, canum latratibus perterriti, statim reversi sunt; quodque Dei timor non fecerat, id canum metus effecit. Diligamus Dominum sicut amicos colimus. Vidi enim sæpe nonnullos qui quum Deum suis sceleribus ad tristitiam provocassent, nullam reconciliationis curam habuerunt; quum vero caros suos in aliqua vel levissima re irritassent, omni industria, omni intentione, omni afflictione, omni confessione delicti, per se ipsos, per cognatos, per amicos, per munerum largitionem, contra moliti sunt ut illos in antiquam caritatem revocarent.
Prorsus vero in ipsis abrenuntiationis initiis non deficiamus in laboribus: non sine labore et violentia et amaritudine virtutes operamur; quum autem jam proficere cœpimus, sine mœrore, vel certe cum minimo mœrore, exercemus; at vero quum mortalis sensus noster penitus fuerit absorptus atque ab alacritate nostra superatus, tunc jam cum omni eas gaudio et studio et desiderio et divinæ caritatis flamma perficimus. Quanto sunt laudibus dignissimi, qui ab ipsis confestim initiis cum gaudio et alacritate summa virtutes omnes arripiunt et Dei mandata perficiunt; tanto sunt miserabiles æstimandi, qui quum in hac exercitatione diutius vixerint, ægre adhuc et cum labore eas subeunt, si tamen vel tandem subeunt.
Ne illa quidem renuntiationum genera vituperemus aut condemnemus quæ casu fiunt. Vidi enim quosdam fugientes, quum procedenti regi inviti occurrissent, repente in illius obsequium atque inter illius milites adscribi, regiamque aulam una ingredi atque inter illius convivas numerari meruisse. Vidi semen in terram de agricolæ manu negligenter lapsum, fructum lætissimum ac plurimum tulisse; sicut etiam econtra. Vidi nonnunquam in taberna medicorum quemdam alterius cujuspiam necessitatis causa advenisse, ibique medici solertia et comitate deprehensum, luminibus suis injectam amisisse caliginem. Sicque fit ut in plerisque ea et firmiora sint et magis rata quæ invitis accidunt, quam quæ illis ex sua sententia provenerunt.
Nemo pondus multitudinemque peccatorum attendens, indignum se monastica professione dicat; nec se ita decipiat, ut se ipsum humilem existimet, si ut fruatur voluptatibus, arduam virtutis semitam ingredi detrectat, prætendens occasiones in peccatis. Nam ubi putredinis plurimum est, ibi maxima medicorum arte opus est, ut ea putredo omnis depuretur: qui enim sani sunt, medicorum tabernas non adeunt. Si vocante nos terreno et mortali rege, et in suum obsequium militare nos jubente, nihil moraremur neque occasiones quæreremus, sed omnibus dimissis, illi summa alacritate pareremus; attendamus nobis ipsis, caveamusque diligenter ne forte Rege regum et Domino dominantium et Deo deorum vocante nos ad cœlestem hunc ordinem, per nostram desidiam et negligentiam obtemperare recusemus, et postmodum ante tribunal illud horrendum inexcusabiles inveniamur.1112
Fieri quidem potest ut is qui sæculi negotiis et ferreis curis se devinxit, incedat, sed tamen non libere : nam et hi quorum pedes ferro compediti sunt, sæpe incedunt, sed semper offendunt vulneraque suscipiunt. Is quidem qui sine uxore in mundo degit solis negotiis obligatus, ei similis est cui ferreis nexibus manus circumligatæ sunt : ideoque si ad solitariam vel monasticam vitam currere voluerit, non prohibetur. Qui vero uxori conjunctus est, ei qui vinctas habet manus et pedes similis videtur. Audivi ego quosdam in mundo negligenter permanentes dicere ad me : Quomodo possumus conjugibus una cohabitantes curisque rei publicæ circumvallati, vitam monasticam arripere? Ad quos ego : Omnia (inquam) bona quæ facere potestis, facite; maledicta in nullum jaciatis, nemini mentiamini, furto abstinete, contra nullum elevemini, neminem oderitis, ecclesias et collectas frequentate, indigentibus misericordiam præstate, neminem scandalizetis, alienis parietibus ne propinquetis, contentique estote uxorum vestrarum stipendiis :13 ista si feceritis, non longe eritis a regno cœlorum.
