Gradus 2
DE VACUITATE AFFECTIONUM.
QUI Deum in veritate diligit, qui futuro regno perfrui veraciter quærit, qui pro peccatis suis veraciter dolet, qui revera supplicii futurique judicii memoria tangitur, qui revera metum mortis assumpsit : nihil jam in præsenti sæculo diliget, nullius rei curis angetur, non pecuniarum, non prædiorum, non parentum, non mundanæ gloriæ, non amicorum, non fratrum, non ullius omnino terrenæ ac mortalis rei; sed omnem hujusmodi affectum, omnem harum rerum curam ab se excutiens et exsecrans, præterea et carnem suam odio habens, nudus, securus, impiger Christum sequitur, in cœlum semper adspiciens atque inde adjutorium exspectans, secundum David verba dicentis, Adhæsit anima mea post te; alteriusque memorabilis viri sententiam, qui dixit, Ego autem non laboravi te sequens, et diem aut requiem hominis non desideravi, Domine. Confusio sane maxima est, his omnibus quæ prædicta sunt omissis, post vocationem qua non homo sed Deus vocavit nos, alicujus alterius rei curam gerere quæ nobis in hora ultimæ necessitatis, videlicet obitus nostri, prodesse non possit. Hoc enim est quod dixit Dominus, converti retro, nec inveniri aptum regno cœlorum.1
Ps. LXII, 9. Jer. XVII, 16, juxta LXX.
Non ignorans Dominus lubricum nostri tirocinii, quodque facile, si sæcularium contubernio et familiari congressu utamur, rursus ad sæculum convertimur, ad quemdam qui sibi dixerat, Permitte mihi ut abeam et sepeliam patrem meum, ait :2 Sine mortuos ut sepeliant mortuos suos. — Solent dæmones, quum jam sæculo abrenuntiaverimus, nobis misericordes ac pios ex sæcularibus proponere, atque ut illos beatos, nos contra miseros existimemus, ingerere, qui omni ejusmodi virtute destituti sumus. Ea utique intentione inimici nobis ista ingerunt, ut per adulterinam humilitatem nos aut ad sæculum revocent, aut si permanserimus monachi, in desperationem præcipitent. — Sunt qui sæculares homines elationis causa despiciunt et nihil existimant; sunt item et qui ut desperationis prærupta diffugiant et spem ampliorem sibi acquirant, absentes eos similiter contemnunt.
Audiamus quid adolescenti illi qui cuncta fere mandata impleverat, dixerit Dominus : Unum deest tibi; vade et vende omnia quæ habes et da pauperibus, et te ipsum pauperem constitue alienaque misericordia indigentem.3 Si prompte et celeriter currere volumus, intentius inspiciamus quomodo omnes in sæculo manentes et viventes, Dominus mortuos dixerit, dicens ad quemdam:4 Sine sæculares sepelire mortuos suos sæculariter mortuos. — Nihil adolescentem illum, quominus Baptisma susciperet, impedivere divitiæ: quam igitur inanes sunt qui dicunt, quod Baptismatis gratia Dominus illi divitias vendere præcepit? Sufficiat nobis, ut gloriam professionis nostræ certius noverimus, hujuscemodi testimonium.
Qui in mundo degunt, vigiliisque et jejuniis et laboribus aliisque afflictionibus se ipsos conterunt, quum ad vitam monachorum veluti ad quamdam probationis officinam vel stadium secedunt, priorem exercitationem suam adulterinam et fictam non ulterius arripiant. Vidi plurima variaque virtutum germina ab his qui degunt in sæculo plantari, et ex inani gloria tanquam ex cloaca et cœno irrigari, et ex ostentatione circumfodi, atque ex laudibus humanis stercorari: quæ tamen translata postmodum in desertum solum atque sæculi hominibus invium, omnisque inanis gloriæ cœnulenta aqua vacuum, confestim exsiccata sunt.5 Neque enim solent aquis proximæ arbores, in duris et inaquosis exercitationum locis fructum afferre.
Si quis mundum omnino odit, hic tristitiam effugit. Porro si quis qualibet visibilium rerum affectione mordetur, tristitia nondum liberatus est. Quomodo enim non contristabitur, si eo quod diligit privetur?
In omnibus quidem grandi vigilantia nobis et sobrietate opus est; sed hoc ante omnia vigilantissime attendere et cavere debemus. Plurimos in sæculo adspexi, præ sollicitudinibus et curis occupationibusque et vigiliis mundanis, proprii corporis insanos motus effugisse; eos ipsos tamen, quum exuti curis omnibus et vigiliis ad monasticam vitam convolassent, turpiter ac miserabiliter corporis commotione sordidatos.
Attendamus nobis ipsis, ne forte dum angustam et arduam vitam nos pergere asserimus, latam et spatiosam teneamus, nosque ipsos seducamus. Angustam viam tibi indicabit: ventris afflictio, pernoctatio stabilis, aquæ mensura, panis inedia, ignominiæ salubre et purgativum poculum, subsannationes, irrisiones, ludibria, abscisiones propriarum voluntatum, offensionum tolerantia, contemptus nostri sine murmuratione toleratio, vim sibi in tolerando contumelias inferre, injurias fortiter perpeti, detrahentibus non indignari, contemnentibus non succensere, condemnantibus humilitatem exhibere. Beati qui prædictam viam pergunt, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.
Nemo in cœlestem thalamum coronatus ingreditur, nisi qui primam et secundam et tertiam abrenuntiationem impleverit: ut scilicet primo abrenuntiet rebus omnibus et hominibus et parentibus; secundo, voluntati propriæ; tertio, inani gloriæ quæ solet obedientiam subsequi. — Exite de medio eorum, et separamini, et immunditiam sæculi nolite tangere, dicit Dominus.67 Quis enim apud illos miracula unquam fecit? Quis mortuos suscitavit? Quis dæmones expulit? Profecto nullus. Hæc enim sunt monachorum insignia, quæ mundus capere non potest: nam si posset, superflua esset exercitatio, videlicet secessio.
Quoties post abrenuntiationem nostram dæmones parentum aut fratrum memoria corda nostra importune concalefacere cœperint, tunc maxime adversus eos orationis arma capiamus, atque sempiterni ignis memoria nos ipsos incendamus, et hujus consideratione improbum et importunum cordis ignem exstinguamus. — Si quis ejus rei nulla se affectione tangi putat, cujus privatione tristatur, hic perfecte decipitur.
Quicumque juvenes corporum amoribus et deliciis insane addicti, postmodum vitam monasticam adire cupiunt, tota intentione animi omnique vigilantia se ipsos exercere studeant, sibique deliciis omnibus et vitiis abstinendum persuadeant, ne forte fiant illorum novissima deteriora prioribus.8 Portus enim et salutis et periculorum causa est; atque hoc novere qui intellectuale istud mare navigant. Miserabile sane spectaculum, eos in portu naufragium passos adspicere, qui in mari servati fuerint.
Footnotes
Chapter 72 of 100