Cum gaudio et metu ad egregium istud certamen accingamur, inimicos nostros nulla ratione formidantes. Intuentur enim illi (etsi non videantur a nobis) animarum nostrarum vultus; et si illos viderint formidine contrahi vel immutari, contra nos acerbius armantur : intelligunt enim versutissimi timorem nostrum. Magno igitur animo adversus illos arma capiamus : contra eum enim qui alacriter pugnat, nullus oppugnando prævalet.
Mira dispensatione Dominus rudibus adhuc militibus suis bella temperavit, ne initio statim prælii magnitudine deterriti ad sæculum redirent. Quocirca gaudete in Domino semper, omnes servi Dei, hoc in vobis signum primum supernæ adversum vos pietatis et caritatis, quodque ille vos vocavit, agnoscentes. Et hoc item facere Deus sæpius agnoscitur. Quum enim fortes animas viderit, ab exordiis statim bello vehementiori pulsari permisit, eas celeriter coronari cupiens. Abscondit Dominus a sæcularibus stadii difficultatem (imo vero facilitatem) : si enim hanc novissent, nunquam profecto abrenuntiasset omnis caro.14
Da labores juventutis tuæ Christo, et in senectute gaudebis super pacatissimæ quietis opibus. Ea quæ in juventute congregaverimus, quum in senectute postea debiles fuerimus, nos nutriunt et consolantur. Laboremus juvenes ardenter, curramus sobrie et vigilanter : mors enim incerta horis omnibus imminet. Hostes revera nequissimos habemus, acerrimos, versutos, callidos, validissimos, nunquam dormientes, invisibiles, omni materiæ impedimento liberos; ignem in manibus tenentes, templumque Dei per flammam quæ in eis est, incendere omni studio desiderantes. Nemo quum juvenis est inimicos suos dæmones audiat dicentes : Noli carnem tuam ita atterere, ne morbos et ægritudines incurras; vix enim reperietur, hac præcipue ætate, qui hanc mortificare delegerit, etiamsi se multis et lautioribus cibis privaverit. Hæc enim sane est dæmonis astutia, idque nisibus omnibus contendit, ut ingressum certaminis nostri mollem et negligentiæ plenissimum faciat, finemque post medium initio consentientem.
Ante omnia istud et inquirent et facient qui Christo fideliter servire cupiunt, ut loca, mores, sessiones ac studia quæ sibi ex Patrum spiritualium sententia et ex cognitione propria competere præviderint, eligant. Neque enim omnium est in cœnobiis degere, atque eorum maxime qui gulæ illecebris pulsantur. Neque rursus omnium est vitæ solitariæ quietem sequi, et eorum in primis qui ad iracundiam procliviores sunt. Unusquisque diligenter inspiciat cui statui aptior sit. In tribus maxime principalibus statirecessionis Prov. IV, 27. bus monastica continetur vita : in anachoreseos vel cessionis certamine et solitudine; in unius vel duorum contubernio; in cœnobii cum tolerantia commoratione. Ne declines ad dexteram vel ad sinistram, sed via regia ingredere. Medius enim prædictorum statuum aptissimus plurimis fuit. Væ enim soli (inquit Ecclesiastes) :15 quoniam si in acediam ceciderit, aut somnum, aut desidiam, aut desperationem, non est in hominibus qui illum erigat. Ubi vero sunt congregati duo vel tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum, ait Dominus.16
Quis ergo est fidelis et prudens monachus, qui fervorem suum servavit inexstinguibilem, et in dies usque ad finem vitæ suæ ignem igni adjicere, fervorem fervori, desiderium desiderio ac studium studio, nunquam desiit?
Footnotes
Chapter 71 of 100